Caput 5

Quatuor sunt quae homini gratiora persistunt: scilicet prudentibus laetari filiis, nitidis abundare divitiis, excelsam dignitatem assequi et inimicorum vindictam nancisci. Quatuor sunt quae ante rei factum expediunt: scilicet examinatio principii, discussio medii, praevisio finis et consilium sapientis. Quatuor sunt quae post factum nihil prosunt: scilicet sensus, poenitentia, examinatio et tristitia. Quatuor sunt quae homini levia sunt et digna laudibus: scilicet verbis quemcumque honorare, veritate frui, neminem offendere et cum bonis ambulare. Quatuor sunt quae infelicitatem saepe afferunt: scilicet filiorum multitudo, divitiarum affluentia, violentus dominatus, et laesa conscientia. Quatuor sunt quae laudabilem rei affectum ostendunt: scilicet consilii petitio, proprio sudore nutriri, tribulatis compati et eleemosynas elargiri. Quatuor sunt quae subito homini auferri et nunquam restitui possunt: scilicet cum fama alicujus falsa religione denigratur, virginitas cum assensu perditur, anima cum a corpore separatur per mortem, et membrum cum abscinditur. Quatuor sunt quae nunquam homini auferri possunt: scilicet scientiae thesaurus, animi voluntas, corporis contactus et gustus sapidus: vel sic et brevius, scientia, voluntas, tactus et sapiditas. Quatuor sunt quae conferri possunt et conferenti non desunt: scilicet scientia cum docetur, flamma cum impenditur, assurrectio corporalis et curialitas verbalis. Quatuor sunt quae in omni negatione discutiendo necessaria existunt: scilicet quid oporteat secundum necessitatem, quid liceat secundum aequitatem, quid deceat secundum honestatem et quid expediat secundum utilitatem. Quatuor sunt quae collegam respuunt: scilicet dominatus in urbe, amplexus conjugis, quaestus acquisitio et in scutella sive in scissorio famelicus. Quatuor sunt quae socium cupiunt: scilicet in discrimine versans, in supplicio afflictus, in itinere means, in dignitate praeditus. Quatuor sunt quae conveniunt plurimum puerili aetati: nam irascuntur repente, reconciliantur sermonibus, obliviscuntur facile et celebrantur coaequalibus. Quatuor sunt quae adolescentes faciunt: scilicet abutuntur patrimonio, castigari spernunt, involvuntur vitiis et lucra negligunt. Quatuor sunt quae juvenes peragunt: scilicet quaerunt divitias, delectantur honoribus, quaerunt amicitias et abstinent se a turpibus. Quatuor sunt quae maxime senes peragunt: scilicet salubriter consulunt, petentibus gelide vel tepide tribuunt parentibus, praeterita referunt laudibus, et praesentia opprimunt affatibus. Quatuor incommoda senes principaliter assequuntur: scilicet sensuum elisio, saeva tenacitas, virium oppressio et vana timiditas. Quatuor sunt quae laedunt vel nil conferunt: scilicet luxuria sterilis, ridens tristitia, colligatus in vanis et mordens invidia. Quatuor sunt quae communiter insunt hominibus: scilicet displiciti afflictio, habendi cupiditas, sensus proprii credulitas et habitus parilitas in duello. Quatuor sunt quae senioribus proprie congruunt: scilicet verba promere fructifera, consilia praebere salubria, concordiam procurare discordibus, doctrinam largiri simplicibus. Quatuor sunt quae junioribus potissime congruunt: scilicet seniorum verba menti recondere, ipsis fideliter parere, sobrie dicenda pandere et obsequium praestare merentibus. Quatuor sunt quae ducibus belli expediunt: scilicet hostium acies discutere, praerogativa belli grandis praeeligere, in bello suos alacriter exhortari et hostes expugnare viriliter. Quatuor sunt quae communiter hominibus insatiabilia existunt: scilicet acquirendi voluntas, oculi intuitus, scientiae cupiditas et aurium placidus auditus. Quatuor sunt mundi opera valde abusiva: scilicet Christianus contentiosus, pauper superbus, senex sine religione et femina sine pudore. Quatuor sunt valde in saeculo abusiva: scilicet dominus sine veritate, plebs sine disciplina, populus sine lege et adolescens sine obedientia. Quatuor sunt quae terram concutiunt: scilicet servus cum regnaverit, stultus cum saturatus fuerit, mulier otiosa cum nupserit, et ancilla cum dominae haeres extiterit. Quatuor sunt quae hominibus summe gravia existunt: scilicet cum familia demente vivere, iniquis filiis abundare, solitum lucrum perdere et solitum dominari subsistere. Quatuor sunt quae forinseco principaliter expediunt: scilicet patientia in auditu indisciplinabilium, affabilitas in verborum relatu, honorem ut congruit deferre cuilibet, amicitiam cujuscumque nancisci.