CAPUT 10

Et vidi alium et cetera. Decimum capitulum est, in quo agitur de consolatione fidelium tempore Antichristi: et dividitur in tres partes, secundum tres consolationes, quae hic ponuntur. Quarum prima est de poena malorum, quae hic affirmatur. Secunda de promissione vitae immutabilis, ibi, et Angelus quem vidi. Tertia de praenuntiatione futurorum malorum, ut citius caveantur, ibi, et vocem quam audivi. Et nota quod sicut solutio quatuor Angelorum indicavit supra violentiam potentiae Daemonum, ut visio equorum et equitum nocumentum malitiae: sic significatio tonitruorum, quae ponitur in hoc capitulo, indicat subtractionem praedicationis et sapientiae tempore Antichristi. Procedit autem Joannes hoc ordine. Primo commendans Christum, describit eum a quatuor conditionibus. Secundo ipsius testimonium, poenam malorum futuram ostendit ibi, et clamavit. Tertio hoc idem probat testimonio praedicatorum, idem praedicantium, ibi, ego. Dicit ergo, et vidi. Conjunctio copulativa. Nota quod haec visio non est alia a praecedente, sed illi quasi pars parti copulatur, alium Angelum, a praedictis, scilicet Christum, qui Angelus est magni consilii. Isa. 9, et Deus totius consolationis. 2 Corinth. Qui dicitur alius idest contrarius. Illi enim ad nocendum intendunt, iste ad salvandum. Illi sunt pura creatura, iste creator simul et creatura. Fortem, quia ipse est Dei virtus, ut dicitur 1 Corinth. 1, et Psal. dominus fortis et potens: sed fortitudinem suam ipse abscondit, in sanctam crucem. Habacuc 3, ibi abscondita est fortitudo ejus: sed eam manifestavit ibidem, quia mortem moriendo destruxit. Amplius autem eam manifestavit resurgendo. Sed plenissime manifestabit eam in futuro judicio. Unde Psal. cognoscetur dominus judicia faciens. Job 9, si fortitudo quaeritur, robustissimus est. Ergo fortitudo Dei recipit comparationem? Verum est quantum ad manifestationem, ut dictum est. Fortis enim apparuit moriens, mortem superando, fortior a morte propria resurgendo, fortissimus Daemones omnes cum omni suo corpore mortaliter condemnando, descendentem de caelo, idest de incognitione ad cognitionem, sive invisibilitate ad visibilitatem, sive de occulto ad publicum, sive de patre ad mundum humiliter venientem. Joan. 15, exivi a patre, et veni in mundum. Psal. a summo caelo egressio ejus. Joan. 6, ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Amictum nube, idest vestitum carne. Isa. 19, ascendet dominus super nubem levem, et ingredietur Aegyptum, idest mundum. 3 Reg. 8, dixit dominus, ut habitaret in nebula, de qua venerunt salutifera. Unde Eccles. 42, medicina omnium in festinatione nebulae. Ergo nube amictus fuit in nativitate, sive in incarnatione, quando veritas de terra orta est, sicut nubes ex aqua. 2 Reg. 7, ecce in nebula parva, quasi vestigium hominis ascendebat de mari, idest Christus puer parvulus nascebatur de Maria. Haec nubes in cruce levata refrigerium dedit toti mundo, ardorem solis, idest iram Dei patris temperans. Psal. sub umbra alarum tuarum protege me. Cant. 2, sub umbra illius quem desideraveram sedi. Tunc de illa pluvia pluit dominus duplicem pluviam: scilicet pluviam sanguinis in redemptionem, et pluviam in ablutionem. Joan. 19, unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua: his duobus indigebat genus humanum. Quia venditum erat, indigebat redemptione; quia sordidum erat, indigebat ablutione. Haec nubes dicitur levis, quia ab omni onere peccati immunis est. Item quia surrexit et ascendit. Psal. ascendit dominus super Cherubim, et volavit super pennas ventorum, idest velocius et levius ventis, et iris, idest ritus reconciliandi et propitiandi. In capite ejus, idest in divinitate, quae est caput humanitatis. 1 Cor. 11, caput Christi Deus. Et bene dicitur, iris in capite, quia non esset sufficiens redemptio, nisi Christus esset Deus. Unde 2 Cor. 5, Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi. Vel iris in capite ejus, idest clementia et pietas in intentione ejus. Oseae 6, misericordiam volo, et non sacrificium, et facies ejus, idest praesentia humanitatis ipsius. Erat sicut sol, illuminans et inflammans mentes hominum, quas fumus putei caligaverat. Isa. 9, vobis timentibus nomen meum orietur sol justitiae. Haec est facies, quam ita desiderabant antiqui. Unde Psal. ostende nobis domine misericordiam tuam, et salvi erimus. Exod. 33, si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam. Esther 15, valde mirabilis es tu domine, et facies plena est gratiarum suarum, idest facies ejus sicut sol, in virtute sua. Item facies ejus, idest divinitas ejus, erat sicut sol, idest fons omnis luminis et caloris, quia ab ipso inquantum Deus, est omne bonum. Jacob 1, omne datum optimum, et omne donum perfectum, de sursum est descendens a patre luminum. Vel sicut sol, quia splendore suo reverberat oculos humanos, ut in suo fronte non plene possit videri. 1 Tim. 6, qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem. Cant. 6, averte oculos, quia ipsi me avolare fecerunt. Item faciem ejus, idest sancti, in quibus lucet facies ejus, idest imago, et similitudo ipsius. Juxta quod dicitur in Psalm. illumina super nos lumen vultus tui, domine: et alibi: illumina faciem tuam domine. Erat sicut sol, idest fidei cognitione clari, et calore charitatis fervidi, et immutabiles et infatigabiles in servitio Christi. Eccl. 27, homo sanctus in sapientia manet sicut sol. Nam stultus ut luna mutatur. Et pedes ejus, idest finales praedicatores per totum mundum ipsum portantes, non solum in corde per fidem, et in ore per confessionem et praedicationem, sed etiam in corpore per sanctam conversationem. 1 Cor. 6, empti enim estis praetio magno; glorificate, et portate dominum in corpore vestro. Tamquam columna ignis, idest plani per justitiam, recti per charitatem, erecti per contemplationem et desiderium aeternorum, fortes per fidem, alios portantes per pietatem infirmorum sustinere. Gal. 2, Jacobus, et Cephas, et Joannes, qui videbantur columnae esse. Nec dicit simpliciter, tamquam columna, sed addidit, ignis. Quia ipsi erunt ardentes in se per zelum: lucentes aliis per exemplum et doctrinam. Joan. 5, ipse erat lucerna ardens et lucens. Matth. 5, vos estis lux mundi. De his pedibus dicitur Isa. 52, quam pulchri pedes annunciantis pacem, annuntiantis bona, praedicantis salutem. Et habebat in manu sua libellum apertum, idest in potestate sua totam legem jam reservatam. Ipse enim omnia, quae in figuris de seipso in lege legebantur implendo aperuit, et praedicando per apostolos manifestavit. Unde supra in 5, vicit leo de tribu Juda, radix David, aperire, et solvere signacula ejus. Ibi satis diximus de libro, et ideo hic transimus. Et bene dicit, quod habebat in manu sua libellum, quia operatione legem adimplevit. Unde Matth. non veni solvere legem, sed adimplere. Sed quare dixit supra, librum, nunc dicit libellum, diminutivo nomine utens? Solutio. Ibi clausus ostenditur, quem superbia claudit. Hic autem liber apertus ostenditur, quem humilitas aperuit, quia per humilitatem venitur ad intelligentiam legis. Unde Matth. 18, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum, idest in intellectum. Supra in quarto, ecce dedi te in ostium apertum, quia modicam virtutem habes, idest humilitatem. Et posuit pedem suum dextrum, idest fortiores praedicatores. Super mare, idest super impios et infideles plenos amaritudine peccatorum. Quia dominus ad majores peccatores misit firmiores praedicatores. Verbi gratia Petrum et Paulum ad Romanos, qui semper omnibus ferociores et crudeliores fuerunt. Et quia Romae maxime vigebat ritus gentilium, et cultus idolorum. Sinistrum autem super terram, idest minores praedicatores missi sunt ad minimos malos peccatores. Item per mare, significatur gentilitas amaritudine infidelitatis et idolatriae. Per terram, significatur duritia et avaritia Judaeorum, quae frequenter fuit arata prophetia. Per pedem dextrum significatur vita aeterna, per sinistrum poena aeterna. Unde in judicio boni ponentur a dextris judicis, mali vero a sinistris, ut dicitur Matth. 25. Propter quod dicitur Proverb. 4, vias, quae a dextris sunt, novit dominus; perversae vero sunt, quae a sinistris sunt. Est ergo sensus. Et posuit pedem suum dextrum super mare, idest gentilitatem illuminans ad fidem praedicando convertit, et perduxit ad beatitudinem. Unde Luc. 2, lumen ad revelationem gentium. Gen. 49, ipse erit expectatio gentium. Sinistrum autem super terram, idest Judaeos, qui fuerunt terra culta per legem et prophetas, propter duritiam suam et avaritiam excaecari permisit ad aeternam damnationem. Roman. 11, caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret. Item pes dexter est amor Dei, qui debet omnem tribulationem et adversitatum amaritudinem conculcare, et ideo poni dicitur super mare. Ut sicut Christus pro amore nostro calcavit amaritudinem passionis, sicut ipse dicit Isa. 43, torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum; sic nos pro amore ipsius calcemus omnem amaritudinem mundi, etiam non timentes pro ipso mori, si necesse fuerit. Unde dicit beatus Bernardus. Audi luctam, sustinuit te dilectus, sustine et tu dilectum: non illi vincent peccata tua, te quoque illius flagella non superent. Hoc pede quicquid tangimus nostrum facimus. Unde Deut. 11, omnis locus quem calcaverit pes vester, vester erit. Pes sinister est amor proximi, quo omnia terrena debemus calcare, quia amorem proximi debemus omnibus terrenis praeponere. Juxta illud Levit. 19, diliges proximum tuum sicut te ipsum, idest citra Deum, et super omnia terrena, et hoc exigit justitia. Unde Prov. 12, qui negligit damnum propter amicum, justus est. Eccl. 29, perde pecuniam propter fratrem et amicum, et non abscondas sub lapide in perditionem. Ideo hunc pedem dicitur posuisse super terram; ut sicut ipse propter nos omnia terrena contempsit, et amorem nostrum toti mundo praeposuit; sic et nos toti mundo amorem proximi praeponamus, alioquin non habemus hunc pedem. 1 Joan. 3, qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua, quomodo charitas Dei manet in illo? Quasi dicat: nullo modo. Quia probatio dilectionis exhibitio est operis: et qui non habet hunc pedem, non habet dextrum. Quia qui non amat proximum non amat Deum. Unde 1 Joan. 4, qui non diligit fratrem suum, quem videt; Deum quem non videt, quomodo potest diligere? Quasi dicat: nullo modo. Nota quod in hac serie verborum, quae posita sunt, describitur et commendatur Christus a decem, quae debet habere quilibet praelatus, et quilibet praedicator. Primum est obedientia, quia missus a patre implevit ejus mandatum pro nobis moriendo. Unde Joan. 14, et sicut mandatum dedit mihi pater, sic laeto. Phil. 2, factus obediens usque ad mortem, et cetera. Haec obedientia notatur per hoc, quod vocatur Angelus. Vidi, inquit, alium Angelum et cetera. Secundum est charitas sive amor, quod notatur per hoc quod dicit, alium a praedictis, qui missi sunt in mundo a principe suo ex odio implent obedientiam suam, Christus autem ex amore charitatis. Joan. 15, majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Ephes. 1, Deus, qui dives est in misericordia, propter nimiam charitatem suam qua dilexit nos, tradidit semetipsum. 1 Joan. 3, in hoc apparuit gratia Dei. Tertia est patientia, quae notatur per fortem. De qua Proverb. 19, doctrina viri per patientiam noscitur. Isa. 42, silui, patiens fui, semper tacui et cetera. Quartum est humilitas, quae notatur per descendentem de caelis. De qua Philipp. 2, exinanivit semetipsum formam servi accipiens. Ibi ponit Glossa quatuor gradus humilitatis dicens, o quanta humilitas Christi. Humiliavit se usque ad incarnationem, usque ad mortalitatis humanae participationem, usque ad Diaboli tentationem, usque ad populi irrisionem, usque ad flagella, usque ad alapas, usque ad vincula, usque ad sputa, usque ad mortem, et si parum est hoc, addendum est aliquid de genere mortis. Mortem autem crucis, quae erat ignominiosior. O pellis morticina quid tenderis? O sanies foeda quid inflaris? Princeps tuus humilis, et tu superbus; caput humile, et membrum superbum. Absit. Ecce habemus humilitatis exemplum, superbiae medicamentum. Quintum est misericordia, quae per amictum nubis notatur. Unde Eccles. 23, thronus meus in columna nubis. Sextum est justitia, quae notatur per iridem capitis, de qua Psal. justitia ante eum ambulabit, et ponet in via gressus suos. Sed annexa erit justitiae ejus misericordia, quod significat caeruleus color iridis, qui conjungitur igneo. Unde Psal. misericordia et veritas obviaverunt sibi; justitia et pax osculatae sunt. Septimum est sapientia, quae notatur ibi, et facies ejus sicut sol. Eccles. 8, sapientia hominis lucet in vultu ejus. Eccles. 27, homo sanctus in sapientia manet sicut sol. Octavum est rectitudo affectionum, quae notatur ibi, et pedes ejus sicut columna ignis. De qua Psal. dulcis et rectus dominus, et propter hoc legem dabit delinquentibus in via. Nonum est perfecta doctrina, quia ostendit opere quod praedicavit ore, et hoc notatur ibi, et habebat in manu sua libellum. De quo dicitur Act. 1, coepit Jesus facere et docere. Luc. ult. qui fuit vir potens in opere et sermone. Decimum est discretio praedicationis, quae notatur ibi: et posuit pedem suum, quia aliter et alia praedicavit duris et rebellibus Judaeis, aliter et alia gentibus obedientibus. Gentibus blande loquebatur, Judaeis autem dure et acriter comminabatur. Matth. 24, vae vobis Scribae et Pharisaei: et ponit octo, quae omnia comminantur Judaeis: sic praedicator alios increpando debet praedicare veritatem. 2 Tim. 4, argue, obsecra, increpa. Sequitur, et clamavit. Hic ostendit testimonio Christi et suorum praedicatorum poenam malorum futuram, in consolationem bonorum, qui etsi ad modicum puniantur modo, postea coronabuntur in gloria; et e converso punitores eorum, etsi modo sunt in gloria, punientur post modum in Gehenna. Juxta quod dicitur Joan. 17, plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit, vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. Dicit ergo, et clamavit Angelus, scilicet Jesus Christus, voce magna, idest praedicatione magna, promittente, scilicet regnum caelorum. Et magnas comminationes, scilicet poenas Inferni. Ideo dicitur praedicatio vox magna. De primo dicitur Matth. 4, coepit Jesus praedicare et docere. Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum caelorum. De secunda Matth. 23, vae vobis Scribae et Pharisaei, idest aeterna damnatio. Matth. 11, vobis et cetera. Deinde determinat modum clamoris. Quemadmodum cum leo rugit, idest audacter et terribiliter. Unde Glossa, vox leonis ostendit ejus virtutem, et infert terrorem; cum leo cauda circa sylvam sulcum fecerit, nulla bestiarum audet exire. Ita Christus fide concludens rugit, ut aliquis exeat. Oseae 11, quasi leo rugiet, quia ipse rugiet, et formidabunt filii maris. Legitur autem triplex clamor Christi. Primum fecit Jesus in templo docens Psal. laboravi clamans, raucae factae sunt fauces meae. Secundus fuit in cruce. Matth. clamavit Jesus voce magna dicens: eli, eli et cetera. Item infra: Jesus iterum clamans voce magna emisit spiritum. Hebr. 5, cum clamore valido et lacrymis offerens exauditus est pro sua reverentia. Tertius clamor erit in judicio. De quo Isa. 42, vociferabitur, et clamabit super inimicos suos. Proverb. 20, sicut rugitus leonis, ita et terror regis; qui provocat eum peccat in animam suam. Quarto autem legitur clamasse in Lazari suscitatione. Joan. 11, cum haec dixisset, voce magna clamavit, Lazare veni foras. Sequitur, et cum clamavisset, idest cum poenam malorum futuram insinuasset, et bonorum remunerationem, locuta sunt septem tonitrua, idest universi praedicatores, septiformi gratia spiritus sancti repleti, voces suas, idest tempori, et negotio eorum congruas. Item voces suas ab eos receptas. Nihil enim praedicabunt nisi quod ab eo audierunt. Matth. 10, quod in aure audistis, praedicate super tecta. Sed quaeritur quare dicat Christum clamare, et praedicatores loqui. Solutio. Ejus est comminari, cujus est punire. Ideo dicitur Christus clamare comminando, quia est ejus punire. Praedicatorum autem est cum modestia populum exhortare, et ideo dicuntur loqui. Item supra 8, signantur praedicatores, per Angelos habentes tubas; hic autem per tonitrua. Quare hoc est? Quia ibi hortabantur ad bellum, quod est usus tubarum. Hic agitur de poena malorum, quam praedicatores comminando annunciant; et ideo tonitrua dant voces suas, idest cum praedicatores annunciantes malorum poenam futuram, ut a malo cessarent, et bonorum remunerationem, ut amplius ferventes in bono perseverarent. Et ego scripturus eram, idest paratus scribere audita, ut aliis nunciarem, et audivi, idest intellexi vocem de caelo, idest inspirationem a Deo missam, vel admonitionem angelicam Antichristi. Qui volent praedicare, sed prohibebuntur, ne sanctum dent canibus, et margaritas spargant ante porcos, idest claude, et ne reveles, quae locuta sunt septem tonitrua, idest omnes praedicatores, et noli ea scribere, idest infidelibus manifestare, in quibus non habent locum, quia in eis non capit sermo. Tunc enim erit tempus cum sanam doctrinam non recipient, sed coacervabunt sibi magistros prurientes auribus, ut dicitur 2 Tim. 4. Tob. 12, sacramentum regis abscondere bonum est: opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est. Et Angelus quem et cetera. Hic incipit secunda pars hujus capituli, in qua datur secunda consolatio, de promissione vitae incommutabili facta a Christo, quam per se, et per partem confirmat. Unde dicit, et Angelum quem vidi stantem supra mare, quo ad pedem dextrum, et super terram, quo ad pedem sinistrum. Levavit manum suam ad caelum, idest modum et gestum jurantis accepit, et juravit per viventem in saecula saeculorum, idest firmiter statuit, et veraciter affirmavit contra haereticos. Qui dicunt, quod non licet jurare. Et ostendit, quod ille per quod juratur, potens est promissa implere, dicens, qui creavit, idest de nihilo fecit caelum Empyreum scilicet et ea, quae in eo sunt, idest Angelos simul cum caelo creavit. Unde Beda, hoc superius caelum, quod a volutibilitate mundi secretum est, mox ut creatum est, Angelis impletum est, quos in principio cum caelo conditos testatur dominus dicens, ubi eras cum me laudarent astra matutina. Job 39, item caelum sydereum, et ea, quae in eo sunt, idest stellas. Item caelum aereum, et ea quae in eo sunt, scilicet volucres, et terram, et ea quae in ea sunt, idest animalia gressibilia et reptilia tam mitia quam immitia. Item terram, idest Ecclesiam. Et ea quae in ea sunt, idest distinctiones personarum, dona gratiarum, distributiones officiorum, bona temporalia, et quae data sunt Ecclesiae ad sustentationem bonorum. Et mare, quamlibet aquarum congregationem. Et ea quae in eo sunt, idest pisces. Item mare, idest tribulationum amaritudinem. Et ea quae in eo sunt, idest tribulationum utilitates. Et ex hac littera convincitur Manichaeus, qui dicit tantum invisibilia creata a malo Deo, idest a Diabolo. Item, qui creavit caelum, scilicet spiritum humanum, et ea quae in eo sunt, idest sensus et membra. Et mare, idest saeculum, ubi major minorem devorat et sicut in mare major piscis minorem devorat. Unde Habacuc 1, facies hominis sicut pisces maris. Et ea, quae in eo sunt, idest homines et jumenta et omnia alia quibus vita hominum sustentatur. Deinde ostenso qualis est per quae juravit Angelus, idest Christus, qui juravit dicens quia tempus non erit amplius. Contra. Psalm. et erit tempus eorum in saecula. Solutio. Tempus duobus modis accipitur: uno modo prout est mensura motus primi mobilis; sic non erit, quia stabit firmamentum, et sol et luna et ceteri planetae et stellae omnes. Unde Habacuc 3, sol et luna steterunt in habitaculo suo, idest stabunt in loco, in quo creata fuerunt in principio. Secundo modo dicitur tempus, prout est mora motus rerum mutabilium; sic erit tempus, quo ad malos in Inferno, ubi transibunt ab aquis nivium ad calorem nimium, ut dicitur Job 24. Verbum ergo Psalmi intelligitur de statu malorum in Inferno; quod vero dicitur hic, intelligitur de statu bonorum in caelo, ubi erunt omnia in statu. Unde Rom. 8, creatura vanitati subjecta est, idest mutabilitati; sed liberabitur a servitute corruptionis in libertate gloriae filiorum Dei. Triplex ergo est vanitas a qua liberabitur creatura. Prima est mortalitatis, et haec est in homine. Secunda mutabilitatis, et haec est in his, quae facta sunt propter hominem. Tertia est curiositatis, et haec est in his, quae sunt ab homine. Et quia homo omnium causa est, et omnes habet in se, ideo dicitur in Psal. universa vanitas omnis homo vivens. Quod ergo juravit Angelus, scilicet quod non erit tempus amplius, intelligitur, idest rerum vicissitudo, sive vanitas, et successio gaudiorum et tribulationum: quasi dicat Angelus fidelibus, qui tunc erunt. Estote patientes modicum tempus, quoniam finita hac horaria persecutione, nihil amplius tribulationis et varietatis patiemini. Neque etiam illud durabit multum. Sed in diebus vocis septimi Angeli, cum coeperit tuba canere, idest diebus ultimorum praedicatorum post tempus Antichristi cum ipsi coeperint praedicare, idest ipso initio praedicationis eorum, consummabitur mysterium Dei, idest implebitur promissio Dei, super remuneratione sanctorum, qui modo tribulationibus premuntur. Quae dicitur mysterium, quia oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se. 1 Corinth. 2. Psal. magna multitudo dulcedinis tuae domine, quam abscondisti timentibus te. Sicut evangelizavit per servos suos prophetas, quorum intentio fuit de adventu domini et consummatione saeculi prophetare, quando bonis praemium, malis poenam reddet Deus. Per hoc enim, et bonos ad poenitentiam, et malos retrahebant a peccatis. Jerem. 23, in novissimo dierum intelligetis ea. Et audivi vocem et cetera. Tertia pars capituli, in qua datur fidelibus tertia consolatio, quae est de eo, quod Joanni praecipitur, ut ea quae vidit nuntiet, ut sic ex provisione habeatur consolatio, et cautela in futuris persecutionibus. Mala enim, quae videntur, minus laedunt. In hac enim parte duo dicuntur Joanni. Primo ut accipiat librum. Secundo, ut praedicet gentibus: postea ostenditur ei modus praedicandi. Infra 12 cap. Dicit ergo, et vocem quam audivi, idest angelicam admonitionem, vel divinam inspirationem, iterum de caelo, idest de secreto, et in occulto cordis interius, loquentem mecum, idest mihi desideranti. Unde quia desiderium cordis est locutio, qua anima loquitur Deo, et Joannes desiderabat scire haec, ideo dicitur, loquentem mecum, et non mihi, et dicentem, idest praecipientem, vade, passibus mentis, et accipe librum apertum, idest Evangelii praedicationem, quod in veteri lege clausum est, et signatum ipse Christus aperuit, nascendo, moriendo, et resurgendo, ascendendo. De manu Angeli, idest de potestate Christi, stantis super mare et super terram, idest parati juvare gentiles et Judaeos accedentes ad se. Sed quomodo dicitur Joanni, quod accipiat librum, qui jam dudum ipsum acceperat, quando sibi et aliis discipulis Christus dedit officium praedicandi, et aperuit sensum, ut intelligerent Scripturas? Solutio. Hoc dicitur Joanni in persona futurorum praedicatorum, qui non acceperant officium praedicandi, sed accepturi erant. Item dicitur quod vadat in dioecesim suam, ut accipiat librum apertum sibi, ut resumat praedicationis officium, quod intermiserat propter exilium, in quo erat. Unde praedicitur ei reditus de exilio, et libera potestas praedicandi ea quae sibi ostensa fuerunt, scilicet graves tribulationes, quas patientur sancti tempore Antichristi, et eorum remunerationem; et hoc ad consolationem praesentium, ut illis auditis non reputent magna quae patiantur, et cum illa venerint patientius sustineantur, vel potius caveantur. Item sic. Et vocem, idest angelica revelatio, quam audivi, aure cordis. Item. De caelo loquentem mecum, idest de Ecclesia, vel de utilitate Ecclesiae, et dicentem, idest praedicantem. Vade, idest vades, vel vade ex praecepto, et accipe librum de manu Angeli, id est praedica, manifesta omnia mysteria legis adimpleta jam operatione domini nostri Jesu Christi, stantis super mare, et super terram, idest qui superavit omnes passiones, amaritudines, et mundi cupiditates, et regnat immobilis et impassibilis in caelo. Stare enim dicitur Christus post resurrectionem, quando factus est immutabilis et impassibilis. Unde Joan. 20, dicitur stare Jesus in littore, et discipuli maris fluctibus laborabant. Et nota quod illud quod Joannes dicit, vox de caelo, dicit cuilibet clerico: licet pauci audiant, idest se audivisse ostendant. Unde contra clericos quaeritur dominus per Isa. 42, quis caecus nisi servus meus, et quis surdus ad quem misi nuntios meos? Idest clericus, cui fit vox primum, et iterum, et frequenter, scilicet in lectione, et in praedicatione, in disputatione, in secreta meditatione. Vel primo fit invitando ad fidem. Secundo invitando ad operationem. Et quid dicit vox? Vade, et accipe librum apertum de manu Angeli, stantis super mare, et super terram. Liber est vita Christi, in quo sunt tot literae quot virtutes. Humilitas enim ejus una litera est, patientia alia, benignitas alia, et sic de aliis. Quas literas ipsemet suscepit in se. Unde Job 31: librum scribat ipse qui judicat, idest filius, cui pater dedit omne judicium, ut dicitur Joan. 5. Sed postea in hoc libro scripserunt homines, et alias literas satis legibiles nimio sanguine rubricatas, scilicet vulnera pedum, et manuum, et lateris, et sulcos virgarum totius flagellati. Unde Isa. 8, sume tibi librum grandem, et scribe in eo cum stilo hominis, idest lancea Pilati, et clavis Judaeorum. Utraeque literae valde legibiles sunt. Nemo enim potest se excusare quod non potuerit legere in libro. Unde Habacuc: scribe librum, et explana illum super tabulas, ut percurrat qui legerit. Ad exemplar hujus libri, debet quilibet scribere suum; quod qui non fecerit judicabitur de falso. Ipse enim dicturus est nobis, ostendite mihi numisma census. Quo ostenso quaeret cujus imago et super scriptio. Vae illis, qui dicent Caesaris: nam sententiando concludet consequenter. Reddite ergo, quae sunt Caesaris, Caesari, et quae sunt Dei Deo. Nec poterit quis decipere judicem, quia liber exemplaris in judicio apertus omnibus apparebit, ut videant omnes falsitatem librorum suorum, et etiam aliorum. Unde infra 20, libri aperti sunt, et alius liber, qui est vitae apertus est, et judicati sunt mortui, ex his, quae scripta erant in libris. Item liber est lex divina, sive Scriptura sacra. De qua dicitur in Psal. in capite libri scriptum est de me, idest in principio Scripturae, ibi scilicet: in principio creavit Deus caelum et terram. Hunc librum debent habere magistri legis divinae, in corde per intelligentiam, in opere per efficaciam, et tamdem in ore per doctrinam. Sic habuit, qui dicit Rom. 16, non audeo loqui aliquid eorum, quae per me non effecit Christus. Ideo Ezech. 3, missus est liber in manu, ut ipse doctor aut praedicator legem faciat priusquam doceat, et sic auditores librum accipiant non solum de ore, sed etiam de manu. Unde non solum a lingua, sed magis a vita, procedat doctrina necesse est. Dupliciter enim accipiendus est liber a doctore: scilicet de manu, et de ore. De primo dicitur hic Joanni, vade, et accipe librum de manu Angeli, idest boni magistri, vel praedicatoris, qui est nuntius Dei. De secundo dicitur Malach. 2, labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem ex ore ejus requirent, quoniam Angelus domini exercituum est. Sed quoniam exempla efficacius movent quam verba, et quia multi librum in ore, pauci in manu habent, ideo dicitur hic, accipe librum de manu Angeli, idest exemplum tene boni magistri, qui facit quod docet. E converso Matth. 23, super cathedram Moysi et cetera. Quaecumque dixerint vobis facite, secundum autem opera eorum facere nolite: quasi dicat: dominus. Accipite librum de ore eorum, non de manu, sed de bono doctore, stantis super mare, et super terram, idest superantis adversa et prospera mundi hujus. Talis enim doctor, non emolliet, neque mirabitur exponendo Scripturam, sed nudam dicet veritatem: et talis quaerendus esset magister, et talis credendus esset. Sed heu talis magister non quaeritur, et si esset aliquis talis non audiretur, quia non dicit placentia. Isa. 30, erit in die novissimo testamentum usque in aeternum, populus enim ad iracundiam provocans est, filiique mendaces: filii volentes audire verbum Dei, qui dicunt videntibus, nolite videre, et aspicientibus, nolite aspicere nobis ea, quae recta sunt; loquimini nobis verba placentia. Videte vobis errores, auferte a me viam, declinate a me semitam, cesset a facie nostra sanctus Israel, idest doctor docens veritatem. Hoc consonat apostolis. 2 Timoth. 4. Erit tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus; et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. Sequitur, et abii, idest mundanis renunciavi, et terrenis curis me expoliavi, statim tamquam vere obediens. Ad Angelum, idest ad Christum, ad quem aliter non itur. Unde Luc. 14, si quis venit ad me, et non odit patrem, idest mundum, et matrem suam, idest concupiscentias, et uxorem suam, idest saecularem sapientiam, et filios et fratres, idest totam parentelam, adhuc autem et animam suam, idest vitam carnalem, non potest meus esse discipulus. Dicens ei: Glossa: quod verbo et opere, ut daret ei gratis non venderet meritis, mihi audienti et postulanti librum, idest libri intelligentiam. Ex libro isto patet quod ore et obedientia debet quaeri sapientia. Unde Jacob 1, siquis indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat. Eccles. 1, fili concupiscens sapientiam, serva justitiam, et Deus praebebit eam tibi. Loquitur autem Joannes hic in persona praedicatorum, qui erunt in ultimis temporibus, qui forsitan non habebunt doctores veritatis, nisi Evangelium, idest Christum, qui eos docebit per spiritum sanctum. Et dixit mihi oranti, et dicenti, obedienti. Accipe librum, idest legis intelligentiam, et praedicandi officium. Hic dicit Glossa: Deus si quem invenit paratum, quod necessarium sponte offert. Inter alia, quae praeparant animam ad suscipiendam intelligentiam sapientiae divinae, est humilitas. Jacob. 2, Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam suam. Psal. inter medium montium pertransibunt aquae. Item Psal. valles abundabunt frumento, idest humiles intellectu divino. Proverb. 12, ubi humilitas ibi sapientia. Et devora illum, idest audi, et festinanter comede illum. Non dicit, mastica illum, exponendo, et praedicando aliis: sed devora includendo in corde, et memoriter retinendo. Quia mysteria Christi et Ecclesiae, non tunc erunt praecanda; sed tamen a bonis, ne pereant, erunt colligenda. Sicut dicitur Joan. 6, colligite fragmenta ne pereant, et faciet amaricari ventrem tuum, idest mentem tuam. Et hoc dicit, quia veritatem oportebit tunc in corde celare, quod facient cum magno dolore et amaritudine, quia libentius praedicarent, si haberent auditores. Sed in ore tuo erit dulce tamquam mel: quasi dicat: amarum erit praedicatoribus illius temporis tacere veritatem, quam habent in corde clausam; sed dulce erit si possent eam aliis ore praedicare. Sed revera signatur liber tunc, quia auferetur praedicatio omnino, et doctrina veritatis. Unde supra eodem dixit Angelus, Joan. 10, Christus ultimis praedicatoribus, signa, quae locuta sunt septem tonitrua. Et Dan. 12, dixit alius Angelus, tu autem Daniel claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum, hoc est usque ad mortem Antichristi, quando licebit libere praedicare; sed ipso vivente non audientur, neque possent si velint, quia non permittentur. Item accipe librum: intelligendo, et devora illum, operando. Et faciet amaricari ventrem tuum, idest sensualitatem tuam, quae mollis est et fragilis. Scriptura difficilis est ad intelligendum, maxime fragilibus, sed tamen facilis et dulcis ad praedicandum. Magnus labor est in studio legis, et major in exercitio operis; sed quaedam recreatio est praedicatio sermonis. Unde Psal. quam dulcia faucibus meis eloquia tua. Super mel ori meo. Unde et hic sequitur. Sed in ore tuo erit dulce tamquam mel, idest illud quod cum amaritudine intellexisti studendo et operando, cum jucunditate et dulcedine dices praedicando. Ergo qui non laborant studendo et operando, non sentiunt aliquam devotionem vel suavitatem legendo et praedicando: et ideo tales nec libenter legunt, nec libenter praedicant, quia nullam sentiunt devotionem. Illi autem, qui forti animo laborant studendo et operando, quando legunt vel praedicant sentiunt aliquam devotionem, ex hisque reficiuntur in ipsa locutione vel praedicatione, propter quod etiam libentius praedicant et legunt, et minus gravantur legendo et praedicando. Job 3. Antequam comedam, idest reficiar per devotionem, suspiro, scilicet in studio et operatione. Sequitur, et accepi librum, idest Scripturae intellectum, et praedicandi officium, de manu Angeli, idest ex dono et opere filii Dei, non ex meo merito vel studio, et devoravi illum, idest memoriae tradens, et opere adimplens. Et erat in ore meo tamquam mel dulce, idest in praedicatione. Et cum devorassem eum, idest memoriae commendassem, et opere adimplessem, idest hoc duplici modo mihi incorporassem, amaricatus est venter meus, idest sensualitas mea, in ipsa scilicet devoratione, idest in studio et operatione. Jerem. 4, ventrem meum doleo, ventrem meum doleo, sensus cordis mei turbati sunt in me. Item accepto et devorato libro, dicit Joannes, amaricatum esse ventrem suum, quia intellectis malis quae passuri erant sancti temporibus ultimis, ex passione doluit. Et haec mala ostensa fuerunt Joanni, ut ea praesentibus praedicaret ad eorum consolationem. Nam ista mala quae modo patitur Ecclesia, vel passa est temporibus Joannis, modica sunt respectu eorum quae patietur tempore Antichristi. Et ut cautior reddatur Ecclesia contra mala futura, ideo sequitur, et dixit mihi Angelus, scilicet, oportet te iterum, post quam exieris de exilio prophetare, id est futura mala, quae praevidisti, praedicare populis, et gentibus, et linguis idest diversis nationibus, et regibus multis. Sed quaeritur, quibus, quia non legitur, quod Joannes post reditum ab exilio exierit de Asia. Dicimus quod si non verbo, tamen Scriptura pluribus regibus praedicavit, et adhuc hodie praedicare non cessat, quia quaecumque ab eo scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. Rom. 15, item hoc dicitur de praedicatoribus ultimis, quos oportebit iterum praedicare, mortuo scilicet Antichristo. Unde sensus est, et dixit mihi, idest praedicatoribus ultimis, quorum personam gerebat Joannes, oportet te, idest eos mortuo Antichristo scilicet, prophetare, idest libere praedicare populis, et gentibus, et linguis, et regibus multis, qui erunt tunc, quibus dabitur spatium ad poenitentiam agendam, ut dictum est supra, quadraginta dierum.