|
Nunc de his quae committuntur bonae fidei aliorum ad lucrum quaestio
est. Et haec quaestio duplicatur: quia aut quaeritur de commissione
numismatum, aut de commissione aliarum rerum quae per se veniunt in
usum hominis, ut sunt agri, animalia et horti. Quantum ad primam
quaestionem, videtur quibusdam usurae vitium incidere. Primo, quia
nihil videtur differre secundum naturam rei committere pecuniam bonae
fidei alterius, et mutuare eandem. Sed qui dat mutuo pecuniam propter
lucrum aliquod, etiam si periculum propriae sortis super se accipiat,
usurae vitium committit, ut habetur Extra. eodem, capit.
naviganti. Quare similiter qui committit pecuniam suam bonae fidei
alterius spe lucri, usuram committit. Hoc etiam secundo videtur;
quia quod ex lucro sic speratur vel accipitur ultra sortem, accipit
quod nullo justo titulo possidere potest; quia nec gratis datur, nec
labore proprio redditur, nec per rem aliam recompensatur: quare
simpliciter injuste possideri vel sperari videtur. Praeterea, etsi in
commissione aliarum rerum quae ex se fructum pariunt, potest excusatio
valere; tamen quia pecunia de se nihil parit utilitatis ultra seipsam,
videtur quod saltem in commissione pecuniae propter lucrum, semper sit
thokos, quod est vitium usurae secundum philosophum, hoc est partus
sex numismatis ex numismate, quod est contra naturam ejus. Ad hoc
mihi videtur dicendum, quod aut commissio fit pecuniae, ita quod
transfertur dominium in toto vel parte rei commissae in potestatem ejus
cui committitur; aut ita fit commissio, quod non transeat dominium,
sed remanet tota res commissa in dominio committentis. Primo modo est
vitium usurae, eo quod sperat lucrum jam de re non sua, quia jam erat
translata per commissionem in dominium alterius; et in hoc assimilatur
mutuo, ut ratio prima approbat. Sed secundo modo potest sperari
lucrum sine vitio usurae, quia tunc commissa est pecunia vel res alia
sicut servo et ministro, qui de re domini negotiantur ad utilitatem
domini sui; et ideo committens potest sperare lucrum, sicut ex re sua
et sic non accidit sorti, nec possidetur sine justo titulo; quia sicut
rei propriae partem recipit, non tamen partum numismatis ex numismate
immediate, sed partum ipsarum rerum, quae per numismata sua sunt
acquisitae justa commutatione. Quia autem supra dictum est in toto vel
in parte, ideo dictum est, quia si aliquis committit centum alicui,
ita quod medietatem ei mutuet et aliam medietatem suo retineat dominio,
ita tamen quod de illis centum debeat negotiari ad lucrum ille cui
committitur; dico quod hoc lucrum jam habet vitium usurae, propter hoc
quod non tantum ex re commissa speratur, sed etiam pariter ex re
mutuata et commissa. Sicut enim in logica, locutio falsa judicatur
propter falsi subjectionem, licet veritatem directe significet; sicut
si dicatur, homo volans est animal; ita in moralibus actio vitiosa
judicatur, quando vitio permiscetur, ut est in proposito casu. Ex
dictis jam liquet veritas secundae quaestionis, scilicet quando res
fructuosae ad lucrum committuntur. Notandum tamen, quod in his rebus
commissis ad lucrum magis et minus liquet justitia permutativa: quia
quando ager vel terrae committuntur excolendae ad lucrum, satis apparet
justitia, eo quod ibi non transfertur dominium, et nihil ultra
percipitur de fructu propriae rei. In animalibus vero, ut quando oves
vel boves vel porci committuntur nutrienda propter lucrum, non ita
liquet justitia: quia aliquando solet in hujusmodi commissionibus fraus
usuraria permisceri, ut quando excluditur periculum principalis
commissi a committente. Verbi gratia, aliquis dat centum oves ad
nutriendum propter lucrum, ita tamen quod centum oves sibi semper
salvae maneant quicquid contingat. In hoc casu potest incidere fraus
usurae; et hoc quando ultra justam aestimationem taxat ipse committens
sibi portionem lucri, propter quam non recompensatur labor et
sollicitudo nutrientis secundum justam aestimationem. Solet etiam et
alia fraus in talibus fieri, quando dives alicui pauperi mutuat centum
libras, ut ex eis oves vel boves nutriendos emat ad lucrum illius qui
mutuum dedit, et ad lucrum ipsius alumni: dico ibi fraudem usurae
permixtam esse, eo quod jam radix hujusmodi lucri ex mutuo oritur: et
ideo vitio usurae inculpatur hujusmodi commissio. Tunc ergo hujusmodi
commissiones licite fieri possunt, quando mutuum vel similitudo mutui
non permiscetur in talibus, sed dominium retinetur cum periculo quod
communiter accidere potest: vel quando etiam dominium rei commissae
communicatur ei qui eam suscipit ad lucrum nutriendam, et simile
periculum communicatur utrique. Et quando secundum justam
aestimationem taxatur lucrum, per quod juste recompensatur labor et
sollicitudo alumni. Et haec de materia dicta ad praesens sufficiant.
|
|