|
Quoniam autem restitutiones usurarum, et a quibus et quibus et ex
quibus et quomodo faciendae sunt, superius diximus; in hoc ultimo
capitulo quomodo cogendi sunt a legibus et a canone declarare volumus.
Et primo supponendum est, quod culpa secundum quod est contra
caritatem Dei, coactione non tollitur nec expiatur, sed solum
poenitentia voluntaria, et valet emendari: sed culpa quae contra
caritatem proximi directe committitur, etiam legibus tam divinis quam
humanis coercenda est. Quia ergo vitium usurae directe est contra
caritatem Dei, qui ipsam in lege sua prohibet et condemnat, et etiam
contra caritatem proximi; quibus poenis sit coercendum, videamus. Ad
quod intelligendum sciendum est, quod generaliter poenae publicae solum
vitiis publicis sunt infligendae; et ideo usurarii publici poena juris
coercendi sunt: et aliquando propter contumaciam comitantem, est etiam
poena judicis adjungenda. Poena vero juris triplici coercentur:
scilicet quod prohibentur ad sanctam communionem recipi, et ne
similiter recipiantur eorum oblationes in altari, et ne recipiantur in
Christianorum sepultura; et haec tria habentur Extra. cap.: quare
in omnibus fere. Et insuper additur poena his qui contra fecerunt,
scilicet suspensionis, nisi per arbitrium episcopi sui prius
satisfecerunt, et insuper etiam per accidens consequitur tales nota
infamiae. Unde et usurarii publici quando propter usuras pecunias ab
alio, quas dederant, repetunt, repelli possunt per exceptionem,
donec prius ipsi de usuris satisfecerint, Extra. eodem cap.: quia
frustra legis. Specialiter autem super his poenis possunt clerici jure
ab officiis suspendi, si fuerunt usurarii, Extra. eodem cap.
plerique clericos. Contumaces vero qui nec propter poenas praedictas
corriguntur, debet et potest judex per suspensionis et depositionis
sententiam coercere: laicos vero per excommunicationis sententiam
cohibere, ut habetur Extra. eodem cap. praedicta. Item si non
sufficit justitia ecclesiastica, debet justitia laicalis in auxilium
advocari: Extra. deinde. Cum vero ab homine, distinct. 17: nec
licuit. In foro autem poenitentiali, ubi de correctione peccati
agitur, maxime in quantum est contra legem Dei, sic compellendi sunt
usurarii ad restitutionem, ut beneficium absolutionis eis denegetur,
nisi restitutionem faciant plenam quantum potuerint, aut dilationem
petierint ab his quibus tenentur restituere. Aut si pauperes et
impotentes sunt ad restitutionem faciendam, promittant Deo et
confessori suo, quod si aliquando ad frugem prosperitatis venirent, se
restituturos pro sua facultate. Aut certe remissionem postulabunt ab
his, quibus restituere tenentur: alias non debent absolvi in foro
poenitentiae. Et haec omnia probantur beati Augustini auctoritate,
qua dicitur quod non remittitur peccatum, nisi restituatur ablatum.
Sicut ergo confessor ostendit absolutum a Deo quem absolvit verbo,
ita non debet absolvere verbo nisi cum videt signa restitutionis fiendae
in confitente: quae signa determinata sunt in his quae praediximus
secundum diversos status restituentis. Haec sunt dicta circa usurarum
vitium quantum ad ipsas usuras in communi, et usurarios contractus, et
usurarum restitutiones, quantum Deus meae parvitati dignatus est
donare. Quod si quid male, vel minus bene dictum est, veniam peto,
correctionem sustineo: scio enim quod homo sum infirmus, minor ad
intellectum justi judicii, et legum et ignorantiae tenebris circumdatus
et involutus. Quare ipsum lumen vitae, quod in tenebris lucet,
semper imploro, ut illuminando cor meum, tenebras peccatorum et
errorum in me purget, et ad perfectionem aeternae vitae perducere
dignetur. Qui vivit et regnat cum patre luminum, aeterno connexus et
consubstantiali sancti spiritus amore, Deus unus in saecula
saeculorum. Amen.
|
|