Caput 4

Sed tunc videndum est utrum in genere substantie circa quodcunque sine conditionibus materie individuantibus intellectus possit causare rationem generis vel speciei vel differentie: verbi gratia, utrum indifferenter circa animal et animalitatem, hominem et humanitatem, rationale et rationalitatem. Et videtur quod non, quia cum id cui convenit ratio generis differentie et speciei debeat predicari de hoc singulari signato, impossibile est quod ratio universalis, scilicet generis speciei vel differentie, conveniat alicui essencie secundum quod per modum partis signatur, ut nomine humanitatis rationalitatis vel animalitatis. Ideo dicit Avicenna, quod rationalitas non est differentia, sed differentie principium. Eodem modo humanitas non est species nec animalitas genus. Et ideo relinquitur quod ratio speciei differentie vel generis conveniat essencie secundum quod per modum tocius significatur, ut intentio a toto abstracta, totum denominans, ut nomine animalis rationalis hominis. Sic enim predicatur de individuis. Non enim sic quod ratio generis differentie vel speciei conveniat essencie secundum quod est quedam res existens extra singularia, ut ponebant Platonici, quia sic neque genus neque species neque differentia predicaretur de individuis; non enim potest dici, quod Socrates sit id quod ab eo est separatum, nec separatum perficeret ad cognicionem huius singularis. Patet igitur quod id quod debet esse genus vel species debet esse abstractum ab individuis, sed non quodcunque abstractum in genere substantie, sed sicut homo et animal et similia, que concretive significant per modum entis, qualiter non significat humanitas. Et differentia debet esse similiter quid abstractum significans concretive per modum inherentis.