|
Ad completam ergo universalis habendam rationem requiritur res vel
natura existens abstracta a pluribus particularibus, intentio
considerata ab anima ut una et eadem in ratione secundum iudicium anime
secundum quod a pluribus est abstracta, plurificata tamen secundum esse
quod habet in illis. Hinc nomino rem, idest naturam hominis, in hoc
quod in re est et a natura, non in anima in quantum huiusmodi; lapis
enim non est in anima, sed species lapidis. Nomino similiter
abstraccionem, que confert nature quod sit abstracta rei intentio.
Ideo dicit Averoys, quod universalia apud Aristotelem sunt collecta
a pluribus particularibus ab intellectu, qui concipit inter ea
similitudinem, et facit inter ea unam intencionem. Que abstractio est
ab anima, que similiter abstractio confert nature quod predicetur de
pluribus a quibus abstrahitur, ut vult Albertus super illud verbum
Aristotelis, logicus reddit rationem, dicens: forma rei dupliciter
potest intelligi, secundum quod dicit Averoys. Uno modo secundum
quod est actus rei et pars essencie eius, et hoc modo non predicatur de
re. Alio modo ut est rei abstracta intentio a singulari et sic
predicatur, quia intentio est tocius rei et non partis. Albedo enim,
quia est ab hac albedine abstracta eius intentio, ideo de ea
predicatur; similiter albus de hoc albo, humanitas de hac humanitate,
homo de hoc homine. Quia autem, ut est intentio rei abstracta a
substantia, sub ea ratione non est substantia, et sub ista ratione in
intentione logici predicatur, quoniam per hoc dicitur dare intencionem
et rationem, ut patet primo de anima, ideo manifestum est quod illud
quod predicatur de alio non est substantia, ut Aristoteles vult
septimo metaphysice. Et licet abstractio nature conferat predicari de
re, tamen verificatur logice, et non pro intencione sive ratione
abstraccionis. Ratio igitur predicationis in ratione universalis
clauditur, et hoc in hoc quod est abstracta rei intentio, que primo
per actionem intellectus componentis completur. Nihilominus tamen cui
intellectus intentionem predicabilitatis attribuit, componens idem cum
altero, non est ipsa intentio universalis, sed pocius natura cui
intellectus attribuit intencionem universalitatis, sicut natura
significata per hoc notatur homo vel animal. Patet ergo quare in
ratione universalis cadit predicari. Sed predicari non est formale in
ratione universalis, licet sit in abstractione; pro re enim fit
predicatio singularium habens fundamentum in re ipsa, scilicet unitatem
eorum quorum unum predicatur de altero enuncians; et a re non est
universale formaliter secundum actum, sed ab anima. Et iterum licet
sit predicari ab intencione, non adhuc est formale in ratione
universalis, quia a condicione priori in ratione universalis ut ab
abstractione, et non ab ultima et completiva causatur predicabilitas.
Hoc enim de hoc est predicabile, quia ab eo est eius abstracta
intencio. Patet igitur quod abstractio causat rationem universalis.
Sed nomino unitatem intencionis abstracte in ratione secundum iudicium
anime, secundum quod a pluribus est abstracta cum plurificacione
eiusdem, secundum esse quod habet in suppositis; et hec unitas est
formalis in significato universalis. Quia igitur nomino unitatem
intencionis secundum iudicium anime, secundum quod a pluribus est
abstracta, ipsa abstracta ab hoc est eius realis intencio, et
similiter ab isto; ideo nomino quiddam ut unam intencionem in ratione,
uniens plura et colligens in unam naturam; secundum quod dicitur
species, est colligens multa in unam naturam, et magis illud quod
genus est. Et similiter nomino plura que sunt eadem in communi
intentione, ut eadem specie vel genere; sunt igitur plura ad aliquid
dicta, ut hoc individuum dicitur unum et idem specie illi, et e
contrario; et est ibi natura relationis ut unitas, et identitas
intentionis in ratione secundum iudicium anime, secundum quod est a
pluribus abstractum; sicut in qualitate est reperire duo similia, et
unitatem intentionis qualitatis in ratione secundum iudicium anime,
secundum quod est abstracta ab hoc et ab isto. Quia igitur hec unitas
formalis est in ratione universalis et completa, ideo universale in
quantum universale competenter ab Averoys in genere relationis
collocatur, cum per complementum habet unumquodque collocari in
genere. Ad completam igitur rationem universalis requiritur abstracta
intentio a pluribus particularibus considerata ut una et eadem in
ratione secundum judicium anime, secundum quod est a pluribus abstracta
plurificata secundum esse quod habet in illis. Hic habeo unum in
ratione secundum iudicium anime in multis per naturam; ergo habeo unum
in multis. Similiter in hoc quod habeo abstractam intencionem a
pluribus unam in ratione respectu eorum, habeo dici de multis; eo enim
quod est abstracta intencio a pluribus, et ideo predicabile est de
illis. Ergo habeo unum dici de multis et in multis. Completum ergo
universale habeo. Ex hoc etiam patet, quod natura humana vel alia
intencio habet esse abstractum ab omnibus individuis; ideo habet per
uniformem comparacionem rationem ad omnia individua que sunt extra
animam, prout est equaliter similitudo omnium, ducens in omnium
cognitionem in quantum sunt homines; sicut si esset una statua
corporalis representans multos homines, esset representativum commune
plurium, equaliter se habens ad illa. Habet ergo adhuc natura hominis
rationem universalis per comparationem ad singularia, quia est
similitudo omnium singularium, sicut statua habet rationem communitatis
secundum quod est commune representativum plurium. Habet hoc modo,
inquam, natura hominis rationem universalis, non proprie. Dicto quod
est unum in multis repertum et de multis predicatum secundum rationem
universalis exemplaris ad ymaginem vel similitudinem, et a primo modo
dicendi secundum quod est unum in ratione secundum iudicium anime in
pluribus repertum a quibus est abstractum, manifesta est tota natura
universalis proprie dicti secundum quod est unum in multis et de
multis. Patet igitur quid sit universale secundum actum proprie
dictum, quoniam intentio a pluribus abstracta, considerata ut una et
eadem in ratione secundum iudicium secundum quod est abstracta a
pluribus, plurificata tamen secundum esse quod habet in illis.
|
|