|
Est igitur quaestio rursum de mercatoribus. Primo, utrum liceat
alicui committere pecuniam suam alteri eunti ad nundinas ad lucrum sine
vitio usurae. Et distinguendum est circa hoc: quia aut est
simpliciter commissio, quae fit propriae rei bonae fidei alterius, et
sic non incideret usurae vitium, sicut ostendimus supra cap. 11:
aut est commissio secundum quid, sed simpliciter translatio, sicut est
in mutuo: commissionem vero secundum quid dico, in quantum committens
non retinet periculum super se rei commissae. Et hoc modo propter
rationem translationis, quae debuit fieri gratis sine spe lucri,
incidit vitium usurae: et in hoc casu loquitur illa decretalis
naviganti. Propter hoc ulterius si quaeratur de his qui dant pecuniam
aliquam determinatam mutuo aliis mercatoribus, tali pacto quod similem
et aequalem in numero et pondere persolvent creditoribus illorum a
quibus accipiunt in nundinis aliquibus determinatis secundum locum et
tempus: verbi gratia, Balduinus a Gualtero accipit centum libras
sterlingorum mutuo in Francia in mense Augusti, ita quod centum
libras sterlingorum solvet Balduinus pro Gualtero in Januario
sequenti, in quibus tenebatur Gualterus suis creditoribus: vel si non
creditoribus, ipsi mutuanti in tali loco et tempore; circa hoc
distinguendum est: quia aut mutuans tempore translationis aestimat
dictam monetam plus valituram in loco aut in tempore quibus est
persolvenda; verbi gratia, sterlingi plus valent in Anglia quam in
Francia: et tunc nihil est ibi culpabile. Vel timet probabiliter
minorationem pretii sterlingorum futuram ante tempus determinatum. Et
tunc dicendum, quod mutuans committit usuram, quia lucrum sperat ex
mutuo. Aut mutuans nihil lucri in mutuando intendit, sive ex tempore
sive ex loco, sed tantum ob favorem et gratiam proximi hoc mutuat, et
tunc nihil culpabile ex hoc incurrit. Est etiam aliud quod dubitari
potest circa hujusmodi materiam. Dictum est enim quod spes lucri in
mutuo facit usurae vitium. Quare videtur quod si aliquis habens
pecuniam aliquam specialem, quam timet in tempore futuro minorandam in
suo pretio secundum statuta legis positivae, et propter hoc hujusmodi
pecuniam dat mutuo sibi reddendam in aequali pretio quod erat tempore
mutui, respectu pecuniae terrae communis aestimationis; videtur quod
cum hujusmodi mutuum videatur factum spe lucri, quod sit in eo vitium
usurae. Verbi gratia, aliquis habens sterlingos valentes quatuor
Turonenses, timet ne in futuro tempore, per auctoritatem legis
positivae, tantum sint valituri tertium Turonem, propter quam causam
dat mutuo sterlingos, et post diminutionem pretii ipsorum non tot
penitus vult recipere sterlingos in numero et pondere quot dederat
mutuo, sed secundum pretium in Turonibus, cujus pretii erant tempore
mutui. Ad hoc dicendum est, quod aliud est vitare damnum, et aliud
sperare lucrum: quicumque enim ex mutuo speraret lucrum, peccat usurae
vitio, secundum auctoritatem Evangelii Luc. 6: mutuum date nihil
inde sperantes; sed non sic qui ex mutuo vitat damnum. Primum enim
non potest fieri sine injuria Dei, qui hoc prohibuit fieri; nec sine
injuria proximi, cui gratis debuit fieri illud ex quo lucrum speratur,
quod est contra gratiam; sed secundum potest juste fieri, eo quod per
hoc non fit Deo injuria, eo quod non prohibetur aliqua lege: nec
etiam proximo, quia nihil minus accipit pro tempore mutuationis quam
reddere teneatur, eo quod tempore quo mutuatur, tantum valebat quantum
reddere tenetur. Neque etiam propter hoc vitiaretur, si tempus a
mutuante determinetur, in quo verisimile est pecuniam mutuatam minus
valituram, quam valeret tempore mutuationis; quia ex sola dilatione
temporis non accidit vilificatio, sed magis vel ex voluntate legis
positivae, vel ex natura pecuniae. Nec in hoc damnificatur qui mutuum
accipit: quia non ad hoc accipit, ut ipsum usque ad tempus illud
conservet, in quo verisimiliter minus valitura esset; sed ut ipsa
uteretur pro tempore illo pro quo valorem suum reservaret, quem habebat
cum eum in mutuo acceperat. Quaeritur etiam juxta hoc de eo qui dat
mutuo bladum vel vinum vel oleum, ad certas mensuras, et hoc in
tempore quo minus valent, ut sibi reddatur in aequalibus mensuris et
ponderibus et speciebus in alio tempore, quo verisimile est res
praedictas plus valituras. Et videtur ex eo quod jam diximus, quod
licitum sit sic mutuum dare; quia ibi nihil plus accipitur quam datur,
eo quod hujusmodi res numero, pondere et mensura realiter redduntur.
Praeterea in hoc dans mutuo videtur tantum vitare damnum et non sperare
lucrum: quia si res hujusmodi venderentur in tempore quo minus valent,
ex hoc damnificaretur dominus ipsarum. Unde etiam et licite potest eas
vendere pro tempore illo in quo sunt valiturae verisimiliter, nec est
usura, ut habetur Extra. cap. naviganti. Quare videtur similiter,
quod licite possit eas res numero dare reddendas sibi in tempore quo
verisimiliter plus sunt valiturae. Ad quod dicimus, quod in hoc casu
conscientia aut excusat aut accusat, quia vero mutuum debet fieri
gratis et sine spe lucri, quandocumque in mutuo et ex mutuo intenditur
spes lucri, tunc non caret vitio usurae; sed sic non est in emptione
et venditione. Potest autem excludi spes lucri ab intentione dantis
mutuo modo praedicto, dupliciter. Uno modo, quando dans mutuo
paratus est omni tempore accipere rem mutuatam, etiam ante illud tempus
determinatum quo res verisimiliter deberent esse cariores: hoc modo
spes lucri, et si per accidens intendatur, non tamen per se, quia non
tollit rationem gratuiti a mutuo. Alio modo quando dans mutuo, etiam
tempus illud determinavit in quo verisimiliter plus valiturae erant,
propter solam damni vitationem: tunc enim damnum vitat, quando
necessitati propriae consulens intendit conservare res suas sibi magis
necessarias ad usum vitae, quas si tunc non haberet, oporteret eas
alibi emere, et sic reportaret damnum de gratia mutui facta proximo:
et sic intendens in mutuando excusatur ab omni vitio usurae.
|
|