|
Nunc autem ad eam significationem usurae, qua superabundantiam vel
incrementum rerum corporalium vel temporalium significamus,
investigationem convertentes, dicamus quae primo sit ejus materia
propria, et quae species, et qui modi. Materiam vero ejus propriam
secundum auctores invenimus determinatam tribus conditionibus: quia
omne quod in usum hominis venit, determinabile numero, pondere et
mensura, est proprie et per se materia usurae. Et hoc ita
declaratur. Jam enim declaratum est, quod nomen usurae, secundum
quod ipsa utuntur doctores sacrae doctrinae in condemnationem,
significat superabundantiam sive incrementum ex usu alicujus rei
proveniens. Quare cum superabundantia sit extremum respectu alicujus
aequi et justi dictum in moribus, oportet quod aequum et justum in
moribus sint determinata in rebus, ex quibus superabundantia
innascitur, quae vocatur usura. Si enim ipsae res ex quarum usu
dicitur innasci superabundantia damnabilis, determinatae non essent in
ratione justi et aequi, nec ipsa superabundantia determinari posset in
ratione injusti et inaequi. Res vero quae in usum hominis veniunt,
determinari tantum possunt in ratione justi et aequi secundum tria
praedicta: scilicet secundum numerum, per quem aequale et inaequale
determinantur generaliter in omnibus rebus, quae discreto numero
distinguuntur: et secundum mensuram per quam aequale et inaequale
communiter determinantur in rebus continuis, secundum quod in usum
hominis veniunt, ut triticum, vinum, oleum, et hujusmodi: tertio
secundum pondus, per quod aequale et inaequale determinantur
specialiter in aliis rebus, quae nec numero nec mensura ita prompte
possunt aequari et dividi, sicut praecipue sunt metalla et aera. Nec
aliis modis, nec pluribus nec paucioribus possunt res quae in usum
hominum veniunt, ad aequitatem determinari: quia omnis res talis aut
est distincta et discreta ad invicem, aut non. Si sit discreta, cum
omnium discretorum prima ratio discretionis sit numerus, tunc
necessario secundum aequitatem, quae per numeros demonstratur, oportet
ipsas res inquantum sunt discretae, aequitate determinari. Verbi
gratia, si volumus aequitatem determinare inter domum et lectum, quae
sunt res distinctae et discretae, oportet quod in aliquo numero ponamus
aestimationem utriusque: et si sint domus quinque, et lectus unus,
tunc aequitas erit, si quinque lecti addantur domibus quinque: quinque
enim cum quinque aequalia sunt; et sic est in omnibus rebus a se
invicem distinctis et divisis. Si autem res sint indistinctae, jam
non possunt distingui et determinari ad aequalitatem, nisi duobus
modis: scilicet aut per mensuram aliquam determinatam, sicut quando
res habet quantitatem per se divisibilem et tractabilem, sicut agri,
panni et fructus terrae: aut per pondus aequale, sicut quando res non
est facile divisibilis et tota ejus bonitas consideratur in ratione sui
ponderis, ut sunt aes, ferrum, stannum, aurum et argentum. Et ideo
quia superabundantia, quam vocant auctores usuram, extremum dicit
respectu aequitatis in rebus venientibus ad usum hominis, oportet quod
materia usurae per haec tria praedicta cognoscatur et determinatur,
quia extrema communicant in materia cum mediis. Et ex hoc apparet,
quod non tantum pecuniae sive numismata dicuntur materia usurae, sed
etiam omnes res quae numero, pondere et mensura determinari possunt,
et in usu hominis veniunt: propter quod dicit Scriptura Deut. 23:
non foenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam, nec fruges, nec
quamlibet aliam rem. Sunt autem species usurae corporalis secundum
leges communiter duae: una quae dicitur communiter usura sortis, quae
est quando aliquod incrementum ex sorte mutuata tantum quaeritur; alia
quae dicitur usura usurarum, quae proprie dicitur improbum foenus,
quae etiam hominem reddit infamem. De qua tertia quaest. 7: infames
fine ponderis, distinctione quaest. 7: tria. Et haec dicitur usura
usurarum, quia etiam ipsae usurae quae sorti accidunt, alias usuras
pariunt secundum proportionem ad partum sortis. Sunt etiam duo modi
usurarum, alii a praedictis, a jure condemnati, scilicet usura quae
dicebatur centesima, quae per annum aequabatur sorti tantum. Alia
vero dicebatur emiola, ab emi, quod est medium vel malum, et olon,
quod est totum annum, quia per annum pariebat medietatem sortis
tantum. De his habetur 47 dist. cap.: quoniam multa. Ex his
ergo liquet in qua materia usura contingat, et quae et quot sunt
species sive modi ejus secundum auctores.
|
|