Caput 6

Uniunt, tunc quia deficit ei unitas, ut prius visum est, tunc quia pluralitas, cum non respiciat supposita. Secundo modo intelligitur pro re secundum esse quod habet in particularibus absolute, et sic adhuc non accidit ei racio universalitatis quia deficit ei unitas, ut prius visum est. Tertio modo intelligitur natura humana ab anima non pro re absolute, sed pro re ut ipsa existens abstracta rei intentio a pluribus particularibus, comparata eisdem est una et eadem in ratione secundum iudicium anime respectu eorum, plurificata tamen secundum esse quod habet in illis. Sic ergo comparando naturam ad particularia plura actu vel aptitudine, a quibus est abstracta rei intentio et in quibus est plurificata secundum esse quod habet in illis; similiter et comparando eam ad animam abstrahentem et comparantem ad particularia secundum eius iudicium: est unum in ratione secundum quod a pluribus particularibus est abstracta. Habeo ergo unitatem nature vel rei in racione secundum iudicium ipsius anime, secundum quod est abstracta a pluribus in intellectu; habeo pluralitatem in pluribus particularibus actu vel aptitudine formam participantibus. Cum ergo de racione universalis sit unitas et pluralitas, nunc primo habeo completam rationem universalis. Et quod unitas in racione sufficit in universali patet, quia dicit Albertus super primum de anima, quod Plato et Aristoteles differenter dixerunt de universali: Plato dixit ipsum in essentia esse unum et inesse nature et forme in omnibus; Aristoteles enim dixit ipsum in ratione esse unum et inesse pluralitati. Ecce ipsum unum in ratione, et plurificatum per esse in suppositis: habet ergo communitatem sive pluralitatem et unitatem. Item dicit philosophus secundo posteriorum, quod ratio dividit colorem a magnitudine, et figuram a corpore, et magnitudinem a substantia et corpore; et ideo per divisionem et per abstractionem pervenit ad cognitionem corporis et substantie, differenter ad magnitudinem figuram et colorem. Verumtamen non vult ratio hoc esse actu universale, nisi postquam a singularibus multis hanc fecerit abstractionem, et occurrit ei unum et idem in ratione secundum iudicium anime in multis suppositis repertum. Ecce unum secundum iudicium anime, et pluralitas in particularibus diversis.