Caput 3

Ad illud igitur investigandum et ad completam universalis noticiam cognoscendam notandum, secundum quod dicit Averoys, intellectus est qui facit universalitatem in rebus; ad hoc autem quod intellectus agat universalitatem, oportet quod ab individuis abstrahat; oportet ergo quod universale secundum actum, quod ab intellectu sub universalitate factum est, abstractum sit ab individuantibus condicionibus. Sed vide quid sit abstrahere ipsius intellectus: id quod natura antecedit alterum, vel ad minus simplicitate intellectus quod sine altero intelligi potest. Primo modo animal abstrahitur ab homine et leone; secundo modo ab illo homine simplicitate intellectus. Homo antecedit istum hominem, et forte in natura a divina natura intendente. Abstrahere tale est uno modo, sicut quod, preintellecto hoc particulari quod est Socrates vel iste homo, anima in ipso concipit hominem, sicut et natura in eo occulte hominem producit; et tunc anima hominem in Socrate concipit et sine principijs individuantibus intelligit; et hoc videtur proprie abstrahere. Alio modo fit abstractio sic, quod comprehenso particulari, ut isto homine, a virtutibus inferioribus et non ab intellectu, vel forte particulari nullo modo preconcepto, intelligit hominem et sine individuantibus concipit; et tale abstrahere non est adeo proprie dictum. Abstrahere igitur proprie est ipsius universalis a particulari id quod natura vel simplicitate intellectus antecedit alteris comprehendendo sine individuantibus, que sunt condiciones materie ut hic et nunc, preintellecto particulari, et sine eis intelligere. Ad hoc igitur quod aliquid sit universale, oportet quod sit secundum intellectum sine condicionibus materie individuantibus.