|
Quoniam autem antiqui hostis superseminata humanae naturae zizania
cupiditatis et avaritiae, usurae vitium produxit, non tantum in
mutuis, quae luce divinae veritatis in Scriptura sacra manifeste
condemnata eradicatur: sed etiam in aliis contractibus diffudit, in
quibus sub specie aequitatis et justitiae humanae, quasi abscondita
foeneratur, idcirco in hac parte quaerentes detegere hanc malitiam, de
his contractibus in quibus latet, dicemus. Primo autem dicimus, quod
a principio dictum est, quod usura est quicquid praeter sortem
accidit, sine justo titulo, sive sit in mutuis, sive in contractibus
aliis. Quod autem tantum causa temporis accidit in contractibus,
sicut in mutuis, sorti accidit sine justo titulo; quia ipse facit suum
per fraudem, scilicet vendendo tempus, quod Dei est, et datum
communiter omnibus. Et non potest habere titulum successionis
naturalis, seu gratuitae donationis, seu justi lucri per meritum
liciti et proprii laboris, vel per recompensationem rei propriae. Et
hinc est, quod omnis contractus in quo aliquid plus accipitur quam
detur, sive in spe sive in re, et hoc tantum propter causam temporis,
vocatur contractus usurarius: et hoc est quod dicitur in illis
decretalibus Extra. de usuris: in civitate. Et consuluit.
Advertendum est autem, quid proprie dicatur hic sors, et quid sit
accidens sorti: sors enim in Scriptura sacra duobus modis accipitur.
Uno modo pro signo dato, per quod distinguantur res confusae ab
invicem, secundum illud Proverb. 18 cap. contradictiones comprimit
sors: et iterum Prov. 16: sortes mittuntur in sinum, sed a domino
temperantur: et illud Act. 1: cecidit sors super Matthiam. Alio
modo accipitur sors pro officio, vel re propria juste possessa, vel
debita in divisione aliquarum personarum vel possessionum: sicut
vocantur sortes filiorum Israel, justae portiones distinctae cuilibet
tribui vel personae assignatae. Et hoc modo accipitur etiam hic pro re
juste possessa vel debita alicui personae. Hoc autem dicitur sorti
accidere, quod non pertinet ad proprietatem sortis. Ex quo patet,
quod usus proprius rei alicujus et fructus ejusdem non accidunt sorti:
quia qui habet proprietatem in alia re sive possessione, habet et usum
et fructum illius de jure: et ideo qui emit agrum vel equum ut plus
percipiat in fructibus ratione fructuum, et ratione usus equi quem
emit, nihil accipit plus quam accidat sorti, quia totum est de sorte,
scilicet fructus et usus. Est etiam secundo advertendum, quod fructus
et usus rerum possunt augeri et minui in pretio secundum diversitatem
temporum. Et hoc potest accidere ipsis rebus tripliciter, sine eo
quod tempus sit causa per se. Uno modo quando non fuerit ratio
hujusmodi augmenti in usu rei. Alio modo propter ipsarum rerum
paucitatem et abundantiam: res enim quae per usum suum minuuntur,
secundum tempus naturaliter consumuntur, et sunt pauciores: quoniam
magis elongantur a sua origine: sicut bladum naturaliter magis abundat
in autumno quam in vere. Alio modo hoc accidit ex ipsarum rerum
natura, quae secundum tempus recipiunt incrementum valoris, ut apparet
in satis, sylvis et animalibus. Tertio modo ex natura rei relata ad
loci conditionem. Est ergo generaliter tenendum, quod in omnibus
contractibus in quibus accipitur plus a vendente vel emente quam
dederit, et non fuerit ratio hujusmodi augmenti in usu rei sive in
natura ipsius rei, nec producta fuerit ex temporis aliqua conditione
existente in ipsis rebus, sicut apparet in tribus modis praedictis,
sed accidit incrementum ex dilatione temporis concessa a vendente vel
emente, ut per hoc plus accipiat; tunc talis superabundantia accepta
super datum usura dicitur, et usurae tenet vitium, quia sine justa
ratione generatur in talibus contractibus et mutuis: et hoc vocatur
apud jurisperitos, et etiam vulgariter, vendere vel emere ad
credentiam. Si autem accipiatur plus quam detur simpliciter propter
aestimationem vendentis vel ementis ampliorem in uno tempore quam in
alio, propter aliquam trium causarum praedictarum, vel etiam propter
dilationem rei in uno tempore quam in alio, tunc potest fieri sine
vitio usurae, quia superabundantia hujusmodi recompensatur ex ampliori
valore rei in se pro tempore pro quo accipitur hujusmodi
superabundantia, et non accipitur pro temporis dilatione. Est tamen
advertendum, quod in his contractibus, licet excusari possint a vitio
usurae secundum rationem dictam, tamen non excusantur omnino a vitio
cupiditatis: propter quod dicitur in canone turpe lucrum, ut habetur
14 quaest. cap. 4: si quis clericus, et cap. quaecumque temporum
messis. Et dicitur turpe lucrum, quia ratione temporis accidit sicut
usura, licet differenter. Vel turpe lucrum dicitur ratione finis,
quia tales contractus non fiunt ut in pluribus propter vitae humanae
necessitatem seu utilitatem, sed magis propter divitiarum
augmentationem, quam cupiditas facit, quae non habet finem, quia
avarus non impletur pecunia: et ideo rationem vitii habent. Si tamen
hujusmodi contractus ordinentur ad usum vitae humanae, excusantur ab
omni turpitudine, sicut habetur in capitulis allegatis, 14,
quaest. 4. Et per hoc etiam ostenditur, quod in hujusmodi non sit
usura, quia usura non excusatur etiam quantumcumque ordinetur ad vitae
necessitatem. Ex his etiam potest patere, quod non tantum ex
dilatione temporis, sed ex natura rei relata ad temporis conditionem
potest accidere usura. Et similiter ex natura rei relata ad loci
conditionem: scilicet quando aliquae res dantur mutuo, sive pecunia,
aequales reddendae in specie et numero, pondere et mensura. Et tamen
quia mutuans sperat eamdem rem numero plus valituram in tempore
determinato quo debet reddi, vel in loco, et propter hoc ipse mutuavit
reddendam ad tale tempus vel talem locum, ut in tempore determinato,
vel in determinato loco sibi reddatur, dico quod ibi manifeste est
vitium usurae: quia plus speratur ex mutuo, vel causa mutui, quam
detur. Et eadem ratione potest incidere vitium usurae in aliis
contractibus, in quibus plus accipitur quam detur simili ratione, ut
verbi gratia, si quis bladum vel vinum vendiderit vel emerit in aliquo
tempore ut plus accipiat in alio quam dederit tantum ratione temporis
vel loci, licet etiam res pro tempore illo tantum valeant, jam propter
intentionem usurariam fit vitium usurae. Quod tamen poterat fieri
bene, si tantum rei natura attenderetur, et non temporis vel loci
causa, quae nullo modo sunt aliquid de re: et ideo nec vilitatem neque
caritatem faciunt in rebus per se. Hinc liquet, quod in eodem
contractu secundum speciem potest incidere vitium usurae ex intentione
corrupta et vitium avaritiae sine vitio usurae ex turpitudine lucri.
Et alias etiam potest fieri sine omni vitio, quando fit propter
necessitatem vitae. Ex dictis etiam dissolvitur dubitatio, quae a
quibusdam movetur: utrum scilicet per anticipationem temporis generari
possit vitium usurae, sicut per dilationem vel prolongationem: ut
verbi gratia: aliquis debet alteri centum solidos persolvendos post
annos, vel annuatim ad duos vel tres terminos, et creditor vult
remittere debitori tertiam vel quartam vel quintam partem, si solvat ei
in principio anni, sive ante terminos positos, quando petierit.
Constat autem quod in hoc casu plus accipitur quam datur ratione
temporis. Verbi gratia debitor juste debebat centum solidos, et
propter anticipationem temporis tantum solvit octoginta. Accipit ergo
ultra id quod dat, scilicet ultra octoginta, viginti: quia creditoris
erant illi viginti, et sunt facti debitoris ratione temporis
anticipati. Ratione ergo regulae datae de causa vitii in usura, quae
est quando plus accipitur quam datur causa temporis, videtur quod
hujusmodi casus sit usurarius. Sed hic potest cadere excusatio usurae
dupliciter. Uno modo quando gratis et liberaliter creditor hujusmodi
superabundantiam tribuit debitori, et debitor non causa temporis
accipiat. Alio modo quando debitor per damnum propriae rei recompensat
hujusmodi superabundantiam: ut quando non potest habere pecuniam sine
alicujus rei propriae alienatione et damno, ex qua solvat creditori
quod petit ante terminum solutionis: alias est casus usurarius.
Specialis autem difficultas videtur in contractibus illis, in quibus
res emuntur vel venduntur, quae ex temporis processu recipiunt
incrementum valoris vel vilitatis; sicut sunt sata, fructus
animalium, fructus arborum, spolia sylvarum: quia enim hujusmodi res
venduntur et emuntur ut frequenter ante tempus suae utilitatis vel
usus, et minus emuntur quam sint valiturae in tempore suae receptionis
et usus, quaestio est non immerito, utrum plus accipere pro eis vel
sperare pro tempore suae receptionis faciat usurarium contractum. Quam
quidem determinantes distinguunt: quia aut emens ex tempore emptionis
jam habens dominium talis rei qualiscumque sit, recipit periculum supra
se, aut periculum remanet in sorte vendentis. Si primo modo, volunt
contractum esse licitum propter periculum: sicut locans rem suam et
aliquid ultra recipiens excusatur propter hoc, quia periculum rei
remanet in locante, ut habetur distinct. 88: emens. Si vero
secundo modo, tunc condemnant contractum. Sed si rei veritas
attendatur, hujusmodi distinctio hic non habet locum: si enim locans
accipit aliquid ultra rem locatam, hoc habet rationem aequitatis, quia
illud recompensatur per usum rei locatae qui est proprietas locantis,
et pertinet ad ejus sortem, idest ad rem locatam, cujus proprietas
simpliciter manet apud locantem; et ideo periculum etiam ipsius remanet
apud locantem. Sed quando quis vendit rem aliquam, non usum tantum
ipsius, sed proprietatem ejus; constat quod transfertur de jure
periculum rei in ementem. Quando ergo sic vendens res hujusmodi tenet
periculum penes se, jam sic non transfertur dominium, et ideo non est
permutatio venditionis justae. Sed constat quod emens jam transtulit
dominium pecuniae quam dedit: quare magis habet rationem mutui: et si
plus speratur propter tempus futurum determinatum quam sit datum,
sequitur quod sit vitium usurae. Et ideo sine praejudicio aliter mihi
videtur esse distinguendum in praedictis contractibus: et praecipue
quia videmus non de facili imminere periculum rei in venditione
spoliorum, sive nemorum, sicut in aliis. Possunt enim hujusmodi res
emi, vel tamquam necessariae ad usum vitae ementium, vel causa lucri
tantum. Si primo modo, nullum est vitium, quamvis plus valiturae
sint probabiliter tempore suae receptionis: dum tamen aestimatio justa
sit facta tempore contractus, quae est secundum legem naturae, et
etiam consuetudinem humanam in hoc, quod tantum juste aestimari potest
res vitae humanae, quantum necessarius est ejus usus: et hoc vel
simpliciter, vel pro tempore aliquo determinato. Et quia simpliciter
apud sapientes plus aestimatur res perfecta quam imperfecta, et pro
tempore determinato aestimatur res quantum vendi potest inter homines;
et ideo licet tales res minus vendantur imperfectae quam sint valiturae
perfectae, non videtur mihi quod aliquis praeter sortem amplius
accipiat, quia sors vendita est ipsius ementis, cum incremento suae
valitudinis atque utilitatis. Si autem secundo modo, idest causa
lucri fiant hujusmodi contractus, potest adhuc in eis tantum turpe
lucrum judicari causa cupiditatis, quae oritur ex conditione temporis,
sicut supra dictum est de aliis. Et potest iterum in eis incidere
vitium: et hoc quando hujusmodi lucrum quaeritur tantum ex tempore, et
periculum tollitur, vel verisimiliter dubitari non potest de periculo,
utrum magis minusve ratione temporis res possint valere. Haec intantum
dicta sint universaliter circa naturam contractuum, in quibus videtur
posse aliqualiter usurae vitium incidere.
|
|