|
Cum autem dictum sit, quod usura in genere furti et rapinae
contineatur ut specialis modus, et hujus non potest habere rationem
nisi propter detentionem alicujus rei alienae invito domino; non
immerito quaeritur a peritis, utrum usura sit vera res aliena, et non
sit vera possessio accipientis. Et ex hoc communiter a doctoribus
solet quaeri, utrum in usura transferatur dominium. Et quia hujus
quaestionis duplex reperitur determinatio inter doctores: quia quidam
eorum qui theologice magis procedunt, simpliciter affirmant in usura
non transferri dominium; alii vero qui jura scripta et humanas leges
attendunt, simpliciter transferri dominium dicunt. Ut autem veritas
secundum nostram intentionem appareat, hoc capitulum subjungimus.
Quae autem movere possunt theologos asserentes non transferri
dominium, sunt quaedam auctoritates, et ex his rationes consequentes.
Dicit enim beatus Augustinus ad Macedonium, et habetur 14 quaest.
cap. 5: quid dicam de usuris, quas etiam ipsae leges et judices
reddi jubent? An crudelior est qui subtrahit vel eripit aliquid
diviti, quam qui trucidat pauperem foenore? In haec itaque atque
hujusmodi, male utique possidentur. Ecce quomodo beatus Augustinus
dicit, quod sicut furta et rapinae male possidentur, sic et usurae:
et subdit ibid.: et vellem ut restituerentur. Sed non est
restituendum nisi quod est alienum et non suum; quare usurae non sunt
in dominio possidentis: alienum enim et suum contraria sunt, et non
incidunt in idem simul. Item Augustinus in Lib. de Verb. Dom.,
Tract. 30: nolite velle eleemosynas facere de foenore et usura.
Sed constat quod quilibet de suo potest eleemosynas facere. Quare
videtur quod usurae non sint in proprietate et potestate possidentis.
Praeterea. Nulla res est restituenda alicui, nisi illi qui est verus
dominus ejus. Quare cum una res simul habere duos dominos non valeat a
se invicem diversos et aequales, et omnis usura restituenda sit
secundum legem divinam ei a quo accepta est sicut vero domino, sequitur
quod restituens non habeat verum ejus dominium; et sic non erat
translatum in accipientem usuram. E contrario vero movet quosdam
legistas et jurisperitos, scilicet quod secundum omnem legem res aliena
cujus dominium non transfertur, semper est restituenda vero domino
eadem numero, a quocumque possideatur. Sed in usura etiam secundum
legem divinam hoc non judicatur. Si enim aliquis accepit equum vel
pecuniam vel rem aliam quamcumque in usuram ab alio, non tenetur eamdem
rem numero restituere secundum leges, sed tantum sufficit si valorem
rei restituat. Praeterea. Si foenerator equum acceptum in usuram
vendiderit alteri, vel dederit, constat per leges quod transfertur
dominium, et quod non competit repetitio ejusdem equi illi qui
foeneratori equum dederat pro usura. Sed si non esset translatum
dominium in foeneratorem, non posset foenerator alteri dare vel vendere
transferendo dominium quod non habebat. Quare videtur in usura
transferri dominium. Et alia ratione naturali videtur idem: quia
accipiens mutuo una et eadem voluntate mutuum petit, et lucrum sive
incrementum de suo promittit. Cum ergo penitus sit voluntas qua petit
mutuum libera et non coacta, erit similiter et voluntas qua promittit
incrementum libera. Sed reddi debet promissum aequa voluntate qua
promittitur. Quare et libere incrementum hujusmodi reddetur ab eo qui
est verus dominus rei. Sed si verus dominus rei transferat dominium in
quemcumque possessorem, vere transfert dominium. Quare videtur in
usura vere transferri dominium etiam jure naturali. Et sic lege
divina, quae non compellit ad restitutionem ejusdem rei numero, et
legibus humanis quae non compellunt ad restitutionem usurarum, et non
puniunt accipientes usuras sicut accipientes res alienas, et lege
naturae conantur ostendere, qui sunt hujus opinionis, quod in usura
transfertur dominium. Quare ergo restitui debent, si non sunt res
alienae? Et si sunt res alienae, quo modo vendi vel dari possunt
tamquam propriae? Ex his itaque surgit non immerito dubitatio. Ad
quod ut declaretur, oportet praescire quod aliter judicat lex divina
alienum, aliter lex humana. Lex enim divina alienum dicit quicquid
possidetur contra legem Dei, qui solus est vere dominus. Et ideo
omnia quaecumque possidentur ab alio, si praeter voluntatem Dei
possidentur, injuste possidentur, et invito domino quasi res alienae
possidentur: et hoc expresse dicit beatus Augustinus ad Macedonium:
et habetur 14 quaest. cap. 5: quid dicam? Nonne omnes qui sibi
gaudere videntur conquisitis, eisque uti nesciunt, alienum possidere
convincimus? Hoc enim certe alienum non est, quod jure possidetur.
Hoc autem jure, quod juste; et hoc juste, quod bene. Omne igitur
quod male possidetur, alienum est; male autem possidet, qui male
utitur. Sic ergo patet, quod foenerator non est verus dominus
usurarum, sicut nec raptor rapinarum, quia uterque male possidet: et
ideo alienum possidet, et non suum: sed verus dominus id quod possidet
ut dominus, possidet ut suum. Ex quo patet, quod secundum legem
Dei, in usura non est translatum dominium: et ideo lex divina jubet
restitutionem usurarum fieri sicut et rapinarum. Et voco legem
divinam, quae in canone sacrae Scripturae et in decretis sanctorum
patrum et Conciliis continetur. Lex autem humana alienum judicat id
solum, quod praeter voluntatem hominis qui dominus rerum est, secundum
leges humanas accipitur vel detinetur. Quare cum in furto vel rapina
appareat rerum acceptio vel detentio contra illius hominis voluntatem
qui putatur dominus ab omnibus hominibus, juste lex humana illa punit,
et tamquam vere aliena restitui compellit. Sed id quod in usura
accipitur vel detinetur, non videtur esse contra voluntatem dantis, eo
quod nec per ignorantiam datur, nec per violentiam tollitur. Quare
lex humana usuras non judicat res alienas. Sed dubitatur adhuc ex
dictis. Si lex divina judicat usuram vere rem alienam, quare non
compellit ad restitutionem ejusdem rei numero? Ad quod respondemus,
quod quantum est ex lege divina, debet compelli foenerator ad eamdem in
numero restitutionem, si manet ipsa res in potestate foeneratoris
eadem, nisi per assensum repetentis liberetur; alias tenetur pro ipsa
valorem restituere. Si autem res non manet in potestate foeneratoris,
sed consumpta est, vel translata in alterius dominium, qui est verae
fidei possessor; tunc compelli debet foenerator ad restitutionem
aequivalentis. Sed adhuc dubitatio oritur, quo modo foenerator rem
alienam possit transferre in dominium alterius. Respondeo dicendum,
quod secundum id quod aliena sibi judicatur, non potest; sed secundum
quod sua est. Verum quia lege divina judicatur aliena, debet et eadem
lege judicari non posse juste transferri in alium sine consensu domini
veri. Quomodo ergo quis potest retinere res datas vel emptas a
foeneratore, quas scit fuisse res usurarum? Vel quare non compelletur
ad restitutionem, sicut qui retinet rapinas vel furta qualitercumque
data vel empta sine consensu veri domini? Ad quod dicendum, quod lex
divina principaliter considerat justum cujuscumque personae, vel
justum, inquantum per hoc ordinatur ad finem, qui est vita aeterna.
Lex vero humana considerat hoc prout ordinantur homines inter se in
bene esse civile, quod est vivere in honestate et pace communi. Lex
autem divina utitur lege humana sicut instrumento, ubicumque per opera
civilia homo potest ordinari vel deordinari a fine vitae aeternae:
sicut etiam tota natura instrumentum est divinae virtutis, et non
propter indigentiam, sed propter divinae virtutis excellentiam, quae
per se operatur aliqua, et quaedam per naturam. Quia ergo res per
usuram acquisitae corrumpunt dominium justum in persona tantum
acquirente et detinente, non autem proprie corrumpunt bonum civile
humanum, idest pacem, quia non contra voluntatem dantis simpliciter
sunt acceptae; ideo sufficit judici qui secundum legem Dei judicat,
quod foenerator tantum satisfaciat quantum ad Deum, scilicet ut tantum
restituat, quantum accipit contra legem Dei. Sed quia res accepta
non est faciens injustum ex parte dantis in lege humana, sed neque
etiam in lege Dei, nisi propter rationem solam ex parte foeneratoris;
ideo eamdem rem non compellit judex per legem aliquam restituere, nec
est necesse propter causam dictam. Propter haec ergo quae dicta sunt,
credimus in usura non transferri dominium secundum legem divinam, sed
tantum lege humana translatum judicamus.
|
|