|
Queres circa prehabita utrum genera et species in genere
substantie sunt forme pure, an aggregata abstracta ex pluribus.
Videbitur tibi ex pluribus antehabitis quod sint forme. Sed dicendum
est quod sunt abstracta aggregata, ut evidens est ex nominibus. Homo
enim, cum dicitur esse nomen speciei, est natura aggregati, et
similiter animal. Et etiam dicit Aristoteles secundo methaphysice,
quod genera et species que vere dicuntur sunt illud quod aggregatur ex
materia universali et forma. Verbi gratia, species hominis non est
forma eius, quod intendit Plato, sed aggregatum ex materia et forma;
et signum est quod huius forme non sunt species, quia qualitas rei que
est forma est in specie. Hec sunt verba eius: non igitur potest dici
quod sint forme in rei veritate; verumtamen quia abstractio et
communitas sunt per naturam forme et universalia abstrahuntur, ideo
forme dicuntur. Sed intellige quod forma et aggregatum multipliciter
dicuntur. Quoniam primo modo et verissimo dicitur forma non tantum
quia informat, sed pro sua simplicitate: ut primum principium
simplicissimum quod est Deus, respectu cuius quicquid est aggregatum
et compositum dici potest, et ipsum pure simplex. Quoniam materia
habet potentiam que non est ipsa, et ita in materia est aliqua
compositio. Est enim sua essencia et sua potentia, que non est
penitus idem cum essencia sua, ut vult Averoys primo capitulo de
substantia orbis. Similiter forma habet aptitudinem naturalem
perficiendi plures materias, que aptitudo non est ipsa essencia forme.
Sed in primo principio quicquid est in ipso est idem cum ipso, et ideo
a simplicitate eius omnia recedunt; ideo forma potest dici; alia autem
aliquo modo respectu eius composita sunt. Alio modo in genere
substantie dicitur forma id quod aliud informat, ut materiam et
aggregatum, quod ex materiali principio et formali constat. Tertio
modo dicitur forma que materialem, licet aliqualem, compositionem
habet, ut intelligencia, et respectu huius omne aggregatum materiam
habens sensibilem aut insensibilem compositum nuncupatur. Quarto modo
dicitur forma quod a materia sensibili abstrahitur, ut mathematicus,
et respectu eius omnia naturalia consequencia materiam dicuntur
aggregata. Quinto modo dicitur forma quod abstrahitur a rebus
materialibus et a condicionibus materie que sunt hic et nunc, licet in
veritate sit aggregatum, ut homo, animal. Et ideo dicit Aristoteles
in libro de celo et mundo: qui dicit celum dicit formam tantum; et in
eodem libro dicit quod celum constat ex tota materia et forma. Hoc
etiam modo accipiens formam septimo metaphysice, dicit talia que sunt
homo et animal significare formam; et cum talia per operacionem
intellectus sint genera et species, hoc modo genera et species possunt
dici forme; et respectu talium quicquid intelligitur sub condicionibus
materialibus que sunt hic et nunc potest dici aggregatum; et ideo dicit
Aristoteles eodem libro de celo: et qui dicit hoc celum, dicit formam
in materia. Similiter dicit septimo metaphysice. Et hec de
universalibus dicta sufficiunt.
|
|