Caput 7 |
Sed quero, cum sit unum secundum iudicium anime, quale unum iudicat ipsa anima, utrum scilicet unum numero. Et constat quod non, sed unum secundum rationem respectu eorum a quibus est abstractum. Habeo etiam unitatem rei in ratione secundum iudicium anime, secundum quod quedam est a pluribus abstracta rei intentio; habeo similiter pluralitatem in particularibus pluribus; ergo habeo completam rationem universalis. |