|
Quoniam autem usurae sunt restituendae, jam oportet investigare,
quibus sunt restitutiones faciendae. Et videtur quod soli Deo et
ministris Dei facienda sit restitutio. Quia secundum ea quae dicta
sunt prima parte capit. 5, in usura non transfertur dominium jure
divino, sed tantum jure humano: sed secundum rationem in jure facienda
est restitutio ejus quod detinetur injuste. Quare videtur quod soli
Deo et Ecclesiae facienda sit restitutio. Sed contra hoc est, quod
domini est terra et plenitudo ejus, a quocumque possidetur juste vel
injuste: quare nulla re potest secundum veritatem destitui. Ex quo
etiam colligitur regula generalis, quod illi soli aliqua res est
restituenda, qui ipsa re vel aequivalenti destituitur injuste. Sicut
enim restitutio facienda non est nisi ejus rei quae injuste possessa est
sic nec alicui; vel aliquibus restituenda est nisi illi vel illis qui
ea injuste destituti sunt. Et ex hoc concluditur primo, quod illis
solis facienda est restitutio, qui juste illarum rerum domini erant,
quae restituendae sunt, ante destitutionem injustam. Ex quo ulterius
concluditur, quod defunctis illis qui expoliati fuerant, jam
restitutio facienda est eorum filiis et successoribus, qui juste
succedunt bonis defuncti expoliati. Si vero forte defunctus legavit
omnia bona sua pauperibus vel Ecclesiis vel personis aliis, tunc sicut
per virtutem testamenti acquiritur jus in bonis praesentibus et paratis
ipsius defuncti, pauperibus, vel aliis quibus legata sunt, et sic eis
est jus acquisitum in his quae jure debentur ei quocumque jure: et ideo
in hoc casu ab executoribus praedicti defuncti, sive illis locis vel
personis quibus omnia bona sua legavit, debet fieri restitutio quae
sibi viventi facienda erat. Quod si forte ignorentur successores, et
verisimiliter quibus facienda sit restitutio nescitur, vel forte
noscuntur esse in locis et regionibus longinquis, et sine spe
reversionis, et sine facultate mittendi vel accedendi ad eos, tunc in
primo casu Ecclesiae consilium et auctoritas requiri debet: quia jam
ratione juris divini pertinet restitutio quae debebatur homini qui erat
membrum et filius Ecclesiae, ad ipsam Ecclesiam: unicuique vero sua
Ecclesia dicitur suus episcopus. In secundo etiam faciendum est de
consilio Ecclesiae: hoc tamen superaddito, quod debet ei Ecclesia
promittere restitutionem faciendam, si necesse fuerit aliquando in
futuro tempore per inopinatam reversionem ipsorum quibus de jure erat
facienda. Ex praedictis igitur concluditur, quod si a servo vel
ancilla, vel a filio vel a filia, sive a raptore vel fure, sive ab
alio usurario, sive Christiano sive Judaeo acceptae fuerint usurae
talium bonorum, de quibus constat ei qui vult restituere quod non erant
veri domini illarum rerum; quod restitutio talium non est facienda eis
a quibus acceptae sunt, sed ipsis veris dominis et successoribus
eorum, si haberi possunt. Debet tamen fieri hujusmodi restitutio
caute, ne cum scandalo fiat personarum praedictarum. Si autem
credatur probabiliter quod praedicti, scilicet filius de conscientia
patris, et servus de voluntate domini sui, et monachus etiam abbatis
sui, et raptor et usurarius de bonis juste possessis haec fecerunt,
tunc etiam potest fieri restitutio ipsis personis injuriatis: et
similiter dicendum est de uxore vivente marito.
|
|