|
Cum autem videamus superabundantias particulares ex multis rebus quae
nec nomen nec vitium tenent usurae, ut ea quae multiplicantur ex
seminibus, et etiam quae aliqui lucrantur humanis laboribus et justis
contractibus, jam declarandi sunt actus, per quos et in quibus
superabundantia rerum, nomen et vitium usurae sibi acquirat. Quod
autem principaliter ex actu et per actum commutativae justitiae, qui
dicitur mutuo rem dare vel accipere, superabundantia nomen habeat
usurae, probatur primo per doctores sacrae Scripturae. Legitur enim
in Exod. 22, sic: si pecuniam mutuo dederis populo meo pauperi qui
habitat tecum, non urgebis eum quasi exactor: et sequitur: nec usuris
opprimes eum. Item Deut. 23: fratri autem tuo absque usura id quo
indiget commodabis. Ratione vero sic declaratur. Quia cum de usura
sit sermo, secundum quod dicit incrementum ex usu alicujus rei
elicitum; attendendum est, quod uniuscujusque rei possessae ab
homine, duplex potest esse usus, ut dicitur 1 Polit. Unus et
proprius est ipsius rei usus, quo ipsa res refertur ad necessitatem
humanae vitae; verbi gratia, calciamenti calciatio. Alius est usus
non proprius rei, licet per se insit; sed quo per ipsam rem
commutative acquiritur alia. Verbi gratia, calciamenti commutatio per
venditionem vel permutationem; ut cum pecunia vel alia res per ipsam
acquiritur. Cum igitur usus primo modo dictus per finem fini
convenientem determinetur, eo quod omnia quae possideri possunt,
propter hominis utilitatem et vitam facta sunt et creata; consequitur,
quod omnis excrescentia rerum, ex usu hujusmodi rerum genita, boni
rationem habet et non mali de se: propter quod ex tali usu usura quae
est excrescentia habens rationem mali, per se non innascitur. Est
ergo consequens, quod ex usu rei secundo modo dictae est usus, qui est
ex commutatione rei ad alterum. Hic autem modus adhuc dupliciter
contingit: quia aut est ad finem convenientem, aut praeter finem
convenientem. Si primo modo, tunc adhuc potest fieri commutatio per
modum debitum et convenientem fini. Et hoc est dupliciter. Unus et
primus modus est, per modum liberalitatis solum, ut in datione
gratuita: et iste modus de se nullam parit excrescentiam, eo quod
liberaliter transfertur ad alterum possessio rei et usus ejus. Alius
modus et debitus est per modum aequitatis et justitiae; ut quando
aliqua res et usus ejus commutatur et transfertur per adaequationem
justam alterius rei vel usus, sive sit pro numismate, sive pro alia
re, sive pro labore corporali. Et notandum, quod res quandoque simul
cum usu ejus transfertur juste, ut in venditione et emptione et
permutatione; aliquando vero solus rei usus, et non possessio rei,
sicut et in accommodatis rebus et locatis. In his ergo quae
liberaliter transferuntur juste, si ad finem convenientem sibi
transferantur, nihil reprehensibile naturaliter invenitur. Finem
autem convenientem dicimus, utile et necessarium vitae humanae. Ex
his concluditur, quod omnis superabundantia, ex usu rerum per modos
praedictos innata, in relatione ad finem convenientem, caret ratione
usurae. Si autem sit praeter finem convenientem vel debitum modum,
sic est usura. Quare oportet, quod ratio usurae inveniatur primo et
per se in actu aliquo praedictorum, inquantum caret modo debito, vel
fine conveniente, vel utroque. Constat autem, quod proprius usus rei
et per se est in relatione ad finem convenientem. Quare cum in
relatione ad finem convenientem omnis usus sortiatur rationem boni
simpliciter, consequens erit, quod in abstractione a fine convenienti
sortiatur rationem mali communiter, non hujus vel illius specialiter.
Specialis ergo ratio usurae secundum quod condemnatur ut vitium, non
erit ex relatione usus rei ad finem: potest enim quis usuras quaerere,
sicut et furari, ut habeat necessaria vitae humanae. Sed non propter
hoc excusatur a vitio usurae vel furti. Quare ex modo indebito circa
aliquem usum rerum, accidit ratio usurae. Praeterea per
superabundantiam quae ex mutuo ratione mutui accidit, usura utrumque
modum debitum corrumpit simul; quia illa, scilicet superabundantia
quae ex collatione gratuita accidit, non habet vitium, quia non
corrumpit liberalitatem: si enim corrumperet liberalitatem, jam non
fuisset collatio gratuita. Similiter illa superabundantia quae ex
justa permutatione seu venditione accidit, non habet vitium
inaequalitatis: alias enim non fuisset venditio justa vel permutatio;
illa vero sola superabundantia quae ex mutuo ratione mutui procedit
liberalitatem et justitiam corrumpit: liberalitatem quidem, quia
mutuum gratuitum fieri debet de natura mutui: hoc enim significatur
Lucae 6: mutuum date, nihil inde sperantes. Item hoc significatur
ratione nominis, quia mutuum datur, quando meum vel tuum mihi vel tibi
datur. Item justitiam corrumpit, quia in mutuo dati redditio
designatur. Et idcirco ubi plus redditur, inaequalitas paritur. Ex
his apparet, quod in solo actu mutui, circa commutationem rerum,
primo et per se inest ratio usurae, secundum quod a doctoribus proprie
accipitur, ut superabundantia ex usu rerum condemnabilis. Invenitur
autem similitudo vitii hujus et in aliis contractibus, per quamdam
assimilationem superabundantiarum ad hoc vitium, ut infra dicetur.
|
|