|
Quatuor sunt virtutum species: scilicet prudentia, ex hac memoria,
intelligentia, providentia, dignitas: justitia, ex hac religio,
pietas, gratia, veritas: fortitudo, ex hac magnificentia,
confidentia, potentia, perseverantia: temperantia, ex hac
continentia, obedientia, clementia et modestia. Prima praedictarum
virtutum hominem ad agnitionem perducit: secunda dilectionem Dei et
proximi servat: tertia vincit adversa, mortemque contemnit: quarta
voluntatem reprimit et temperat omnia. Prima intelligit, secunda
diligit, tertia victoriam praestat, quarta modum ponit in omnibus.
Hae quatuor virtutes mores ornant, merita praebent, Diabolum
vincunt, caelum aperiunt. Quod agit prudentia in praecavendis
insidiis, hoc temperantia in subveniendo miseriis. Quod agit
fortitudo in tolerandis molestiis, hoc agit justitia in coercendis
vitiis. Possumus autem et aliter dicere, quod quatuor sunt honestatum
species: nam virtus et honestum, licet nomina sint diversa, res tamen
et substantia prorsus est eadem: et est honestum, quod sua vi nos
trahit et sua dignitate nos allicit: virtus vero, secundum Senecam,
est habitus animi in modum naturae rationi consentaneus. Quatuor sunt
virtutes cardinales, scilicet prudentia, fortitudo, temperantia et
justitia. Quatuor sunt quae prudentia nos edocet: scilicet praeterita
recordari, disponere praesentia, futura praevidere, et dubia
suspendere. In quatuor fortitudo nos instruit: scilicet prosperos in
superbiam non erigi, adversos ad ima non detrudi, injuriae non sumere
vindictam, et jucundam non deducere vitam. In quatuor temperantia nos
admonet: scilicet circumcidere superflua, restringere desideria, ab
illicitis abstinere, et blandimenta rejicere. In quatuor justitia nos
edocet: scilicet honeste vivere, alterum non laedere, sobrie judicium
discurrere, et unicuique jus suum tribuere. Quatuor sunt quae ex fide
proveniunt: scilicet vitae rectitudo, animae pabulum, Dei cultus et
Paradisi praemium. Quatuor sunt quae ex spe procedunt: scilicet
laetitia cordis, animae sobrietas, relevatio laboris et vitae
longinquitas. Quatuor sunt quae ex caritate proveniunt: scilicet
reverentia erga Deum, et proximum diligere, relevare oppressum, et
errantem corrigere. Quatuor sunt quae prudentiam inducunt: scilicet
in sententiis sive scientiis studium, in rebus experimentum, nocturna
discussio et prudentium imitatio. Quatuor sunt quae temperantiam
inducunt; scilicet aegritudinis formido, acquirendi cupido, Dei
obsequium, et hypocrisis vitium. Quatuor sunt quae constantiam
inducunt: scilicet timor pudicus, timor supplicii, spes laudis, ac
spes compendii. Quatuor sunt quae prudentiam, justitiam et
temperantiam gignunt: scilicet amor, odium, timor, compendium,
scilicet brevis, utilis et levis sermo. Quatuor sunt quae perfectum
hominem reddunt: scilicet Deum colere, proximum diligere, facere
quod sibi vellet fieri, et alteri non inferre quod sibi nollet
inferri. Quatuor sunt quae ex ira proveniunt: scilicet mentis
turbatio, sui ignorantia, indecens factio, et iniqua sententia.
Quatuor sunt quae ex superbia prodeunt: scilicet ingratitudo
servitii, oppressio proximi, linguae detractio et rixae promotio.
Quatuor sunt quae ex invidia procedunt: scilicet dolor invidi,
invidiosi exitium, dissensio populi, et eversio urbium. Quatuor sunt
quae ex avaritia procedunt: scilicet rapina, perjuria, fraudes et
homicidia. Quatuor sunt quae ex luxuria proveniunt: scilicet corporis
et animae pollutio, sensuum debilitas, diminutio patrimonii et
acceleratio senii. Quatuor sunt quae ex vitio gulae emergunt:
scilicet corporis aegritudo vel virium, opum consumptio, delectatio
nimia et mors praematura. Quatuor sunt quae ex accidia prodeunt:
scilicet vita tristis, calamitas, contemptus et egestas. Quatuor
sunt quae hominem in superbiam provehunt: scilicet census, potentia,
dignitas et parentela. Quatuor sunt quae superbiam minuunt: scilicet
paupertas, oppressio, senium et aegritudo. Quatuor sunt quae iram
pariunt: scilicet derisio, contumelia, ingratitudo et injustitia.
Quatuor sunt quae iram minuunt: scilicet dulce colloquium, vindicta,
satisfactio et penuria. Quatuor sunt quae avaritiam inducunt:
scilicet penuriae formido, senectutis oppressio, alieni invidia et
filiorum copia. Quatuor sunt quae avaritiam minuunt: scilicet
divitiarum copia, salubris juventus, cum largis conversatio et prolis
defectus. Quatuor sunt quae luxuriam alliciunt: scilicet vitia
grandia, delicata cibaria, mulierum familiaritas et suavis otiositas.
Quatuor sunt quae luxuriam minuunt: scilicet aquae usus et ciborum
frigiditas, mulierum saevitia, sanguinis minutio et laboris
assiduitas. Quatuor sunt quae vitium gulae inducunt: scilicet
assuetudo tabernae, imitatio gulosorum, redituum copia et quies
continua. Quatuor sunt quae gulae vitium minuunt: scilicet lucri
anxietas, famis invasio, fatigatio corporis et penuriae afflictio.
Quatuor sunt quae invidiam perimunt: scilicet honoris cupido,
desiderium lucri, alterius felicitas et cum vitio odium. Quatuor sunt
quae invidiam evellunt: scilicet ab homine potentiae privatio,
penuriae eventus, sensuum elisio et virtutum defectus. Quatuor sunt
quae accidiam producunt: scilicet loca obscura, quies solitaria,
rumor displicibilis et cogitatio debilis. Quatuor sunt quae accidiam
minuunt: scilicet conversari cum delitiis, assuescere cum
gaudentibus, insistere conviviis et interesse dulcibus melodiis.
|
|