Caput 19

Sed ex dictis quaestio oritur de materia et quantitate restituendorum. An scilicet si quis ovem vel bovem, vel aliam quamlibet rem acceperit ultra sortem, teneatur eamdem rem restituere, aut sufficiat pretium rei acceptae restituere. Ex quibus potest videri, quod ipsam rem eamdem et non tantum solam, sed duplicatam restituere teneatur, propter illud praeceptum legis Moysi Exod. 22; ubi dicitur, quod fur tenetur restituere eamdem rem in duplo, et ovem in quadruplo, bovem vero in quintuplo. Quibus dicendum est, quod aliter judicandum est de furto et rapina, et aliter de usura: quia in usura aliqualiter transfertur dominium jure fori, licet non jure Poli; sed nullo modo in aliis. Unde equus furto ablatus, in cujuscumque manum transierit, semper est restituendus, etiam in jure fori. Secundum vero non sic, si est equus per usuram acceptus. Quare aliter judicandum est in usura: et dicendum quod sufficit si fiat restitutio pretii. Cujus ratio est duplex. Una est jam dicta: quia quod accipitur ultra sortem, non aufertur per violentiam aliquam illatam domino, sicut est in furto et rapina: et ideo proprie non dicitur ablatum, sed potius acceptum contra justitiam naturalem et divinam de voluntate dantis: sed quod ablatum est, idem numero restituendum est, etiam si melioratur. Alia causa etiam et ratio est ex natura permutationis, in qua ultra sortem accipitur, quae est natura mutui. Sicut enim in mutuis non est necesse quod idem numero reddatur, sed tantum aequale in pretio; ita nec superabundantia accepta ratione mutui est necesse idem restituere, sed sufficit aequivalens in pretio. Quod autem in lege scriptum est de duplo, quadruplo et quintuplo, non habet locum in usuris, sed tantum in furtis vel rapinis, eo quod hujusmodi usurae non destruunt bonum reipublicae de sua ratione, sicut faciunt furta et rapinae; sed tantum corrumpunt bonum personale, sive fraternum bonum; et hoc non inferendo malum, sed tantum in non faciendo bene fieri debitum. Et de his alias scripsimus in septimo praecepto Decalogi diffusius: et ideo haec ad praesens sufficiant.