Caput 13

Est autem inter hominum commutationes quoddam genus commutationis in rebus, quod campsoria dicitur; quod nec mutui rationem habet, eo quod in tali commutatione lucrum non speratur ex temporis dilatione, nec iterum campsori redditur eadem sors in specie vel in numero vel in pondere. Dat enim Parisienses, et recipit sterlingos, vel monetam alterius generis. Similiter nec habet proprie rationem commutationis, quae dicitur venditio et emptio; quia hoc genus fit in rebus appretiabilibus, quarum pretia determinantur et mensurantur numismate: sed hoc genus est in sola commutatione numismatum diversorum generum: propter quod sequitur quod ars campsoria, quae est species commutationis, simpliciter permutatio dicatur. Sed permutatio dicitur generaliter quando aliquid accipitur loco alterius dati, et sic comprehendit omnem commutationem. Dicitur etiam permutatio, quando res determinata ad utilitatem hominum pro re altera similiter habente ex sua natura aliam utilitatem commutatur. Et sic agitur de permutationibus in jure civili et canonico: et sicut si quis velit permutare parochiam pro praebenda, vel praebendam pro praebenda, et similia. Tertio modo potest dici permutatio magis determinate ad materiam numismatis, ipsa numismatum commutatio. Et hoc modo dicimus campsoriam esse permutationem numismatum, quae causa lucri exercetur communiter. Sed de hoc lucro est quaestio in isto capitulo, utrum juste vel injuste acquiratur. Et videtur tripliciter esse injustum secundum naturam. Primo, quia ex indebito usu rei procedit, eo quod numisma, secundum philosophum, non parit numisma, sed campsor utitur numismate causa lucri. Secundo, quia actus campsorius videtur quod esse debeat ad utilitatem accipientis a campsore, si est justus, vel quod debeat fieri gratis. Tertio, quia secundum Evangelium, dominus ejecit tales de templo. Dicendum igitur quod ars campsoria de se est justa. Unde dicendum est ad primum, quod ars campsoria utitur de se numismate ad idoneum usum. Et est ratio, quia illud plus quod accipitur a campsoribus in tali permutatione monetae, non accipitur ratione pecuniae quae de se est invendibilis, sed ratione periculi vel interesse, ut subveniatur salariis pensionum, domorum, ministrorumque, et laboribus et expensis in arte necessaria et licita, ne frustra ponant operam et sudorem suum in re licita ad utilitatem aliorum. Ad secundum dicendum, quod ars campsoria est justa ex duplici via. Primo, quia dicit actum justitiae et liberalitatis per ampliorem utilitatem dati apud accipientem a campsore quam accepti ab ipso. Et iterum quia actus campsorius non debet fieri gratis ex natura sua, sicut actus mutui: ideo illud quod plus accipi videtur, transit in dominium accipientis per simplicem voluntatem dantis. Ad id quod tertio persuadetur per Evangelium, dicendum est, quod dominus ejecit tales de templo ratione loci, qui tantum spiritualibus erat deputatus: et ideo contra reverentiam loco debitam faciebant suas mercationes, et apparebat in talibus turpitudo suae cupiditatis. Vel dicendum, quod de templo sunt tales ejiciendi, quia non licet ministris templi, idest viris ecclesiasticis, talia exercere mercimonia.