|
Et quintus Angelus et cetera. Hoc est nonum capitulum in quo agitur
de duobus penultimis Angelis tuba canentibus, et de persecutionibus ad
eorum tubicinium contra Ecclesiam suscitatis. Secundum hoc patet,
quod hoc capitulum duas habet partes, secundum quod in eo status
Ecclesiae, et duo Angeli consolantes Ecclesiam describuntur. In
prima parte de persecutione Ecclesiae, sub praecursoribus Antichristi
futura, et de quinto Angelo consolante eam, et hic est quintus
Ecclesiae status. In secunda agitur de persecutione Ecclesiae sub
Antichristo futuro, et de sexto Angelo consolante Ecclesiam, qui
est sextus status Ecclesiae, ibi: et sextus Angelus. Ad vocem ergo
ultimi Angeli introducuntur praecursores Antichristi sub specie
locustarum, de quibus quatuor determinantur. Primo est generatio
eorum, ibi: vidi stellam. Secundum paritas eorum, ibi: et ita
dotata est. Tertium est similitudo eorum, ibi: et similitudines.
Quartum est rex eorum, ibi: habebant. Generatio harum locustarum
est cognitio praecursorum Antichristi per signa antecedentia; potestas
ostenditur per signa sequentia, similitudo per signa praesentia, et
haec notitia sumitur ex parte rei. Praecursores vero Antichristi
quodam modo cognoscuntur per nomina sui regis qui quarto loco ponitur.
Postquam enim Diabolus sigillatim per Judaeorum aemulationem, per
Romanorum crudelitatem, per haereticorum calliditatem, per
hypocritarum falsitatem, impedire non potuit praedicationem, multa
mala contra Ecclesiam hic modo struit ut quod per singula non potuit
per praedicationem multa facere conetur. Ut nec sic tamen potuit vel
potest, praedicationem omnino auferre immo plus modo quam alias
praedicatur, quod est quartus status Ecclesiae et prope quintum.
Dicit ergo, et quintus Angelus, idest quintus ordo praedicatorum
secundum ordinem narrationis et temporis et statum Ecclesiae. Nam
bene potest fieri ut desint praedicatores in quinto statu, qui fuerunt
in quarto, qui ita sunt de quarto et de quinto ordine. Nam magis
attenditur diversitas et ordo statuum Ecclesiae, quam diversitas
praedicatorum sibi adinvicem succedentium: apostoli enim multi et suo
primo ordine et secundo fuerunt, sicut et multi sub quarto et sub
quinto potuerunt simul esse. Non determino tamen quod ita sit. Tuba
cecinit, idest praedicare et Ecclesiam consolari et praevenire
incoepit et se ad praelium parare. Hoc enim innuit clangore tubae.
Et vidi spiritualiter stellam, idest Diabolum qui prius ut stella
splendidissima luxit; nam plenus sapientia et perfectus decore fuit,
ut dicitur Ezech. 28, de caelo Empyreo ubi creatus fuit
cecidisse, propter peccatum superbiae qui semper habet casum, juxta
illud Prov. 29, superbum sequitur humilitas, idest dejectio.
Luc. 10, videbam Satanam de caelo cadentem. Et ubi ceciderit
determinat: in terra, idest in terrenos, in quibus accepit dominium:
vel in terram, idest in istum aerem terrae vicinum, qui quasi carcer
teterrimus respectu caeli Empyrei deputatum est eis ad hominum
probationem, usque in diem judicii. Unde Ephes. 5, colluctatio
est nobis adversus principes et potestates mundi hujus, adversus
rectores tenebrarum et spiritualia nequitiae in caelestibus, idest in
aere habitantes. Vel in terram, idest in Infernum, ubi forsan jam
aliqui sunt et in finem omnes projiciendi. Unde 2 Petr. 2, si
enim Deus Angelis peccantibus non pepercit, sed Inferni rudentibus
detractos in Tartarum tradidit cruciandos in judicium reservari.
Isa. 14, quomodo cecidisti, Lucifer, qui mane oriebaris?
Corruisti in terra qui vulnerabas gentes, qui dicebas in corde tuo,
in caelum ascendam et ero similis altissimo, super astra caeli exaltabo
solium meum, sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis,
ascendam super altitudinem nubium, similis ero altissimo. Verumtamen
ad Infernum detraheris in profundum laci, et data ei clavis putei
abyssi, idest concessa est ei potestas nocendi et dominandi super eos
qui sunt puteus propter malitiae profunditatem. Juxta illud Prov.
18, peccator cum venerit in profundum peccatorum, veniam contemnit.
Et qui sunt puteus propter conscientiae tenebrositatem. Juxta illud
Ephes. 4, tenebris obscuratum habentes intellectum. Item per
puteum abyssi intelligitur Antichristus, qui erat puteus, idest
profundus per astutiam et tenebrosus per malitiam: unde de ipso dicitur
Dan. 8, cum creverint iniquitates consurget rex impudens, faciens
et intelligens propositiones, et reprobabitur fortitudo ejus, sed non
in viribus suis, et supra quod credi potest universa vastabit et
prosperabitur. Et secundum hoc sic exponitur litera, et data est ei,
idest Diabolo, clavis putei abyssi, idest potestas revelationis
Christi, idest concessum est quod suscitet et revelet Antichristum.
Unde sequitur, et aperuit puteum abyssi, idest revelavit et extulit
malitiam et astutiam Antichristi, et eduxit extra de corde ipsius et
suorum satellitum ad nocendum bonis. Hic est usus clavis, idest
potestas concessa a Diabolo. Unde Job 39, super ipsum sonabit
pharetram, idest decipiet eum, scilicet praedicatorem, si potest
machinatione occulta; et si non potest, vibrabit hastam et clypeum,
idest aperta pugnatione desaeviet. Unde ibi dicit Gregorius, contra
praedicatorem Dei post sonitum pharetrae hasta vibratur, quando post
terrores exhibitos, e vicino jam ferietur, aperta poena perducitur,
et ascendit fumus. Hic ostenditur triplex effectus acceptae potestatis
qui sequitur ex usu ejus. Primus productio pravae doctrinae ejus.
Secundus obscuratio verae doctrinae. Tertius multiplicatio falsorum
praedicatorum qui erunt praecursores Antichristi, de quibus agitur sub
nomine locustarum. Dicit ergo, et ascendit fumus, idest prava
doctrina invaluit, obscura et obscurans et excaecans oculos multorum.
Ascendit dicit, per superbiam Antichristi et praecursorum ejus: de
quo dicit Dan. 11, adversus dominum dominorum loquetur magnifica.
Item fumus est mala cogitatio de corde in opus exiens. Et sicut fumus
ascendens signum est ignis ardentis sub cinere, sic mala operatio
signum est malitiae accensae in corde. Unde Isa. 14, de radice
colubri egredietur regulus, idest de mala cogitatione malum opus; et
semen ejus absorbens volucrem, idest bonos devorare intendens. Et
quia non modicum invalescit prava doctrina Antichristi et praecursorum
ejus; ideo sequitur sicut fumus fornacis magnae a qua magnus fumus et
altus ascendit. Et signanter comparatur Antichristus et praecursores
ejus fornaci magnae. Primo propter abundantiam ignis malitiae et
propter magnam nocendi cupiditatem. Unde Oseae 7 dicitur de ipsis,
applicuerunt quasi clibanum cor suum cum insidiaretur eis: tota nocte
dormivit coquens eos: mane ipse succensus quasi ignis flammae: omnes
calefacti sunt quasi clibanus et devoraverunt judices suos. In hoc
clibano coquitur panis mendacii, idest falsa doctrina. De quo Prov.
9, aquae furtivae dulciores sunt et panis absconditus suavior, in
principio, sed postea fit valde amarus. Unde Job 20, panis ejus
in utero ejus vertetur, in fel aspidum intrinsecus. Item comparatur
fornaci, quia purgat bonos et consumit malos, sicut legitur Dan.
3, de fornace Babylonica, cujus flamma Chaldaeos interfecit et
pueros illaesos servavit. De hac fornace potest intelligi illud Gen.
19, vidit Abraham favillam ascendentem de terra tamquam fumum
fornacis. Et obscuratus est sol. Ecce secundus effectus diabolicae
potestatis; scilicet obscuratio verae doctrinae. Per solem enim
intelliguntur hic doctores Catholici alios illuminantes ad cognitionem
veri et inflammantes ad amorem boni. Per aerem vero illi qui
illuminantur utroque fumo fornacis, idest prava doctrina Antichristi
et praecursorum ejus obscurabuntur. Quia vera doctrina non
reputabitur, immo tamquam falsa a multis repudiabitur. Unde Job
41, sub ipso erunt radii solis, et sternet aurum quasi lutum. Et
hoc est quod dicitur, et obscuratus est sol et aer, idest doctores et
discipuli Catholici, de fumo putei, idest ex prava doctrina eorum non
reputabitur propter novam doctrinam pseudo praedicatorum. Et videtur
quod jam venerit in tempore illud; quia hodie plus placet novitas quam
veritas; et libentius auditur vana subtilitas quae facit admirationem,
quam utilis veritas quae facit compunctionem. Unde 2 Timoth. 4,
erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua
desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus; et a veritate
quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. Psal.
narraverunt iniqui fabulationes, sed non ut lex tua. Vel certe hoc
dicitur, quia multi ex his et illis, idest ex majoribus et minoribus,
prava doctrina malorum procurante Diabolo decipientur, et contempta
sana doctrina Christi, confugient ad praecursores Antichristi.
Dicitur autem sol et aer obscuratus, non penitus excaecatus, quia
Antichristo et suis lumen dextri oculi sui, idest veram sapientiam
Dei subtrahent, sed lumen sinistri oculi, idest sapientiam et
astutiam mundi relinquent. Sicut Naas voluit facere Jabes Galaad 1
Reg. 11. Naas autem interpretatur coluber, et significat
Antichristum, de quo dicitur Gen. 19, fiat Dan coluber in via,
cerastes in semita: idest Antichristus de tribu Dan nasciturus
mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro. Et de fumo
putei. Ecce tertius effectus clavis, idest diabolicae potestatis;
scilicet multiplicatio pseudo prophetarum, vel praedicatorum qui revera
ex doctrina Antichristi et praecursorum ejus multiplicabuntur. Unde
Salomon de Antichristo, Eccle. 4, vidi cunctos juvenes qui
ambulabant sub sole cum adolescente secundo, idest Antichristo, qui
est adolescens secundus Christi qui consurget pro eo, idest loco
Christi. Infinitus est numerus populi omnium qui fuerunt ante illum;
et qui postea futuri sunt non laetabuntur in eo. Dicit ergo, de fumo
putei, idest de prava et vana doctrina Antichristi, exierunt locustae
in terram, idest exibunt falsi praedicatores in Ecclesiam, terrena
amantes et quaerentes. Matth. 24, surgent pseudo Christi et
pseudo prophetae, et dabunt signa magna et prodigia: et isti
comparantur locustis, quia salient in altum per superbiam, cadent in
terram per avaritiam, plus diligent terrena quam caelestia, quod
signant crura locustarum, quae retro sunt longiora. Tales modo sunt
in Ecclesia multi doctores et praedicatores. Unde Nahum 3,
custodes tui quasi locustae, et parvuli tui quasi locustae locustarum.
Joel 1, residuum erucae comedet locusta. Per erucam signatur humana
corruptio quae mores depravat; et quae modo non corrumpitur malis
moribus, decipietur ab illis falsis praedicatoribus. Isti etiam alte
saltabunt, sed cadent sicut locustae, quia per Enoch et Eliam
destruetur prava doctrina eorum. In cujus rei significationem Joannes
Baptista, qui est Elias, ut dicitur Matth. 3, comedebat
locustas: et hoc est quod virga Moysi, virgas magorum devoravit, ut
dicitur Exod. 7. Et data est illis. Hic agitur de potestate
praecursorum Antichristi. Quorum duo genera erunt: scilicet quidam
mali principes, et quidam pseudo praedicatores. Et dicuntur hic
quatuor. Primo ostenditur potestas, per similitudinem scorpionum.
Secundo ostenditur refrenatio potestatis impiorum, ibi: praeceptum
est. Tertio ostenditur in quibus nocebunt, ibi: et dictum est.
Quarto ostenditur quod quamvis refrenetur eorum malitia, tamen tanta
erit persecutio, quod homines desiderabunt mori, ibi, et cruciatus
eorum. Dicit ergo, data est illis, idest pseudo praedicatoribus et
malis principibus praecursoribus Antichristi, potestas nocendi, et
saeviendi, et affligendi data est. Sed usus malus illius potestatis
permissus, in simile Dan. 7, post haec aspiciebam et ecce alia
bestia quasi pardus, et alas habebat quatuor super se, et quatuor
capita erant ei, et potestas data est ei, sicut habent potestatem
scorpiones terrae qui blandientes cauda pungunt occulte. Sed isti
blandiendo verbis, per temporalia quae debent esse retro decipient: et
sicut non sentitur in principio punctio scorpionis, sed postea paulatim
venenum diffunditur per totum corpus et moritur punctus, sic decepti ab
istis praecursoribus Antichristi, primo non sentient deceptionem, sed
tandem miserabiliter perimentur. Prov. 5, favus distillans labia
meretricis ejus et cetera. Item in eodem 23, ne intuearis vinum
quando flavescit, eum splendet in vitro color ejus ingreditur blande,
sed in novissimo mordebit ut coluber, et quasi regulus venena
diffundet. Psalm. molliti sunt sermones ejus super oleum et ipsi sunt
jacula. Et praeceptum est illis. Hic ostenditur refrenatio
potestatis et malitiae illorum Antichristianorum. Nisi enim dominus
illorum malitiam refrenaret, nullus aut paucissimi possent resistere.
Unde Matth. 24, erit tribulatio magna qualis nunquam fuit ab
initio mundi usque modo, neque fiet postea; et nisi abbreviati
fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro: sed propter electos
breviabuntur dies illi, idest non diu durabit illa tempestas
tribulationis, quia dominus temperabit et abbreviabit: et salvabuntur
quidam de numero incipientium, quidam de numero perfectorum, quidam de
numero proficientium. Primi per foenum, proficientes per viride,
perfecti per arborem designantur. Dicit ergo, et praeceptum est
illis, idest divina virtute prohibiti sunt, licet occulta. Unde
dicit Glossa: licet non intelligant: ne laederent foenum terrae
incipientes, virides in fide et decipi faciles. Neque omne viride,
idest provectos, seu proficientes, qui jam virent in bona operatione,
neque omnem arborem, idest perfectos et aliis fructum bonum exemplorum
tribuentes. Sed quare non apponitur omne primum sicut alia duo?
Solutio. Quia incipientium major numerus est; nec omnes qui
incipiunt perseverant, quia de facili seducuntur, tamquam novellae
plantationes. Cant. 6, sexaginta sunt reginae, ecce perfecti jam
coronati; et octoginta concubinae. Ecce proficientes, qui jam
cubabant cum sponso. Et adolescentularum non est numerus, ecce
incipientes. Et nota quod dicit, ne laederent; et non dicit, ne
percuterent, quia sancti percussionem corporum non reputant laesionem,
sed magis lucrum. Unde Gregorius, sancti poenas praesentes lucrum
putant, quia per has aeternas evadere non ignorant. Philipp. 1,
donatum est vobis pro Christo non solum ut in eo credatis, sed etiam
ut pro eo patiamini ideo apostoli gaudebant quando pro Christo aliquid
sustinebant. Act. 5, ibant apostoli gaudentes et cetera. Matth.
6, beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam
ipsorum est regnum caelorum. Vel per ista tria significantur tres
ordines salvandorum, scilicet Daniel, Noe et Job. Per foenum
Job, idest conjugati qui terrae adhaerent. Per viride Daniel,
idest continentes qui virorem corporis servant. Per arborem Noe,
idest praelati designantur, quorum rami umbram refrigerii praestant
aliis. Est ergo sensus: praeceptum est illis a Deo limitante
potestatem eorum, ne laederent foenum terrae, idest conjugatos, in
anima, licet corpus affligerent et temporalia auferrent. Job 2,
ecce in manu tua est, verumtamen animam illius serva. Neque enim
viride, idest continentes vigore pudicitiae, neque omnem arborem,
idest praelatos foliis arborum, idest verborum suorum alios sanantes,
et fructibus operum reficientes, et verba exemplorum vel consolationum
alios recreantes. Nisi tantum homines ab humo, idest carnales. 1
Cor. 3, cum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales
estis, et secundum hominem ambulatis? Qui non habent signum Dei in
frontibus suis. In alphabeto hoc signum est tau, quod post signum
crucis est ultima littera in alphabeto Hebraeorum, et interpretatur
confirmatio. Unde significat finalem poenitentiam, quae confirmat
hominem, et hoc signo liberantur omnes, qui habent. Unde Ezech.
9, signa tau super frontes virorum dolentium, et gementium super
cunctis abominationibus suis: et ita omnem super quem videritis tau ne
occidatis. Hoc signum non solum in corde, sed etiam in ore et in
fronte ubi est locus erubescentiae, et est locus manifestus, portare
oportet, ne homo erubescat poenitentiam facere aperte, et confiteri
nomen domini nostri Jesu Christi. Luc. 9, qui me erubuerit, et
sermones meos, hunc filius hominis erubescet, cum venerit in majestate
sua, et patris, et sanctorum Angelorum. Quasi dicat: illi qui
erubescunt agere poenitentiam, et confiteri nomen domini nostri Jesu
Christi, laeduntur ab istis pseudo praedicatoribus, et aliis
praecursoribus Antichristi: et hos permittet laedi dominus, quia non
merentur a domino custodiri, quia diligunt plus carnem suam quam animam
suam. Joan. 12, qui amat animam suam, idest istam carnalem,
perdet eam. Et datum est. Hic ostenditur in quibus laedentur
Christiani boni, in corporibus, et in animabus, et ideo non sunt
timendi, juxta illud Matth. 10, nolite timere eos, qui corpus
occidunt, animam autem non possunt occidere. Dicit ergo, et datum
est illis, scilicet Antichristianis, idest providentia ordinatum,
sive dispositum, ne occiderent eos in anima, quamvis in corpore
permittantur occidi. Unde Glossa, cum per dolos nequeunt haeretici
in aliqua volunt: contra quos Dei praeceptum est, ut occidant
corpora, sed animas non decipiant. Et hoc est quod sequitur, sed ut
crucient mensibus quinque, idest in corporibus, quia quinque sensibus
reguntur. Vel, secundum aliam litteram, mensibus sex, idest
aetatibus saeculi, in quibus Dei permissione tribulantur electi, ut
in septima sint securi. Job 6, in sex tribulationibus liberabit te
dominus, et in septima non tanget te malum. Deut. 15, si sex
annis servierit tibi, in septimo dimittes eum liberum. Et cruciatus
eorum. Hic ostendit Joannes quam gravis erit illa persecutio.
Possent enim dicere: ex quo dominus refrenabit potestatem illorum,
non oportet multum timere. Ideo dicit, quod adhuc oportet timere,
quia nimis gravis illa persecutio erit. Et hoc est quod dicit, et
cruciatus eorum, idest illatus ab eis, ut cruciatus scorpii, cujus
cruciatus valde gravis est, et vix potest sanari cum percutit hominem,
facie blandiens, et cauda pungens. Sic illi primo dicunt blanda, et
quaedam vera; et in fine miscent venenum mortiferum erroris. Unde
Joan. 2, omnis homo primo bonum vinum ponit, et cum inebriati
fuerint, id quod deterius est. Vel hoc dicit, quia isti non propriis
manibus saevient in electos, sed occulte principibus suggerent ut
torqueant eos, et in diebus illis, scilicet quando aliis laedent per
haeresim, alii per exemplum timore cadentes. Quaerent homines
mortem, idest mori cupientes desiderabunt corporaliter prae nimio
terrore et dolore tribulationis affecti taedio vivendi. Sicut Elias
in persecutione Jezabel, 3 Reg. 19, quaesivit animae suae ut
moreretur, dicens, sufficit mihi domine, tolle animam meam; neque
enim melior sum quam patres mei. Et Tob. 3, et tu, domine Deus,
secundum voluntatem tuam fac mecum misericordiam, et praecipe in pace
recipi spiritum meum: expedit mihi mori magis quam vivere. Jonas 4,
et nunc, domine, quaeso tolle animam meam a me, quia melior est mihi
mors quam vita. Job 10, taedet animam meam vitae meae. Et non
invenient eam, ut probatiores reddantur, vel propter minores quos ipsi
consolantur, et ne in morte eorum minis perterriti vincantur. Et ut
ostendat Joannes magnum affectum et desiderium moriendi quem habebunt
electi illius temporis, propter mala quae videbunt, subjungit, et
desiderabunt mori timentes casum, et dolentes de his quae videbunt, et
fugiet mors ab illis ne minores absque consolatione remanentes,
caderent in desperationem. O domine Jesu. Quantus dolor erit videre
haec quando amici tui turpiter occidentur, nec audebit aliquis loqui,
et inimici tui florebunt divitiis et honoribus, et affluent deliciis,
insuper et miracula multa facient, o domine, quis poterit sustinere?
Mathathias pater Machabaeorum propter quamdam modicam tribulationem
quam vidit in Israel, non valens amplius sustinere, inquit 1 Mach.
2, vae mihi, ut quid natus sum videre contritionem populi mei, et
contritionem civitatis sanctae? Et similitudines locustarum. Hic
determinat Joannes qualitatem praedicatorum Antichristi, quae in
undecim conditionibus comprehenduntur: quorum quinque pertinent ad mali
perpetrationem, quatuor ad boni declinationem. Decima ostendit
praedicatores Antichristi sub similitudine locustarum similes, in quo
habent potentiam nocendi. Undecima monstrat quo instigante nocebunt.
Prima autem illarum quinque conditionum, quae complent malitiam, et
desiderium nocendi. Unde dicit: et similitudines locustarum similes
equis paratis in bellum erant, supple in impetu, et sine discretione
currentes in conculcatione electorum. Thren. 4, velociores fuerunt
hostes tui aquilis caeli. Aequaliter currunt et irruunt in cives et in
hostes. Sic illi non attenderent quos opprimant et conculcent dummodo
non faciant voluntatem eorum. Isa. 5, ungulae equorum ejus quasi
silex. Erunt igitur similes equis propter velocitatem, atrocitatem,
impetuositatem. Et sic nota desiderium eorum, quo desiderabunt
vehementer exaltare nomen Antichristi, sicut boni praedicatores nomen
Christi, sed tamen differenti fine. Quia illi propter divitias et
delitias et honores quae Antichristus dabit illis. Isti vero
tantummodo propter gloriam Christi quam toto corde volunt et desiderant
exaltare, et super capita eorum et cetera. Hic ostenditur secunda
conditio eorum, quae est perversa intentio eorum qui intendunt exaltare
suos haeresiarchas et suum dominum Antichristum, et sicut nos
apostolos honoramus et dominum nostrum Jesum Christum, attribuentes
illis victorias quas dicent se habere ab Ecclesia, et se inde praemia
habituros. Sed re vera, nec illi victoriam, nec isti praemia
habebunt. Unde dicit, et super capita eorum, idest super doctores
eorum, tamquam coronae, sua scilicet opinione, sed non re vera
coronae, idest victoria de praecipitatione justorum, similes auro,
idest apostolis quibus suos doctores aequiparabunt. Item super capita
eorum, idest in mentibus eorum, tamquam coronae, idest retributiones
aeternae, similes auro, idest verae sapientiae: quasi dicat: suis
doctoribus victorias, et sibi praemia aeterna, de hoc quod per
sapientiam suam vicerunt Ecclesiam. Sed re vera nec doctores eorum
victoriam, nec ipsi praemium habebunt, sed utrique descendent in
Infernum. Unde 2 Petr. 2, hi sunt fontes sine aqua sapientiae et
nebulae turbinibus exagitatae quibus caligo tenebrarum reservatur. Et
facies eorum sicut facies hominum. Haec tertia conditio, scilicet
hypocrisis, qua exterius apparebunt boni et interius erunt mali. Unde
Matth. 6, attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in
vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. Item per tria
quae sunt in facie hominis, scilicet oculi, nasus et os, notantur
tria, scilicet intelligentia, discretio, eloquentia, quibus isti
videbuntur pollere, propter quod etiam multos seducent, quia facilius
creditur praedicatori, quando est intelligens, discretus et eloquens,
et insuper mansuetus: et tales apparebunt isti. Et hoc est quod
dicitur, et facies eorum, scilicet locustarum, idest praedicatorum
Antichristi, sicut facies hominis, idest mansueti, intelligentes,
discreti et eloquentes apparebunt, sed non erunt: quod notat haec
dictio, sicut. Quarta ipsorum est latens malitia. De qua subditur,
et habebant capillos, sicut capillos mulieris, idest habebant mores
femineos, molles in vita, lucentes in apparentia, ad terram
dependentes, in quo notatur avaritia. Collum tegentes, in quo
fallacia. Sicut enim capilli colli tegunt turpitudinem, sic isti
majorum suorum pravitatem abscondent. Unde Psalm. inhabitabunt et
abscondent, ipsi calcaneum meum observabunt. Calcaneum Christi sunt
ultimi sancti, qui tunc portabunt Ecclesiam, quibus illi
insidiabuntur. Unde et de Eva in figura Ecclesiae dicitur, Gen.
3, ad Diabolum, ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis
calcaneo ejus. Item capilli eorum sunt sicut capilli mulierum, quibus
adhaerentes sibi decipiunt, subtrahentes vigorem fidei et virtutum,
subtiles in malitia, sibi invicem cohaerentes ad invicem se
defendentes. Unde Job 41, corpus ejus, (idest Beemoth), quasi
scuta fusilia compacta squamis sese prementibus, una uni jungitur, ut
nec spiraculum quidem incedat per eas. Et quia omnes tales erunt
molles et flexibiles in omne vitium, sicut mulieres. Ideo dicit, et
habebant, idest habebunt praecursores Antichristi, capillos, idest
discipulos sibi adhaerentes, sicut capilli capiti adhaerent. Sicut
capillos mulierum, idest molles et effeminatos et flexibiles ad omne
malum. Quinta conditio eorum est aperta credulitas. De qua sequitur
et dentes eorum sicut leonum erant, quasi dicat: quando per falsi boni
ostentationem et veri mali occultationem laedere non poterunt, tunc
aperte saevient in electos, laniantes eos et devorantes quasi leones
sine omni contradictione. Vel per dentes locustarum intelliguntur
doctores eorum, qui exponunt eis Scripturas et praeparant panem
mendacii, sicut dicitur Job 24, vigilantes ad praedam praeparant
panem liberis. Et dicuntur dentes leonis propter crudelitatem, quia
crudeliter sine pietate devorabunt sanctos. Unde Eccles. 21,
dentes leonis dentes ejus, interficientes animas hominum. De istis
dentibus dicit Job 29, convertebam molas iniqui, et de dentibus
illius auferebam praedam. Tria igitur dicuntur habere isti pseudo
praedicatores: scilicet faciem hominis, quia omnia se dicent agere ad
normam rationis. Item capillos mulieris, quia ad mollitiem vitae
fraudulenter detrahent. Item dentes leonis, quia crudeliter et aperte
in bonos desaevient. Per primum simulant bonum, per secundum malum,
per tertium aperte desaevient. De his dicitur Job 41, quis
revelabit faciem indumenti ejus, idest Diaboli, idest quis deteget
speciem boni quam praetendit et in medium oris ejus quis intrabit?
Idest latens malum ejus, quod cogitat, quis manifestabit? De tertio
nihil dicit, quia apertum est malum omnibus notum. Vide ergo quam
signanter posuit illa quinque, quae faciunt ad completionem mali, ut
diximus: scilicet desiderium nocendi, malam intentionem, simulationem
boni, dissimulationem mali, apertam saevitiam in electos. Sequitur,
et habebant. Hic ostendit quatuor, quae pertinent ad declinationem
boni. Primum est obstinatio. Secundum clamor, ibi: et vox.
Tertium malus conatus, ibi: et habebant caudas. Quartum defensio
mali, ibi: et aculei. Dicit ergo, et habebant loricas, sicut
loricas ferreas, idest corda obstinata et scientiis deceptoriis
munita. Unde de Diabolo dicitur Eccles. 43, super omnem
congregationem aquarum, idest mentium frigidarum et fluidarum
requiescit, et sicut lorica induit se aquis, idest cordibus frigidis
et gelatis, et in peccato obstinatis. Ferreas autem dicit loricas:
propter duritiam talium cordium quae non possunt sagittis sacrae
Scripturae penetrari. Unde Job 41, cor ejus indurabitur quasi
lapis, et stringetur quasi malleatoris incus. Et postea additur,
reputabit quasi paleas ferrum et quasi lignum putridum aes, non fugabit
eum vir sagittarius. In stipulam enim versi sunt lapides fundae quasi
stipulas aestimabit malleum et deridebit vibrantem hastam. Pluraliter
autem dicit loricas propter duritiam affectus ad amandum bonum. Unde
Luc. 24, dixit dominus discipulis suis: o stulti et tardi corde ad
credendum. Vox alarum earum, idest tres eorum quibus, idest quasi
quibusdam alis elevabantur, ut justi et sapientes credantur a multis.
Sicut vox curruum equorum multorum currentium in bellum, idest diversi
currus diversis equis tracti, cum impetu currentium in bello contra
eamdem personam. Sicut isti Antichristi diversis haeresibus
interfecti et diversis rationibus praemuniti current unanimiter contra
Ecclesiam expugnandam; quorum vox clamosa, impetuosa, irrationabilis
et multiplex erit. Unde signantur Judith 15, per vulpes caudas
habentes ligatas, sed facies diversas. De hoc bello
Antichristianorum contra Ecclesiam dicitur Job 39, procul
odorabitur bellum, exhortationem ducum et ululatum exercitus. Item
38, numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis
aspexisti, quos paravi in tempus hostis et in diem pugnae et belli?
Et habebant caudas similes scorpionum, idest doctrinas blandas et
deceptorias. Unde Isa. 9, disperdet dominus ab Israel caput et
caudam incurvantem et depravantem in die una. Longaevus et honorabilis
ipse est caput, et propheta docens mendacium ipse est cauda. Vel
caudas, vocat principes illius temporis qui ad modum caudarum
blandiendo et terrendo multos pervertent, qui caudas Antichristiani
sibi associabunt contra Ecclesiam utrique pugnantes, et aculei. Hic
ponitur quarta conditio; scilicet defensatio mali, quae fiet per
potentiam principum et astutiam pseudo praedicatorum, quibus se
defendent a bonis. Cum enim non potuerint eos per blandimenta
seducere, oppriment per tormenta. Unde dicit: et aculei, idest
violentiae, in caudis eorum, idest in principibus temporis illius.
Item aculei in caudis eorum, idest blasphemiae et astutae argutiae et
in fine praedicationis eorum. Sicut enim aculeis pungitur equus vel
asinus, ut recalcitret, sic illi falsi praedicatores sanctos illos qui
tunc erunt, et argutiis et blasphemiis pungent, si quo modo possent
eos movere ad iram et a recta semita facere deviare. Sed frustra
jacitur rete ante oculos pennatorum, ut dicitur Prov. 1. Et
potestas earum. Haec decima conditio, scilicet potentia nocendi,
quam habebunt principes et pseudo praedicatores illius temporis. Unde
dicit, et potestas earum locustarum, idest praecursorum Antichristi
nocere hominibus, idest ad nocendum carnalibus, humum sapientibus,
mensibus quinque, idest omni tempore, sicut supra expositum est. Et
habebant. Hic ponitur undecima conditio, scilicet instigatio, seu
suggestio Diaboli. Ipso enim procurante et instigante, facient haec
principes et pseudo praedicatores. Et ad quid tendent? Scilicet ad
oppressionem sanctorum monstrat per quae potuerunt hoc, scilicet per
Diabolum. Unde dicit, et habebant omnes, praedicti
Antichristiani, idest locustae, et capita, et caudae eorum, hoc est
pseudo praedicatores et doctores eorum et principes eis assentientes,
et eos defendentes, super se regem, quem ipsi sibi constituerant, et
Angelum abyssi, idest Diabolum qui est de abysso Inferni, idest
sine bysso et candore omnis boni etsi aliquando se transfiguret in
Angelum lucis, 2 Corinth. 11. Diabolus autem dicitur rex super
omnes filios superbiae, cui nomen Hebraice Laabadon. Aliqui libri
habent Aabadon. Sed vera litera est Laabadon. Unde Hieronymus
dicit Laabadon, Hebraicum, et interpretatur exterminans; Abadon
vero Graecum et interpretatur judicans. Unde cum postea ponitur idem
nomen in Graeco apolleon et in Latino exterminans, patet quod non
debet esse Abadon, sed Laabadon. Graece autem apollion, idest quod
Laabadon, et eadem interpretatio, scilicet exterminans et Latine
habens nomen exterminans, tres linguas solemnes ponit, ut in omni
lingua versutia Diaboli intellecta vitetur. Et hoc praecipue, quia
in triplici lingua, evangelica doctrina scripta est. Matthaeus enim
in lingua Hebraica, Lucas et Joannes in Graeca, Marcus vero
scripsit in Latina. Unde et titulus domini super crucem, hac
triplici lingua scriptus fuit, Joan. 19. In omni igitur lingua
nomen Diaboli significat exterminans. Quia de omnibus aliquos
exterminat, idest extra terminos Catholicae fidei ponit, et in terram
exterminii in Infernum, quia exules a patria sua relegat. Unde
Psalm. exterminavit eam aper de sylva, idest Antichristus, qui
dicitur aper propter ferocitatem. Sylvaticus autem seu Sylvester
dicitur propter inhumanitatem. Sap. 3, ab itinere justo abierunt in
exterminium, idest in Infernum, ad quem Diabolus multos trahet.
Unde Job 21, ipse ad sepulchra ducetur et in congerie mortuorum
vigilabit: dulcis fuit glareis Cocyti, et post se omnem hominem
trahit et ante se innumerabiles. Vae unum abiit, idest tribulatio
quae sub tuba quinti Angeli continetur. Et ecce veniunt adhuc duo vae
post haec, idest duae tribulationes quae sub tubis sexti et septimi
Angeli continentur. De quibus consequenter dicit. Et sextus
Angelus et cetera. Ecce post singularem descriptionem quinque
Angelorum consolantium Ecclesiam in quinque persecutionibus
praedictis, subjungit Joannes de sexto Angelo. Et haec est secunda
pars hujus capituli, in qua ostenditur acerbitas persecutionis futurae
sub Antichristo. Et dicuntur hic septem, quae fient in illa misera
persecutione. Primo ostenditur potestas et conatus Daemonum ad
nocendum et duratio malitiae eorum, ibi: qui parati sunt. Secundo
ostenditur malus profectus eorum, ibi: et ceciderunt. Tertio
ostenditur numerus Daemonum, ibi: et numerus equestris. Quarto agit
de numero equorum Diaboli, ibi: et vidi equos. Quinto de armatura
equitum, ibi: et qui sedebat. Sexto de potestate equorum, ibi: et
capita equorum. Septimo ostenditur damnatio infidelium, ibi: et
ceteri homines. Dicit ergo, et sextus Angelus, idest sextus ordo
praedicatorum, qui tempore Antichristi erit, tuba cecinit, idest
dulciter et terribiliter praedicabit. Dulciter bonis; et hoc innuitur
in cantu. Et terribiliter malis, et hoc innuitur in tuba. Et talis
debet esse omnis praedicator, ut sit dulcis per consolationem et
promissionem, et terribilis per consummationem et asperam
reprehensionem. Et sic primus Angelus dicitur, tuba cecinit. Et
audivi vocem unam, idest intellexi per spiritum futura praedicationis,
procedentem ex quatuor cornibus altaris aurei, idest ex quatuor
Evangeliis quae sunt cornua, idest protectio altaris aurei, in qua
offertur omnis oblatio quae accepta est Deo. De quo altari dicit
Psalm. tunc acceptabis sacrificium justitiae, oblationes et
holocausta; tunc imponent super altare tuum vitulos. Quod dicitur
aureum, quia Ecclesia rubea est per charitatem, fulgida per
castitatem. Sap. 4, o quam pulchra est casta generatio cum
claritate. Item solida per patientiam, ductilis per obedientiam,
sancta per praedicationem, ponderosa per maturam conversationem, quod
est ante oculos Dei, idest quam Ecclesiam semper respicit Deus
oculis misericordiae. Sap. 4, gratia Dei et misericordia Dei est
in sanctos ejus, et respectus in electos illius. Psalm. oculi domini
super justos. Deuteronom. 11, terra ad quam gradieris possidendam
non est sicut terra Aegypti, de qua existi, ubi jacto semine in
hortorum morem aquae ducuntur irriguae; sed montuosa est et
campestris, de caelo expectans pluviam, quam dominus Deus semper
invisit: et oculis illius in eo sunt a principio anni usque ad finem
ejus. Item nomine ejus altaris intelligitur Christus, super quem
omnis oblatio est accepta Deo. De quo dicitur Exod. 20, altare
de terra facies, idest Christum de virgine educes. Et dicitur aureum
propter divinitatem, sapientiae claritatem, vel charitatis puritatem,
vel obedientiae facilitatem, vel propter doctrinae severitatem.
Quatuor cornua altaris sunt praedicatores quatuor Evangeliorum, per
quos debet Christus elevari, qui debent Syriam, idest mundi
superbiam ventilare, quae debent intingi sanguine agni, idest fide et
memoria dominicae passionis. Quae dicuntur quatuor, quia debent de
Christo praedicare, ut dicit Glossa 4, nativitatem, passionem,
resurrectionem et admirabilem ascensionem. Omnia alia ad haec quatuor
referuntur. Duo prima sunt infirmitatis. Duo alia sunt potestatis.
De istis cornibus dicitur in Psalm. omnia cornua peccatorum
confringam (idest malos Antichristi praedicatores), et exaltabuntur
cornua justi, idest boni praedicatores Christi. Vox una quam audivit
Joannes est concordia praedicatorum et ad unum. Dicit ergo, et
audivi aure cordis, idest intellexi spiritu revelante vocem unam,
idest concordiae doctrinam, ex quatuor cornibus altaris aurei, idest
ex universis praedicatoribus Christi procedentem, quod est ante oculos
Dei ut filii ante patrem, idest in beneplacito patris. Matth.
17, hic est filius meus dilectus in quo mihi complacui. Item ut
advocatus ante judicem. 1 Joan. 2, si quis peccaverit, advocatum
habemus apud patrem, dominum nostrum Jesum Christum justum. Beatus
Bernardus, securum habes, o homo accessum ad Deum: ubi habes
filium, habes matrem. Filius ostendit patri latus et vulnera. Mater
ostendit filio pectus et ubera. Nulla certe potest esse repulsa, ubi
tot occurrunt charitatis insignia. Ideo clamat Ecclesia in Psalm.
protector noster aspice, Deus, et respice in faciem Christi tui,
vocem, dico, dicentem sexto Angelo, idest ordini praedicatorum
tempore Antichristi futuro, qui habebat tubam, idest qui habebat
officium praedicandi, solve quatuor Angelos, idest Daemones
universos praedicat solvendos, ut homines cautiores reddantur, qui
alligati sunt divina virtute, in flumine magno Euphrate, idest in
malignorum hominum societate, seu congregatione. Euphrates enim
fluvius profundus est et impetuosus currens per Babylonem, et
interpretatur humus, vel pulverulentus, vel crescens: et significat
amatores hujus mundi, qui sunt profundi in astutia et impetuosi in
malitia et currunt per saeculum ex avaritia in humo et pulvere, in
carnalibus deliciis et in temporalibus divitiis crescentes. In hoc
sunt alligati omnes Daemones, quia in istis habitant quasi in propriis
domiciliis. Nec adhuc permittuntur aperte pro sua voluntate desaevire
in bonos, quod tamen fiet tempore Antichristi; et tunc solventur
Daemones, idest saevire crudelius et apertius permittentur in bonos.
Et bene dicuntur fluvius magnus amatores mundi. Fluvius quidem, quia
sunt fluidi per luxuriam, tumidi per superbiam, proclivi per
avaritiam; et tamdem decurrent in mare, idest in amaritudinem
Inferni. Eccles. 1, omnia flumina intrant in mare. Magnus vero
dicuntur vel propter multitudinem vel propter scientiarum magnitudinem.
Quia majores in saeculo sunt his tribus vitiis, idest luxuria,
avaritia, superbia irretiti. 1 Joan. 2, omne quod est in mundo,
aut est concupiscentia carnis, aut concupiscentia oculorum, aut
superbia vitae. Item Daemones dicuntur Angeli, idest missi, quia
mittuntur a Deo ad probationem bonorum a principe suo et sua propria
voluntate, ad deceptionem et damnationem malorum. Quatuor autem
dicuntur, quia per quatuor mundi partes, quatuor vitia principalia
suggerendo discurrunt. Unde supra 7, post haec vidi quatuor Angelos
terrae. Item per magnum fluvium Euphratem potest significari
Baptismum, ubi Daemones alligantur, quia ibi eorum potestas
debilitatur et vincula peccatorum solvuntur. Unde Exod. 15,
ingressus est Pharao eques cum curribus et equitibus ejus in mare, et
reduxit super eos dominus aquas maris. Item Euphrates fluvius potest
dici sanguis et aqua quae de latere Christi in Ecclesia exierunt. De
quo Ezech. 47, ecce aquae redundantes a latere dextro, cum
egrederetur vir ad orientem, idest Christus ad immortalitatem, per
ostium mortis, ubi ligati sunt Daemones, quia ibi debilitata est
eorum potestas. Unde sequitur bene in Ezech. qui habebat funiculum
in manu sua, quo scilicet Daemones ligarentur, et fuerunt ligati
usque hodie, sed in fine, idest in tempore septimi Angeli et sextae
tubae, idest in sexto statu Ecclesiae, idest in tempore Antichristi
solventur, quia minus refrenabuntur a Deo et magis permittentur
saevitiam suam ejicere in bonos, unde sequitur, et soluti sunt, idest
solventur. Praeteritum pro futuro: vel soluti sunt jam in Dei
praesentia quatuor Angeli, idest Daemones universi, qui dicuntur
quatuor ratione praedicta, vel propter quatuor suggestiones quas
faciunt in ordinandas et corrumpendas quatuor animae affectiones, ut
anima sit intemperata, amet quae non decet, timeat quae non oportet,
gaudeat vane, doleatque vanius, ut dicit beatus Bernardus. Vel
propter quadruplicem modum temperandi. Est enim quaedam tentatio
gravis et occulta, quaedam gravis et aperta; quaedam levis et
occulta; quaedam levis et aperta, sicut beatus Bernardus, super
illud, non timebis a timore nocturno. Ecce prima. A sagitta
volante. Ecce secunda. A negotio perambulante in tenebris. Ecce
tertia. Ab incursu et Daemonio meridiano. Ecce quarta. Qui parati
erant, paramento malitiae et astutiae diligentis, in horam, et diem,
et mensem et annum, et in omni tempore diei, mensis et anni, sine
interpolatione et sine termino: quasi dicat: nulla pars est in die vel
mense vel anno, in qua Daemones non sint parati ad nocendum; nunquam
enim dormiunt. 1 Petr. 5, vigilate, quia adversarius vester
Diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret. Job
30, qui me comedunt non dormiunt. Vel in his nominibus exprimuntur
conatus et diligentia Daemonum ad nocendum: qui statim ut soluti sunt
dicuntur parati in horam, et mensem, et diem, et annum, idest in
tribus annis et dimidium: tantum enim durabit persecutionis illius
acerbitas: ut per horam dimidius annus significetur, per alia tria
tres anni. Et quia primo ponitur hora, postea dies, postea mensis,
postea annus, significat qualiter illius processus persecutionis semper
crescendo procedet. In principio gravis erit, sed in secundo
gravior, in tertio gravissima et in fine omnino desaeviet ille
iniquus, ut vix omnino possit ab aliquo sustineri. Unde Job 40,
stringet caudam suam, idest ultimam malitiam, quasi cedrum. Et
41, sub ipso erunt radii solis, et sternet sibi aurum quasi lutum.
Semper ergo parati referuntur Daemones, ut nos semper parati esse
studeamus, ne imparati inveniamur. Matth. 25, et vos estote
parati. Quanto ergo potestas Diaboli decrescet in tempore, tanto
crescet in malignitate. Unde Jerem. 12, vae terrae et mari, quia
descendet Diabolus ad vos habens iram magnam, sciens, quia modicum
tempus habet. Sic tentatio Diaboli in fine crescit: et hoc est
signum quod debet cessare tentatio, quando incipit aggravari. Unde
Daemones quando exibant ab obsessis corporibus gravius affligebant.
Ad quem autem finem tendant Daemones in suis tentationibus, et ad
quid tendat Antichristus, ostendit Joannes cum subditur, ut
occiderent tertiam partem hominum, prius morte peccati, et postea
morte Inferni. Tertiam partem hominum vocat omnes reprobos, ut dicit
Glossa, in quos habebunt potestatem. Prima pars sunt innocentes.
Secunda poenitentes. Tertia reprobi in malitia pertinaces: et hos
occidet, ut supra 8, tertia pars terrae combusta est. Et tertia
pars arborum concremata est. Et numerus equestris. Hic ostenditur
Joanni numerus equorum Diaboli et equorum Dei, secundum unam
expositionem. Et sic in solutione quatuor Angelorum ostenditur
libertas diabolicae potentiae tempore Antichristi. Ita in visione
equorum et equitum ostenditur nocumentum malitiae. Equi Diaboli sunt
praedicatores Antichristi; equites vero sunt ipsi Daemones, qui
ducunt eos quocumque voluerunt. Equi Dei sunt praedicatores
Christi; equites sunt boni Angeli, qui regent eos et defendent.
Triplici autem ratione ostenditur Joanni numerus equorum et equitum
Dei post ostensionem equorum et equitum Diaboli. Primo, ne visa
multitudine malorum desperarent sancti. Sic fecit Elisaeus 4 Reg.
6, puero suo nimis timenti visa multitudine Syriorum qui obsidebant
Samariam, per orationem suam aperuit oculos, et vidit, quod mons
erat plenus equorum, et curruum igneorum in circuitu Elisaei. Item
secundo, ut consolarentur boni super solutionem Daemonum; quia etsi
solvendi sunt tunc Daemones, non permittentur omnino facere quod
volunt, sed per bonos Angelos coercebuntur, et per eosdem servabuntur
electi. Item tertio ne illi qui stabunt tunc possint praesumere de
suis viribus, et se solos inter praessuras stabiles remansisse. Sicut
Elias qui dixit, zelo zelatus sum pro domino Deo exercituum, quia
dereliquerunt pactum domini filii Israel, altaria tua destruxerunt,
et prophetas tuos occiderunt gladio, et relictus sum ego solus. Et
dictum est ei, dereliqui mihi septem millia virorum, quorum genua non
sunt incurvata ante Baal. Primo ponitur numerus equorum Diaboli, et
signatur per vicies millies: postea ponitur numerus equorum Dei, et
signatur per dena millia. Et plures sunt mali, quam boni; ideo
majori numero designatur numerus equorum Diaboli quam equorum Dei.
Utrobique tamen ponitur finitum pro infinito. Utrobique ponitur mille
qui est numerus cubicus, idest habens tres dimensiones. Nam decies
decem decies, faciunt mille: et illi peccant in tribus: scilicet in
Deum, in proximum et in seipsos. Isti autem vivunt sobrie pie et
juste, sobrie sibi, pie Deo, juste proximo. Item illi habent
trinam dimensionem malitiae: scilicet concupiscentiam carnis et
concupiscentiam oculorum et superbiam vitae. Isti autem habent trinam
dimensionem bonitatis: scilicet fidem, spem et charitatem. Item
denarius simpliciter ponitur ex parte bonorum, quia ipsi servant
Decalogum praeceptorum: sed denarius duplicatus ponitur ex parte
malorum, scilicet vicies, quia binarius recedit ab unitate, et sic
significat transgressionem; unde binarius denarii transgressionem
significat Decalogi. Mille enim perseverantiam significat. Bene
ergo dicuntur equi Diaboli vicies millies, quia praedicatores
Antichristi erunt transgressores Decalogi habentes malitiae
dimensionem et in ea perseverantes. Boni vero dicuntur dena millia,
quia in observantia Decalogi et in bona dimensione perseverabunt.
Dicit ergo, et numerus equestris exercitus, idest numerus equorum
exercitus, idest numerus equorum et equitum Diaboli vicies millies,
et numerus equorum et equitum Dei dena millia, idest multi et
infiniti, sed pauciores. Equi Diaboli sunt praedicatores mali qui
portant ubique Diabolum; equites sunt Daemones qui ducunt eos, ut
diximus. Equi Dei sunt boni praedicatores. Equites Dei sunt
Angeli. Et haec expositio de utroque exercitu simul, idest bono et
malo, ponitur in Glossa, et sumitur ex eo quod dicitur numerus
equestris exercitus, nec additur Dei, vel Diaboli. Sed quare malos
significat per adverbia, bonos vero per nomina? Solutio. Ad
ostendendum, quod malum non stat per se, sed coalescit in bono, ut
dicit Augustinus; bonum vero per se stat. Item quaeritur quare
exercitus tam bonorum quam malorum designetur per numerum significantem
et non per numerum numerantem? Nam numerus hic positus non numerat
exercitum Daemonum vel Angelorum, sed tantum signat. Nam multo
plures sunt mali, quam vicies millies; et boni multo plures quam dena
millia. Ad hoc dicimus quod numerus significans magis exprimit
qualitatem utriusque exercitus quam numerus numerans. Per numerum enim
hic positum ostenditur quales sunt illi et isti, ut diximus: quod non
fieret per numerum numerantem. Aliqui intendunt, per hos numeros,
tantum malos designari. Nam cum sint tantum tres ordines Angelorum,
ad decimum, qui cecidit, decem millia referuntur: per millies vero
qui est numerus multiplex, Daemonum multitudo signatur: per vicies
vero qui bis decem continet, ostenditur decimus ordo ex Daemonibus et
malis hominibus duplicatus. Nihil ergo aliud est vicies millies, dena
millia equestris exercitus, nisi quod decimus ordo ex malis hominibus
et Daemonibus duplicatus innumerabilis et quasi infinitus existit, qui
contra Ecclesiam tempore Antichristi pugnabit. Modo autem conservat
Deus Ecclesiam suam. Alii dicunt, quod per utrumque numerum
designantur boni: per vicies designantur sancti novi testamenti, qui
decem mandata legis dupliciter servant, scilicet corde et opere, et
secundum literam, et secundum spiritualem intellectum et perfecti sunt
in justitia. In vicenario est duplex observantia Decalogi et in
millenario perfecta justitia monstratur. Per dena millia significantur
sancti veteris testamenti qui legem ad literam servaverunt, utpote
umbram futurorum. Et quia contra utrosque Diabolus bellum habuit,
ideo per hos numeros etiam exercitus numerus Daemonum et malorum
hominum, per quos pugnat Diabolus, designantur. Omnes istas
expositiones innuunt Glossae, sed satis obscure. Sequitur, et
audivi numerum eorum, idest intellexi quid numerus eorum significaret.
Et ita vidi equos in visione sicut dixit supra, secundum numerum
equitum, numerum tam bonorum quam malorum. Per hoc, quod dicit,
vidi in visione, nota hic: non corporaliter, sed tantum
spiritualiter. Vel sic: et ita vidi equos in visione; idest sicut
equites, idest sicut Daemones intendunt ad destructionem Ecclesiae,
sic vidi equos, idest malos praedicatores, laborare ad destructionem
Ecclesiae. Nam equi et equites, in praelio ad idem tendunt, sed
equi per equites ducuntur. Sic Antichristiani per Daemones, contra
Ecclesiam malignabuntur. Et qui sedebant. Hic agitur de armatura
istorum equitum, quae duplex est: una ad muniendum, altera ad
expugnandum: tamen hic non agitur nisi de armatura munitionis. Quia
Diabolus nullum potest vulnerare nisi Deo volente; et ideo cassa
esset armatura impugnationis. Dicit ergo, et qui sedebant super eos
equos, idest praedicatores Antichristi, habebant loricas igneas et
hyacinthinas et sulphureas. Prima furor irae ferventis in
principibus. Secunda simulatio sanctitatis in praedicatoribus.
Tertia foetens doctrina in praelatis, qui tunc erunt. Et huic
triplici persecutioni convenit haec triplex qualitas armaturae equitum,
idest Daemonum, qui super istos equos sedebunt. Diximus enim, quod
equi sunt falsi praedicatores ultimorum temporum, equites sive sessores
eorum Daemones, qui dicuntur habere hanc triplicem armaturam, qua se
et equos muniunt. Per loricas significatur duritia obstinationis, et
scientiarum perplexitas, quae dicuntur igneae propter iracundiae
fervorem, quae erit in principibus contra Ecclesiam. Item dicuntur
hyacinthinae, propter simulationem sanctitatis, quae erit in
praedicatoribus. Hyacinthus enim habet colorem similem caelo. Item
dicuntur sulphureae propter doctrinae foetorem, quae erit in
praelatis, et doctoribus temporis illius. Dicit ergo, et qui
sedebant, scilicet Daemones super eos, idest falsos praedicatores,
habebant loricas, idest duritiam obstinationis, et scientiarum
perplexitates, igneas, idest igne iracundiae accensas, et
hyacinthinas, idest sanctitatis simulatione coloratas, et sulphureas,
idest perversa doctrina foetentes. Haec dicuntur habere equites,
idest Daemones, qui habebant ea in equis. Erunt ergo equi idest
praedicatores et ministri Antichristi, obstinati, iracundi,
simulati, haeretici. Vel aliter. Equi sunt praedicatores, ut
diximus, loricae sunt omnes ministri ejus, quibus quasi lorica corpus
suum tegitur et munitur, ne sagitta verbi Dei vulneretur. Unde
quilibet malus est una macula loricae hujus, qui conjuncti ad invicem
contra Ecclesiam faciunt loricam Diaboli, qua corpus ejus munitur.
Unde Job 41, corpus ejus, quasi scuta fusilia, compactum squamis
se prementibus, una uni conjungitur, et nec spiraculum quidem incedit
per eas. Quod Job dicit scuta, vocat Joannes loricas. Istae
loricae dicuntur igneae, hyacinthinae, sulphureae, quia ministri
Antichristi erunt cupidi, superbi, luxuriosi. Nam per ignem
cupiditas, per hyacinthum superbiae vanitas, per sulphur faetor
luxuriae designatur, et maxime luxuriae contra naturam, propter quam
pluit dominus ignem et sulphur. Gen. 19, omnes etiam, qui tales
sunt computantur in familiam Antichristi: propter quod dicit Joannes
in prima canonica cap. 2, sicut audistis, quia Antichristus venit,
et nunc Antichristi multi sunt. Bene ergo dicit, qui sedebant super
eos, idest Daemones falsi praedicatoribus insidentes, et eos
regentes, habebant loricas, idest ministros se protegentes, et
munientes. Igneos, igne cupiditatis accensos, et hyacinthinos,
idest vanitate superbiae elatos. Hyacinthus enim colorem habet
aureum, et ideo significat vanitatem, et sulphureas, idest luxuria
foetentes. Hic etiam bene dicuntur habere Daemones quasi arma, quia
his vitiis impugnant Ecclesiam, unicuique suggerendo id in quo ipsius
animum magis declinare concupiscunt. Sequitur, et capita. Postquam
egit de armatura equitum Joannes, agit de potestate et virtute
equorum, incipiens a capite ipsorum, quae sunt haeresiarchae
doctores, et ceteri majores inter eos erant, idest erunt tamquam
capita leonum. In quo notatur superbia crudelitatis, et aperta
malitia. Nam majores inter eos armabuntur contra Ecclesiam,
superbia, crudelitate, et aperta malitia. Unde Jerem. 6,
crudelis erit, et non miserebitur. Hoc de potestate eorum, et
convenit etiam membris, et de ore ipsorum, idest de praedicatione et
doctrina falsorum praedicatorum, procedit ignis avaritiae, et fumus
superbiae, et sulphur luxuriae. Vel ignis furoris, odii, et
iracundiae, et fumus erroris, et caecitatis faciens mentes hominum
caligare, ne possint veritatem agnoscere. Et sulphur verba
maledictionis, et blasphemiae. Item ignis invidiae, et fumus
idolatriae. Et sulphur, idest foetor blasphemiae. Item ignis,
idest malitia comminationis, et fumus, idest obscuritas simulationis,
et sulphur, idest foetor corruptae eruditionis: et ab his tribus
plagis occisa est tertia pars hominum, idest reprobi, quia aliis
duabus partibus, idest innocentibus et poenitentibus, non nocebunt hae
plagae, immo proderunt potius, juxta illud Rom. 8, omnia
cooperantur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt sancti.
Item prima pars hominum sunt perfecti. Secunda sunt proficientes.
Tertia incipientes, sive imperfecti; et his pro majori parte nocebunt
hae tres plagae. Item prima pars hominum sunt illi, qui inceperunt
poenitentiam, et compleverunt, et in gratia decesserunt; et his
debetur Paradisus. Secunda pars sunt qui inceperunt poenitentiam,
sed non compleverunt, et in gratia decesserunt, et his debetur
Purgatorium. Tertia pars sunt illi, qui nec inceperunt, nec
compleverunt, et tamen peccaverunt; his debetur Infernus, et his
nocebunt hae tres plagae. Item prima pars illi sunt, qui latitabant
in speluncis et cavernis, propter metum Antichristi. Secunda illi,
qui audacter confitebuntur, et praedicabunt Christum. Tertia illi,
qui aperte negabunt; et haec tertia pars ab his plagis occidetur, et
de igne, et de fumo, et de sulphure, quae procedent de ore ipsorum.
Hic determinat, quae sunt illae partes, et tres plagae. Unde
ponitur Proverb. 1. Potestas enim equorum et cetera. Hic ostendit
Joannes in quo sit potestas praedicatorum Antichristi: et ponit duo
in quibus consistit potestas eorum: scilicet in ore, et in cauda,
scilicet in praedicatione. Per caudam, quae tegit turpitudinem,
simulatio intelligitur; et haec est potestas Antichristi, equorum,
idest praedicatorum Antichristi, in ore eorum est. Glossa 1, in
mala praedicatione. Et caudis eorum, idest occultis deceptionibus,
si aperte nequeunt. Et bene dico, quod in caudis habent potestatem
nocendi. Nam cauda eorum similis serpentibus, qui blandiuntur facie,
occulte mittunt venenum. Item per os equorum intelligitur persuasio,
sive comminatio, seu promissio praedicatorum; per caudas intelligitur
malitia ministrorum, qui occident sanctos, et his duobus consistet
tota potestas praedicatorum Antichristi, scilicet falsa persuasione,
et in malitia eorum. Dicit ergo, potestas equorum, idest malorum,
in ore eorum est, idest in fallenti persuasione eorum, et in caudis
eorum, idest malis ministris, nam caudae eorum, idest ministri, qui
sequuntur praedicatores ad faciendum voluntatem eorum, similes sunt
serpentibus, quia non quaerent nisi pulverem terrenorum. Mich. ult.
lingent pulverem sicut serpentes. Isa. 65, serpentis pulvis panis
ejus, Psal. inimici ejus terram lingent. Gen. 3, terram comedes
omnibus diebus vitae tuae. Item per os significatur rationum
inductio, per caudas temporalium donorum largitio, quae data sunt
homini ad velandum, et supplendum defectum. Et per haec duo, idest
per inductionem rationum, et per largitiones donorum, multos
subvertent. Et ideo bene dicit, quod potestas equorum, in eorum ore
est, idest in rationum inductione, et in caudis eorum, idest in dona
temporalia eorum, similes serpentibus, quia in fine venenum mortiferum
infundunt, quo dantes et recipientes occiduntur, licet placeant quando
recipiuntur. Item per os intelligitur gula. Unde Eccles. 6,
omnis labor hominis in ore ejus, sed anima ejus non implebitur. Per
caudam vero accipitur luxuria. Unde legitur judicum 15, quod
Samson cepit trecentas vulpes, et caudas earum ligavit, et faces
ligavit in medio, quas igne succendens dimisit, ut illuc et huc
discurrerent. In his duobus multum consistit potestas Diaboli, et
ministrorum ejus. Nam per haec duo vitia multi corrumpuntur. De
quibus dicitur Proverb. 30, sanguisugae, idest Diaboli sanguinem
sugentis, duae sunt filiae, quae semper clamant, affer, affer;
scilicet gula et luxuria. Et bene dicuntur caudae similes
serpentibus, quia luxuria in principio habet voluptatem, sed postea
poenitudinem. Unde quidam sanctus cum tentaretur de luxuria, dixit,
non emo tanti poenitere, habentes capita, idest principes, qui
praesunt ministris, et his nocent, idest auctoritate, et violentia
eorum. Vel capita eorum sunt doctores falsorum philosophorum,
scilicet Plato, Pythagoras, et hujusmodi, quorum dictis
corroborabunt sententias suas, et in his nocebunt, idest decipient
formando per eos doctrinam suam, et ceteri homines, qui non sunt
occisi in his plagis praedictis, idest reprobi contra quos Diabolus
non faciet conatum suum per Antichristum, quia erunt omnino obedientes
ei. Neque egerunt poenitentiam de operibus manuum suarum, idest de
peccatis suis. Ut adorarent Daemonia post poenitentiam, et simulacra
aurea, et argentea, et aerea, et lapidea, et lignea, quae scilicet
simulacra, nec videre possunt, nec audire, neque ambulare, idest
aliquem actum exercere. Et non egerunt poenitentiam ab homicidiis
suis, neque a veneficiis suis, nec a fornicatione sua, nec a furtis
suis. Omnes enim inquam peribunt morte aeterna. Quamvis conatus
Diaboli non sit contra eos, qui mortui sunt jam morte prima. Et
tangit hic Joannes Paganos idolis servientes. Sed quaeritur. Quare
potius determinatur de equis, quam de equitibus? Solutio. Quia
quicquid facient Daemones, facient per malos praedicatores. Item
quare ponit fornicationem in singulari numero, cum alia vitia ponat in
plurali? Solutio. Ad notandum, quod plures pereunt per
fornicationem, quam per cetera praedicta. Plus enim importat numerus
singularis, quam pluralis; et sic dicitur nomen speciei, quae omnibus
convenit. Daemonium interpretatur scientia. Unde Daemonium aureum
potest dici theologia, quae in splendore et valore omnes scientias
superat, sicut aurum caetera metalla. Aliae enim scientiae sunt
ancillae, et ipsa domina, sicut dicit Boetius in libro
consolationum. Unde de illis potest intelligi illud Proverb. 8,
misit ancillas suas, ut vocarent ad arcem, idest ad theologicum
apicem, quo vix aut nunquam potest ascendi nisi per illas. Item
Daemonium argenteum est legalis scientia quae lucratur argentum, unde
lucrativa scientia appellatur. Item Daemonium est sermocinalis
scientia, idest logica, quae plus aliis resonat, immo etiam quasi
mutae essent aliae nisi ab ista reciperent sonum. Item Daemonium
lapideum, est naturalis scientia, quae est immutabilis, nec nobis
subjacet, ut dicit Algazel, et ideo dicitur lapidea. Item
Daemonium ligneum est moralis scientia, quae sicut lignum formari
potest. Qui ergo istas scientias addiscunt, tantum ut sciant vel
sciantur, vel certe ut ditent vel ditentur, vel honorentur, nec alium
finem ponunt in studio suo, proculdubio hi adorant Daemonia, vel
argentea et cetera. Et de his dicit Psal. corrupti sunt, et
abominabiles facti sunt in studiis suis. Beatus Bernardus, quidam
student, ut sciant: quidam ut sciantur, et vanitas est: et quidam ut
ditentur, et cupiditas est: quidam ut aedificent, et charitas est:
quidam ut aedificentur, et prudentia est. Baruch 3, ubi sunt
principes gentium, idest philosophi, qui argentum thesaurizant, et
aurum, in quo confidunt homines, et non est finis acquisitionis
eorum, qui argentum fabricant, et soliciti sunt, nec est inventio
operum eorum? Et respondet. Exterminati sunt, et ad Inferos
descenderunt. Item simulacra possunt dici multi praelati. Juxta
illud Zach. 11, o pastor, et idolum, et derelinquens gregem.
Dicuntur autem aurea per avaritiam, argentea propter apparentiam,
aerea propter impatientiam, lapidea propter duritiam, lignea, quia
materia sunt ignis infernalis, qui sunt tales. Isa. 30,
praeparata est ab heri Tophet, regi, profunda, et dilatata.
Nutrimenta ejus ignis, et ligna multa. Bar. 5, cum sint lignea,
et inaurata, et inargentata, scietur postea, et falsata sunt a
gentibus universis, et regibus, quae manifesta sunt, quia non sunt
dii, idest veri praelati, sed opera manuum hominum. Haec simulacra
adorant, qui tales praelatos adorant, honorant, et eis serviunt
propter divitias temporales, vel honores saeculares. De quibus
Psal. dicit: confundantur omnes qui adorant sculptilia, et qui
gloriantur in simulacris suis. Item similes illis fiant, qui
confidunt in eis.
|
|