|
Sed solet dari similitudo de figura insicionis, cuius potentia
est a natura, actus vero ab arte; vel cuius esse est a natura,
sentire vero ab arte. Ulterius cum ad universale quattuor predicta
requirantur, idest duo prima in re sive in particularibus reperiuntur,
scilicet natura et eius aptitudo ad communitatem. Certum enim est quod
in hoc lapide natura lapidis habetur, et idem sunt lapis et iste lapis
in re, licet in modo differant; et propter hoc lapis esse reale habet
in hoc lapide, non autem in anima; lapis enim non est in anima, sed
species lapidis; ergo natura lapidis est in singularibus, aptitudo
autem communitatis in natura est; et propter hoc ubi est natura
lapidis, ibi et hec aptitudo; et hoc est in singularibus. Verumtamen
aptitudo nature lapidis vel forme non convenit secundum esse quod habet
in singulari materia, quia sic est appropriata; sed natura universalis
forme existentis in materia particulari convenit secundum esse
considerate prout est essencia apta nata dare multis esse. Si ergo hec
duo in particularibus reperiuntur, abstractio autem nature a
particularibus, per quam habet quod potest dici abstracta rei intentio
a particularibus, cum sit natura simplex concepta pretermittendo
condiciones que sunt hic et nunc ex preintellectis particularibus,
patet quod est quidam modus intelligendi rem sine individuantibus.
Modi autem intelligendi sunt in intellectu, licet forte intellectum
non sit in eo. Ex quo sequitur quod abstractio est ab anima;
similiter concepcio unitatis et identitatis in ratione secundum iudicium
anime in abstracta intencione a pluribus, secundum quod ab eis est
abstracta intentio, est quidam modus intelligendi rem. Ergo patet
quod universale quantum ad duo prima est in singularibus et a natura,
quantum ad duo alia, que sunt completiva universalis secundum actum,
est in anima et ab anima. Unde universale secundum actum quantum ad
aliqua sui est a natura et in singularibus, quantum vero ad aliqua est
in anima et ab anima; et cum unumquodque debet iudicari a forma et
denominari, magis, ut videtur, debet universale dici in anima quam in
singularibus. Et tu dicis quod non sufficit quantum ad quartam
condicionem que requiritur ad universale. Non enim quero in quo sit,
utrum videlicet in rebus aut in anima, concepcio unitatis in ratione
secundum iudicium anime in abstracta intentione a pluribus secundum quod
est ab eis abstracta, quoniam certum est quod ista concepcio in anima
est; sed quero, cum ibi sit abstracta intentio et unitas qua ipsa
dicitur esse una, in quo sit illa unitas in ratione secundum iudicium
anime. Et dicendum quod cum hec unitas non sit simplex unitas, sed
unitas in ratione secundum iudicium anime respectu plurium
particularium, ideo non attribuitur nature absolute, sed ut est
intentio abstracta a particularibus et comparata eisdem. Natura quidem
abstracta et comparata videtur esse in anima, sicut homo albus in
quantum est albus est in predicamento qualitatis secundum reductionem.
Ad primum dicendum quod hec unitas vel est in anima, vel in intencione
abstracta in quantum est illa unitas; et sic adhuc in anima et ab anima
actualiter. Nec est ponendum universale separatum a particularibus,
ut posuit Plato; id sufficienter ab Aristotele reprobatum est.
Aliquo igitur modo est universale in rebus et aliquo modo est in
anima. Ex hijs omnibus pertractatis patent soluciones omnium prius
requisitorum.
|
|