Caput 7

Quoniam autem videmus quasdam conditiones, quae secundum jura videntur excusare contractus simpliciter usurarios, sicut videtur primo per illud Deuter. 23: non foenerabis fratri tuo ad usuram; et sequitur, sed alieno. Quare videtur usura quae accipitur ab alienigena, et maxime qui est disparis cultus, non habere rationem culpae: et sic videtur quod conditio personae, per quam est in dispari cultu, excuset usuram. Similiter secundum beatum Ambrosium 14, quaest. 4: ab illo exige usuram, cui merito nocere desideras: cui jure inferuntur arma, jure auferuntur usurae. Ex quo patet, quod conditio quae facit hostem dignum morti, excusat vitium usurae. Tertia etiam conditio sumitur atque reperitur in jure ratione dotis, vel paternae promissionis: sicut cum aliquis accipit cum uxore in dotem aliquam hereditatem vel fundum vel redditus annuos, pro aliqua certa summa pecuniae in pignore, potest hujusmodi fructus percipere sine diminutione dotis, quamdiu ratio impignorationis manet. Et hoc habetur Extra. de usuris, cap. salubriter. Quarta conditio potest accipi ex natura rei: scilicet quando res quae accipitur in pignore, est illius qui accipit in pignore de jure, sed de facto detinetur violenter ab alio, tunc potest ille percipere fructus pignoris ultra sortem, eo quod ut suum recipit, et non ut alienum. Et hoc habetur in prima Decr. de usuris, capit. pluris. Quinta conditio etiam potest excusare, quae dicitur interesse, sive damni recompensatio, et non spes lucri, ut si si quis mutuo dederit gratis, usque ad terminum aliquem determinatum, in quo indiget sua pecunia pro aliqua necessitate, et mutuum non fuerit redditum ad praedictum terminum, potest mutuans repetere ultra sortem quicquid damni incurrit, propter defectum solutionis. Et hoc modo potest fidejussor repetere usuras a debitore, quas persolvit creditori, propter defectum debitoris. Et hoc confirmatur Extra. de Fidejuss. in Duab. decretalibus. Excusatur etiam sexto usura, quando gratis aliquid offertur ultra sortem; quia secundum Gregorium in registro, et habetur in 1, quaest. 5: oblatio nullam culpae maculam alicui ingerit, quae non ex ambientis petitione procedit. Causa vero propter quam hujusmodi conditiones excusant usuram et quando, satis liquet et patet, si advertatur quod in praecedenti capitulo dictum est, quia scilicet nulla potest circumstantia transmutare in moribus de bono in malum, vel e converso, nisi quae tollit de natura sui rationem bonitatis vel malitiae. Usura autem secundum quod vitiosa, contingere potest primo et per se in mutuis, et secundario in aliis contractibus. Usura autem in mutuis vitium est. Primo, quia corrumpit liberalitatem, cujus est mutuum dare gratis: et hanc rationem vitii tollit ultima conditio, scilicet quando gratis aliquid ultra sortem datur vel accipitur. Corrumpit etiam usura in mutuis debitum finem, quia accipitur spe lucri, et sine recompensatione justa; et etiam hanc malitiam tollit prima conditio, et secunda et quinta. Prima enim est, per quam ostenditur solus Deus esse dominus omnium rerum, et omnia esse data ad cultum Dei promovendum: et ideo virtute fidei tollitur in illo casu malitia usurae: quia tunc non fit spe lucri. Similiter in secundo fit zelo justitiae et caritatis, quae quantum potest, inimicos fidei, scilicet tyrannos et haereticos conatur destruere, etiam eodem jure, quando non potest aliter res ipsorum quam per usuram requirere. In quinto vero patet ratio justitiae, quia non spe lucri accipitur, sed pro recompensatione damni: et ideo illa superabundantia juste acquiritur. Contingit etiam aliquando usuram accipere in aliis contractibus, in quibus aliquid petitur plus quam detur sine causa. Et hoc etiam excusari potest omnibus modis praedictis, et duobus etiam aliis. Et hoc potest contingere, quando illud quod ultra sortem recipitur, fit suum jure naturae; sicut fructus pignorum pro dote uxoris, vel pro provisione filiorum. Vel potest fieri suum jure aequitatis, sicut res ipsa quae impignoratur, quando secundum aequitatem erat illius qui fructus percipit. Haec dicta sufficiant de conditionibus excusantibus a vitio usurae: et quot sunt, et quando valeant excusare, et quando non.