Caput 2

Nota ergo quod in universali secundum actum duo necesse est ponere, scilicet rem ipsius universalis, aut naturam. Et ipsa absolute considerata non facit universale actu, sed in potentia solum. Est enim de ratione universalis unitas et communitas, ut innuit vocabulum; rei autem absolute considerate neutrum horum accidit, ut patebit; necesse est igitur in universali ponere quendam actum ab intellectu circa rem, a quo universale habet actum universalis; unde Averoys dicit: intellectus est qui facit universalitatem in rebus; supra igitur rem quam natura producit intellectus universalitatem agit. Item Averoys quinto metaphysice, capitulo de parte, dicit quod forme secundum quod genus et differentia differunt a formis secundum quod forme sunt, idest hoc esse genus et hoc esse differentiam est accidens quod accidit eis; universale igitur supra rem forme aliquid addit accidentale per quod est universale, ut genus aut differentiam, quod, ut videtur, non est nisi ab intellectu supra rem forme. Item Averoys super septimo metaphysice: universale in genere substantie non est substantia, quia universale commune est, substantia autem propria. Item Commentator: universale commune est pluribus. Et Aristoteles dicit: non est universale nisi id quod est naturaliter plurium rerum. Ecce rei superadditur communitas, et hoc, ut patebit, non est nisi ab intellectu. Item Aristoteles secundum aliam translacionem: amplius substantia dicitur quod non dicitur de subiecto, universale autem dicitur de subiecto aliquo, et ita non est substantia, et tenet in quantum est universale; est igitur in universali quidam ab intellectu actus circa rem, a quo universale habet actum universalis, propter quod hoc potest dici de subiecto. Item Averois: substantie sunt existentes per se, et universale est in capitulo ad aliquid, et ita substantia non est; habet igitur aliquid rei superadditum, a quo est universale secundum actum, et per quod est aliquid aliud a substantia.