Caput 18

Quoniam autem in omni re modus habendus est, nunc de modo quo restitutio usurarum facienda est, restat inquirendum. Et primo, utrum publice, vel private. Deinde utrum prius vel posterius quam solutio debitorum, vel legatorum. Tertio, utrum prius facienda sit restitutio uni personae quam aliae. Et utrum aequaliter secundum proportionem ablatorum, vel inaequaliter possint fieri propter conditiones et necessitates personarum. Circa primum sciendum est, quod aliud necessarium est loquendo de necessitate satisfactionis, et aliud loquendo de perfectione ipsius. Ad necessitatem vero satisfactionis duo sufficiunt: unum quantum ad Deum, scilicet humilitas verae poenitentiae contra contemptum Dei; et aliud quoad proximum, scilicet restitutio plena ablati injuste contra injuriam proximi. Sed de perfectione satisfactionis ultima exiguntur signa: scilicet et testimonia praedictorum, in quibus est meritum perfectae humilitatis quantum ad Deum, et restitutio famae personalis contra scandalum ex peccato innatum quantum ad Ecclesiam. Et quantum ad hoc etiam usurario notorio non tantum est perfectionis, sed etiam necessitatis, saltem publice et in manu Ecclesiae restitutiones faciendas promittere et firmare; quia alias privaretur de jure sacramento salutis, et Christiana sepultura. Et propter hoc etiam dicit apostolus, 1 ad Timoth. 5: peccantem coram omnibus argue. De secundo vero quod propositum erat de ordine, sciendum est quod consuetudo fere in omnibus apud nos habet, quod prius persolvantur debita quae clara sunt, et postea fiant restitutiones, et ultimo legata solvantur. Et hujus consuetudinis potest esse ratio: quoniam legata sunt secundum quid donata, et non simpliciter donata. Ratio enim legati duo importat: scilicet quod non est res data simpliciter, nisi per mortem legatoris, unde semper vivente legatore potest revocari: et quod sint legata propter utilitatem aliquam legantis post mortem. Et ex his potest patere, quod legata, inquantum hujusmodi sunt, non obligant secundum necessitatem justitiae, sed secundum devotionem et utilitatem legantis. Quare cum necessaria ad salutem praecedant ea quae sunt devotionis et supererogationis, juste solvuntur debita ante legata. Sed majori justitia restituenda sunt ablata quam debita sint solvenda, cum in hoc impleatur justitia tollens injuriam factam Deo et proximo: sed in solutione debitorum nulla tollitur injuria, sed tantum solvitur justitia: quare secundum hoc videntur prius restituenda ablata quam solvenda debita. Sed contrarium fit ut in pluribus: quod tamen habere potest rationem ex duobus. Uno modo scilicet, quando debita sunt clara et manifesta, sed restitutiones non sic, sed inquirendae sunt; et clarum semper praecedit obscurum in jure humano. Alio modo quando res quae debetur, est determinata, scilicet centum vel decem, sed restituenda non sic. Sed determinatum jure praecedit indeterminatum, inquantum hujusmodi. Et ex hoc concluditur quod quando restituenda sunt clara et aperta et determinata per apertam confessionem restituentis, debent jure praecedere omnia debita: quod tamen raro observatur, quia quod juris est, a paucis advertitur. Et secundum dicta patet quando prius potest restitutio fieri uni personae quam alteri: scilicet quando restitutio unius est clara et determinata, et alterius non sic, ceteris paribus. Sed iterum si unus sit dives, et alter pauper, et plus indigens his de quibus restitutio facienda est, et aequaliter sit clarum in utroque, adhuc prius pauperi potest restitutio juste fieri quam diviti, eo quod plus laesus est in ablatione suorum, et quia plus indiget. Tamen si uterque sit aequalis conditionis, scilicet in paupertate vel divitiis, et aequaliter clarum sit de utroque: si uni prius facta sit injuria quam alteri, adhuc illi prius est restituendum ordine juris naturalis, cui prius facta fuit injuria. Itemque, si per partes facienda est restitutio, unicuique proportionabiliter restituendum est secundum quantitatem ablati: ita quod si tantum est tertia pars ablatorum, vel media, vel alia quaelibet pars, ceteris paribus facienda est omnibus restitutio tertiae partis omnium restituendorum. Cujus ratio est ut omnibus ostendatur bona voluntas restituendi omnia, si adesset facultas: et sic fit pronior quilibet ad condonandum injuriam sibi factam, quando videt voluntatem ad emendandum paratam.