|
Quia autem quaedam verba juris inveniuntur, quibus ratio dubii et
pericula eventuum videntur omnino excusare usurae vitium in quibusdam
permutationibus et contractibus; ideo considerandum est, quando et in
quibus contractibus et quomodo valeant excusare; et quando et in quibus
non valeant. Sciendum igitur in primis, quod regula est generalis
apud omnes doctores, et firma esse debet, quod nulla conditio sive
circumstantia potest excusare aliquem actum vitiosum sive habitum, nisi
secundum quod potest tollere rationem vitiositatis ab eo. Cum enim
Hebraei excusantur a furto de spoliis Aegyptiorum, hoc non est nisi
quia praecepto superioris domini res non suae factae sunt suae. Si
igitur dubium vel periculum excusare valeant, hoc non erit nisi habeant
virtutem tollendi rationem usurae vere dictae. Et quia in mutuis
vitium usurae adnexum est ex eo quod fiant spe lucri, quod est contra
naturam mutui; ideo quia dubium et periculum de sua natura non tollunt
hanc vitiositatem a mutuo quando fit spe lucri, nec dubium nec
periculum excusare possunt vitium usurae. Et hoc probatur per illam
decretalem, naviganti. Si enim quis pecuniam alicui naviganti
commiserit mutuo propter spem alicujus lucri, licet periculum etiam
sortis super se receperit, nihilominus judicatur usurarius, etiam si
totum amiserit. Et similiter si quis alicui aliquam pecuniam dederit
mutuo, verbi gratia centum libras ad decem annos, ita quod si infra
hoc tempus mortuus fuerit, alter ipsorum liberatus sit a debito, et a
mutuo qui ipsum acceperit; si vero supervixerint ambo, dabit post
decem annos qui mutuum accepit ducentas quinquaginta libras ei qui
mutuum dederat, non excusatur propter dubium et periculum ab usura.
Sed ubicumque possunt tollere rationem vitii usurae, ibi possunt
excusare: et hoc est in quibusdam contractibus. Et ad sciendum
specialiter, quomodo et in quibus hoc contingere potest, considerandum
est circa illos contractus vel permutationes rerum in quibus aliquid
plus accipitur quam datur, quod si causa temporis permutatio haec
fiat, jam speciem usurae vitiosae committit, eo quod hujusmodi
superabundantia, nec ex labore licito, nec ex usu rei propriae, nec
per recompensationem alterius substantiae valet reduci ad aequalitatem
justitiae. Si vero non causa temporis haec superabundantia accipiatur
vel intendatur, saltem ratio dubii sive periculi potest supplere
aequitatem justitiae. Verbi gratia, si quis rem aliquam emat pro
pretio minori quam valeat tempore emptionis, vel pro aequali, rem
tamen percepturus in tempore quo sperat eam plus valituram: vel etiam
si quis vendat rem pro pretio majori quam valeat tempore venditionis,
sperans tamen, quod tantum valitura erit tempore solutionis; si
verisimiliter dubitatur utrum plus vel minus possit valere pro tempore
illo pro quo venditur vel emitur res, in talibus ratio dubii excusare
potest, et facere aequitatem justitiae, licet plus accipiatur quam
detur; eo quod ratio hujus dubii ponit aestimationem valoris in rebus
ex ipsa natura rerum, quae in tali tempore plus vel minus possunt
valere. Unde non causa temporis tantum ibidem plus expectatur, sed
propter ipsam naturam rei, quae plus valet aliquando in uno tempore
quam in alio, et aliquando minus. Et hoc modo ratio dubii et periculi
etiam localis possunt excusare contractus aliquos, qui alias
judicarentur usurarii. Et hoc probatur per illud capitulum,
naviganti. Declaratio quoque praedictorum per exempla magis patebit.
Ponamus igitur, quod aliquis post Augustum multa de blado vel de vino
habeat venalia, et pro illo tempore mensura bladi tres solidos tantum
valeat, et modius vini decem, et vendet bladum pro quatuor solidis,
et vinum pro duodecim, recepturus tamen pecuniam in festo s.
Joannis, quia nec volebat dare pro minori pretio etiam si statim
reciperet, eo quod rem suam aestimabat tantum valituram probabiliter in
praedicto tempore solutionis; dico quod non committit usuram, licet
plus accipiat in spe quam det tempore venditionis, quia illud non
accipit causa temporis, sed pro natura rei, quam probabiliter et
verisimiliter dubitari potest tantum valituram in tempore pro quo
vendidit, etiam si non valuit tantum in tempore pro quo vendidit. Et
haec ratio potest applicari ad aliquos alios contractus, etiam quando
res minus emitur quam valeat tempore emptionis, recipienda tamen in
alio tempore, in quo verisimiliter potest dubitari utrum plus vel minus
sit valitura quam empta sit. Sicut autem dictum est de ratione dubii
in mutuo et in contractibus aliis, ita dicendum est de ratione
periculi: quia ratio periculi etiam circa sortem non tollit rationem
usurae in mutuo, ut probatur in capitulo, naviganti. Et hujus ratio
patet per praedicta. In contractibus vero aliis in quibus videtur
superabundare acceptum super datum; potest excusare scilicet quando
ipsa ratio periculi potest recompensare hujusmodi superabundantiam.
Res enim quae extra periculum possidentur ejusdem speciei, plus
aestimantur, quam eaedem existentes in periculo: et ideo ad naturam
rei convertitur recompensatio, quae propter periculum aestimatur plus
vel minus valere.
|
|