Aegidii de Lessinia OP (+ ca. 1278)

DE USURIS IN COMMUNI


Prooemium

Omnis homo a natura non degenerans veritatem amat, et eam scire super omnia desiderat. Quam si quis concupiscit vero corde, et eam quaesierit in simplicitate cordis sui, ipsa seipsam manifestabit; et Deus qui hoc promittit, verax est, et eam praebet diligentibus se, sicut scriptum est Sap. 6: praeoccupat eos qui se concupiscunt, ut illis se prior ostendat: Eccles. 1: fili, concupiscens sapientiam accede ad illam, et dominus praebebit eam tibi. Invoco ergo ipsam, ne me errare permittat in periculum animae meae, et in laqueum aliorum; sed illuminare dignetur oculos caliginosos ipso suo lumine, sine quo nemo valet ad lumen veritatis usquequaque pertingere. Amen. Quoniam vero in dubiis quorum veritas agnita salutaris est, et incognita periculum ingerit humanae saluti, admodum utile est veritatem investigare, et temporibus nostris audivimus multas controversias inter doctores, non solum in naturalibus quaestionibus, verum etiam in moralibus, in quibus periculum est diversa sentire et opinari, et praecipue in illa parte justitiae quae commutativa dicitur a philosophis, et in ista parte ejusdem, quae vitium usurae cohibet; ideo circa hanc materiam veritatem declarare et dubia elucidare, quantum Deus donaverit, et noster labor conamine pauperis investigationis nostrae attingere poterit, in hoc opere propositum nostrum est. In primis igitur inquirendum est, quid nomine usurae in communi significetur, et quot modis accipiatur apud doctores. Secundo de materia ejus propria, et diversis modis et speciebus ipsius. Tertio de actibus humanis, circa quos et per quos incidit. Quarto an semper sit per se malum, et unde malum in ea. Quinto de translatione usurarum, scilicet utrum transferatur in eis dominium. Sexto utrum ratio dubii vel periculi valeat excusare vitium usurae in istis contractibus, in quibus secundum aliquos est usura. Septimo quando conditiones personales et reales habeant excusare usuram. Deinde inquirendum est de vitio usurae. Et primo quomodo incidit et quando, non solum in mutuo, sed etiam in communi, in contractibus venditionis et emptionis. Secundo, utrum in emptione reddituum ad vitam incidat vitium usurae. Tertio, de divitibus qui sylvas vendunt ad terminum, carius quam valeant in tempore venditionis. Quarto, de his qui committunt aliis mercatoribus suam pecuniam et alia bona, ut lucrentur ex eis pro tertia vel media portione lucri. Quinto, de bonis orphanorum quae committuntur tutoribus, vel parentibus, vel communitatibus villarum ad lucrum salva sorte. Sexto de campsoribus, et commutatione campsoria, utrum in ea sit vitium usurae. Septimo de mercatoribus, qui promittunt se soluturos in nundinis pro sociis remanentibus, quia paratam pecuniam acceperant ab eis alterius generis, quae in nundinis tantum valebat. Post haec quaeretur de restitutionibus usurarum. Et primo quare fieri debent. Secundo cui vel quibus. Tertio a quibus. Quarto qualiter, scilicet utrum publice vel private. Quinto utrum eaedem res numero, aut tantum aequivalens. Sexto utrum fructus et proventus ipsarum sunt restituendi. Septimo utrum cogi debent, et quomodo.