Caput 4

Jam ex dictis potest adverti, unde ratio vitii in usura hujusmodi sit. In omni enim actu hominis malum accidit, aut natura, aut lege. Natura, quando praeter naturam actus factus ad finem convenientem naturae non refertur: ratio enim boni a fine convenienti inest omnibus; lege vero malum incidit quando contrarium fit legi scriptae vel infusae. Et utroque praedictorum modorum invenitur malum in usura: nam si proprius usus rerum ad finem convenientem determinetur per naturam ipsarum, etiam commutatio ipsarum quae inventa est propter usum proprium ipsarum, ad eumdem finem referri debet de natura ipsius. Quare si fiat praeter finem convenientem et non referatur ad finem propter quem est, erit de natura sua habens rationem mali. Ubicumque vero fit permutatio rerum propter augmentationem ipsarum et multiplicationem, jam fit praeter finem convenientem; quia ubi intenditur augmentatio et multiplicatio, ibi finis conveniens esse non potest. Quod facile videre possumus in homine avaro et usurario, qui semper aliquid desiderat ad divitiarum suarum cumulos magis ac magis semper augendos et multiplicandos, et tamen nunquam satiatur: quanto enim locupletior est, tanto pecuniarum sitibundior; et si scriptis philosophi credimus, tam illi deest quod habet, quam quod non habet; et ideo in opibus cumulandis per usuram nullus finis reperiri potest conveniens. Et in usura in infinitum intenditur: quia quanto magis acquiritur, tanto magis intenditur, et magis infiniti rationem habet, sicut etiam determinat philosophus in 1 Polit., cap. 5. Quaecumque enim sunt ad finem aliquem, finita sunt. Cum ergo usura dicat superabundantiam et incrementum ex usu rei productum, per intentionem et rationem ipsius nominis, necessario dicet id quod est praeter finem commutativae naturalis, quae tantum est propter necessitatem vitae humanae, quae de se finita est in suis indigentiis. Et hanc rationem ponit philosophus non tantum in usura proprie dicta, quam vocant thokon, idest partum numismatis; sed etiam in omni commutativa, in qua tantum lucrum et multiplicatio rerum intenditur propter necessitatem vitae. De qua dicit philosophus in 1 Polit., cap. 5, in fin., ubi sic dicit: duplici quidem existente lucrativa, quam vocat crismaticam, hac quidem kalipica, idest augmentativa pecuniarum propter ipsam pecuniam; hac autem iconomica, idest quae servit ad regimen domus et civitatis, vel ad bonum commune; et hac quidem natiocica, idest quae acquirit ut iconomice servet laudata, quia finita, et ad debitum finem secundum naturam ordinatur; translativa autem vituperata juste. Translativam dicit alteram commutativam, per quam res transfertur de uno ad alium, non propter proprium usum rerum et necessarium vitae, sed solum gratia lucri, ut semper multiplicentur divitiae. Et quia translationis hujus gratia factum est numisma, sicut dicit ibid. Philosophus, ideo hujusmodi vitium magis apparet in translatione numismatum, pro multiplicatione ipsorum. Et ideo sequitur, quod non est secundum naturam translatio hujusmodi, quae est ad congregandum pecuniam, per translationem pecuniae: et hoc est quod sequitur: sed ab invicem est: quia scilicet translatio fit pecuniae pro pecunia, et non pro alia re necessaria vitae humanae: et ideo rationabilissime odio habetur talis commutatio, quae dicitur oboletica, idest ubi datur obolus, idest parvum pondus et determinatum pro alio ejusdem generis ad augmentum. Et haec odio habetur, quia ab ipsa fit possessio numismatis et usus ejus ad aliud ad quod non est factum per naturam, quia factum est translationis gratia, idest ut per ipsum fieret translatio aliarum rerum secundum quod ad vitam necessariae sunt, et non secundum quod ad congregationem et ad affectum sunt avaritiae. Et statim philosophus descendit ad hujusmodi lucra, secundum quod specialiter fiunt per usuram proprie dictam, quam vocant thokon Graece, idest partum Latine, eo quod numisma seipsum parit in usura, idest quia propter translationem sui ipsius multiplicatur et augmentatur. In mutuo vero transfertur numisma propter se tantum, et non propter finem necessarium vitae, de ratione mutui. Unde philosophus ibid. dicit: thokos autem fit numisma etiam numismate. Itaque et maxime praeter naturam et rationem ista pecuniarum acquisitio est, scilicet quae est per thokos, idest in mutuo pecuniae pro augmento pecuniae. Et ideo dicit maxime respectu illius acquisitionis quae fit in contractibus aliis, causa cupiditatis tantum, quae mala est et contra naturam, adhuc pejor est quae fit per exercitium turpitudinum corporalium; sed ista est maxime contra naturam, quia obligat reum ad restitutionem acceptorum, quod non faciunt primi duo modi. Sic ergo patet, quomodo natura inest malum in usura, et propter materiam secundum philosophum. Alia ratione possumus ostendere in usura malum incidere specialiter propter naturam actus proprii ex quo incidit, qui est dare mutuo. Cum enim mutuo dare sit actus proprius, ex cujus corruptione generatur usurae vitium, ut in praecedenti capitulo declaratum est, et hujusmodi actus sit actus liberalitatis et gratiae, ut ostendemus, necessario quicquid actui accidit quod liberalitatem tollit, ipsum actum a natura sua avertit, et per consequens virtutem justitiae universalis corrumpit. Quare rationem injuriae habet; et sic rationem culpae. Quod autem dare mutuo rem suam alteri sit liberalitatis et gratiae actus proprius, patet primo ex genere actus qui est ipsa datio, quia designat liberalitatem dantis. Quod autem liberalitatem tollit, aut violentiam exterioris agentis, aut necessitatem naturae interioris, aut debitum importat aequitatis: quicquid enim transfertur ab uno in alium per violentiam, non datur, sed aufertur. Quod autem similiter transfertur per necessitatem naturae, sicut in successionibus heredum, non datur, sed relinquitur. Item quod transfertur per debitum aequitatis, sicut in justis venditionibus et permutationibus rerum, et remuneratione laborum, magis redditur quam datur. Quare in illa translatione in qua actus dandi proprie debet attendi, nullo modo liberalitas debet corrumpi. Sed hujusmodi actus, scilicet dandi, vere attenditur in actu mutui, sicut probant auctoritates utriusque legis. Quare si aliqua circumstantia addatur hujusmodi actui, quae liberalitatem dandi corrumpat, erit hujusmodi actus malus et vitiosus et peccatum. Talis autem circumstantia additur, quandocumque datio mutui fit pro aliquo lucro, sive in spe, sive in re; eo quod illud quod pro lucro fit, non pro pura liberalitate fit. Ex quo sequitur, quod semper ibi malum et peccatum est, non solum ex natura finis et materiae suae, sed etiam ex natura actus proprii, circa quem fieri habet. Tertia ratio etiam non minor assignatur ab aliis, scilicet ex parte injustae possessionis usurarum: quicquid enim acquiritur ut possideatur, et juste possideri non valet, male acquiritur et male possidetur, et peccatum in acquirente et in possidente generat. Sed sic est in usura, ut declarabitur. Quare usura peccatum est: quicquid enim fit suum de non suo, sine justo titulo et per fraudem rei non suae, injuste acquiritur et injuste possidetur. Sed in usura est res facta sua de non sua, sine justo titulo et per fraudem rei non suae, ut patebit statim. Quare injuste acquiritur et injuste possidetur. Hujus autem ostensio est: quia translatio rei de domino in dominum non potest fieri justo titulo, nisi tribus viis: scilicet aut per jus naturae, quando scilicet res devolvitur a patribus vel parentibus in filios et heredes per mortem; qui modus non est in translatione usurae. Aut per jus gratiae et liberalitatis, quando scilicet dominus rei dat gratis alteri quod suum erat. In hac autem via videtur aliqualiter usura excusabilis eo quod voluntarie dicitur dare dominus incrementum usurae usurario. Sed hoc non valet excusare; eo quod usurarium vocamus eum qui non mutuat gratis, sed pro spe alicujus incrementi, quod tunc accipit, vel sperat accipere. Et licet accipiens mutuo libenter det ei aliquod incrementum, vel dare velit; tamen ex parte accipientis vel sperantis hujusmodi incrementum, tollitur ratio gratiae et liberalitatis, quantum ad ipsum a quo est actus hujusmodi: et ideo non fit suum jure liberalitatis, quod accipit, quantum est ex parte ipsius accipientis: et ideo quantum ad ipsum non servatur jus gratiae. Aut potest fieri suum de non suo, jure aequitatis: quod est, quando secundum aequitatem juris fit recompensatio alicujus rei, sicut in venditionibus et emptionibus rerum; vel laboris, sicut quando laborantibus redditur merces laboris. Constat autem, quod etiam in hac via non potest inveniri usura in ratione justae possessionis et acquisitionis. Primo, quia hujusmodi contractus non habet rationem venditionis et emptionis, nec permutationis, sicut apparet ex forma verborum, et ex translatione pecuniae, vel rei datae mutuo; quae de sui natura data est sive determinata numero, pondere et mensura. Et non pendet ex voluntate transferentis: propter quod si ultra exigitur quam datur, injusta est commensuratio: nihil enim in re data coaequatur ipsi incremento quod ultra accipitur, non gratis, nec jure naturae. Secundo etiam apparet iniquitas in acquisitione usurae, quia fraude fit de non suo suum. In usura ergo est vitium sive malum per viam fictae aequitatis. Quod sic patet. Foenerator enim rem vel pecuniam transferens, ut per translationem aliquid plus recipiat quam dederit, semper aliquam aequitatem in acceptione superabundantiae praetendit: quae non potest esse nisi tempus illud in quo hujusmodi gratiam facit, et expectat receptionem sortis. Et hoc patet; quia secundum prolongationem temporis vel abbreviationem augmentatur superabundantia usurae vel minuitur. Ergo foenerator de tempore recompensare intendit illud quod plus accipit quam dederat. Tempus autem commune est, nec est propria possessio alicujus, sed a Deo datur aequaliter. Quare hujusmodi foenerator de re non sua, et quae est aequaliter accipientis et dantis, et gratis a Deo omnibus datur, intendens aequare et recompensare rem acceptam, fraudem facit et proximo cujus est tempus, quod sibi vendit, et Deo cujus rem gratis datam sub pretio ponit. Constat autem, quod nec labore aliquo fit recompensatio in contractu vel acquisitione usurae; quia tantum lucratur foenerator dormiens sicut vigilans, et in diebus solemnibus sicut in feriis communibus. Quare ex his omnibus consequens est, quod superabundantia usurae nullo jure vel justo titulo acquiritur vel possidetur. Quare et malum est de sui natura et vituperabile, quia voluntate fit humana. Ex praedictis etiam liquet, quare quaedam usurae in sacra Scriptura et etiam in legibus humanis concessae sunt tamquam licitae; quia quandocumque usura potest accipi ut sua res aliquo justo titulo, erit sine scrupulo inculpabilis acceptio. Et hoc est, quando res violenter detinentur, et sunt aliorum secundum veritatem, et per usuram acquiruntur vel detinentur. Quod autem malum vituperabile sit usura, et quare, jam dictum est. Sed quantum et quale sit, erit declarandum. Nam secundum theologiam usura condemnatur tamquam peccatum mortale et grave. Unde Ezechiel. 18: qui universa haec detestanda fecerit, morte morietur: et enumeratur in praedictis usura. Ergo usurae vitium est detestandum, et aeterna morte dignum. Praeterea, Ambrosius in Lib. de bono mortis, et habetur 17, quaest. 4: si quis usuras acceperit, et rapinam facit, vita non vivet. Sed advertendum est, quod usura differt a furto et rapina: quia furtum et rapina nullam habent speciem aequitatis, eo quod per violentiam occultam et apertam committuntur: nec praetendunt in republica aliquam utilitatem, sed potius pacis reipublicae subversionem: usura vero aliquam speciem aequitatis praetendit: quia videtur aequum et justum ut beneficio exhibito reddatur aliquod emolumentum, quamvis secundum rei veritatem non debeatur tali beneficio aliquid ex justitia, nisi tantum ex gratia, quod est benevolentia et gratiarum actio. Similiter in usura aliqua utilitas videtur praetendi reipublicae, quia per ipsam retinentur multae hereditates, et vitantur damna quamplurima; propter quod etiam leges humanae eam permittunt et non puniunt, sicut puniunt et prohibent furta et rapinam. Ex his igitur patet, quod usura sit malum vituperabile secundum legem naturae, et peccatum mortale secundum legem divinam; et quod sit species quaedam sive modus de genere rapinae et furti.