|
Quia jam diximus quod in contractibus vitium usurae tunc incidit,
quando res cariores venduntur propter temporis dilationem tantum, quam
aestimentur in tempore venditionis, et videmus hanc rationem fere in
omnibus venditionibus fascellorum lignorum, qui per centenarios et
millenarios generaliter venduntur; idcirco non immerito circa hujusmodi
contractus investigandum est, utrum justitia possit inveniri in
hujusmodi contractibus, an simpliciter sint usurarii. Et videtur quod
simpliciter sint usurarii: quia propter tempus tantum carius
venduntur, vel pro tempore in quo venduntur; verbi gratia, in aestate
vel in vere minoris utilitatis sunt, et ideo minoris valoris: quare si
tunc pars illorum pro parata pecunia detur pro minori pretio, quod
videtur frequenter factum, quam si non esset pecunia parata, ergo
tantum propter temporis dilationem reliqua pars carius venditur. Sed
hoc facit usurarium contractum. Ergo et cetera. Item haec dubitatio
duplicatur, quia invenitur in dominis principalibus, qui sylvas et
nemora vendunt per mensuras terrae. Et invenitur etiam in
mercatoribus, qui ab ipsis dominis emunt sylvas per mensuras, et ex
ipsis fascellos faciunt, quod ulterius vendunt per numerum. Utrique
ergo propter credentiam quam faciunt usque ad tempus, vendunt carius
ligna, quam valeant tempore venditionis. Si ergo ea quae venduntur
sive tunc sive ad messium tempus a mercatoribus, in tempore venditionis
sint minoris aestimationis secundum justitiae aequitatem quam
vendantur, et ultra justam aestimationem injuste aliquid accipiatur pro
credentia ad tempus futurum, videtur sine omni excusatione esse
contractus usurarius: quod potest probari Extra. eod., cap.
consulit: ubi expresse dicitur contractus usurarius, quando aliquis
merces suas longe majori pretio distrahit, si ad solutionem prolixi
temporis dilatio prorogatur, quam si in continenti pretium
persolvatur; et quod eorum quae taliter sunt accepta, compellendi sunt
ad restitutionem. Sed contra hoc est consuetudo generalis, quae
videtur et toleratur ab Ecclesia. Praeterea secundum justitiam
unaquaeque res pluris debet esse pretii et aestimationis et in tempore
et pro tempore usus ipsius quam in alio tempore in quo non est ita
conveniens et necessarius usus ejus. Sed vendentes sylvas et fascellos
et hujusmodi, vendunt persolvenda in tempore quo est ipsorum usus
convenientior, quam sit in tempore venditionis ipsorum. Quare carius
possunt aestimari et vendi, quam valeant pro tempore venditionis. Et
per hanc rationem credo sine praejudicio, posse excusari hujusmodi
contractus a vitio usurae: et quando verisimiliter est dubium, res
hujusmodi plus minusve valituras tempore solutionis. Et hoc probatur
Extra. eod., cap. in civitate. Non ergo propter dilationem
solutionis in prolixo tempore hujusmodi res carius venduntur, sed
propter justam aestimationem rerum, quae in tempore futuro quo
determinata est solutio, sunt plus valiturae probabiliter, quam in
tempore venditionis carius venduntur; et sic non plus accipitur quam
datur ratione temporis tantum, sicut praetendebant rationes in
contrarium; sed servatur aequitas justitiae inter datum et acceptum pro
tempore pro quo fit venditio. Unde advertendum est, quod credentia
pretii persolvendi in tempore futuro post aliquem contractum, potest
incidere in contractibus sine vitio, tribus de causis. Uno modo per
gratiam et liberalitatem venditoris: scilicet quando res venditur
secundum aestimationem justam pro tempore venditionis et commutationis
ipsius rei, et ipse venditor expectat solutionem in prolixo tempore
liberaliter, propter gratiam quam habet ad emptorem. Et hoc modo
caret credentia omni vitio, nec facit contractum vitiosum. Alio modo
potest incidere credentia in aliquo contractu sine vitio secundum
meritum et justitiam ipsius contractus, et non per gratiam venditoris;
ut verbi gratia, si qua res vendatur in aliquo tempore in quo non habet
tantam utilitatem et necessitatem humanae vitae, sicut in futuro aliquo
tempore habitura est secundum naturam temporis, et venditor rem suam
intendat vendere pro illo tempore in quo habet majorem necessitatem seu
utilitatem, et in quo plus valitura sit quam valeat in tempore quo
venditur, justum est ex natura contractus, quod venditor saltem
expectet tempus illud pro quo facit majorem aestimationem pretii: et
ideo talis credentia adhuc nullum vitium generat in contractu, nec in
contrahentibus. Et hoc probatur extra eod., cap. naviganti.
Tertio modo potest incidere credentia per accidens, scilicet ex
malitia vel paupertate seu impotentia emptoris. Et hoc modo vendere
carius rem suam quam valeat tempore venditionis, vel etiam quam
valitura sit probabiliter in futuro tempore, quo solummodo
determinatur, potest excusari a vitio, per intentionem venditoris,
licet ipse contractus de se sit vitiosus. Si enim venditor rem suam
intendat vendere carius, non propter tempus tantum, sed tantum propter
damnum quod sibi videt imminere ex dilatione persolutionis
recuperandae, seu propter vexationem suam redimendam quam probabiliter
timet futuram sibi in repetitione debiti sui, propter malitiam vel
impotentiam debitoris, tunc excusatur a vitio, et fit aequitas
aestimationis in hujusmodi contractibus, per recompensationem damni,
vel quando probabiliter timentur haec in credentia accidere: et tunc
rectitudo hujusmodi intentionis apparet, quando venditor optaret potius
non vendere talibus, quam vendere ad credentiam; et quando libentius
daret aliis pro minori pretio in continenti persolvendo, quam vendere
ad credentiam talibus pro pretio majori. Uno autem modo credentia
facit contractum usurarium: scilicet quando propter ipsam credentiam
res venditur carius quam valeat simpliciter vel esset valitura
probabiliter tempore solutionis; vel etiam si tantum sit valitura
verisimiliter, tamen ipse venditor alias res suas non venderet, nisi
plus acciperet propter ipsam credentiam. Et ex hoc liquet quando de
sylvis praedicti contractus per mensuras, et de lignis per fascellos
possunt licite fieri, et quando et quomodo sunt usurarii. Sed de
secunda parte hujus capituli videtur dubitatio: scilicet utrum liciti
sunt contractus, quando pro minori pretio in continenti persolvendo,
aliquae res emuntur; verbi gratia, bladum in terra in tempore hyemis
et sylvae adhuc per tres annos vel amplius cresciturae, ante aptum
tempus incisionis quam valiturae sint juste in tempore suae collectionis
et receptionis; verbi gratia, bladum in terra tempore hyemis datur pro
minori pretio, quam valiturum sit juste tempore Augusti quando
colligitur: et sic de sylvis et de nemoribus. Et videtur contractus
usurarius ex parte emptoris; quia pro dilatione temporis plus est
recepturus quam dederit, ut patet ex propositis exemplis. Et haec
ratio facit contractus usurarios, ut saepe praedictum est.
Praeterea, hujusmodi contractus non possunt excusari propter rationem
dubii vel periculi, quia non dubitatur verisimiliter, quin valiturae
sint hujusmodi res amplius in tempore suae receptionis, quam sit
pretium quod datum est pro eis in tempore emptionis. Sed contra hoc
est, quod uniuscujusque rei aestimatio justa dependet ab utilitate vel
necessitate ipsius rei. Sed constat quod non est tanta utilitas vel
necessitas alicujus rei imperfectae, sicut est ejusdem perfectae:
quare nec recte tanti pretii aestimanda est, cum adhuc est imperfecta,
et longe a perfectione sua, sicut cum jam est perfecta. Sed hujusmodi
res ementur in tempore suae imperfectionis, quare debent aestimari
minoris pretii quam sint valiturae in tempore suae perfectionis.
Praeterea illud quod per naturam temporis accrescit rei alicui, juste
est illius cujus est ipsa res: ut si quis emit terras fructiferas vel
arbores, vel animalia fructifera, quicquid evenit per naturam
temporis, et non tantum per exercitium laboris, juste fit illius cujus
sunt hujusmodi terrae et cetera. Quare cum per naturam temporis
segetes in terra satae, veniant ad majorem valorem, et similiter
sylvae; sequitur quod quicquid provenit ultra pretium datum, juste fit
illius qui emit ipsa, et cedit in propriam sortem: quare nihil accipit
ultra sortem, licet plus accipiat emens quam dederit. Et haec
credimus sine praejudicio melioris sententiae. Hoc autem dicimus
quantum ad naturam contractus; licet tamen per accidens, per
intentionem ementis posset esse turpe lucrum, quando scilicet tantum
intenditur ab emente augmentatio lucri et divitiarum, proveniens ex
natura temporis, sine exercitio laboris et sine dubio periculi
probabiliter possibilis evenire. Et alio etiam modo potest esse
contractus usurarius: quando scilicet aliquis cogitur talia vendere
ante tempus congruum ex necessitate, propter quam emptor fraterna
caritate tenetur venditori mutuum dare, si indiget et voluerit; sed si
attendatur natura contractus secundum se, non pro dilatione temporis
plus accipitur ab emente, sed pro natura et utilitate rei facta vel
ducta ex natura temporis.
|
|