Caput 9

Quoniam autem in praecedenti capitulo de aequitate et justitia contractuum simpliciter secundum propositum nostrum discussum est, nunc post haec videtur justum de contractibus ad tempus factis et non simpliciter discutiendum. Et circa hoc investigatio duplex est perutilis. Primo, utrum emere aliqua bona, ut reditus vel possessiones ad vitam, quae est tempus indeterminatum, liceat. Secundo, utrum emere aliqua praedictorum ad tempus determinatum, verbi gratia, ad decem annos vel ad viginti, sit licitum: quae duo frequenter fiunt inter homines nostri temporis. Circa primum advertenda sunt dicta quorumdam, et rationes ipsorum, qui hujusmodi contractum condemnant tamquam usurarium. In primis autem fatemur nos nusquam legisse auctoritatem nec audivisse seu in canone seu in epistolis extravagantibus, seu in corpore legis, pro hac opinione facientem aliquid. Sed in scriptis quorumdam magistrorum vidimus quae subjungemus: et circa hoc ratione, quantum poterimus, dicta confirmare conabimur. Goffredus siquidem magnae auctoritatis in jure canonico summam faciens super titulos decretalium, ita dicit in titulo de usuris, cap. is qui naviganti: ibi expresse dicit, quod dare certam pecuniam sive summam pecuniae alicui Ecclesiae pro aliqualibus possessionibus tenendis ad vitam dantis pecuniam et post mortem tenentis redituris ad ipsam Ecclesiam, est usurarius contractus. Et hujusmodi causam reddit dicens, quod dans habet spem vivendi ultra id tempus quo receperit de proventibus totam sortem quam dederat et ultra. Sola autem spes facit usurarium. Haec est ratio dicti Magistri et sententia ejus. Hoc etiam quidam alius doctor theologus asserens pro sententia addit rationes: primo ostendens, quod hujusmodi contractus non potest excusari per rationem dubii vel periculi, quia non est alterius rationis contractus in quo aliquis dat centum libras ut annuatim recipiat decem quamdiu vixerit, et sperat se victurum ad undecim annos et ultra: vel ut in undecimo anno recipiat simul centum et decem libras; addita etiam conditione, quod si ante moriatur, quod nihil accipiat de tota summa. Constat autem in hoc secundo contractu esse vitium usurae; nec tollitur propter rationem dubii vel periculi, sicut probatur per illud cap. naviganti. Quare similiter in primo contractu erit vitium usurae: nec tollitur ratione dubii, cum semper sit ibi spes accipiendi plus. Per hanc rationem vult idem doctor, quod tam vendens quam emens peccent vitio usurae; quia secundum hanc rationem, sicut emens accipit in spe plusquam dederat, sic et vendens, quia sperat, vel saltem optat cito finem ementis. Et si acciderit in primo anno eum mori, vel secundo, constat quod plus accepit quam dederit. Hoc autem vitium in vendente nullus quidem quem audierim verbo, vel scripta viderim, usque ad usuram extendit. Idem etiam doctor theologus opinionem hujusmodi quasi sententiam confirmare videtur ex philosophi dictis, qui in duobus locis, videlicet 10 Ethic. et in 1 Polit., loquitur de ratione numismatis, ostendens quod inventio numismatis facta est translationis gratia, hoc est, ut per ipsum aliae res quae necessariae sunt ad vitam hominis transferantur: et ideo quando fit numismatis translatio ad alterum ut seipsum augeat et multiplicet, fit thokos, idest vitium usurae, ut apparet ex dictis philosophi. Quare cum in emptione redituum ad vitam fiat translatio pecuniae ad hoc ut seipsam multiplicet, videtur semper et naturaliter esse vitium usurae. Praeterea ex lege divina videtur haec sententia data, Levit. 24, ubi dicitur: quando vendes quippiam civi tuo, vel emes ab eo, non contristes proximum tuum; sed juxta numerum annorum jubilaei emes ab eo, quod juxta susceptionem fructuum vendet tibi. Hoc autem exponens Glossa ibid. sic loquitur, quando vendes et cetera. Hic secundum litteram moraliter informat, ut in contractibus proximis compatiamur, ne quis nimium molestus de pauperum necessitatibus negotietur, ne studeat possessiones aliorum acquirere, sed indigentibus commodare, et commodata paulatim ex fructibus agrorum recipere. Ex hac auctoritate et Glossa videtur quod quando quis emit possessiones proximi sui percepta sorte ex proventibus fructuum, non liceat ementi aliquid ultra recipere. Sed omnis emens ad vitam possessiones vel reditus, sperat ultra sortem datam aliquid accipere, et recipit si vivat ultra secundum quod sperat. Ergo illicitus est contractus, etiam secundum legem divinam. Hoc idem videtur per ea quae dicta sunt de causa usurae: quia in talibus contractibus semper aliquid speratur vel accipitur ultra quam detur, causa solius temporis; sed haec causa facit contractum usurarium. Horum autem et tantorum virorum sententiam non audentes falsam asserere, cum tantorum et multorum antiquorum et modernorum dissimulatione contraria sententia teneatur, videtur congruum etiam ratione circa hanc quaestionem discutere veritatem, quantum nostrae Deus dederit parvitati. Sciendum autem in primis, quod cujusdam famosi doctoris in jure vidimus sententiam, qui hujusmodi contractum condemnabat non tamquam usurarium, sed tamquam vitiosum propter circumstantiam peccati adnexam, scilicet in vendente; quia vendens optabat mortem emptoris. Sed etsi hoc malum sit, non tamen est ex natura contractus, sed accidit ab extra; et ideo propter hoc non debet condemnari contractus: unde secundum praedictum doctorem, si fierent hujusmodi contractus ad vitam vendentium, non essent mali. Investigando ergo quid injustitiae possit inesse in hujusmodi contractibus, et utrum licite fieri possint, et quomodo, contradicentium rationes solvantur. Dicimus primo, quod qui dominus est alicujus rei, dominus est et usus ejusdem rei. Dicimus etiam secundo, quod dominus verus alicujus rei potest eam transferre in alterum gratis, vel etiam pro pretio et pro commutatione alterius rei. Dicimus insuper tertio, quod dominus potest transferre usum et fructum propriae rei. Dicimus etiam quarto quod verus dominus rei, sicut potest dare vel vendere proprietatem rei, vel usum, seu fructus alicujus possessionis simpliciter quantum ad omne tempus, sic potest dare vel vendere quantum ad tempus determinatum vel particulare. Omnia ista probantur per veram rationem dominii. Est etiam animadvertendum, quod in mutuo pensari debet tantum rei substantia et valor ejus secundum rationem substantiae, et non secundum rationem usus rei vel fructus; eo quod gratis fieri debet secundum rationem mutui; et ideo nihil ultra valorem rei sperare debet mutuans ex usu rei mutuatae, quia ratione substantiae transfertur mutuum, et non ratione usus. Alias est autem in accommodatis ad usum. Substantia enim rei in se non recipit magis et minus: sed in contractu venditionis et emptionis pensatur non tantum substantia rei, sed etiam ejus fructus et usus. Sed ex fructu rerum et usu ipsarum accidit quod valor ipsarum naturaliter inter homines augetur et minuitur: quare de natura hujusmodi contractus potest quis sperare ultra id quod datur, vel etiam timere ne minus accipiat quam dederit: et ideo mercatores sperare possunt lucrum ex mercatione, quod non possunt dantes mutuo. Advertendum est etiam, quod sicut philosophus dicit, et pertractat in sua Polit. in 1, omnis rerum commutatio inter homines fit propter necessitatem vitae humanae: et ideo requiritur quod commensuratio ipsarum fieri debeat in magis et minus habere in valore, secundum quod magis et minus habent de utilitate et necessitate ad vitam humanam. Variatur autem hujusmodi utilitas multipliciter in magis et minus: uno modo ex tempore; alio modo ex loco; alio modo ex ipsarum conditione; alio modo ex ipsarum rerum natura. Quia ergo in venditione transfertur rei substantia cum usu ejus vel simpliciter, vel ad tempus. Et quando simpliciter, constat quod plus recepturus sit emens sine culpa, propterea quia utilitas rei et fructus ejus translata sunt quantum ad omne tempus cum rei substantia. Quando autem in venditione transfertur tantum rei substantia cum utilitate ejus ad aliquod tempus, et non simpliciter, non est justum secundum rei naturam, quod tanti res aestimetur, cujus rei substantia ad tempus possidetur, sicut illa quae semper possidetur; quia non sequitur ex ea tanta utilitas humanae vitae possidenti: etiam si plus accipiatur vel speretur accipi quam datum sit, non sequitur aliqua injustitia: et praecipue quando emens habet intentionem emendi pro necessitate et utilitate vitae, et non ad lucrum vel augmentum pecuniae; quod etiam in emptionibus aliis facit peccatum, secundum philosophum. Vendentes autem ut in pluribus semper attendunt aliquam utilitatem, vel domus suae, vel Ecclesiae, vel civitatis; et non causa lucri hoc faciunt, quare magis excusantur. Dicimus etiam quinto, quod eo jure quo quis recipit aliquid plus ultra quam dederit in possessionibus emptis simpliciter, eo jure recipit aliqua plusquam dederit in possessionibus emptis, vel reditibus ad vitam: quia totum est de sorte, quicquid plus accipit; eo quod substantiam rei cum usu et fructu ejus emit, sicut et ille qui ad omne tempus emit. Sed dubium est adhuc secundum hanc sententiam, utrum vendens retinere possit substantiam quam accepit, quando nihil aut parum emens supervixit post emptionem. Cujus determinatio est, quare ratione dubii et periculi, quod erat de natura hujusmodi contractus, fit suum. Et haec ratio excusat in contractibus quandoque de natura ipsorum: quod non facit in mutuis, quia ibi accidit ex alio quam ex ratione mutui. Quando enim de natura contractus incidit periculum vel dubium aequaliter, tam ex parte vendentis quam ementis, tunc etiam juste fieret res quae emitur vel venditur minoris aestimationis in valore, quam si periculum vel dubium non incideret de natura contractus: et ideo de natura sui justus est contractus, cum ex utraque parte similiter dubium sit, utrum minus magisve recipiant vel recepturi sint. Si enim equum homo emat, et centum libras pro eo solvat; constat quod si eadem hora post solutionem equus moriatur, nihilominus vendentes centum libras juste detinent, quamvis nihil utilitatis emptor consecutus fuerit, eo quod rem suam juste transtulerit in ipsum ementem. Similiter ille qui possessiones vendit ad tempus indeterminatum, cujus determinatio pendet a natura, et non ab homine, et tempus determinatur praeter hominis intentionem, quantum est de jure rem suam transtulit, et translatio jam ad ipsum redit ex natura contractus. Praeterea considerandum est, quod in hujusmodi venditionibus et emptionibus ad vitam, aeque libera voluntas vendentis et ementis de natura contractus invenitur: et maxime quando divites vendunt, et pauperes emunt: quod est frequentius de natura contractus, quia uterque talia facit pro utilitate sua propria: neque enim dives cogitur vendere, neque pauper emere, neque etiam pauper tenetur gratis dare aliquid diviti vel mutuare, neque dives tali pauperi tenetur de suo aliquid dare. Quare et omnis translatio facta libera voluntate dominorum juste fit. Ex his sequitur, quod quicquid emens vel vendens amplius accipiant quam dederint, juste accipiunt, et ut suum factum, libera voluntate dominorum; sed in mutuis non potest ista justitia inveniri, quando amplius accipitur in lucro ex mutuo: nam accipiens mutuum libera voluntate accipit, sicut et is qui mutuum dat; sed accipiens mutuum non libera voluntate amplius promittit vel dat, sed quasi coactus ex perversitate mutuum dantis, qui quod gratis tenetur facere, non vult sine spe lucri facere: et ideo non potest fieri illud amplius ejus qui accipit eodem jure quo mutuum, quod sibi redditur, nec aliquo justo titulo. Ex praedictis infertur, quod tum propter justam aestimationem rerum in tempore contractus, quia tantum res aestimatur juste quantum ad utilitatem possidentis refertur, et tantum juste valet quantum sine fraude vendi potest; tum etiam propter periculum aequaliter adnexum ipsi contractui per naturam ejus ex parte utriusque domini, tum etiam propter liberam voluntatem dominorum res transferentium cum suis proventibus, fit hujusmodi contractus de natura sui a vitio usurae liber. Diximus autem de natura sui; quia per accidens potest in ipso contractu vitium turpis lucri incidere, et etiam aliquando vitium usurae. Vitium autem turpis lucri sine ratione usurae tunc in ipso incidit, quando aliquis dives sibi sufficiens ad vitam, et secundum rei naturam et personae, et secundum statum personae, tales redditus emit ut divitior fiat, et ut plures divitias sine justa et pia necessitate acquirat: et ideo turpe lucrum tunc dicitur, quia non propter finem debitum humanae vitae, sed propter avaritiam, cujus non est finis, exercetur. Vitium vero usurae tunc ex hujusmodi contractu potest incidere, quando homo attenuatus paupertate tales reditus invitus vendit, vel possessiones suas pro necessitate cogente: et hoc propter defectum mutui, quod non invenit in divitibus. Et tunc etiam incidit usura, quando divites hanc proximorum necessitatem considerantes, minus justa aestimatione dant pro possessionibus pauperum sibi acquirendis, quorum necessitates si possunt sine damno, ex caritate fraterna tenentur relevare per mutuum: et in hoc casu loquitur lex Moysi Levit. 25, sicut apparet ex textu, et Glossa inducta, quae dicit: necessitati proximorum compatiendum, et ne quis de necessitatibus pauperum negotietur, sed indigentibus commodare, et commodata paulatim de fructibus agrorum recipere. Ex his patet, quod in tali casu venditio propter defectum mutui, et emptio fit quasi loco mutuationis; et etiam quod aestimatio ementis est minus justa propter necessitatem vendentis: et ideo id quod plus accipit emens quam dederit, non habet justum titulum possessionis. Unde in hac consideratione non tantum in emptionibus ad vitam incidere potest vitium usurae, sed etiam in emptionibus simpliciter, quantum ad omne tempus. Est ergo universaliter advertendum, quod quandocumque aliquis emit aliquam possessionem sive ad tempus sive simpliciter causa lucri, quod tantum expectatur ex ipsa tantummodo ratione temporis, et non ex natura rei possessae; in tali contractu est vitium; et hujusmodi lucrum dicitur turpe in jure. Si vero ematur hujusmodi possessio causa lucri, et fuerit justum ex caritate fraterna dari mutuum proximo pauperi, ne ad summam paupertatem deveniat, sicut lex antiqua praecipiebat, tunc hujusmodi lucrum ex emptione vitium usurae habet per aequipollentiam mutuationis; quia ibi plus accipitur quam detur sine justo titulo possidendi rem. Si vero aliquis rem alterius emat non causa lucri, sed propter necessitatem seu utilitatem vitae suae, etiam si plus accipiat processu temporis quam dederit tempore contractus; cum hoc accipiat ex natura contractus per se, et per accidens ratione temporis, nullum credo fore vitium. Quomodo autem satisfaciamus dictis et rationibus adversariorum, exponamus nunc, dicentes primo, quod dictum Goffredi nulla auctoritate canonis confirmatur: secundo quod exemplum ejus tunc veritatem habere dicitur, quando Ecclesia aliqua necessitate impulsa cogitur impignorare possessiones suas, quas non potest nec vult simpliciter alienare: tunc enim non est venditio proprie, sed impignoratio; quia qui non potest rem vel possessionem aliquam vendere simpliciter, nec potest vendere eo jure ad tempus. Constat enim quod licet quaedam Ecclesiae multa possideant, tamen alienare jus possidendi non possunt sine auctoritate et consensu superioris praelati nec simpliciter nec ad tempus: et ideo hujusmodi venditiones Ecclesiarum sunt impignorationes, propter quod secundum hanc viam usurarius est hujusmodi contractus, quia fructus pignorum non licet recipere ultra sortem, eo quod non sunt de natura sortis. Ad rationem vero dicti Magistri de spe vivendi tantum quod amplius recipiat quam dederit, dicendum quod hujusmodi spes vel receptio amplioris non facit vitium usurae, nisi quando illud quod speratur vel recipitur, amplius sorti accidit, et non est natura sortis: aliter enim omnis emens agros vel animalia ut plus recipiat in proventibus processu temporis, vel in ipsis rebus venditis in alio tempore, esset usurarius. Sed in venditionibus justis, quando aliquis dominus transfert dominium suae rei cum usu ejus et fructu simpliciter sive ad tempus, constat quod omnis proventus rei venditae est de natura sortis, et non accidens sorti: quare talis spes vel amplior acceptio non facit contractum usurarium: et hoc dico salva reverentia tanti Magistri. Ad id vero quod adducitur ab alio doctore theologo, videtur nobis respondendum, quod est dubium duplex: scilicet excusans, et dubium non excusans: dubium enim tunc excusat, quando tollit inaequalitatem, et justam aestimationem dati et accepti facit quantum ad rerum commutatarum naturam et usum; verbi gratia, quando aliquis emit decem annuatim pro centum, quos statim solvit, ad vitam suam vel alterius accipiendos. Et considerata utilitate cujuslibet respectu possidentis, dubitatur verisimiliter quae sit major minorve propter indeterminationem temporis: et ideo fit aestimatio aequivalens propter dubium. Ex his jam patet, quod ratio dubii facit justitiam aestimationis: et ideo quidquid plus ultra datur vel accipitur sive ab emente sive a vendente, tamquam de propria sorte recipitur. Dubium vero quod tantum respectu lucri vel damni potest incidere ex determinato tempore, illud non potest aestimari, quia ex ejus dubio non innascitur aliqua justa aestimatio: quia speratur aliquid plus proventurum gratia temporis determinati tantum, quod non valet facere justam recompensationem: et ideo patet, quomodo extra posita, non sunt ejusdem rationis: nam in eo qui sperat centum et decem simul se accepturum in undecimo anno, jam gratia temporis determinati tantum, fit recompensatio inaequalitatis, et sic facit usurarium contractum; sed in alio qui non sperat se plus accepturum nisi in tempore indeterminato, et ex re empta juste secundum naturam, tunc, ut ostensum est, nihil accipitur ultra sortem, sed totum speratur ut suum, et de sorte sua non factum suum propter rationem temporis, sed propter naturam contractus. Illud etiam quod secundo adducitur pro confirmatione hujus opinionis de dictis philosophi, sic dissolvendum est. Primo quod intentio philosophi, ut apparet ex dictis suis, est quod numisma inventum est causa translationis aliarum rerum, quarum usus vitae humanae est necessarius: et ideo quandocumque aliquis utitur translatione numismatis ut per numismata alia ejusdem generis multiplicentur, fit abusus numismatis, et inhonestus contractus, et vocatur thokos, idest parens rei. Hinc constat mihi, quod hujusmodi contractus, de quo est sermo, non est thokos. Primo, quia etsi redditus pecunia emantur ad vitam, tamen ex natura contractus non habetur quod ad hoc emantur ut pecunia pecuniae addatur, sed ut de ipsa pecunia empta res necessariae vitae humanae emantur. Et hic finis contradicit fini propter quem fit thokos. Alia etiam ratione adhuc purgatur a vitio thokos, quia ut in pluribus in hoc contractu non pecunia numerata, sed ipsae res emuntur, quae vel per fructus suos referuntur ad hominis usum, ut ager et possessiones aliae, vel per seipsas, ut triticum, vinum, oleum et hujusmodi. Thokos autem est, ut dicit philosophus, numisma numismatis. Tertia ratio etiam quod thokos non sit in hujusmodi contractu, ex hoc accipitur, quia tunc secundum philosophum thokos est, quando acquiritur pecunia per pecuniam ad similitudinem generantium similia sibi. Constat autem quod quando similia ex similibus generantur ad multiplicationem, quod generantia salvantur, et non corrumpuntur in generationibus suis. Sed qui dat centum libras, ut habeat decem annuatim quamdiu vixerit, constat quod non est ibi ratio generationis, eo quod non manent centum librae, vel in potestate vel dominio dantis cum sua genitura, sed penitus sunt translatae ab ipso: nec manent etiam in jure repetendi sicut fit in thokos: quare magis debet vocari hujusmodi contractus transmutatio rei pro re, quam generatio alicujus rei ex re. Ex his apparet quod ratio de thokos nihil est ad propositum in hujusmodi contractibus. Ad id vero quod de lege divina contra hujusmodi contractum propositum fuit, dicendum est primo, quod lex illa secundum litteram intellecta dicitur divina, sed tamen est temporalis, sicut et aliae leges multae, quae tantum secundum litteralem sensum in figura datae sunt illi populo; et ideo sicut observantia jubilaei non manet in populo Christiano, ita et leges quae propter jubilaeum datae erant, quarum una erat lex adducta, sicut apparet ex textu. Et iterum si consideretur id quod morale est in lege ista, quam exponit Glossa inducta, invenitur nihil facere contra naturam horum contractuum; sed tantummodo contra perversas intentiones divitum ementium, qui, secundum quod dicit Glossa molesti, de pauperum necessitatibus negotiantur, et student possessiones aliorum acquirere, quando tenentur ex fraterna caritate eis indigentibus accommodare, et accommodata paulatim de fructibus agrorum recipere. Et sic evidenter apparet quod hoc accidit in hujusmodi contractibus, et non est de natura contractus, in quo frequenter sine indigentia non vendunt, sed emunt. Et nec lex nec Glossa de se inficit vitio usurae hujusmodi contractum per naturam, sed tantum per accidens. Ad istud autem quod dicitur de ratione temporis, patet veritas, si praedicta ad memoriam revocantur: quia tempus potest referri ad aliquas rerum permutationes, ut conferens aliquid justi valoris, vel auferens. Et hoc modo si causa temporis plus vendatur vel minus, non erit hujusmodi contractus usurarius: pluris enim aestimatur et juste mensura tritici in aestate quam in autumno ceteris paribus, hoc est quantum est de natura temporis; et ideo si quis accipiat plus de blado vendito pro tempore aestatis, quam dederit in autumno, quando bladum emit, non judicatur usurarius, dum tamen pro illo tempore solo velit bladum vendere, et non pro alio. Hoc modo etiam patet, quod plus et juste appretiantur decem librae ad omne tempus annuatim, quam ad aliquod tempus particulare: vel plus et juste eadem ratione ad tempus equi juvenis, quam senis; et hoc ex natura temporis. Et tamen non judicatur usura, si quis emit decem libras ad omne tempus, id quod plus recipit vel speratur recipere quam dederit, licet ex tempore illud plus sibi accidat et certitudinaliter. Quare nec similiter is qui plus recipit de eo quod ad tempus aliquod particulare emit, debet judicari usurarius. Et haec est una causa, quia per naturam temporis facta est res sua cum suis proventibus: et ideo totum est de sorte propria. Potest etiam in contractibus tempus considerari ut nihil conferens vel auferens de valore rei ex natura temporis, sed tantum consideratur ut mensura durationis extrinseca. Quando ergo ratione temporis sic accepti aliquid plus accipitur vel speratur quam detur, jam patet vitium usurae vel injustitiae: quia illud plus quod ultra datum accipitur, nec ex natura rei recompensatur, nec gratis datur vel accipitur: et ideo nullo justo titulo potest fieri proprium, sed semper est alienum. Haec intantum de emptione et venditione redituum et possessionum ad vitam dicta sunt a nobis. Rogantes universos quos contingeret hoc opus videre, quatenus pareant, si per ignorantiam male diximus, et corrigant, quia sine praejudicio et hic et alibi semper intendimus quae scribimus et dicimus affirmare. Post haec autem investigandum est de secunda parte hujus capituli, scilicet de contractibus, in quibus certi reditus vel possessiones emuntur ad tempus determinatum. Verbi gratia, aliquis habet reditus certos, ut ex parochia vel praebenda, vel ex patrimonio, vel aliunde, et hujusmodi redditus vult vendere ad sex annos vel ad decem, vel ad aliquod tempus determinatum, ut simul habeat paratam pecuniam. Et quaeritur utrum haec licite possint emi pro minori pretio quam valeant in annis tot acceptis. Et videtur quod sic: quia secundum quod jam dictum est in praecedentibus, pluris valoris aestimatur res aliqua praesens et collecta, quam futura et divisa. Et iterum vendens hujusmodi reditus tantam utilitatem aut frequenter majorem ex tali venditione, quantam ex tentione rerum. Praeterea. Ecclesia indulget clericis cruce signatis, quod possint vendere fructus beneficiorum per triennium: hoc autem non esset, si in hujusmodi contractibus esset vitium. Sed contra hoc est aperte, quod de usura dictum est: quod in hujusmodi contractu plus accipitur, vel saltem certitudinaliter speratur ab emente quam detur: nec periculum nec dubium jam in hoc contractu ex natura sui accidit: quare simpliciter videtur usurarius ex parte ementis. Sentimus autem sine praejudicio, quod in hujusmodi contractibus ex parte vendentis non incidit vitium, quantum est de natura ipsius contractus. Quantum autem ex natura temporis, potest videri quibusdam, quod ex parte ementis sit contractus usurarius, eo quod plus recepturus est, non tantum in spe, sed etiam in re, quam dederit, et hoc tantum ratione temporis. Quando autem minus quod est in dato respectu accepti, recompensatur illi respectu superabundantiae accepti ex solo tempore, tunc judicamus contractum usurarium, eo quod hujusmodi superabundantia transfertur sine justo titulo. Mihi autem videtur etiam ex parte ementis justum posse fieri contractum, et justum esse quantum est de natura contractus. Potest autem fieri injustus per accidens dupliciter. Uno modo, quando corrumpit caritatem debitam fratri: scilicet quando emens videt fratrem in necessitate pro salute corporis seu pro salute animae, propter quam necessitatem oportet eum vendere reditus seu possessiones suas, tunc emens si dives fuerit, potens sine damno proximo subvenire, dico sine praejudicio, quod tenetur ei mutuo dare, et loco pignorum praedictos reditus vel possessiones accipere, donec receperit quod accommodaverat. Et hoc probat per legem illam Levit. 24, et Glossam ejus. Alio modo potest fieri injustus contractus ex parte ementis propter corruptionem finis debiti, qui est ad utilitatem vitae humanae. Unde quando causa lucri tantum et augmentationis divitiarum fit, tunc est turpe lucrum: sed primo modo reducitur ad usurae vitium. Sed de natura contractus habet in se tria, quae ipsum justum ostendunt. Unum est ipsa vendentis liberalitas, qua potest rem suam dare gratis, vel permutare pro re minoris pretii quam sit sua res: et secundum hoc nullum incidit vitium in emente, quia id quod accipitur, totum est de voluntate libera domini. Aliud est ipsa aequitas permutationis rerum: quia quando res venditur pro tanto quanto aestimatur juste, sive a venditore et emente, sive ab his qui sunt legis positivae, tunc est justitia in permutatione. Sed constat quod vendens non potest plus habere pro tempore pro quo vendidit, et etiam res futurae per tempora non sunt tantae aestimationis, sicut eaedem collectae in instanti, nec tantam utilitatem inferunt possidentibus: propter quod oportet quod sint minoris aestimationis secundum justitiam. Tertium est ipsa ratio sortis: quia quod plus accipitur quam datur, est de ratione sortis, eo quod emens totum emit quod eventurum erat tempore determinato, et ideo non ultra sortem propriam accipit, sicut nec ille qui emit reditus ad omne tempus. Hae sunt rationes hujusmodi contractus justitiam ostendentes: per quas etiam dissolvitur ratio contraria, quae videbatur ostendere usurarium contractum: quia etsi plus accipitur quam detur, hoc fit de natura rei permutatae, et illud plus non est accidens sorti, sed est de ipsa sorte ementis: sicut etiam plus accipitur quam detur in his possessionibus quae emuntur hereditarie quantum ad omne tempus: et haec in tantum sint dicta de his quae ad tempus venduntur et emuntur.