|
Quoniam autem, ut dicit dominus, non potest arbor mala fructus bonos
facere: et quicquid ex mala radice nascitur, radicis naturam trahere
videtur; visum est quam pluribus quod non tantum restituenda sunt
ablata vel injuste accepta, sed etiam quod omnis proventus et omnia
lucra ex his provenientia sint restituenda: quia quod ex alieno venit
alicui, rationem de jure accipit alieni. Haec videntur expressa
Extra. de Rest. Spol. cap. gravis: ubi videtur quod oportet
reddi res cum fructibus perceptis, et quae percepissent spoliati si
ipsa possedissent: et hoc etiam expresse habet lex Extra. de rei
venditione, cap. majus: ubi dicitur quod talis tenetur ad omnia lucra
percepta et percipienda. Sed contra praedicta videtur esse ratio
usurae. Primo, quia simpliciter ibi non est ratio spoliationis
violentae vel furtivae, de qua loquuntur praedicta jura. Secundo,
quia in usuris ipsa superabundantia primo et per se est in pecunia,
quae non habet fructum quantum est de natura sua, eo quod causa tantum
translationis aliarum rerum facta est. Tertio etiam generaliter in
ipsa restitutione facienda tantum restituendum est damnum quod illatum
est: sed tantum non est illatum damnum, ut in pluribus, quantum
provenit commodum furi de re furtiva et spoliata, eo quod fur labore
proprio et solertia rem furtivam multiplicavit, quod non fecisset
possessor verus. Quid autem videtur mihi super his dicendum. Dico
sine praejudicio, quod aliter est judicandum de restitutionibus
usurarum, et aliter de restitutionibus furti et rapinae. Illud enim
est restituendum, quod nullo jure fit suum, nec divino nec humano.
Et ideo injuria fit non tantum apud Deum retinere res sic ablatas, et
rerum fructus et usus; sed etiam apud hominem fit injustum tam jure
fori communis, quam jure conscientiae personalis. Sed non sic est in
usuris, quia licet sint contra jus divinum, et contra jus naturale
naturae spiritualis, quod respicit solum debitum gratiae et caritatis;
tamen non est directe contra jus humanum, quod respicit generaliter
reipublicae utilitatem et justitiam; et ideo quoad hoc transfertur in
eis dominium, nec habent rationem ablatorum. Constat autem quod jura
allegata de rebus per violentiam ablatis loquuntur, in quibus nulla
radix justae possessionis invenitur. Hoc tamen generaliter advertendum
est, quod in omni restitutione facienda omnis fructus et omnia lucra,
ex eo quod proveniunt ex re restituenda secundum quod injuste
possidentur hujusmodi fructus et lucra, et ex eo quod proveniunt ex re
male detenta secundum justitiam divinam, habent rationem alieni,
secundum rationem beati Augustini. Quare secundum Deum retineri non
possunt, nisi auctoritate divina. Iterum secundo advertendum est,
quod hoc solum restituendum est homini, in quo facta est ei injuria de
re sua. Sunt autem quaedam res quae de natura sua habent in possidendo
fructum et utilitatem; aut quia multiplicantur et augentur ex natura
temporis, aut quia excoluntur solertia humani ingenii et laboris, ut
terrae et agri: et hujusmodi res restituendae sunt homini cum suis
proventibus: quia in hoc homo cui facta est injuria de re sua ablata
damnificatur non solum quantum ad rei substantiam, sed etiam quantum ad
rei usum et fructum ex usu provenientem: et sic possunt et debent
intelligi jura allegata. Tertio etiam est advertendum, quod illi
semper facienda est restitutio qui passus est injuriam et damnum. Si
ergo aliquis passus sit injuriam et non damnum, illi non est facienda
de jure restitutio realis, sed tantummodo secundum genus injuriae
facienda est emendatio per similem satisfactionem. Unde qui proximum
verberat in nullo eum damnificando, non tenetur ad aliquam
restitutionem realem: quia omnis restitutio realis facienda alicui
commensurari debet secundum quantitatem damni illati. Hinc est quod
lex Moysis generaliter omnem furem cujuscumque rei, quae usum habet et
utilitatem, condemnabat ad restitutionem dupli: unum scilicet propter
rei substantiam, et aliud propter rei ablatae usum. Ex quo
concluditur quod in omni restitutione facienda homini, debet
considerari damnum tam rei, quam usus qui ex re provenit ex natura
rei. Si ergo aliquod lucrum provenit usurario ultra rem et rei usum
naturalem ex propria operatione et solertia ejus, in quo non est alius
damnificatus, dico sine praejudicio, quod non tenetur restituere
homini hujusmodi lucrum. Verbi gratia, homo usurarius centum marchas
argenti habuit ex usuris ex quibus formavit imaginem quam vendidit
centum et decem marchis: credo sine praejudicio, quod illas decem
marchas supercrescentes non tenetur restituere ei a quo praedictas
centum marchas habuit: tamen non potest eas retinere secundum Deum,
quia contra Deum de re aliena sibi acquisivit. Et ideo sola
auctoritas Ecclesiae ad restituendum vel distribuendum talia requirenda
est. Ex his autem oritur quaestio. Si quis quamcumque rem furtivam
statim vendat post furtum, aut convertat in usum proprium, ipsam totam
consumendo, et non statim restituat, sed post tempus eam velit
restituere, utrum teneatur ad omnes fructus usuum quos percepisset
verus dominus in tempore illius morae. Verbi gratia, aliquis furatus
est pullum equinum, aut vitulum, quem verus dominus usque ad annos
perfecti valoris custoditurus erat, sed fur statim vendidit, et
liberavit se a futuro. Quaeritur utrum fur teneatur restituere pulli
valorem tantum, vel etiam equi perfecti valorem. Quod videtur
secundum jura allegata. Praeterea, tenetur restituere lucra secundum
legem, ergo multo magis damna illata. Juxta hoc etiam quaeritur de
pecunia ablata, aut etiam injuste possessa: quare potest contingere,
quod ille a quo est ablata sive injuste accepta, mercando ex ea
auxisset eam, aut fortasse propter ejus defectum vendidit possessionem
suam, et ex hoc damnum multum accepit. Utrum detinens et accipiens
hujusmodi pecuniam sine justo titulo, teneatur ad omnia lucra quae
verus possessor ex ea fecisset, sive ad omnia damna quae exinde
accidunt vero domino ad plenam restitutionem. Ad haec duo dicimus sine
praejudicio, quod ad restitutionem alicujus rei faciendam, duo
principaliter consideranda sunt: scilicet valor rei quae principaliter
ablata est vel accepta injuste, et damnum quod illatum est injuriam
passo. Propter primum dico quod eadem res quae ablata fuerat
restituenda est, aut aequivalens et similis in specie et valore. Sed
quantum ad secundum est notandum, quod aliquando dicitur damnum illatum
proprie et per se, et aliquando per accidens tantum et non per se: et
si primo modo, tunc tenetur reus ad restitutionem damni cujuscumque
sit; secundo modo non tenetur ipsi passo damnum. Et ad intelligendum
praedicta, ponamus exempli causa casus. Si quis damnum passus pro
pecunia sibi ablata in hoc quod ex ea volebat emere necessaria sibi ad
vitam, sive solvere empta, sive debita, pro cujus spoliatione
incurrit damnum, quia propter ejus defectum oportuit eum vendere
possessiones suas sibi utiles, aut accipere pecuniam mutuo ad usuram,
aut aliud incommodum incurrisset, dico quod hujusmodi damnum per se
incidit ex furto vel rapina, et ideo restituendum est ipsi qui passus
est. Praeter haec, potest incidere ibi damnum per accidens: quando
scilicet ex pecunia ablata lucrum quod intendebat non acquisivit, et
nihil aliud passus est damnum: dico sine praejudicio, quod lucrum tale
non est restituendum ei qui passus esse dicitur hujusmodi damnum. Si
vero sint res quae sunt ablatae, quae ex sui natura possunt secundum
naturam temporis augeri et crescere in pretio, tunc tenetur spoliator
restituere pretium ipsarum rerum, quod valiturae erant secundum naturam
et rei et temporis, in tempore quo vult restituere eos. Et per hoc
patet responsio ad praedictas quaestiones. Et istud etiam in usuris
est semper advertendum, quantum ad res quae accipiuntur pro usuris.
|
|