Caput 1

Quoniam autem scientia humana a signis ad res, et a sensibilibus ad intelligibilia procedit, sicut experientia docet, et auctoritas philosophica confirmat; et modicus error in principiis, seu ignorantia ipsorum maximum in prosequutione ad finem generat errorem; ideo de usura veritatem scire volentes, necesse habemus prius intelligere, quid nomine usurae significetur apud auctores. Cum enim nomina sint signa rerum, et ipsas res nobiscum ferre non possimus in disceptatione veritatis ipsarum; ideo ipsis nominibus pro rebus utentes, necesse habemus scire quid ipsa nomina significent. Usurae vero nomen secundum grammaticos ab usu dicitur: et significat primo suo intellectu rem quae per usum alicujus rei acquiritur, sicut rasura ab actu radendi, et tonsura ab actu tondendi est dicta. Sed quia grammaticus circa signa principaliter versatur, non propter res quae significantur, sed propter modum significandi quem ex se denotant, verbi gratia quod aliquando per modum substantiae, aliquando per modum accidentis substantiae, aliquando per modum actus, aliquando per modum accidentis, actui signum attribuitur; ideo ipsae voces a physicis auctoribus magis referuntur ad designandas res aliquas determinate has vel illas in aliquo genere rerum: propter quod cum frequenter a physico vel a logico non instituantur voces significantes secundum numerum rerum, quia ars non coaequat naturam, contingit quod physicus vel logicus una voce res plures designat; et sic fit aequivocatio vocum. Aliquando vero ipsam vocem quae ex vocis suae proprietate aliquid generaliter et universaliter significat, ad aliquam rem specialem ipse physicus designandam determinat: et hoc est aliquando per similitudinem aliquam, aliquando per contrarium: verbi gratia, nomen apostoli ab actu mittendi generaliter dicitur; et tamen theologus hoc nomen determinat ad missos speciales Christi, et adhuc singulariter ad personam Pauli, quando sine objectione dicitur. Physicum vero vel philosophum nominamus, qui de rebus philosophatur, sive naturaliter, sive mathematice, sive theologice. Et logicum nominamus, qui de sermonibus et signis qualitercumque considerat. Et per istum modum nomen usurae accipitur a naturalibus vel moralibus philosophis et ab auctoribus divinis ad designandum rem determinatam ex usu rerum provenientem, secundum quamdam singularem usus rei rationem. Cum autem jure naturali omnis res quae in usum hominis venit, ex natura usus minuatur magis quam incrementum pariat, et maxime in materia aeris hoc apparet: ideo et usura secundum rationem propriam dicta est res quae ex usu aeris acquiritur; propter quod dicunt philosophi usuram dictam, quasi usu aeris acquisitam: unde et illud Psalm. 14: pecuniam suam non dedit ad usuram. Theologi vero considerantes justi et injusti rationes, subtilius exponentes nomina haec designantia, large extendunt hujus nominis significationem ad incrementa quae proveniunt ex usu omnium rerum per similem usum et rationem, et non tantum pecuniae. Et ideo vocant doctores usuram omnem superabundantiam cujuslibet rei quam parit usus, similis ei a quo primo dicitur usura: sicut habetur Ezech. 22: usuram et superabundantiam accepisti, et avare proximos tuos calumniaberis, meique oblita es, dicit dominus Deus. Et sic accipit ibi usuram, et superabundantiam cujuscumque rei, quae usurae rationem habet. Significat ergo primo nomen usurae incrementum, quod parit pecunia ex usu suo. Secundario autem etiam significat superabundantiam quam parit quaelibet res ex usu suo simul cum usu pecuniae. Et ideo, quia talis superabundantia aliquando oritur ex usu contra legem, aliquando vero ex usu legaliter; ideo et nomen usurae in Scripturis sacris multipliciter accipitur. Aliquando enim accipitur in malo, sicut quando fit ex usu contra legem; aliquando vero in bono, sicut quando fit ex usu legaliter. In bono etiam invenitur acceptum tripliciter. Uno modo quando est secundum legem divinae caritatis, ut illud Matth. 25: oportuit te committere pecuniam meam nummulariis, ut et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura. Alio modo quando secundum legem est fraternae caritatis, ut illud Prov. 28: qui coacervat divitias usuris et foenere liberali, in pauperes congregat eos: et illud Prov. 19: foeneratur domino, qui miseretur pauperi. Tertio modo quando secundum legem est justitiae et aequitatis, ut illud Psal. 71: ex usuris et iniquitate redimet animas eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis. Primo modo usurae nomine designatur superabundantia praemiorum in futura vita, respectu meritorum vitae praesentis. Secundo modo designatur superabundantia meritorum in praesenti vita respectu gratiae datae. Tertio modo designatur superabundantia poenarum juste debitarum respectu culpae praesentis: et his tribus modis dicitur usura spiritualis magis quam corporalis. Alio vero modo dicitur usura superabundantia rerum corporalium et temporalium etc., secundum quam nomen usurae significat vitium quoddam de genere avaritiae, quod gignit cupiditas, quae radix est omnium malorum. Et secundum istum modum accipiendi nomen usurae, condemnatur usura communiter a doctoribus. Ex his ergo patet quid significetur nomine usurae, et quot modis nomen usurae accipiatur a sacris doctoribus.