|
In
virtute sanctae crucis, et sacramenti altaris magna est convenientia et
magna efficacia, cum per utrumque excludantur contraria, et renovetur
et sanctificetur Ecclesia. Duplici autem ratione renovamur; ut
scilicet prius exuamur a vetustate, deinde induamur novitate. Septem
sunt quae in sacramento altaris attenduntur universaliter: scilicet
quae sit causa Missae, quae differentia, quis finis, quae virtus,
quis ordo, quae ratio, et quae utilitas. Causa Missae est
tripartita, scilicet honor sanctorum, salus vivorum, et requies
defunctorum. Praemittitur autem quasi prologus oratio et invocatio
Trinitatis, in quo praelibatur et ostenditur quae sit causa Missae
sequentis: suscipe sancta Trinitas et cetera. Ibi continetur, ut
sanctis proficiat ad honorem, nobis autem ad salutem, defunctis ad
requiem. Tripartita est ergo differentia: nam secundum differentiam
partium Ecclesiae tres sunt Missarum differentiae: ut scilicet alia
dicatur pro sanctis, alia pro vivis, alia pro defunctis fidelibus.
Sunt enim tres partes Ecclesiae: scilicet pars in exultatione, pars
in peregrinatione, et pars in expectatione. In exultatione sunt
sancti qui Christi vestigia sunt secuti: in peregrinatione sunt vivi,
subjacentes varietati et tribulationi: in expectatione sunt fideles
defuncti, qui expectant opem et requiem. Secundum harum trium partium
differentiam sunt tres differentiae finium Missarum et officiorum:
alium enim finem habet Missa pro sanctis, quia ite, Missa est;
alium finem Missa pro vivis, quia benedicamus domino; et alium finem
Missa pro defunctis, quia requiescant in pace. In fine Missae pro
sanctis invitamur ad illam gloriam in qua sancti jam requiescunt, per
ite, Missa est, quasi dicat: hostia a patre nobis missa est, vel a
nobis ad patrem remissa est, ideo festinate ingredi ad illam requiem.
Finis vero Missae pro vivis hortatur nos qui sumus in hac
peregrinatione, ut demus jugiter Deo benedictionem et gloriam, juxta
illud Ps. 113: nos qui vivimus, benedicimus domino et cetera.
In fine Missae pro defunctis, eis optamus requiem per requiescant in
pace, quod in principio petimus similiter per requiem aeternam et
cetera. Crux Christi est, quae sacramentum est altaris, et quae
sacramentum Ecclesiae consecrat et sanctificat. Et nota quod septem
ordines crucis in serie canonis sunt, quos spiritus sanctus multa
sapientia ordinavit. Primus ordo, a te igitur clementissime pater,
usque ad qui pridie: et tertius est a qui pridie usque ad unde et
memores: quartus est ab unde et memores, usque ad per quem haec
omnia: quintus est a per quem haec omnia, usque ad per ipsum. Sextus
est a per ipsum, usque ad pax domini: septimus est a pax domini,
usque ad finem Missae. In singulis autem ordinibus sunt causae
profundae, et rationes, quae rationabiles movent quaestiones quas
spiritus cui vult aperit. In primo ordine canonis tria apponimus, et
pro tribus rogamus Deum, et tria petimus: et ideo tres cruces
facimus. Tria apponimus, idest panem, vinum et aquam. Quare autem
ista tria potiusquam alia apponuntur, quaestio oritur. Tripartita
vero causa. Prima causa, quia inter omnia humanae vitae sustentandae
necessaria, praecipua sunt panis, vinum et aqua, et magis communia,
et utiliora, et magis necessaria: propterea potius debuerunt apponi
quam alia, et in illud quod melius et utilius est omnibus et super
omnia ad vitam capessendam magis necessarium transformari, idest in
corpus et sanguinem Christi. Secunda causa est, quia in his res ipsa
et virtus sacramenti intelligitur, sine qua ad hoc sacramentum indigne
acceditur, et ad judicium non ad salutem sumitur: in aqua enim
intelligitur fides quae latet, et nutritur in aquis; in vino, quod
laetificat et accendit, intelligitur spes; in pane, qui confirmat et
reficit, intelligitur caritas. Vel in pane qui corroborat,
intelligitur pater, qui est omnium fortitudo. In vino, quod
laetificat, intelligitur filius qui est gaudium omnium nostrum, quod
nemo tollet a nobis. In aqua quae mundat et lavat intelligitur
spiritus sanctus. Unde Ezech. 36: effundam super vos aquam
mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris. Vel in aqua
intelligitur munditia castitatis, in pane fortitudo et opera pietatis,
in vino quod accendit, rectitudo intentionis. Haec enim tria
accedentibus ad altare, ita necessaria sunt, ut sine his cum salute
nemo accedere possit: ideo in eminentiori loco paratur altare, ut
ascensuri his gradibus studeant seipsos praeparare. Unde in quarto
ordine canonis antequam dicamus, panem sanctum vitae aeternae, et
calicem salutis perpetuae, pro necessario offerimus hostiam puram,
hostiam sanctam, hostiam immaculatam. Sed de his in consequentibus
dicendum est. Tertia causa est, quare praedicta tria apponuntur,
scilicet panis, vinum et aqua: quia pro tribus generibus hominum
rogamus, etiam trina nobis donari petimus. Igitur secundum hoc,
tria, panem vinum et aquam ponimus: pro tribus autem rogamus. Primo
simul generaliter pro omnibus, ubi dicimus, in primis quae tibi
offerimus pro Ecclesia et cetera. Secundo pro familiaribus nostris
absentibus, ubi dicimus, memento, domine, famulorum famularumque et
cetera. Tertio pro circumstantibus, ubi dicimus, et omnium
circumstantium. Tria etiam petimus: primo ut dies nostri disponantur
in pace: secundo, ut eruamur ab aeterna damnatione: tertio, ut
mereamur numerari in dominico grege. Quae omnia ibi habemus ubi
dicimus, diesque nostros in tua pace disponas, atque ab aeterna
damnatione nos eripi, et in electorum tuorum jubeas grege numerari.
Quia ergo tria ponimus, tria rogamus, tria petimus, propterea tres
cruces facimus, ut per virtutem crucis primo quae apposita sunt
benedicantur: secundo, ut hi pro quibus apponuntur roborentur: tertio
autem, ut quae petimus, impetrentur. Soluta ergo est haec quaestio,
quare in hoc ordine tres cruces fiant: ut quando dicimus, haec dona,
haec munera, haec sancta sacrificia illibata, scilicet majestati
divinae; ut haec dona referantur ad naturam, haec munera ad gratiam,
haec sancta sacrificia illibata ad incorruptionis gloriam. Quare autem
hoc sacramentum iteretur, vel quomodo bene sumatur, vel quid bene
sumptum operetur, vel quare sub hac specie sacramenti veritas lateat,
rationabiles quaestiones oriuntur. Quare hoc sacramentum iteretur,
triplex est causa. Prima est, ut qui quotidie labimur, per hoc
quotidie relevemur. Secundo, ut sicut in medio Paradisi erat lignum
vitae, ita sit corpus Christi assidue in medio Ecclesiae, quo
criminaliter peccantes arceantur, donec per poenitentiam satisfacientes
ad hoc, et per hoc reconciliati revertantur vel redeant. Tertia est,
ut per hoc unum corpus efficiamur cum Christo, et mediante Christo,
unum efficiamur cum Deo: unde Jo. 5: qui manducat carnem meam, et
bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in eo. Deinde bene
sumitur, si quis per fidem integram, confessionem puram et
poenitentiam dignam ad hoc praeparatur. Deinde sumptum tria operatur.
Primo peccata purgat, secundo virtutes roborat, tertio in vitam
aeternam resuscitat. Joan. 6: qui manducat meam carnem, et bibit
meum sanguinem, habet vitam aeternam, et ego resuscitabo eum in
novissimo die. Quare sub specie sacramenti veritas lateat vel
veletur, triplex est causa. Prima est interrogatio fidei. Secunda
augmentum meriti. Tertia defectus infirmi. Primo enim homo fidem
interrogat, ut interrogando probet et consentiat. Secundo, ut per
fidem probatam majus meritum acquirat. Tertio, ut nostrae infirmitati
parcat, dum seipsum in suae majestatis claritate non manifestat, sed
sub quodam velamine occultat. In primo ordine petimus ut quae apposita
sunt benedicantur. In secundo vero petimus, ut quae in primo
benedicta sunt, in verum et summum sacrificium transformentur.
Quinque vero cruces facimus: quia quae benedicta sunt, in id
transformari petimus, quod in quinque praecellit omnibus: scilicet in
triplici praerogativa et caritate gemina: ideo dicimus, benedictam,
omni scilicet plenitudine gratiarum, et ascriptam, summa dignitate et
honore, ratam, summa et aeterna potestate. Sed quia hic triplex
praerogativa parum nobis prodesset, nisi caritatem geminam exhiberet;
propterea dicimus, ut nobis corpus et sanguis fiat dilectissimi filii
tui domini nostri Jesu Christi: cujus caritas gemina fuit, quam
habuit ad patrem et gregem, patri obediendo, et pro grege moriendo;
vel caritas gemina, qua corpus et animam posuit. Aliter: vel ideo
quinque cruces facimus, ut ex praedictis quinque necessaria nobis
impetremus: scilicet ex participatione sanguinis remissionem
peccatorum, ex participatione corporis, unitatem et societatem
sanctorum, ex summa et aeterna potestate, timorem et solicitudinem
mandatorum, ex summa dignitate et honore, honestatem vitae et morum,
et ex plenitudine gratiarum impetremus plenitudinem praemiorum. In
tertio ordine petimus, ut quae in primo et secundo benedicta sunt, in
verum et summum sacrificium corporis et sanguinis Christi
transformentur: et ideo duas cruces facimus. Et nota, quod iste ordo
brevior est quam alius, sed profundior et magis sapientia plenus.
Unde in hoc duplex quaestio movetur: prima est quare non nisi duae
cruces fiant: secunda quare in hoc ordine potius quam in ceteris
substantia panis et vini in verum corpus Christi et sanguinem
transeat. Solutio primae quaestionis est: quia nulla alia nisi
hominis natura sola duplex redimenda erat: scilicet corpus et anima.
In hoc autem ordine nostra redemptio et reparatio celebratur, per quam
humana natura liberatur; et ideo duplex crux fit hic propter
redemptionem duplicis naturae. Solutio secundae quaestionis est: quia
triplex est ordo, scilicet naturae, justitiae et gratiae. Ordine
naturae flos praecedit fructum, ordine justitiae poena sequitur
peccatum, ordine gratiae superabundat gratia peccatum, et misericordia
impenditur, ubi nullum praecedit meritum. Et ideo nec natura potuit,
nec justitia debuit, ut panis et vinum fieret corpus vel caro et
sanguis; sed sola gratia divina hoc potuit et voluit, hoc fecit et
facit. Sicut autem sunt tria tempora, scilicet tempus ante legem,
tempus sub lege, et tempus post legem, vel tempus gratiae. Venit
dominus Jesus Christus, qui hoc sacramentum celebravit et instituit,
sicut et in hoc tertio ordine canonis de pane et vino, corpus et
sanguinem consecrat et conficit. Et nota, quod haec tria ad hoc
sacramentum sunt necessaria: scilicet ordo, actio, et intentio.
Ordo, ut sit sacerdos; actio, ut verba proferat, quae Christus
dixit in coena; intentio, ut ad hoc proferat: et haec tria
requiruntur in aliis sacramentis, praeterquam in Baptismo qui est
necessitatis quandoque vero proferuntur jocose verba pertinentia ad
sacramenta, vel ad instruendum ignaros, et non habent tunc efficaciam
illam vel effectum sacramenti. In quarto ordine, praesente vero et
summo sacerdote, jam apud patrem innotescunt preces nostrae; praesente
summa et vera hostia, jam minor praetenditur mora; trium magnalium
quae fecit celebratur memoria, ut tam per eum quam per ea quae fecit
patris flectatur clementia. Quinque ergo cruces facimus, non quod eum
qui praesens est sanctum sanctorum sanctificemus, sed ut per ejus
poenitentiam offeramus et sumamus hostiam salutarem, et eidem
conformati sanctorum consortiis mereamur admitti. Dominus enim Jesus
Christus in passione sua fuit hostia pura, in resurrectione fuit
hostia sancta, in ascensione hostia immaculata, panis vitae aeternae
esurientibus, calix salutis perpetuae justitiam facientibus. Ei ergo
assimilari et conformari debemus, qui ad ipsum offerendum et sumendum
accedimus. Sed quia hoc non potest fieri nisi passionem,
resurrectionem et ascensionem ejus studeamus imitari, propterea trium
istorum memoriam facimus, cum dicimus: unde et memores, domine, nos
tui servi, sed et plebs tua sancta ejusdem Christi filii domini Dei
nostri tam beatae passionis, nec non ab Inferis resurrectionis, sed
et in caelos gloriosae ascensionis, ut scilicet ex imaginatione
passionis per munditiam castitatis simus puri, et offeramus hostiam
puram ex imitatione resurrectionis obtineamus rectitudinem intentionis,
et offeramus hostiam immaculatam, ex perceptione panis sancti, vitae
aeternae obtineamus virtutem et fortitudinem caritatis, et
participatione calicis salutis perpetuae, obtineamus magnitudinem et
aeternitatem. Tria ergo in hoc ordine sancto praecedere invenimus,
quia tria praedicta necessario primum offerre debemus, ut ad panem
sanctum vitae aeternae et ad calicem salutis perpetuae digne
perveniamus. Vel ideo quinque cruces facimus, quia propter quinque
rogamus et quia quinque petimus. Propter quinque rogamus. Primo
generaliter pro fidelibus vivis omnibus ibi, supra quae propitio ac
sereno vultu respicere digneris. Secundo specialiter pro altaris
sacrificio participantibus: ibi, supplices te rogamus et cetera. Ut
quotquot et cetera. Tertio pro defunctis familiaribus, ibi, memento
etiam, domine, famulorum famularumque tuarum et cetera. Quarto
generaliter pro fidelibus defunctis omnibus, scilicet ipsis et omnibus
in Christo et cetera. Quinque petimus: duo scilicet nobis, idest
vivis, et tria fidelibus defunctis. Duo nobis, scilicet ut omni
benedictione caelesti et gratia repleamur. Tria fidelibus defunctis:
scilicet refrigerii sedem, quietis beatitudinem, et luminis
claritatem. Ideoque in hoc quarto ordine de omnibus patribus qui ante
legem fuerunt, scilicet Abel, Abraham, Melchisedech praecipue
ponitur memoria: quia in eorum personis et sacrificiis, persona et
sacrificium Christi praefigurabatur. Sed quare in hoc ordine et in
primo ordine canonis duo ordines sanctorum novi testamenti ponuntur, in
primo vero ordine plures et majoris auctoritatis sancti commemorantur?
Quia cum isto officio et ministerio, mirabilia et incomprehensibilia
agantur, idest substantia panis et vini in veram carnem et verum
sanguinem Christi consecretur, majoribus et pluribus auxiliis
indigemus. In hoc vero, idest in quarto ordine, idest post
consecrationem et pauciores, idest quindecim et minores sancti
ordinantur, ut per virtutem sacramenti, quod tractamus et offerimus,
eorum adjuti precibus et meritis, quindecim caritatis gradibus
ascendamus, et invicti ad sanctorum consortium transeamus. Multo ergo
majus est et mirabilius substantiam panis et vini in verum corpus et
sanguinem Christi converti quam in sanctorum consortium admitti. In
quinto ordine, ut petitionum nostrarum consequamur efficaciam,
captamus benevolentiam triplicem: quia commendamus personam patris,
personam filii, et personam spiritus sancti. Commendamus personam
patris per ineffabilem potestatem, ubi dicimus, domine sancte pater
etc.: personam spiritus sancti per multiplicem largitatem, ubi
dicimus, et praestas nobis; personam filii, ubi dicimus, per quem
haec omnia. Permirabilem sapientiae profunditatem. Qua ita ordinavit
canonem, ut ad verbum creationis crucem non faciamus, ad tria autem
consequentia faciamus, scilicet sanctificas, vivificas, benedicis.
Et quare ter? Haec est causa; quia humana natura ex statu pristinae
conditionis, nec habuit profectum virtutis, nec stabilitatem boni
operis, nec consummationem beatitudinis. Ex prima ratione creationis
pollebat naturali ratione, gaudebat arbitrii libertate, per se autem
non poterat stare nec proficere sine gratia adjutrice et sanctae crucis
virtute. Ex virtute autem sanctae crucis et gratiae adjutricis
stabilis afficitur et benedicta. Propterea ad primum verbum creationis
non facimus signum crucis. Et adhuc tria facimus: sanctificas,
scilicet fide et remissione peccatorum, vivificas, scilicet sacramento
fidei et virtute bonorum operum; benedicis, scilicet plenitudine
gratiarum et consummatione bonorum. Ideo ergo tres cruces facimus:
quia per ejus virtutem et amorem tria obtinemus, quibus super omnia
indigemus: vel commendamus personam filii per multiplicem potestatem,
ostendentes eum esse primo Deum naturae, secundo Deum veniae, tertio
fontem vitae, quarto regem gloriae. Prima potestas est, quia potest
omnia ex nihilo creare: secunda est, quia potest gratiam et virtutem
dare et augere: quarta, quia potest emendatos vel perseverantes in
bono gloria et beatitudine coronare. Et per quem domine haec omnia
semper bona creas; ecce Deus naturae: sanctificas, ecce Deus
veniae: vivificas, ecce Deus fons vitae, et plenitudo virtutis et
gratiae: benedicis, ecce rex corona aeternae gloriae. In sexto
ordine per eum qui venit in sexta aetate, et per virtutem crucis ejus,
jam plenius omnem veritatem cognoscimus, et per eum Deum patrem
honoramus et glorificamus, ubi majori sumpta fiducia et audacia, ut ad
summam pacis omnium petitionum pertingamus et bravium, colligimus
orationem, pater noster et cetera. In hoc enim ordine quinque cruces
facimus, ut per virtutem et amorem crucis, quinque gradus in
cognitionem veritatis ascendamus, sine quibus salvi esse non possumus.
Primus gradus est fidei de aeternitate patris; secundus de aequalitate
filii; tertius de unitate essentiae; quartus est de modo essendi;
quintus de unitate spiritus sancti cum utroque, idest cum patre et
filio. Et nota, quod in hoc ordine longe alius modus et alia ratio
quam in aliis ordinibus observatur: eo quod in crucibus faciendis magna
diversitas ostenditur, et corpus domini integrum manu tenetur, et in
eodem oratio dominica continetur, unde et inde multae quaestiones
oriuntur. Prima quaestio est, quare in crucibus faciendis tanta
diversitas ostenditur. Sed quae diversitas ostenditur? Prima est
quia crux ex utraque protenditur ultra calicem: secunda quia calici
coaequatur, tertia est quia infra calicem coarctatur, quarta et quinta
quia ante calicem deprimitur. In prima ergo cruce aeternitas filii cum
patre intelligitur, in secunda aequalitas, in tertia unitas spiritus
sancti, in quarta et quinta quod est aeternus et unus Deus. In eo
autem quod dicitur, per ipsum, intelligitur creatio; in eo quod
dicitur, cum ipso, intelligitur operatio; in eo quod dicitur, in
ipso, intelligitur conservatio. Per filium enim pater creavit et
creat universam creaturam, cum filio pater etc. cum spiritu sancto
regit et disponit, et conservat: unde dicitur, est tibi Deo patri
omnipotenti in unitate spiritus sancti omnis honor et gloria. Secunda
quaestio est, quare corpus Christi integrum in eisdem crucibus
faciendis manu teneatur: quod ideo fit, quia in sexta aetate ita
integer et perfectus homo apparuit, et ipsum perfectum et integrum
exhibuit, et pro nobis se obtulit: ideo in sexto ordine eum integrum
manu tenemus, quem fide et opere perfecte imitari debemus. Tertia
quaestio est, quare in hoc ordine potius quam in aliis dicatur oratio
dominica. Dicendum, quod ideo fit, quia in sexta aetate dominus iste
veniens orationem dominicam docuit: et ideo in sexto ordine
convenientius quam in aliis ponenda fuit. Septimus ordo a pace
incipit, et ad pacem tendit: unde, pax domini. Est enim pax
inordinata superborum, qui contempto superiori obediunt inferiori.
Est pax simulata proditorum, Jerem. 20, Eccles. 12: est pax
immunda fornicatorum, est pax celebrata rebellium et schismaticorum;
est pax gratiosa justorum. Haec est pax domini ordinata quae ordinem
diligit, vera quae neminem fallit, munda quae omnia inquinamenta
refugit, pudica et aeterna quae finem nescit. In hoc autem ordine
quaestiones multae oriuntur, quae spiritu sancto revelante solvuntur.
Prima quaestio est, quare tres cruces fiant ibi, pax domini et
cetera. Solutio haec est, quia tres sunt vitae humanae naturae:
prima est animae simul cum corpore: secunda est animae relicto
corpore; tertia est resumpto corpore. In prima vita pax est
necessaria, quae longe facit a crimine; in secunda quae longe facit a
terrore; in tertia quae longe facit ab utroque consummata gloria et
beatitudine, et ideo dicimus, pax domini sit semper vobiscum.
Secunda quaestio est, quare ista non supra vel extra calicem, sed
tantum intra fiant. Solutio, quia nec in septima aetate, quando
accipietur ab octava pax consummata, non erit quidem unde exterius sit
dolendum, sed unde interius potius sit gaudendum: propterea cruces non
extra, sed intra facimus. Tertia quaestio est, quare tertia
particula dominici corporis manu teneatur in crucibus faciendis.
Solutio. Tertia pars dominici corporis quam manu tenemus cum cruces
facimus, pars est Ecclesiae quae est in exultatione, et gaudet cum
Christo in aeterna beatitudine. Quarta quaestio est, quare eadem
particula factis crucibus descendit in calicem. Solutio. Dicendum,
quod quia laborem signat et imitationem dominicae passionis, habet suum
interius et suum exterius: exterius pressuram et tribulationem,
interius gaudium et consolationem: propterea tertia particula descendit
in calicem, quia post laborem cum Christo aeternam recipiet requiem.
Quinta quaestio est, quare duae partes extra calicem remaneant.
Solutio. Duae partes dominici corporis quae extra calicem remanent,
duae partes sunt Ecclesiae: una pars quae est in peregrinatione, alia
quae est in expectatione. Sexta quaestio est, quare agnus Dei
dicitur ter, et quare in duobus primis est convenientia, et quare in
uno sit differentia, ibi, dona nobis pacem. Solutio. Tria sunt
tempora; quorum duo sunt tempora misericordiae, tertium est pacis et
justitiae. Quia ergo in tempore tribulationis, speratur et expectatur
misericordia, in tempore vero resurrectionis pax conservatur atque
justitia: propterea quando dicitur agnus Dei, etc., in duobus
primis est convenientia, in tertio vero est differentia.
|
|