Caput 14

Nota quod questiones Porphirij diversimode habent formari, sive a diversis formantur. Uno modo dicitur quod Porphirius querit tres questiones in universo. Prima est utrum universale subsistat, idest sit aliquid extra animam et precipue substantia, an sit in nudis puris solisque intellectibus, ita quod nullo modo a parte rei, nec etiam aliquid correspondeat a parte rei. Secunda est si universale subsistit, idest si sit substantia, utrum sit corporea vel incorporea. Tertia est utrum in sensibilibus vel a sensibilibus separatum. Si ita formentur questiones, patet quid ad primam questionem sit dicendum, quoniam universale quantum ad naturam et nature aptitudinem est ens extra animam, ut homo lapis et huiusmodi, et potest esse substantia vel accidens. Secundum vero quod universale est abstracta intentio pro ratione abstractionis, est in anima; sed non sic in anima cui nichil correspondet a parte rei, quoniam, ut visum est, ei correspondet forma que vere abstrahi potest, et aggregatum per formam. Secundum etiam quod universale est abstracta intentio una respectu particularium in ratione secundum iudicium anime, est in anima non fictorie vel false quantum ad hanc unitatem, quoniam aptitudo communitatis ei respondet. Similiter ad secundam patet, quoniam quoddam universale abstrahitur a particularibus corruptibilibus, ut ab homine et asino animal; et quoddam ab incorruptibilibus, ut ab hac intelligentia et illa intelligentia; et primum pro re potest dici corporale, ut animal homo lapis, pro completo vero universalis non potest. Similiter ad tertiam patet quod quoddam universale pro re sua est in sensibilibus, ut homo lapis, nec separatum a sensibilibus, eo modo quo posuit Plato; pro completo vero universalis secundum actum est in anima et non in singularibus. Unde nota quod res eadem penitus est universale et particulare in modo differenti: que quidem differentia est quod res, secundum quod abstracta intentio et comparata ad particularia una et eadem in ratione secundum iudicium anime concepta, universale dicitur et est in anima; secundum vero quod sub conditionibus materie est, que sunt hic et nunc, et etiam secundum esse reale, est in particularibus. Alio modo formantur questiones Porphirij, ut queratur utrum universalia sunt res extra animam, an in solis intellectibus, ita quod nichil correspondeat eis a parte rei extra animam, sicut Chimere. Vel sint in nudis intellectibus, ita quod insint intellectui ipsi a creacione sua; et tunc dicuntur esse in nudo intellectu, quia intellectus in sua creacione est quasi tabula nuda in qua nichil est depictum. Sive sint in puris intellectibus, idest in intellectu divino, qui purus est eo quod fantasie non est permixtus. Et in intellectu divino dicitur esse universale a Platone dicente quod genera et species in mente divina extiterant antequam in corpora prodirent; qui Plato a quodam sic reprehenditur dicente, quod in mente sua Deum abnegavit qui apostatavit, quando in mente eius, scilicet Dei, genera et species esse posuit. Alie questiones formantur ut prius. Si sic formentur questiones, breviter quocumque modo formentur ad intencionem Porphirij, patet solucio ex prehabitis. Patet enim quod non sunt in solo intellectu nec in nudis intellectibus, ut sunt dignitates. Utrum cognicio eorum sit nobis innata aut non, alibi querendum est. Similiter patet quod universale, eodem modo quo est ipsa intencio, non est in puro intellectu, idest divino. Similiter patet quod universale quantum ad suum completivum, quod est unitas, debet reduci ad genus accidentis, scilicet relacionem; sed non est relatio extra animam existens, ut dictum est. Ex prehabitis solvuntur omnia quesita.