|
Vidit Jacob in somnis scalam stantem super terram, et cacumen ejus
tangens caelum, et Angelos Dei ascendentes et descendentes per eam,
et dominum innixum scalae, Gen. 28. Quatuor sunt causae hujus
operis: scilicet efficiens, materialis, formalis, finalis: et istae
quatuor causae tanguntur in praedicta auctoritate satis manifeste.
Causa efficiens est auctor Joannes qui significatur per Jacob, tum
propter nominis sui interpretationem, tum propter actuum ejus
praefigurationem. Interpretatur enim Jacob luctator, vel
supplantator; et beatus Joannes cum mundo et carne luctando, luctam
aggressus supplantavit utrumque et sub planta pedis calcavit, juxta
illud Nahum 3, intra in lutum, et calca subigens, tene laterem:
per lutum accipitur mundus immundus et foetidus, quem multi tantum de
foris aspicientes, non intus intrantes, amplectuntur et osculantur,
et ideo merito sordidantur, secundum illud Thren. 4, filii Sion
inclyti, et amicti auro primo, quomodo reputati sunt in vasa testea.
Et infra, qui vescebantur voluptuose amplexati sunt stercora.
Glossa, relictis caelestibus curantes terrena; et ideo similes sunt
porcis, sive suibus, quae in volutabro luti: magisquam in speciebus
aromaticis delitias quaerunt et sentiunt. Sed beatus Joannes volens
se immaculatum custodire ab hoc saeculo, intravit in ipsum, interiora
ejus diligenter aspiciens, et ideo calcans et despiciens fugit ipsum,
implens illud Nahum 3, omnis qui viderit te, resiliet a te.
Numquid intraverat in lutum quando dixit, quoniam quod est in mundo
est concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum et superbia vitae.
1 Joan. 2. Et iterum quando dixit, eadem 5, mundus totus in
maligno positus est? Per laterem, qui de terra fit, intelligitur
caro de terra plasmata, quae ad modum lateris, quanto plus lavatur et
excolitur, tanto immundior efficitur: lutum ergo omnino calcandum
est, et mundus omnino spernendus. Sed lateri subjiciendus et tenendus
est, et caro per opera poenitentiae subjicienda est, ne lasciviat, et
subsidio necessario tenenda, ne deficiat. Unde Eccl. 33.
Cibaria et virga, et onus asino. Panis, et disciplina et opus servo
et corpori: panis ne deficiat; disciplina ne lasciviat, opus ut
perficiat. Item Jacob dicitur dilectus Dei inter patriarchas, sic
Joannes inter apostolos. Item Jacob delusit sapienter Laban, et
tandem eum fugit, et filias ejus secum duxit; sic beatus Joannes
mundum fugiens, filias ejus; id est animas peccatrices, secum ad
Ecclesiam duxit, quem cum insequeretur et persequeretur mundus,
auxiliante domino, nihil adversus eum potuit: sic etiam nec Laban
adversus Jacob, qui iram fratris sui Esau fugiens, de terra sua
exivit in Mesopotamiam, ubi post multos labores, Rachel amplexus
promeruit: sic et beatus Joannes propter iram Domitiani de terra sua
in Pathmos exulavit, ubi post multas angustias et labores meruit
caelestia sublimius et clarius contemplari. Hoc est quod legitur
Sap. 10: haec, id est sapientia, iram profugit fratris, id est
Domitiani pro Esau designati, justum, idest beatum Joannem per
Jacob figuratum, deduxit per vias rectas, quae sunt carnis
integritas, spiritus puritas, mundi paupertas: deduxit inquam in
exilium, et ostendit illi regnum Dei, factum militantis et
triumphantis Ecclesiae ei revelavit. Quae est materia hujus libri,
quae tangitur in praedicta auctoritate ubi dicitur: vidit scalam, per
quam significatur Ecclesia. Duo latera scalae, duae sunt partes
Ecclesiae militantis in terra et triumphantis in caelo: et hoc est
quod dicitur, scilicet quod scala, stans super terram, tangebat
caelum. Vel certe ideo dicit scalam super terram stare, quia utraque
pars Ecclesiae elevatur a terra in caelum. Unde Isa. 33, oculi
ejus, idest Ecclesiae, terram cernunt de longe. Et bene dicitur
scala stans, id est recta, non declinans ad dexteram prosperitatis,
vel sinistram adversitatis. Vel ideo stare dicitur, quia caelestia
tantum desiderans, sursum mentis intentione erigitur. Unde dicit quod
cacumen ejus tangit caelum: hoc est, quod legitur Judith 7,
scilicet quod ipsa fecit sibi secretum cubiculum ad adorandum, et
medium, in superioribus domus suae. Cacumen ergo, utraque pars
Ecclesiae, tangit caelum, militans spei erectione et desiderii
fervore; triumphans rei adeptione et manifesta contemplatione. De hoc
dicitur Oseae 9, in cacumine vidi patres eorum, ipsi autem
intraverunt ad Beelphegor et alienati sunt in confusione et facti sunt
abominabiles sicut ea quae dilexerunt. Per scalam igitur designatur
materia hujus libri, in qua sunt septem gradus, quia septem sunt
partes hujus libri, scilicet septem visiones, ut infra patebit.
Forma tangitur ubi dicitur, quod Jacob vidit scalam stantem et
Angelos ascendentes et descendentes per eam. De quibus multa dicit
Joannes: scilicet quomodo ei apparuerunt et de multis instruxerunt,
licet per Angelos principes septem Ecclesiarum, id est episcopi
designentur, sicut dicitur in ipso textu; de quibus hic multa
dicuntur. Forma vero libri et modus agendi idem est, qui aenigmaticus
et valde obscurus. Totus aenigmaticus est, et plenus figuris, et
obscurus valde: propter quod in somnis dicitur Joannem vidisse quod
vidit, licet et per hoc notetur quod in excessu mentis et spiritu hanc
viderit prophetiam. Unde in primo cap. dicitur: fui in spiritu in
dominico die, et audivi post me vocem magnam. Et bene per somnium,
hujus excessus mentis intelligitur: quia sopitis sensibus ad
exteriora, videt anima interiora; et posteriorum oblita, extendit se
ad anteriora. Notandum etiam per hoc, quod in somnis viderit, quod
in illo excessu viderit rerum imagines, quas intellectas postmodum
declaravit, sicut in somnis primo videntur visiones, et postea dicitur
earum interpretatio. Per hoc autem ostenditur quod scala caelum
tangebat, et quod in caelo fuit haec visio, et revelatio facta
ejusdem. Ut vere dicatur quod caro et sanguis non revelavit ei, sed
pater ejus qui in caelis est. Nam tota Trinitas hanc visionem
revelavit Christo homini, Christus Angelo, Angelus Joanni,
Joannes Ecclesiis, ut dicitur in prologo. Item forma sive modus
agendi tangitur propter hoc quod dicitur vidisse Angelos ascendentes et
descendentes. Ascendebant siquidem quando alta et profunda
subministrabant. Descendebant quando leviora monstrabant. Vel certe
ascendebant, quando eum de statu Ecclesiae triumphantis docebant.
Descendebant quando de statu militantis eum instruebant. Vel
ascendebant quando sanctorum praemia declarabant. Descendebant quando
reproborum supplicia ostendebant. Vel si per Angelos episcopi
designentur Ecclesiarum, ut tactum est, tunc Angeli ascendebant
quando in bona vita proficiebant. Descendebant quando deficiebant.
Finis libri notatur per hoc quod sequitur in auctoritate, et Deum
innixum scalae. Ad hoc enim scriptus est liber, et hic est finis
ejus, ut credentes quae in eo scripta sunt, et custodientes, Deum
videant, qui est vita aeterna. Unde Joan. 21: haec autem scripta
sunt, ut credatis quia Jesus est filius Dei, et ut credentes vitam
habeatis in nomine ejus. Et ut nemo posset timere ne scalam istam
ascendere valeret, ideo dicitur dominus innixus scalae, quasi paratus
trahere ad se, et juvare ascendentes per scalam. Unde infra 4 cap.
dicitur: quia Joannes vidit ostium apertum in caelo, et audivit vocem
dicentem sibi, ascende huc, et ostendam tibi quae oportet fieri cito
post haec. Ideo dicitur, quod Job, 36, annunciat de ea amico
suo, quod possessio ejus sit, et ad eam possit ascendere. Non debet
igitur aliquis timere laborem ascensionis, sed porrigere manus domino,
qui scalae innititur ut eum trahat, et iterum trahet eum. Quia ipse
dicit Joan. 12, ego si exaltatus fuero a terra, omnia ad me ipsum
traham. Ecce dominus exaltatus est, quia innixus scalae. Trahe nos
ergo post te, in odorem unguentorum tuorum curremus. Ecce habemus
quatuor: scilicet Joannes. Quae materia scilicet status Ecclesiae.
Quae forma, sive quis modus agendi, quia brevis est in verbis,
multus in sententiis. Quis finis, sive utilitas, ut scilicet
credamus, et credentes vitam aeternam habeamus. Intentio vero
auctoris est, monere ad patientiam tribulationum, et eliminare
errores, qui in ejus absentia pullularunt in Asia. Praemittitur
autem huic libro prologus magistralis, in quo fere omnia, quae
diximus, breviter praelibantur. Et dividitur in quatuor partes. In
prima parte tangitur materia libri, idest status Ecclesiae praesens
pariter et futurus, quem Christus revelavit Joanni, et Joannes
episcopis, ut eos animaret ad patientiam tribulationum, quae cito
transeunt, et ad praemium perducunt aeternum. Unde Act. 14, per
multas tribulationes et cetera. 2 Corinth. 4, hoc momentaneum et
cetera. In secunda parte praesens opus commendatur a prophetia, quae
praefertur aliis prophetis, propter auctoritatem mittentis,
deferentis, recipientis: propter quod auditores benivoli redduntur.
Et haec pars incipit, ibi, ideo liber iste. In tertia
determinatur, quo genere visionis viderit ista Joannes; utrum
scilicet corporali, vel spirituali, vel intellectuali. Et dicitur
quod intellectuali. Et haec pars incipit ibi, cum autem et cetera.
In quarta redditur ratio ubi et quare et quando et quibus viderit istas
visiones Joannes. Et haec pars incipit ibi, vidit autem Joannes.
In quinta quasi recapitulando breviter tangitur, quis auctor, quae
materia, quis modus agendi, quis finis. Et haec pars incipit ibi,
scribit autem Joannes, septem Ecclesiis. Dicit ergo, omnes qui pie
et cetera. 2 ad Timoth. 3. Littera plana est usque ibi,
revelavit autem tota Trinitas Christo homini, ergo aliquid fuit
velatum: quod non solum falsum, immo nefarium et haereticum est.
Quia Christus homo etiam humana scientia omnia scivit ex quo fuit.
Sed dicimus quod ideo dicitur Trinitas revelasse Christo homini,
quia Christus homo hoc scivit a sancta Trinitate. Sed eadem ratione
potest dici quod Deus pater hoc revelavit filio, et filius spiritui
sancto. Quia quicquid scit filius scit a patre, et quicquid scit
spiritus sanctus scit a filio. Ad haec dicimus, quod non est simile:
quia filius et spiritus sanctus omnia ex se, licet non a se; sed
Christus homo nec a se nec ex se scit omnia, sed a sancta Trinitate,
quae illi non per essentiam sed per gratiam dedit omnium scientiam,
quae aliis prophetis excellentior est. Contra: super principium
Danielis dicit Hieronymus quod nullus propheta tam aperte scripsit de
Christo ut Daniel: quia et tempus ejus in adventus notat et annos et
reges per ordinem enumerat et signa manifesta praedicit. Item in
principio super Isa. dicit Hieronymus quod Isaia non tam propheta
quam Evangelista dicendus est, qui ita liquide de Christo loquitur,
ut magis narrare praeterita, quam praedicere futura videatur. Item in
prologo Psalmorum dicitur, David eximius prophetarum. Item super
Zacharia dicit super quamdam Glossam, quod Zacharias est eximius
prophetarum. Item super illud Num. 12, si quis fuerit inter vos
etc. dicit Glossa, Moyses omnibus prophetis veteris testamenti
praestantior est. Solutio. Quilibet istorum potest dici eximius,
sive praestantior, diversis respectibus. Elias quo ad vitae
austeritatem, et liberam increpationem. David vero quo ad regiam
dignitatem et mentis humilitatem et Christi de ipso nascituri
promissionem. Isaias quo ad vocationis gentium et incarnationis
Christi apertionem. Daniel quo ad temporis incarnationis et passionis
determinationem. Moyses quo ad Dei familiaritatem, et praeceptorum
Dei certam promulgationem. Zacharias quo ad templi aedificationem,
ad quam populum strenue invitavit. Joannes vero quo ad visionis
profunditatem, et prophetiae multiplicitatem, ut dicitur in prologo,
et mittentis et deferentis et suscipientis auctoritatem sicut vidit
Pharao spicas, et Moyses rubum ardere. Ergo Moyses vidit visione
imaginaria rubum ardere: quod est contra Hieronymum et alios
expositores: ergo de duabus visionibus facta fuit mentio. Et hic
exemplificat de utroque: de imaginaria cum dicitur, sicut Pharao
vidit spicas: de corporali, et Moyses rubum ardere.
|
|