|
Quia vero quaedam in consuetudinem deducta habentur pro justis
legibus, quae magis deberent dici corruptelae quam consuetudines
adprobatae, et hoc videmus in hac materia usurarum secundum regiones et
civitates diversas quantum ad pupillorum et orphanorum cautelam: et
ideo non immerito investigandum censemus, utrum a vitio usurae excusari
valeant pupilli, cum ad aetatem perfectam pervenerint, in qua sunt
actu domini rerum suarum, et liberati secundum leges a tutoribus, et
tunc proprias hereditates et bona in quibus successerant, aucta per
usurarium actum, et exercitio tutorum recipiunt, vel saltem integra et
non imminuta, per hujusmodi exercitium conservata. Solent etiam
quandoque hujusmodi tutores ex bonis pupillorum lucrari, et hujusmodi
etiam sub certa portione supra sortem aliquid tribuere pro parvulis
nutriendis, vel etiam pro sorte augmentata: solent etiam aliquae
villae sive civitates sive oppida pupillorum bona recipere, etiam
exclusis propinquis pupillorum de tutela; et pro bonis pupillorum
detentis solent certam superabundantiam tribuere tutoribus puerorum
annuatim, salva semper sorte pupillorum. Videntur autem in talibus
pupilli excusari a vitio usurae dupliciter. Primo, quoniam non est
actio ipsorum, non enim dederunt res suas vel pecunias ad usuram:
quare quicquid ultra sortem eis isto modo provenit, non ex mutuo, nec
ex dato ab eis sub spe lucri, sed sicut gratis datum accipiunt, et sic
justo titulo retinere possunt: unde Gregorius, et habetur 1,
quaestione 2: sic nulla oblatio suscipienti maculam culpae ingerit,
quae non ex ambientis petitione procedit et cetera. Secundo quia cum
sit parvulus, nihil differt a servo, secundum apostolum Galat. 4;
et ideo penes tutores residet usus justus vel abusus rerum parvuli,
quare videtur parvulis non imputanda culpa usurae: sed ubi non est
culpa in possidendo, non competit restitutio facienda ab illo. Contra
hoc autem est, quia quod per servum acquiritur injuste, tamquam
alienum, non potest fieri res domini sui juste propter ejus
ignorantiam, quin semper teneatur ad restitutionem, quandocumque
sciverit veritatem. Non possunt ergo pupilli, quando sciunt
veritatem, retinere superabundantias suarum rerum sibi per usuras
acquisitas. Ad haec determinanda distinguendum est. Primo de causa
et origine hujusmodi superabundantiae: quia aut acquiritur per fructus
ipsarum rerum quae sunt pupillorum, ut sunt agri, animalia et
caetera; aut acquiritur per solam translationem rerum, et propter
ipsam translationem; et quia pecunia sola translationis causa instituta
est, ut dicit philosophus, ideo hujusmodi causa praecipue apparet in
usu pecuniae, cujus usus est in translatione rerum fructuum. Et si
primo modo aliquae superabundantiae acquirantur pupillis, nullum de se
habent vitium usurae: tum quia in hoc non invenitur lucrum ex mutuo
speratum vel acceptum: tum quia nihil accidit sorti, eo quod fructus
ex talibus rebus partus naturaliter ipsas res comitatur, et est de
natura sortis, et non accidens sorti. Secundo autem modo adhuc
distinguendum est: quia superabundantia hujusmodi, quae ex
translatione rerum vel pecuniae, aut datur vel oritur pupillis ut
lucrum ex detentione rerum suarum ortum habens, et hoc modo non licet
eis retinere, quia detentio rerum non parit rationem alicujus lucri in
quantum detinentur, nisi secundum quod utilitatem habent et fructus
afferunt. Si autem non datur hujusmodi superabundantia ut lucrum, sed
ut gratia vel ut donum, tunc licet retinere eis: et hoc modo procedunt
duae primae rationes. Et per illam rationem excusat consuetudo
usurarium vitium in multis civitatibus: et hujus signum, quod gratis
sit datum, accipitur ex eo quod praeter voluntatem pupillorum
determinat sibi superabundantiam quam dant eis, et quod nunquam
repetunt nec repeti faciunt a pupillis aliquid. Ex his liquet, quod
si tutores pupillorum scienter pecuniam pupillorum dederint ad usuram
per se vel per alios, quod hujusmodi superabundantia rei est aliena,
et injuste possidetur etiam a pupillis, quandocumque sciverint: quod
si pupilli nolunt restituere, tutores ad id faciendum compellendi
sunt.
|
|