Caput 5

Nunc videndum est utrum ad completam rationem universalis solum requiratur abstractio, an aliquid plus. Si sola abstractio universalis ab individuis requiratur, que nihil aliud est quam rei apprehencio sine individuantibus prius tamen preintellecto particulari, cum homo et animal abstracta et intellecta pro suis rebus absolute intelligantur sine individuantibus, ut sic intelliguntur pro suis rebus absolute, completam rationem universalis habebunt: quod est impossibile, cum sola res per se et non per relacionem ad supposita intelligatur, et ita non est una in multis, quod tamen ratio universalis exigit, quia de ratione universalis est unitas et communitas, ut patet ex ipso vocabulo universale. Et iterum cum metaphysicus et omnis realis philosophus talium ut sunt homo et animal pro re, et non talium ut aliquis homo vel Socrates, dicant esse diffinitionem in quantum huiusmodi, si illa completam rationem universalis haberent, metaphysicus et omnis realis philosophus universale in quantum huiusmodi diceret esse diffinicionem, quod tamen falsum est. Et hoc te moneat quod metaphysicus dicit, quod substantie sensibilis demonstrate non sit diffinitio, quia dicit: non huiusmodi ut Callie, eadem ratione nec huiusmodi quod est aliquis homo, sed huiusmodi quod est homo; non pro aliqua communitatis ratione, sed pro re que eadem est cum substantia particulari, solum in modo intelligendi differens. Patet ergo quod intelligendo rem sine individuantibus pro re absolute, non completam rationem universalis habet; ergo, ---.