|
Nunc a quibus restitutiones usurarum fieri debeant, consideratio
nostra necessaria est. Quod siquidem dominus omnis qui rem ab alio
injuste destitutam detinet, juste vel injuste detinuit, aliquando
ipsam rem vel aequivalentem restituere teneatur, manifestum ex utroque
jure tam divino quam naturali. Primo, quia non dimittitur peccatum
jure divino, nisi restituatur ablatum, si restitui possit. Ergo ab
eo cui peccatum hujusmodi imputatur, debet fieri oblati restitutio.
Sed non imputatur peccatum nisi ei qui abstulit vel detinet rem
alterius, quae non est sua aliquo justo titulo. Ergo ab illo facienda
est restitutio. Item ex praecepto juris naturalis habemus quod
quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos illis eadem
faciatis. Sed justa voluntate vult spoliatus re propria ut spoliator
ei restituat. Quare similiter spoliator debet juste restituere
spoliato. Sed quis possit dici spoliator rei alienae, sive detentor
in materia usurae, ita quod teneatur ad restitutionem, in quibusdam
casibus non est ita clarum. Propter quod quaeritur primo de uxore
usurarii, utrum teneatur ad restitutionem pro marito usurario
defuncto. Secundo, utrum teneatur ad restitutionem eorum quae cedunt
in usum vitae suae in domo mariti. Tertio, utrum hoc possit licite
facere ignorante marito, et adhuc vivente. Et quarto de filiis et
filiabus. Quaeritur similiter de servis et mercenariis usurariorum.
Eodem modo quaeritur quinto de laborantibus et operariis et
mercatoribus, qui labores et suas operas et suas res dant usurariis pro
lucro, utrum teneantur ad restitutionem acceptorum ab eis. Sexto de
accipientibus ab eis oblationes et eleemosynas vel munera, utrum
teneantur ad restitutionem. Septimo etiam de fautoribus, qui fovent
eos et defendunt in exercitio foenerandi, sicut aliquae civitates et
aliqui principes fovent et defendunt hujusmodi qui dicuntur Caursini,
qui alias non auderent exercere hujusmodi actum foenerandi. Ad hoc
ultimum primo sciendum, quod sicut socii furum, et hi qui dicuntur
currere cum fure, furti judicio condemnantur in sacra Scriptura; ita
omnes praedicti inquantum agunt aliquid ad vitium usurae perpetrandae,
vel ut motores, vel ut auctores, vel ut participes lucri, vel ut
fautores et defensores talium, usurae vitio condemnandi sunt. Et
sicut non satisfit Deo de injuria sibi illata, nisi per poenitentiam,
ita nec proximo de re injuste spoliata nisi per justam restitutionem.
Unicuique vero secundum gradum sui delicti competit restitutio ablati.
Verbi gratia, alius peccat in hoc tantum ut motor, quare et ipse
tenetur movere actorem ad faciendam restitutionem: quod si non sufficit
ad hoc inducendum, debet invocare superioris auxilium: quod si non
sufficit, vel forte negligit hoc facere, puto sine praejudicio, quod
in hoc casu tenetur is qui promotor fuit, ad restitutionem ablatorum
per ipsius motionem. Et si fuerit actor vel ut principalis, vel ut
adjutor, uterque tenetur ad restitutionem ablatorum omnium in solidum:
ita tamen quod altero restituente, alter absolutus est quantum ad
injuriam proximi. Si vero ut particeps fuerit tantum lucri, aut
scienter, aut ignoranter. Si scienter, tunc iterum potest fieri
juste, aut pro necessitate corporali, quando alias commode non potest
inveniri remedium, sicut accidit pauperibus mendicantibus. Et sic
aliquando etiam per hoc possunt excusari filii et filiae in domo
parentum usurariorum, qui alias nequeunt victum sibi necessarium
invenire: et similiter uxor eadem necessitate potest excusari. Aut
hoc fit pro utilitate spirituali, sicut et dominus cum publicanis
manducabat pro conversione ipsorum. Et hoc fit iterum juste, aut
propter recompensationem jam factam, vel saltem in spe fiendam: et
primo modo artifices et laborantes et servientes, possunt juste
aliquando percipere de bonis usurariorum, quae acquirunt ab usurariis:
quia quantum accipiunt ab usurariis, tantumdem reddunt ipsis per
recompensationem operis vel laboris vel artificii, ita quod per hoc non
sunt usurarii impotentes effecti ad restitutionem faciendam.
Nihilominus tamen hujusmodi artifices, si credant usurarios nihil
habere de bono, et eadem facilitate possunt ab aliis lucrari, peccant
scienter usurariis communicando opera sua pro lucro quod sciunt esse rem
alienam, et maxime propter scandalum. Sed modo secundo etiam possunt
participare filii et filiae et uxor in spe recompensandi in aliquo
futuro tempore, quando sperant se probabiliter facultatem habituros,
quamquam tunc non habeant quando participant. Quicumque vero
participes fuerint scienter extra aliquam trium causarum dictarum, sive
etiam ignoranter, et aliquando hujusmodi notitiam habuerint, tales ad
restitutionem tenentur pro parte illa in qua participes existunt rei
alienae. Ita ergo per hoc generale documentum potest responderi ad
quaesita. Ad primum et secundum de uxore, dicendum est quod uxor
usurarii tenetur ad restitutionem pro marito defuncto, secundum quod ad
eam bona male acquisita devoluta sunt, vel quantum ipsa, vivente
marito, talibus bonis usa est. Quod si nihil de talibus bonis ad eam
devolvitur, vel si forte de bonis quae in matrimonio attulerat,
fructus erat sufficiens ipsius necessitatibus, et pro omnibus quae
expendit in vita mariti; tunc non tenetur ad restitutionem aliquam
faciendam, nisi fuerit usa rebus mariti in spe recompensandi, vel nisi
aliquid alienum post mortem mariti sibi retinuit: nihil autem est
restituendum nisi alienum. Ad tertiam quaestionem dicendum, quod cum
uxor non sit domina rerum, sed tantum vir, est tamen conjuncta viro in
adjutorium et in usum rerum: quare sicut nec potest alienare res viri
ipso non volente, ita nec aliena viri potest restituere ipso nolente.
Sed sicut in adjutorium est viro data ad generationem, ita ad rerum
conservationem et multiplicationem honestam et utilem, et super hoc
etiam ad salutis viri promotionem: unde apostolus 1 Cor. 7:
salvabitur vir infidelis per mulierem fidelem. Quare sicut de rebus
propriis viri usurarii potest facere eleemosynas moderatas, viro
ignorante et non prohibente, quia sic agit causam viri, id ad quod
tenetur ad salutem suam promovendam, et etiam ad bonorum suorum
conservationem et multiplicationem: sic puto sine praejudicio, quod
possit facere restitutiones de rebus alienis, viro ignorante et non
prohibente, quia sic agit causam viri. Quod si viro sciente sed
dissimulante fecerit, tanto securius agere potest, quia jam est
argumentum quod vir approbat, ex quo non reprobat. Si vero viro
prohibente, vel prius aut postmodum puniente, ita mulier fecerit, vel
facere voluerit, jam non licet ei: quia sicut res sunt sub potestate
viri, ita et uxor: quare oportet eam sic subditam viro obedire per
omnia secundum apostolum. Et si non in faciendo malum, tamen obedire
debet in omittendo bonum, quia non est necessarium ad propriam
salutem: unde si uxor non faciat quod sibi videtur bonum, non
imputatur ei ad peccatum, sed ei qui hoc ei prohibet. Ad ea quae
quarto et quinto adducta sunt patet responsio ex dictis prius de
participantibus. Ad id autem quod sexto quaeritur de accipientibus
eleemosynas et oblationes et munera, dicendum quod tales qui ab eis
recipiunt, aut sciunt eos usurarios, aut nesciunt nec tunc quando
accipiunt, nec post: et si sic nesciunt, non peccant accipiendo, nec
tenentur ad restitutionem. Si vero sciverint tunc vel post; vel
necessitate compelluntur ad accipiendum, aut non: si necessitate, non
peccant, nec tenentur ad restitutionem. Si vero necessitas non
fuerit, adhuc aut sunt usurarii notorii, aut non notorii: si
notorii, tunc omnis accipiens ab eis peccat propter scandalum, et quia
ipso jure sunt excommunicati: et ideo semper restituendum est, sed non
eis semper. Si vero non sunt notorii, aut aliquid creduntur habere de
bono proprio praeter usuras, aut nihil: si nihil, tunc restitutio
facienda est ab his qui aliquid acceperunt; si vero aliquid, tunc
etiam accipi possunt sine peccato ab eis munera et hujusmodi, et ad
restitutionem non obligantur. Ad ultimam quaestionem dicendum, quod
ille solus tenetur ad restitutionem qui accipit vel detinet rem alienam
injuste: unde et si usurarius qui sola spe lucri dat mutuum, nihil
ultra acceperit, licet superaverit, etsi sit reus vitio usurae, tamen
non tenetur ad aliquam restitutionem. Unde ille solus ad restitutionem
tenetur, qui aliquid detinet vel accepit de alieno injuste. Unde
fautores et defensores usurariorum, inquantum hujusmodi sunt tantum,
non tenentur ad restitutionem alicujus, nisi inquantum sunt participes
lucri; scilicet quia propter hoc sunt fautores, ut ab usurariis
aliquam portionem recipiant: tamen in hoc peccant contra Deum, etiam
quantumcumque utilitatem regionis vel civitatis intendant, quia fovent
peccatores in peccatis suis. Nec est simile de illis quorum
auctoritate fit aliquid, et de his qui fovent, et defendunt, et
recipiunt actores: quia illi sunt causa per se actus mali; isti vero
non sunt causa ipsius actus, sed accidentium ipsi actui ad ejus
conservationem et fructum ampliorem.
|
|