|
Nunc autem ad id quod tertio in hoc opere declarandum proposuimus
accedentes, de restitutionibus usurarum inquirendo prosequamur. Quod
autem ad restitutionem usurarum jura obligent, satis liquet ex natura
ipsarum. Quia enim superius in prima parte hujus operis, cap. 4,
declaratum est quod superabundantia usurarum nullo justo titulo
possideatur, ideo juste retineri non potest et injuste possidetur.
Sed ut dicit beatus Augustinus, 74, quaest. 4, quod injuste
possidetur et alienum est alicui, alteri proprium esse debet. Quare
cum omnis superabundantia usurarum sit tamquam res aliena ipsi usurario
injuste possidenti, sequitur quod sit propria alterius qui ipsa
destitutus est. Sed hoc est justum secundum omnia jura, quod omnis
res destituta contra justitiam restituatur: restitutio enim semper
respicit destitutionem. Quare secundum omnem justitiam naturalem
usurae restituendae sunt. Sed forte dicetur, quod hujusmodi res non
sunt ab aliquo destitutae contra omnem justitiam: praecipue quia
videtur destitutio facta voluntarie. Et etiam quia leges humanae non
puniunt, quae tamen injurias punire debent: quare non videtur esse
contra justitiam humanam. Ad quod advertendum est, quod voluntas
hominis aliquando respicit volitum propter se, aliquando propter
aliud. Quando autem propter se, tunc si illud volitum sit simpliciter
justum et bonum, tunc voluntas bona est, et opus ex eis procedens
bonum est et justum; si autem sit injustum et malum, tunc similiter
voluntas est mala. Si vero respiciat volitum non propter se, sed
propter aliud: verbi gratia, aliquis vult projicere merces in mari,
ut sic evadat periculum: illud iterum propter quod volitum dicitur
aliquid, aut habet rationem justi, aut injusti, aut indifferenter.
Et hoc modo primo judicatur adhuc voluntas justa et bona comparative,
sed tamen potest esse injusta simpliciter, ut si aliquis vult furari ut
pauperibus tribuat. Sed secundo modo potest judicari voluntas justa et
libera absolute, quando illud volitum est ex natura sua justum et
bonum; sed est comparative injusta et non libera, quando illud volitum
habet malum finem. Unde quod aliquis vult dare superabundantiam de
suo, de se non est malum nec injustum: et ideo quantum ad hoc voluntas
est absoluta et libera; sed quando hoc vult dare propter rationem
mutui, quod non aliter potest habere, jam hujusmodi voluntas comparata
ad finem, qui de se est injustus, contrahit rationem injustitiae, et
cadit a ratione libertatis. Et quia hujusmodi injustitia patiendo
magis quam agendo incurritur, ideo in ipso dante est poena et non
culpa. Leges vero hanc aliquando considerant justitiam, prout est
conservativa pacis exterioris inter homines: et ideo leges tales non
puniunt, nisi secundum quod hanc pacem destruunt. Aliquando etiam
prout magis illustrantur lumine fidei et juris divini, considerant
etiam justitiam veram et interiorem: et sic leges etiam canonicae
prohibent et puniunt usuras. Sic enim scriptum est Isa. 32: opus
justitiae pax: et ideo qualem pacem quaerunt qui leges condunt, talem
sibi vindicant justitiam. Dicimus ergo, quod jure divino
principaliter facienda est restitutio usurarum, quia in Scriptura
sacra quantum ad legem veterem condemnantur dantes pecuniam ad usuram:
et ideo contra legem divinam accipiuntur usurae. Lex autem nova
prohibet sperare aliquid ex mutuo: quare magis accipere erit contra
legem evangelicam. Sed quod est contra legem divinam, secundum nullam
aliam legem potest esse verum aut justum; eo quod lex divina sit prima
et universalis origo omnium legum justarum, sicut Deus est origo
omnium entium. Nihilominus tamen etiam contra legem naturae, quia in
hoc finis conveniens secundum naturam actus humanae vitae corrumpitur.
Huic enim actui qui est mutuum dare, conveniens finis ostenditur
naturaliter, scilicet communis societas et fraterna caritas in
subveniendo proximorum necessitatibus: et ideo gratis fieri debet
naturaliter. Quare quandocumque hujus actus fit propter spem alicujus
commodi vel lucri, tunc ab eo tollitur finis qui naturaliter competit
ei, et fit contra naturam, quare juri naturae repugnat: ideo non
tantum fit injustum contra legem divinam, sed etiam contra jus
naturale.
|
|