|
Manifestum est ergo quod ratio universalis accidit nature secundum
esse quod habet in intellectu anime per respectum ad supposita et ad
animam circa ipsam agentem aliquid a quo est universale secundum actum.
Quid ergo agit anima circa ipsam ad completam rationem universalis
habendam? Dicendum quod intencionem abstrahit a pluribus
particularibus, et eam comparatam ad particularia a quibus abstrahitur
unam secundum rationem in iudicio suo respectu illorum particularium
concipit. Hec abstractio est sic quod, preintellecto hoc particulari
quod est Socrates, anima in ipso concipit hominem sicut natura in ipso
hominem occulte producit; et tunc anima abstrahit hominem a se tanquam
eius intentionem, et reservat in suo intellectu; et similiter facit in
Petro, et similiter de alijs. Sic rei intencionem abstrahit a
pluribus. Unde Boycius supra predicamenta: genus et species non ex
uno singulari intellecto sunt, sed ab omnibus individujs ratione mentis
conceptis. Et Averoys supra secundo metaphysice commento quarto:
universalia apud Aristotelem sunt collecta a pluribus ab intellectu,
qui accipit inter ea similitudinem, et facit inter ea unam
intentionem; sic igitur ab omnibus abstrahit universale, ad minus a
pluribus. Ulterius autem abstractione facta a multis actu vel
aptitudine existentibus, intencionem a Socrate abstractam comparat ad
istam que a Platone abstrahitur, et sic de alijs. Et similiter
comparat ad particularia et invenit et concipit omnes illas intenciones
esse unam et eandem in ratione secundum iudicium suum in comparacione ad
se invicem et in comparatione ad particularia a quibus sunt abstracte:
tunc agit universale secundum actum. Illud igitur a quo aliquid est
universale secundum actum, quod intellectus circa rem agit, est
intentionis abstractio a pluribus particularibus, et intencionis
abstracte ad particularia comparacio, et unitas intencionis in ratione
respectu singularium secundum anime iudicium concepcio; et ideo ratio
universalis non cadit nisi in unicis. Iste modus dicendi sapit
auctoritatem philosophi secundo priorum secundum Averoym, ut videtur,
quod intellectus intencionem a pluribus particularibus abstrahit, et
eam ut intencionem unam secundum speciem in ratione respectu illorum
singularium in suo iudicio considerat. Hoc autem sic fit, quod
intellectus comprehendendo Socratem et Platonem percipit eos magis
convenire quam Socratem et asinum et in forma substantiali ultima eos
assimilari; percipit enim quod hec humanitas Socratis est similis
humanitati Platonis. Sic ergo inter particularia accipit
similitudinem, et tunc secundo, relinquendo condiciones materie que
sunt esse hic et nunc, naturam in qua conveniunt abstrahit, ut
hominem, et eam ut intencionem unam respectu istorum singularium
considerat, et sic facit particularium esse unam intencionem; et
propter hoc participatione speciei plures homines sunt unus homo. Et
nota quod accepta similitudine inter particularia, secundo abstracta
natura in qua conveniunt, adhuc non habetur complete universale: quia
natura abstracta pro re sola et absolute potest considerari, et tunc
non convenit ei adhuc universale, ut prius ostensum est; vel pro
respectu ad particularia absolute, et tunc non convenit ei adhuc
unitas; vel potest considerari ut una intencio respectu plurium
singularium a quibus est abstracta, plurificata tamen secundum esse
quod habet in ipsis, tunc ei proprie convenit unitas. Et iste modus
dicendi videtur probabilior.
|
|