CAPUT 11

Et datus est mihi calamus et cetera. In primo ostenditur auctoritas, et modus praedicandi. Nam in fine praecedentis capituli fuit promissa Joanni libertas redeundi ab exilio, facultas praedicandi: et ideo in principio hujus capituli bene ostenditur modus et auctoritas praedicandi. In secunda ponitur praedicatio, mors, et resurrectio Eliae, quae est quarta consolatio Ecclesiae, ut diximus in principio capituli praecedentis: et haec pars incipit ibi, et dabo duobus. In tertia agitur de tubicinio septimi Angeli, ubi terminatur tertia visio: et haec pars incipit ibi, septimus Angelus. Dicit ergo Joannes, et datus est mihi calamus, idest libertas praedicandi, quae calamo scribitur, vel calamus, idest scientia Scripturae, lingua, sive eloquentia ad praedicandum ipsam scientiam. Isa. 50, dominus dabit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum, qui lapsus est verbo. Eccles. 51, dedit mihi dominus linguam et cetera. Et similis virgae per quam significatur regia majestas: quasi dicat Joannes: ex auctoritate jubentis accepi libertatem praedicationis: quasi dicat: non ex mea voluntate, sed Christi auctoritate praedicandi accepi libertatem: hoc dicit contra illos qui non missi a Deo praedicabant. Contra quos dicitur Rom. 9, quomodo praedicabunt nisi mittantur? Et Jerem. 33, non mittebam eos et ipsi currebant. Praedicatio autem Scripturae dicitur calamus, quia sicut calamo scribitur, sic fides et ceterae virtutes ministri praedicatione auditorum cordibus inserentur. Unde Rom. 10, fides ex auditu, auditus autem per verbum Dei. Deuteronom. 30, dabo legem meam in visceribus eorum et scribam eam. Virgae vero dicitur similis, quia regit homines, sicut virga pastoris oves. Unde Psalm. virga directionis, virga regni tui. Item quia flagellando castigat. Prov. 22, stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplinae fugabit eam. Item quia virga flexibilis est in omnem partem, sic et Scripturae praedicatio Catholicam exquirit expositionem. 2 Timoth. 3, omnis Scriptura divinitus inspirata, utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitia, ut perfectus sit homo Dei. Item virga recta et rectos facit credentes. Prov. 8, justi sunt omnes sermones mei, non est in eis pravum quid neque perversum; recti sunt intelligentibus et aequi invenientibus scientiam. De hoc calamo dixit Psalm. lingua mea calamus Scribae velociter scribentis. Scriba est spiritus sanctus. Matth. 10, non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri, qui loquitur in vobis. Sicut ergo non laudatur calamus de bona litera, sed scriptor, ita non debet laudari de praedicatione bona praedicator, sed spiritus sanctus. Unde beatus Bernardus, de bona Scriptura laudatur manus non calamus: sic de bona scientia laudatur non praedicator, sed spiritus sanctus. Et dictum est mihi ab Angelo, surge, de lectulo pigritiae. Proverb. 6, usque quo piger dormis? Quando consurges ex somno tuo? Vel surge, idest a morte erige. Ephes. 2, surge qui dormis et exurge a mortuis, idest a terrenis quae mortua sunt, et illuminabit te Christus, sicut sol electos et conversos ad se illuminat, non conversos ad terram, et metire templum et altare, et adorantes in eo, idest omnibus secundum eorum capacitatem praedica, majora majoribus, sicut apostolus 1 Corinth. 2, sapientiam loquimur inter perfectos. Et minoribus minora. 1 Corinth. 3, ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus; tamquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi non escam. Per templum Dei signatur Ecclesia communiter, idest fidelium congregatio. 1 Corinth. 3, templum Dei sanctum est quod estis vos. Per altare signantur poenitentes qui die ac nocte vigiles in jejuniis et disciplinis et aliis spiritualibus exercitiisque macerant et mortificant carnem suam in sacrificium Deo, juxta illud Rom. 12, obsecro vos per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra Deo hostiam vivam, sanctam et beneplacentem. Vivam fide, sanctam spe, beneplacentem charitate. Per adorantes in templo signantur viri spirituales qui magis orationi et contemplationi intendunt. De quibus Joan. 4, venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt patrem in spiritu et veritate. Nam et ipse pater tales quaerit qui adorent eum. Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum in spiritu et veritate oportet adorare. Item per templum quod totum erat auro tectum interius et immobile, signatur Ecclesia triumphans, ubi splendet et lucet aperta Dei bonitas et sapientia et immobilis perseverat. Unde Isa. 33, respice Sion civitatem solemnitatis vestrae: oculi tui videbunt Jerusalem habitationem opulentam, tabernaculum, quod nequaquam transferri potest, nec auferentur clavi ejus in sempiternum. Et de hoc templo dicit Psalm. in templo ejus omnes dicent gloriam. Quod enim ibi dicitur erit gloria dicentis. Per altare significatur Christus super quod offeruntur Deo patri omnes oblationes Ecclesiae. De quo Exod. altare de terra facietis mihi, idest Christum de virgine nasciturum secundum carnem credetis per me. Per adoratores signantur omnes fideles. Et valde eleganter ponuntur altaria inter templum et adorantes, quia per Christum conjungitur militans Ecclesia triumphanti et triumphans militanti. Unde et mediator dicitur 1 Timoth. 2, mensura templi est bonorum operum contemplatio quae sunt in Ecclesia triumphante. Quae mensura extenditur a summo caeli usque ad profundum Inferni, et in circuitu undique, quia quocumque te vertas invenies gloriam. De qua mensura dicitur Luc. 4, mensuram bonam, et confertam, et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Bonam, quia de re bona: confertam, quia profundam: coagitatam, idest dilatatam; supereffluentem, quia altam. Mensura altaris est fides qua credendum est de Christo, quod est verus Deus et verus homo. Unde Sap. 8, attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Prov. ult. mulierem fortem quis inveniet? Procul, et de ultimis finibus pretium ejus. Primus finis Deus est; ultimus finis homo, Christus est Deus et homo. De hac mensura dicitur Rom. 12, unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei. Mensura adorantium est a solis ortu et occasu ab Aquilone et mari, quia ex omnibus gentibus hominum constat Ecclesia, et ipsa se extendit ad quatuor partes mundi. Unde Ezech. 37, a quatuor ventis veni spiritus et insuffla super interfectos istos et reviviscant. Dicitur ergo Joanni, idest cuilibet praedicatori, surge, idest soporem tolle. Vel surge, idest mentem ad caelestia erige, et metire templum Dei, idest contemplare gaudia caeli, ut aliis dicas, sicut exploratores qui post explorationem, ut alios incitarent ad amorem terrae, attulerunt inde uvam, ficum et malogranatum. Num. 14, per uvam intelligitur laetitia divinae visionis, per ficum dulcedo dilectionis, per malogranatum securitas habitationis, quia sub cortice quasi in securitate sunt concorditer grana ordinata sicut sancti in caelo. Unde Isa. 32, sedebit populus meus in pulchritudine pacis, in habitaculis fiduciae, in requie opulenta. De qua securitate dicit Salomon, Prov. 15, secura mens quasi juge consilium, et altare metire, supple, idest Christum verum Deum et verum hominem crede, et hoc aliis praedicare stude. Et adorantes in eo metire, idest numerum et multitudinem fidelium. Attende quia non ex una gente tantum congregata est Ecclesia, immo ex omni gente sine personarum acceptione. Unde et omnibus annuntianda est mensura templi et altaris, idest gloria caeli et fides Christi. Unde Ezech. 40 dicitur, ecce ubi erat species aeris, et funiculus lineus in manu ejus, et calamus mensurae in manu ejus: stabat autem in porta et locutus est mihi in die victoriae, fili hominis, vide oculis tuis et auribus tuis audi et pone cor tuum in omnia quae ego ostendam tibi, quia ut ostendantur tibi adductus sum huc. Iste vir est praedicator qui debet virere virtutibus, et ad modum aeris sonare in praedicatione, et dilatari in tribulatione. Funiculus lineus est castitas, quam debet habere, non solum in ore, sed in opere. Calamus mensurae est praedicationis discretio, qua mensurat unumquemque secundum capacitatem ejus, quam recte portat in manu, quia quod dicit praedicator ore debet opere demonstrare. Sed quare supra 9, dicitur de Ecclesia malignantium quod fuit numerata, ibi: et numerus equestris exercitus. Hic autem dicitur de Ecclesia fidelium, quod sit mensurata. Unde hoc? Solutio. Numerus dicit divisionem, mensura vero continuitatem. Quia ergo mali divisi sunt ab invicem et a Christo, ideo recte dicitur eorum Ecclesia numerata. Sed quia boni conjuncti sunt adinvicem et continui ad invicem, et cum Christo glutino charitatis conjuncti, ideo recte dicitur eorum Ecclesia mensurata. Sequitur, atrium autem quod est foris templum, idest falsos Christianos qui sunt extra Ecclesiam numeratos et sine numero, numero licet non nomine. Ejice foras. Glossa 1, excommunicando ostende esse foras. Et est argumentum quod pro quolibet peccato mortali episcopus potest excommunicare subditos suos: quod concedimus si post legitimam admonitionem noluerunt dimittere peccatum suum. Unde Timoth. 3, haereticum post unam et secundam correctionem devita. Item. Ejice foras, idest praedic ejiciendos in futuro cum Diabolo. Unde infra ult. foris canes et cetera. Matth. 9, multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob et omnibus prophetis in regno Dei, vos expellemini foras; et venient ab oriente et occidente, ab Aquilone et Austro, et accumbent in regno Dei. Haec est mensura, de qua supra diximus, qua mensurantur omnes adorantes in templo. Matth. 13, elegerunt bonos in vasa sua, malos autem foras miserunt. Hoc signatum fuit in ejectione Adam de Paradiso, Gen. 3, et in ejectione Agar et Ismael, Gen. 21. Unde Paulus Galat. 3, ejice ancillam et filium ejus: non enim erit haeres filius ancillae cum filio liberae. Bene autem per atrium signantur mali Christiani; quia etsi per Baptismum sint sanctificati, tamen sunt intus pleni peccatis; sicut atrium in terra sancta est, et tamen ibi reponuntur cadavera mortuorum. Item atrium adhaeret Ecclesiae; quia tamen informis est, propter peccatum manet extra. Sequitur, et ne metiaris illud, idest mensuram praedicationis omnino subtrahe illis quasi indignis, non enim merentur metiri calamo verbi, qui nolunt subesse praecepto. Unde Matth. 7, nolite sanctum dare canibus, neque spargatis margaritas ante porcos. Et quare? Quia datum est gentibus, idest dati sunt erroribus, et vitiis gentium, et quia sunt conformes in culpa. Et civitatem sanctam, idest Ecclesiam in unitatem fidei congregatam calcabunt, idest persequentur ad conculcandum, gentiles scilicet et falsi Christiani, mensibus quadraginta duobus, idest tribus annis et dimidio, quibus regnabit Antichristus. Item per hunc numerum, qui constat ex senario ductum in septenarium, significatur tota vita praesens, quae septem diebus agitur et sex misericordiae operibus occupatur. Vel conculcavit bonos, quod significat persecutio Caim contra Abel, et Ismael contra Isaac, et Esau contra Jacob, et Saul contra David, et Judaeorum contra Christum; in cujus rei figuram fecerunt filii Israel mansiones in deserto, ut dicitur Num. 33. Et dabo duobus testibus meis et cetera. Secunda pars capituli, in qua praemittitur Ecclesiae adventus Enoch et Eliae, quorum praedicatio fuit eorum consolatio: et dicuntur novem in hac parte de his duobus. Primum est de tempore praedicationis. Secundum est de habitu corporis eorum, ibi: amicti saccis. Tertium de habitu mentis eorum, ibi: hi sunt duae olivae. Quartum de fiducia eorum, ibi: et si quis. Quintum de potestate eorum, ibi: hi sunt. Sextum de morte ipsorum, ibi: et cum fuerit. Septimum de resurrectione eorum, ibi: et post dies tres. Octavum de ascensione in caelum, ibi: et audierunt vocem. Nonum de plaga futura in mundo, in ascensione eorum, ibi: et in illa hora. Et sicut dicit Glossa, per istos duos intelliguntur omnes alii praedicatores qui sunt modo, et erunt: istos autem adducit in exemplum, ut sicut illi per tam graves persecutiones non dimittuntur tunc praedicare, ita et alii per minores tribulationes non debent cessare praedicare etiam si propter hoc debeant mori; quia sicut illos suscitabit et remunerabit dominus, ita interfectores damnabit: ita faciet et aliis praedicatoribus. Dicit ergo, et dabo, non dicit quid; ad significandum, quod inenarrabile est illud quod dabit. Isa. 44, oculus non vidit Deus absque et cetera. Simile dicitur in Psalm. ponam in salutari; non dicit quid, ut intelligas omne bonum. Duobus testibus meis. Eliae et Enoch et aliis omnibus, qui ideo sub binario ponuntur, quia de duobus testamentis accipiunt quod praedicant. Unde Psalm. de medio petrarum dabunt voces. Item quia duo de Christo praedicant: scilicet quod pertinet ad humanitatem, et quod pertinet ad divinitatem. Item quia Christum praedicando magnificant et Antichristum damnando monstrant. Item quia praemia bonorum ad consolationem et supplicia malorum ad resurrectionem praedicant. Item quia docent declinare a malo et facere bonum, quae sunt duae partes justitiae. Item quia in ore duorum vel trium testium stat omne verbum, et ut dicitur Deuteronom. 8. Ideo etiam misit dominos duos discipulos suos binos ante faciem suam in omnem locum, quo ipse erat venturus, ut dicitur Luc. 10. Hi fuerunt testes Christi. Primo praedicando. Unde Act. 3, et eritis mihi testes in Jerusalem et in omni Judaea. Secundo moriendo. Unde supra 2, in diebus illis Antiphas testis meus fidelis occisus est apud vos. In hoc quod dicit, dabo, notat quod maximam gratiam facit dominus illi, cui dat gratiam ut praedicando et moriendo sit testis ejus. Philipp. 1, donatum est vobis non solum ut in eum credatis, sed etiam ut pro eo patiamini. Ideo ibant apostoli gaudentes a conspectu Concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati, ut dicitur Act. 5. Et prophetabunt diebus mille ducentis et sexaginta. Glossa, in tribus annis et dimidium. Tamen alia Glossa dicit: nota quod hi dies non perficiunt tres annos et dimidium: et hoc verum est, quia desunt viginti unus dies: sed non est contrarietas, quia Elias et Enoch solummodo praedicabunt tanto tempore quanto Christus praedicavit tribus annis et dimidium, uno defuit fere quinta pars dimidii anni. Christus enim post quam fuit baptizatus, supervixit tribus annis tantum, et quantum est ab Epiphania usque ad Pascha quod pro anno dimidio computatur. Unde sicut Christus praecise non perfecit tres annos et dimidium in sua praedicatione, sic isti non perficient: et haec solutio habetur in interlineari quae dicit sicut ipse praedicavit. Alia solutio potest dari: scilicet quod Scriptura non facit vim in numeris minutisque minutorum; et ideo licet mille, ducenti sexaginta dies desint, non facit vim Scriptura. Prima solutio melior est: quia ita poterat ita bene dixisse, praedicabunt mille ducentis sexaginta diebus. Sequitur, amicti saccis. Hic agitur de habitu corporis qui satis vilis et abjectus erit, scilicet saccus: et hoc facit Joannes, ut ostendat, quod Ecclesia in sua senectute revertetur ad diem juventutis suae. Idem enim dicitur de praecone primi adventus, scilicet Joanne Baptista, Matth. 1: et erat Joannes vestitus pilis camelorum, et zona pellicea circa lumbos ejus. Item ut ostendat qualem habitum debent habere praedicatores medii, qui scilicet praedicant inter praedicationem Joannis Baptistae et istorum duorum. Non debet enim medium ab extremis discrepare. Unde de Isaia, qui fuit magis praedicator evangelicus, quam propheta, ut dicit Joannes, dicitur 20 ejusdem. Vade et solve saccum de lumbis tuis et calceamenta tolle de pedibus tuis, et fecit sic. Item Isa. 50, induam caelos tenebris, et ponam saccum operimentum eorum: quasi dicat: praecones adventus domini, licet sint caelestes, tamen vilibus induentur; ergo qui pretiosis et mollibus induuntur non sunt praecones adventus domini, sed potius Antichristi. Ideo dicuntur praedicatores, amicti saccis, qui est habitus poenitentium, quia debent praedicare poenitentiam, non solum verbo, sed exemplo. Sequitur de habitu mentis, hi sunt, non enim sufficit habitus exterior. Nam multi sunt qui habent habitum sanctitatis exterius, et interius portant habitum iniquitatis, sicut dicitur Eccles. 19, est qui nequiter se humiliat, interiora ejus plena sunt dolo. De quibus dicitur Matth. 6, attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intus autem sunt lupi rapaces. Dicit ergo, hi sunt duae olivae, et duo candelabra. Oliva propter opera misericordiae. Dicit vero duplicem effectum misericordiae. Interiorem scilicet, qui est compassio cordis; et exteriorem, qui est subventio operis. Zach. 4, isti sunt duo filii olei. Candelabra propter lumen doctrinae. Duo propter exemplum et verbum. Matth. 5, vos estis lux mundi: vos estis sal terrae, in conspectu domini terrae stantes. Glossa, idest quod domino placeant attendentes, sicut Elias, qui dicit 3 regum 18, vivit dominus ante vultum cujus sto. Item stantes dicuntur in conspectu domini, quia in nullo se inclinabunt ante conspectum Antichristi, licet cadant corporaliter ante eum. Vel stantes dicuntur ante eum, idest erecti in caelis: sic omnes praedicatores, qui portant Christum et Ecclesiam, in atriis tuis Jerusalem, idest in tribulationes per quas intrat in gloriam. Act. 14, per multas tribulationes etc. et si quis. Hic ostenditur fiducia eorum, quam habebunt in Deum, per quam stabunt firmi et immobiles, secundum quod dicitur Jerem. 17, benedictus vir qui confidit in domino, et erit dominus fiducia ejus; et erit quasi lignum, quod plantatum est super aquas, quod ad humorem mittit radices suas, et non timebit cum venerit aestus, idest tribulatio. Dicit ergo, si quis parvulus, vel magnus homo, vel Diabolus voluerit nocere eis. Glossa, idest a praedicationis proposito revocare, vel eorum doctrinam annullare, vel eos a fide retrahere. Sicut, qui primo blanditiis, postea minis conabitur eos avertere, vel ad minus facere eos tacere, sed non poterit, quia dominus custodiet eos. Ignis, idest praedicatio verbi divini, quae dicitur ignis, quia inflammat ad amorem, illuminat ad cognitionem, emollit ad compassionem, consumit peccati rubiginem. Unde Jerem. 23, numquid non verba mea sunt quasi ignis, et sicut malleus conterens petram? Exiet de ore eorum quasi de fornace accensa. Eccles. 48, surrexit Elias quasi ignis, et verbum illius quasi facula ardebat. Et inimicos eorum devorabit, idest devorandos et damnandos ostendet. Quod significatum est 4 Reg. 1, in duobus quinquagenariis, qui ad verbum Eliae consumpti sunt igne caelesti. Unde ibi dicitur, ecce ignis descendit de caelo, et devoravit duos principes quinquagenarios. Item devorabit principes eorum, idest praedicando et disputando confutabit, quia Antichristus et sui non poterunt respondere eis. Juxta illud verbum domini, Luc. 21, ecce dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. Ideo Antichristus videns eos inflexibiles, et in doctrina fortes, tentabit eos occidere, sed non impune. Unde sequitur, et si quis voluerit eos laedere, idest corporali morte occidere, sic, idest simili sententia sicut primi, oportet eos occidi, idest aeternaliter condemnari. Matth. 26, omnis, qui gladium acceperit, gladio peribit. Hi sunt. Hic agitur de potestate eorum, quae consistet in clausione et resurrectione sanctorum, quae in Scriptura celantur, propter quod vocatur caelum; et in manifestatione falsae doctrinae adversariorum, et comminatione peccatorum. Unde dicit, hi sunt, qui habent potestatem claudendi caelum, idest Scripturas, quibus celantur arcana, vel totam Ecclesiam, quae est gaza Elias, idest domus Dei. Isa. ult. caelum mihi sedes est. Ne pluat, pluviam doctrinae diebus prophetiae illorum, quae durabit per tres annos et dimidium, quod significatum est 3 Reg. 17, ubi ad praeces Eliae clausum est caelum, ne daret rorem vel pluviam annis tribus et mensibus sex. Unde Jacob. 5, Elias homo erat similis nobis passibilis, et oratione oravit ut non plueret super terram, et non pluit annos tres et menses sex; et rursum oravit, et caelum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum. Sequitur: potestatem habent super aquas, idest suas doctrinas, quibus fidelium mentes irrigantur, ut fructificent, convertendi eas in sanguinem. Glossa, idest, in peccatum, vel cum audita negligitur, vel cum audita contemnitur. Hoc duplici modo convertitur doctrina sanctorum reprobis in peccatum; scilicet cum audire contemnunt, vel cum audita facere nolunt. Jacob. 4, scienti facere bonum et non facienti, peccatum est illi. Item potestatem habent super aquas, convertendi eas in sanguinem, idest contra peccata malorum redarguenda et contemnenda. Jer. 48, maledictus vir, qui prohibet sanguinem suum a sanguine, idest doctrinam suam a sanguine, idest doctrinam suam a peccati repraehensione. Item potestatem habent super aquas, idest super humanas mentes, convertendi eas in sanguinem, idest in fidem passionis dominicae, et martyrii amorem. Exod. 7, elevans Aaron virgam, idest doctrinam, percussit aquam fluminis, idest mentes populi fluidi, quae versa est in sanguinem, idest in fidem Christi, et amorem martyrii, et in carnis mortificationem. Item potestatem habent super aquas, idest super falsorum praedicatorum doctrinam, convertendi eas in sanguinem, ostendendi eorum falsitatem, et latentem perversitatem, quia pervertere intendunt bonos: et percutere terram, idest terrenos, qui dicuntur terra propter nimium amorem, quo uniuntur ipsi terrae. Omni plaga, omni genere damnationis, sicut dominus per Moysen et Aaron, percussit Aegyptum multis plagis. Luc. 12, servus, qui cognovit voluntatem domini sui, et non se praeparavit, et non fecit secundum voluntatem ejus, plagis vapulabit multis. Quotiescumque voluerint. Quia sicut ipsi faciunt voluntatem domini, ita dominus facit voluntatem eorum. Unde Psal. voluntatem timentium se faciet dominus. Joan. 15, quodcumque volueritis, petetis, et fiet vobis. Et cum finierint. Hic agitur de morte illorum, et de derisione, seu illusione, quam facient eis mali. Postquam enim praedicaverunt tribus annis et dimidio, tunc Antichristus occidet eos in medio platearum Jerusalem. Dicit ergo: et cum finierint testimonium suum, idest praedicationem suam, in qua testimonium perhibebunt veritati, unde supra eodem appellati sunt testes, bestia, idest Antichristus ferox et malus et immisericors, ut bestia, quae ascendit de abysso. Glossa, idest per tenebrosos exaltabitur ad regnum. Item quae ascendit de abysso, idest quae de vilitate generis sublimatur in regem; et per hoc significatur, quod de fornicatione vili nascetur. Item quae ascendit de abysso, scilicet qui nascetur de vili tribu, scilicet de Dan, qui fuit de concubina Bala, ancilla Rachel, ut dicitur Gen. 49, fiat Dan coluber in via. Glossa ibi, Antichristus veneno consumens eos, quos ad latitudinem vitae provocat. Item, quae ascendit de abysso, idest de obscura et occulta malitia cordis in opus exibit. In principio enim bonus videbitur, unde tyranni et hypocritae ponent eum in regnum. De hoc dicitur Dan. 7, post haec accipiebam, et ecce bestia quarta, per quam designatur regnum Romanorum, terribilis, atque mirabilis, et fortis nimis, dentes ferreos, idest principes severos magnos, comedens atque comminuens, idest omnes reges destruens, et reliqua pedibus suis conculcans, idest omnia sibi subjugans. Dissimilis autem erat ceteris bestiis, quas ante videram, idest regno Assyriorum, et regno Medorum, regno Graecorum, quia omnibus illis ferocior et crudelior fuit. Et habebat cornua decem, idest reges decem, quos sibi subjugavit. Et considerabam cornua; et ecce parvulum cornu ortum est de medio eorum, idest Antichristus, qui tempore regni Romanorum nascetur, et tunc fiet dissensio Romani imperii temporalis vel ecclesiastici, ut dicitur secundae Thess. 2. Faciet adversus eos bellum multiplex scilicet disputando, blandiendo, promittendo, miracula faciendo, et vincet illos, secundum vulgi opinionem, et occidet eos, corporaliter, et corpora eorum jacebunt in plateis civitatis magnae, idest Jerusalem, quae dicitur magna, vel multitudine et magnitudine aedificiorum, vel multitudine et magnitudine peccatorum, quae in ea erunt. Unde Jerem. 6, haec est civitas visionis, omnis calumnia in medio ejus. Isa. 1, quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena judicii? Justitia habitavit in ea, nunc autem homicidae. In plateis autem jacebunt corpora eorum, vel quia nullus audebit eos sepelire propter timorem Antichristi, aut propter odium eorum, vel ut homines videntes, timeant eos imitari, vel eis conformari, quae vocatur spiritualiter Sodoma, idest cessans a laude Dei. Unde Isa. 1, legem Dei vestri populus Gomorrhae. Hoc dixit Isaias pro tempore Antichristi. Unde Thren. 4, major effecta est iniquitas populi mei peccato Sodomorum. Et Aegyptus, idest tenebrosa sine Dei cognitione, ubi et dominus eorum, idest Christus, qui duplici jure erat dominus eorum, scilicet jure creationis, et jure emptionis. Et intellige, eorum, scilicet Eliae et Enoch, sicut dicit Glossa, cui ipsi servient usque ad mortem. Crucifixus est in se corporaliter, spiritualiter in suis. Matth. 24. Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Luc. 10, qui vos spernit, me spernit: ergo qui vos occidit, me occidit. Unde dixit Paulo Act. 10, Saule, Saule, quid me persequeris? Et videbunt de populis, et tribubus, et linguis, et gentibus. Quidam oculis, quidam literis, quidam fama, et jacebunt corpora eorum inhumata per tres dies et dimidium, et corpora eorum non sinent poni in monumentis. Glossa, ne memoria eorum habeatur, vel ut alii magis terreantur. Sed quare permittet dominus, tam inhumane et tam crudeliter tractari servos suos? Solutio. Ut major sit eorum gloria: de his autem permittit, ut per hoc fiat eorum evidentior resurrectio; quia et si sepulta essent, non ita clare pateret eorum resurrectio, quae facta sunt post tres dies. Sed iterum quaeritur, cum terra illa calida sit, quomodo possunt jacere super terram corpora illorum sine magno foetore? Solutio. Non putrefient corpora illorum, quia solidata erunt propter frequentem usum ligni vitae, quo ipsi vescuntur modo, et usi sunt, ex quo translati fuerunt in Paradiso; tamen tamdiu possent ibi jacere quod foeterent, vel putrescerent. Vel forte hoc erit a virtute divina, ut magis appareat bonitas eorum, et clarior sit eorum resurrectio. Et inhabitantes terram, idest omnia terrena amantes, gaudebunt super illos, quia mortui sunt, et jucundabuntur. Glossa, justorum afflictio impiorum est epulatio. Et munera mittent invicem, idest obsonia et dona ad literam, vel congratulationes et confabulationes in invicem, de eis loquentes prae gaudio, et putantes se esse liberos et securos, illis occisis, qui vitae eorum derogabunt. Unde sequitur, quoniam ipsi duo prophetae cruciaverunt eos, idest praedixerunt cruciandos, vel contradicendo eorum iniquitati, et resistendo audacter, juxta illud Proverb. 28, justus quasi leo confidens absque terrore erit. Qui habitant super terram, idest qui amant terrena, quae illi contemnebant, et contemnenda praedicabant; et ideo odiosi et contemptibiles erant eis, sicut dicitur Job 15, deridetur justi simplicitas, lampas contempta parata apud cogitationes divitum ad tempus statutum. Sap. 2, gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius, et immutatae sunt viae illius. Et post tres dies. Hic agitur de resurrectione illorum, quae fuit post tres dies et dimidium: sed non videtur hoc credibile, quod tanto tempore potuissent stetisse, et praeterea Antichristus post eorum adventum non regnavit tantum. Verum est quod surrexerunt quarta die post interfectionem suam, mortuo prius Antichristo. Sed quaeritur qualis erit eorum resurrectio, scilicet aut gloriosa fuerit, ut resurrectio domini nostri Jesu Christi, aut non gloriosa qualis fuit resurrectio Lazari? Si primo, ergo ante alios erunt consummati; quod est contra apostolum Hebr. 11, hi omnes testimonio fidei probati, nec acceperunt repromissionem domini, pro nobis ad melius providente, ne sine nobis consummarentur. Si secundo modo, ergo fiet eis injuria, cum iterum sint morituri. Solutio dicimus, quod resurgent glorificati, sicut dominus noster Jesus Christus, nec iterum morientur. Cum enim nunc alantur fructibus Paradisi, propter quod nec corrumpenda sint corpora eorum, gravissima erit mors illorum, quia optimae sunt complexionis, et maxime vigent sensus in eis. Unde maxime sentient dolorem, et divisionem animae et corporis: propter quod habebunt corpora glorificata. Et quod objicitur de auctoritate Pauli, dicimus quod hoc erit eis privilegium speciale, propter quod occidentur. Praeterea non debent dici resurgere ante alios, quia parum post erit resurrectio generalis. Sed iterum quaeritur, si habebunt corpora glorificata, quomodo videbuntur ab hominibus? Ad quod dicimus, quod naturaliter, et sine miraculo. Nam corpora glorificata naturaliter sunt visibilia, quando non utuntur sua subtilitate; sed quando utuntur tunc non possunt videri, et hoc habent a virtute glorificationis, ut quando volunt, possunt uti et non uti, et ita quando volunt videntur et non videntur. Dixerunt quidam quod anima intrabat in corpora eorum, non ut in organa, sed ut in materia. Unde nec corpora erunt viva. Quod patet esse falsum, per hoc quod hic dicitur, scilicet, quod spiritus vitae intrabit in eos. Dicit ergo, et post tres dies et dimidium ab interfectione eorum, spiritus vitae, idest anima vivificans corpus et vivificata a spiritu sancto, a Deo idest virtute divina, non sua natura, intrabit in eos, idest intra eos. Per hoc, quod dicit, a Deo, patet quod resurrectio corporum non erit naturalis, sed miraculosa. Et steterunt, idest stabunt super pedes suos. Glossa, immortales et impassibiles. Et timor magnus ex tam subita resurrectione eorum, cecidit, idest cadet sicut pondus grave opprimens pro Dei reverentia, vel pro Inferni poena, super eos, qui viderunt, idest qui videbunt eos tam gloriose resurrexisse, et audierunt, idest audient Elias et Enoch. Vocem magnam, idest magnae potestatis judicativam, vel magnam idest omnibus audibilem, de caelo dicentem, idest a domino nostro Jesu Christo. Vel ab Angelo in aere factam, et directam idest Eliae et Enoch suscitatis, et stantibus super pedes suos in terra, ascendite huc ad consortium sanctorum de medio hominum impiorum. Et ascenderunt in caelum Empyreum, in nube eos obumbrante, et malos terrente, sicut Christus, Act. 1. Justum est, ut illi, qui Christum sic imitabuntur in praedicatione et tribulatione, conformentur ipsi in ascensione: et quia ipsi descenderunt prius humiliati saccis amicti, pro Christo occisi, jam merito dicuntur ascendere. Luc. 14, qui se humiliat exaltabitur. Joan. 2, nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo filius hominis. Ephes. 4, quis ascendit, nisi qui descendit? Ipse est, qui ascendit super omnes caelos, et viderunt illos, idest videbunt sic glorificatos inimici, qui de morte eorum gaudebant, sed multo plus timebunt, atque stupebunt de resurrectione eorum. Unde Sap. 5, videntes autem turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperatae salutis, et illa hora. Hic agitur de plaga futura mundo post ascensionem, factus est terraemotus magnus, ad literam, vel terrae idest terrenorum, qui post mortem audacius et violentius movebuntur, et insurgent ad Ecclesiae destructionem, vel ad suam damnationem; et forte movebuntur aliqui ad poenitentiam, ex timore et subita visione. Et decima pars civitatis cecidit, idest omnes sancti: de quibus decimus ordo Angelorum debet restitui, se humiliaverunt gratias agentes Deo de glorificatione servorum suorum. Vel ceciderunt in mortem gladio malorum. Vel decima pars civitatis dicuntur omnes mali, qui Decalogi praecepta transgressi sunt, et non sunt de aliquo novum ordinum ecclesiasticae hierarchiae. Ecclesia enim militans facta est ad similitudinem Ecclesiae triumphantis, secundum quod dictum est Moysi, Exod. 25, inspice et fac secundum exemplar, quod tibi in monte monstratum est. Unde, sicut in Ecclesia triumphante sunt novem ordines Angelorum, ita in Ecclesia militante sunt novem ordines hominum; et sicut de quolibet ordine aliqui ceciderunt, et tot quot possent facere decimum ordinem, ita de novem ordinibus hominum tot salvabuntur, quot poterunt reparare integrum numerum Angelorum; et ideo numerus electorum signatur Luc. 15, per decimam ovem, quam pastor venit quaerere, et per decimam drachmam, quam mulier invenit. Maligni, qui de nullo novem ordinum sunt, dicuntur decima pars civitatis, quae cecidit, idest cadet in Infernum irreparabiliter, sicut Antichristus dux eorum, de quo dicitur in Psal. cadet cum dominatus fuerit pauperum. Et alibi de malis, cadent in retiaculum ejus peccatores, et occisa sunt in terraemotu supradicto nomina hominum septem millia, idest omnes reprobi nominati, et septem vitiis irretiti, sive illaqueati. Occisi sunt inquam, morte prima, et secunda: et dicit Glossa, mali dicuntur nomina, quia tantum nomen habent, et non rem nominis. De quo Isa. 14, perdam Babylonis nomen. Proverb. 9, nomen impiorum putrescet. Et reliqui, qui scilicet non sunt in peccatis indurati, in timorem sunt missi, idest in reverentiam Dei, visa poena aliorum. Prov. 21, mulctato pestilente sapientior erit parvulus. Vel in timore ne cadant, sicut alii ceciderunt, quia nemo securus est. Unde 1 Corinth. 10, qui se existimat stare, videat ne cadat. Et dederunt, idest dabunt, boni scilicet, gloriam Deo caeli, gratias referentes Deo de exaltatione humilium et depressione superborum sicut beata virgo, Luc. 12, magnificat anima mea dominum; et postea addit quare; quia deposuit potentes de sede et exaltavit humiles. Vae secundum abiit, idest tribulatio tempore Antichristi futura pertransiit, idest transibit celeriter, et ecce vae tertium veniet cito, idest pavor et tribulatio judicii post mortem illorum veniet cito. Et septimus Angelus et cetera. Tertia pars est hujus capituli quae est finis tertiae visionis, in qua agitur de septimo statu Ecclesiae et septimo ordine praedicatorum qui erunt post mortem Antichristi, qui signatur per hunc septimum Angelum qui ultimo tuba cecinit: et dicuntur hic tria. Primum exultatio justorum, et quies eorum in comparatione ad poenam malorum, de qua immediate supradictum est. Secundum est gratiarum actio sanctorum, ibi vigintiquatuor seniores. Tertium est causa exultationis justorum, quia scilicet Deus malos judicabit, et bonos exaltabit, ibi: quia accepisti virtutem. Et septimus Angelus tuba cecinit, idest septimus ordo praedicatorum dulciter et terribiliter praedicavit: dulciter inquam bonis et terribiliter malis. Dulcedo enim in cantu, terror in tuba signatur. Quaecumque vero et in isto et in praecedenti Angelo dicuntur per praeteritum probabili certitudine intelliguntur de futuro, et factae sunt voces magnae, idest exultationes: et laudes bonorum de pace collata eis et damnatione impiorum justa reddita illis. De his duobus gaudebunt sancti, et laudabunt dominum salvatorem animae illorum. Unde Isa. 50, consolabitur dominus Sion, idest Ecclesiam, et consolabitur omnes ruinas ejus. Et bis dicitur consolabitur propter causam praedictam, et quia tempore Antichristi sustinebit Ecclesia duplicem desolationem. Unam quia a multis vexabitur. Secundam quia non faciet miracula; et ideo post mortem Antichristi, scilicet tempore septimi Angeli, erit duplex consolatio; scilicet pacis redditio et fidei multiplicatio. Tunc enim multi Judaei convertentur ad fidem, juxta illud Isa. 10, in veritate reliquiae convertentur, et reliquiae inquam Jacob ad dominum fortem. Malach. ult. ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies domini magnus et horribilis; et convertet cor patrum ad filios et cor filiorum ad patres eorum; et post mortem ejus multi convertentur visa ejus resurrectione. Ex hac auctoritate manifeste habetur quod Elias est unus de duobus testibus Christi, de quibus loquitur Joannes in hoc capitulo. Sed unde habetur quod Enoch sit alter eorum? Forte ex hoc habetur, quod cum Elia translatus est vivus in Paradisum. Tamen aliqui dixerunt, quod Moyses erit ille alter: quod conjiciunt ex hoc quod dominus apparuit tribus discipulis in monte cum Moyse et Elia. Matth. 17, sancti magis consentiunt, quod Enoch erit ille alter, qui nondum mortuus est, et cum Elia occidetur ab Antichristo, sicut Joachin dicit, cui consentit. Joannes consentire videtur, hoc quod dicitur hic de his duobus in spiritu esse consummandos, non in litera; et quod hi duo testes, sunt duo ordines, qui in fine mundi sunt venturi; et duae olivae et duo candelabra dicuntur, quia et oleo charitatis ardebunt et splendore sapientiae lucebunt: quorum duorum ordinum reliquias stare oportet in conspectu illius principis, qui tunc erit, sicut Moyses et Aaron steterunt coram Pharaone, qui erat dominus terrae Aegypti, et Petrus et Paulus coram Nerone qui erat imperator totius orbis. Qui habebant potestatem claudendi caelum, ne pluat diebus prophetiae illorum, quia ipsi spiritualia verba Scripturae abscondent indignis, et praedicationem et doctrinam haereticorum cessare facient, ita ut docere et praedicare publice non audeant, sic faciebant ante adventum illorum ordinum. Convertent etiam aquam in sanguinem, idest doctrinam haereticorum esse mortiferam ostendent; et non solum doctrinam haereticorum mortiferam ostendent, immo etiam philosophorum, quae plena est vanitate; et scientias saeculares, quae sicut abyssum plenae sunt cupiditate; percutient quoque terram omni plaga, quia terrena et carnalia corda hominum ostendendo plagas mundi percutiunt. Quas illi, quia velamen habent ante oculos, per se videre non possunt. Cruciabuntur etiam populi a conspectu eorum. Vel quia prohibebunt pluviam ut descendat diebus suis, vel quia multorum scientiam et doctrinam quae putatur esse utilis, ostendent esse carnalem, ita ut non sit salutis, sed mortis et perditionis fere omnibus utentibus ea; et sic hac de causa semper odio habebuntur. Tamen in fine quando abundabit magis cupiditas et refrigerabit plus charitas, tunc multi insurgent contra eos, in disceptationibus Scripturarum, sed non praevalebunt, quia ignis exiet de ore ipsorum, idest spiritualis doctrina charitate et sapientia evidenter plena; qui destruent et confundent inimicos eorum. Quod autem dicitur de finito testimonio eorum, ascendet bestia de abysso quae faciet bellum eos, et vincet et occidet eos, hoc significat quod circa finem mundi rex ipsius assistentibus pseudo prophetis qui cupiditate terrenorum ei favebunt, incipiet disputare de fide Christi et quos poterit attrahere ad perfidiam suam, vel donis, vel minis, vel roboribus, vel disceptationibus. Quod iterum dicitur, quod corpora eorum jacebunt inhumata, tribus diebus et dimidio in plateis civitatis magnae quae spiritualiter vocatur Sodoma et Aegyptus, hoc significat, quod occisis a bestia, idest a rege impio, praedicatoribus veritatis in mundo, et maxime in illis qui sunt plateae civitatis, idest lata via vadunt, quae ducit ad perditionem, morientur omnino intellectus spirituales et testimonia veritatis quae signantur per corpora sanctorum. Unde mortuo domino, sol obscuratus est, sed eo resurgente multa corpora sanctorum qui dormierant resurrexerunt et apparuerunt multis in sancta civitate. Haec sunt testimonia veritatis prius occulta malis, domino resurgente revelantur in Ecclesia multis. Quod iterum dicitur, quod postea spiritus vitae intrabit in eos et stabunt super pedes suos, hoc significat quod mox, ut sancti occiduntur, a carcere liberantur; et qui prius habebant corpora alia quae cadere poterant, virtute Dei fient spiritualia quae cadere non poterunt, sicut prius. Quod iterum dicitur, in illa hora erit terrae motus magnus et decima pars civitatis cecidit et occisa sunt a terraemotu nomina hominum septem millium et reliqui in timore missi. Hoc significat quod in hora ultimae persecutionis multi de clericis et multitudo innumera laicorum, qui Christiano nomine censentur, seducti cadent a fide. In caelo, idest in Ecclesia quae tunc maxime caelestis erit amissa terra. Voces dico dicentes factum est regnum hujus mundi, in quo longo tempore regnavit hostis antiquus domini nostri Jesu Christi. Glossa, patris et filii, quorum semper fuit regnum hujus mundi secundum potestatem. Sed tunc dicitur finis eorum, quia fraudulentia et saevitia Diaboli quae diu regnavit in mundo, penitus deficiet, et dominus in suis fidelibus in tranquillitate et pace perpetua regnabit. Unde sequitur, et regnabit in saecula saeculorum, idest in aeternum. Unde Dan. 7, ubi agitur de eadem materia, dicitur, suscipient autem regnum Dei altissimi sancti et obtinebunt usque in saeculum regnum et saeculum saeculorum. Aliqui libri habent, amen, sed non est textus, immo interlinearis quae ostendit omnia firma et vera. Nota quod mundus tribus modis accipitur. Uno mundus est, cujus Deus creator est et servator, scilicet universitas rerum. De quo dicitur Joan. 1, in mundo erat et mundus per ipsum factus est. Alio modo dicitur mundus cujus Deus redemptor est et salvator, scilicet universitas fidelium. De quo Joan. 3, sic Deus dilexit mundum, ut filium suum unigenitum daret. Tertio modo mundus est, cujus Diabolus princeps et rector est, scilicet universitas malorum, qui mundum istum plus debito diligunt. De quo Joan. 14, princeps mundi ejicietur foras. Item 1 Joan. 2, filioli mei nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. Primus mundus nunquam est Diaboli, sed semper Dei. Secundus similiter semper est Dei, et nunquam Diaboli per damnationem, licet divina virtute eis exponatur in parte ad exercitationem hujus mundi. Regnum tunc perfecte fiet Dei, quando omnino exterminabitur potestas Diaboli et apparebit potestas Christi. Quintus mundus est Diaboli quo ad vexationem et seductionem et pravae voluntatis suae effectum; sed tamen Dei est, quo ad pravae actionis ordinationem. Mera enim bonitate Dei fit, ne malum quod ab ipso non est ortum, nunquam dimittat sub se inordinatum. Et vigintiquatuor seniores. Hic agitur de gratiarum actione sanctorum de sua liberatione et glorificatione, et Diaboli et suorum damnatione. Unde dicit, et vigintiquatuor seniores, idest universi praedicatores, et doctores, et Ecclesiae doctores, tam novi quam veteris testamenti, qui in conspectu domini sedent. Active qui semper quod divino conspectui placet considerant et intendunt. Psalm. meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Et passive, quia et ipsi et facta eorum a domino approbantur. Psalm. exultent justi in conspectu Dei. Dicuntur autem sedere ut judices sui ipsorum. 2 Corinth. 11, si nos ipsos et cetera. Ut reges. Prov. 20, rex qui sedet et cetera. Ut episcopi, idest superintendentes. Act. 20, attendite et cetera. In sedibus suis, vel sedent, idest sedebunt in sedibus suis, idest in thronis, de quibus dicitur Matth. 19, vos qui secuti estis me, sedebitis super sedes, judicantes duodecim tribus Israel, ceciderunt in facies suas, idest intus considerantes conscientias suas, se humiliaverunt, nil suis meritis, sed Deo attribuentes. Glossa, in faciem cadit qui in hac vita culpa suam agnoscit et eam poenitendo diluit. Retrocadit qui in hac vita repente cadit et ad quae supplicia ducatur nescit. Sic cecidit eli, ut dicitur 1 Reg. 4, sic omnes reprobi. Prov. 4, via impiorum tenebrosa, nesciunt ubi currunt. Et adoraverunt Deum, omnia sua ei attribuentes, dicentes corde, ore, opere, quae est dictio Christiana gratias agimus tibi, cui soli debetur honor et gloria, ut dicitur 1 Timoth. 2. Et ultra domine cui servi sumus, Deus quem colimus omnipotens quem timemus. Vel, domine qui nos liberasti, Deus qui nos creasti: omnipotens qui nos judicabis: qui es immutabilis qui eras olim cum despiciebaris. Non dicit, et qui venturus es, quia agitur de fine mundi, unde apparebit jam venisse, vel statim venturus. Qui accepisti. Hic ostendit quare gratiae sunt agendae, quia scilicet bonos liberavit et malos damnavit: quasi dicat: merito gratias agimus, quia dignus es qui accepisti virtutem magnam Ecclesiam congregandi, a morte resurgendi, discipulos virtute ex alto induendi, malos damnandi, bonos glorificandi, et regnasti, idest tuos a Diabolo defendisti et tuo imperio subjecisti et iratae sunt gentes idest mali gentiliter viventes, videntes regnum contrarium surgere et elevari et suum deprimi. Sicut Herodes audito, quod natus esset Jesus, turbatus est et omnis Jerosolyma cum illo, ut dicitur Matth. 2. Ubi dicit Glossa, rege caeli nato rex turbatur, quia nimirum terrena altitudo confunditur, cum caelestis celsitudo aperitur. Et advenit contra illos ira tua, idest justa vindicta tua quae in omnibus est ad iram, vel cum ira frequentissime vel semper, in Deo autem nunquam, sed semper cum tranquillitate judicas. Et advenit similiter tempore mortuorum, idest opportunitas judicari, idest separari post mortem bonos a malis. De quo judicio dicit Psalm. judica me domine et discerne causam meam de gente non sancta, ab homine iniquo et doloso erue me. Matth. 25, congregabunt ante eum omnes gentes et separabunt eos adinvicem. Et reddere mercedem servis suis prophetis, idest praedicatoribus et praelatis praevidentibus et providentibus sibi et aliis in futuro, et sanctis, id est pauperibus, vel omnibus in Baptismo sanctificatis, et timentibus, filialiter. Nomen tuum, idest te nominabilem, pusillis et magnis: quasi dicat: non solum majoribus reddet mercedem quando tempus advenerit, sed omnibus fidelibus qui laborant in vinea tua. Matth. 20, voca operarios et cetera. Psalm. cum dederit dilectis suis somnum. Vel sic. Tempus advenit reddere mercedem, idest praemium laboris et servitii sui, servis suis, idest prophetis et sanctis, idest confessoribus qui fuerunt magni dignitate, et charitate et fide. Unde Eccles. 44, homines magni virtute et prudentia sua praediti. Et iterum, tempus advenit exterminandi, idest eliminandi a regno Dei, eos qui corrumpunt terram, idest corpus suum male vivendo et aliis malum exemplum dando. Ecce vae septimi Angeli, scilicet exterminatio malorum in fine mundi, de quo dixerat supra eodem, vae secundum abiit et ecce vae tertium cito: sed multi qui non credunt quod ita cito debeat venire. Quia revera si crederent aliter viverent et alibi aedificarent et thesaurizarent, siquidem thesauros ubi se mansuros in perpetuum sperarent. Sed quia hic diu manere sperant; ideo hic aedificant et thesaurizant. Contra quos dicit dominus, Matth. 6, nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo superbiae et tinea luxuriae demolitur. Ubi fures, ad literam, vel parentes, vel principes effodiunt et furantur. Thesaurizate autem vobis thesauros in caelis, ubi nec aerugo nec tinea demolitur, et ubi fures non furantur. Job 26, dives cum dormierit nil secum affert; aperiet oculos suos et nil inveniet, quia nil praemisit. Unde sequitur, ibi: apprehendent eum quasi ab inopia. Psalm. dormierunt somnum suum omnes viri divitiarum, et nil invenerunt in manibus suis. Quare? Quia nil posuerunt in manu pauperis, quia portasset eis in caelum. Ideo dicitur Eccles. 9, mitte manum tuam super transeuntes aquas, scilicet pauperes, quia post multa tempora invenies illum. Luc. 16, facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula. Jacobi 5, agite nunc divites, plorate et ululate in miseriis vestris quae advenient vobis: divitiae vestrae putrefactae sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt; aurum vestrum et argentum vestrum aeruginavit et aerugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis enim vobis iram in novissimis diebus. Qui re vera cito erunt. Joel 1, a, a, a dicit, quia prope est dies domini et quasi vastitas a potente veniet. Deuteronom. 33, juxta est dies perditionis et adesse festinant tempora. Et apertum est templum et cetera. Hic incipit quarta visio in qua agitur de pugna Ecclesiae cum dracone et familia ejus, in quo continetur profectus illius Ecclesiae per mulierem designatae: et satis competens est ordo visionum. Prima enim continet correctionem Ecclesiae generalis et est arguitoria per correctionem septem Ecclesiarum monens ad poenitentiam per affectum doloris. Secunda est consolatoria, per revelationem mysteriorum et apertionem sigillorum, idest secretorum universalis Ecclesiae movens ad amorem per affectum gaudii. Tertia est comminatoria per clangorem Angelorum et damnationem reproborum in septem ordinibus, movens nos ad terrorem, per affectum timoris. Quarta est exhortatio ad pugnam, exemplo victricis mulieris ut animet nos ad victoriam per affectum spei. Unde patet quod istae quatuor visiones Joannis generant quatuor affectiones animae ordinatas in Deum. Prima dolorem de peccatis. Secunda gaudium de beneficiis. Tertia timorem de poenis. Quarta spem de victoria obtinenda. Istae ergo quatuor visiones respiciunt universalem statum Ecclesiae. Tres ultimae quae sequuntur hanc respiciunt finalem statum, de quo etiam statu aliqua dicta sunt in apertione quinti et sexti et septimi sigilli. Sciendum est autem, quod duplex describitur hic pugna. Primo ponitur hic pugna mulieris cum dracone: et haec ponitur in tertiodecimo et quartodecimo capitulo: siquidem haec visio continet tria capitula, ut diximus a principio: scilicet duodecimum et tertiumdecimum et quartumdecimum. Primum istorum trium capitulorum, agit de processu Ecclesiae sub persecutione Diaboli, quae persecutio incipit a principio mundi. Secundum agit de profectu ejusdem sub persecutione Antichristi quae erit circa finem mundi. Tertium agit de auxilio Dei impenso Ecclesiae contra tyrannidem Antichristi. Hoc autem praesens capitulum dividitur in duas partes. In prima describitur pugna mulieris et draconis in caelo, ubi continetur profectus Ecclesiae sub aperta persecutione. In secunda parte describitur pugna mulieris et draconis in terram, ubi continetur profectus Ecclesiae sub aperta persecutione ipsius, ibi, et postquam vidit draco. Item prima pars hujus capituli continet quinque. Primum est descriptio mulieris, ibi, mulier amicta. Secundum descriptio draconis, ibi, et visum est aliud signum. Tertium est pugna draconis cum muliere, ibi, et draco stetit. Quartum est adjutorium mulieris a Deo, ibi, et factum est praelium. Quintum est victoria mulieris in projectione Diaboli, ibi, et projectus est draco. Ante vero quam ponatur visio, ponitur quoddam antecedens, quod continet tria: scilicet templi apertionem, arcae visionem, et aeris immutationem. Dicit ergo, et apertum est. Copulativa conjunctio innuit, quod haec visio dependet a praecedentibus: unde etiam duo ponuntur hic: quorum unum pertinet ad secundam visionem. Sic apertio templi, pertinet ad tertiam visionem, scilicet aeris immutationem. Sed ex hoc videtur, quod haec quarta visio non incipiat hic, sed infra ibi, et signum magnum. Solutio. Haec quae ostenduntur ibi, ideo pertinent ad secundam et tertiam visionem, et non ostendit visionem inquantum pertinet ad profectum Ecclesiae, quod determinatur in quarta visione. Posset tamen concedere, quod haec quarta visio incipit ibi, et signum magnum apparuit in caelo. Quia ibi incipit tractare de profectu Ecclesiae, et ea quae praeponuntur sunt quasi continuatio istius visionis ad alias praecedentes. Dicit ergo, et apertum est templum Dei in caelo, idest manifestatum est mysterium domini nostri Jesu Christi latentis prius in Scriptura. Nomine enim caeli intelligitur Scriptura. Habens luminaria: luminare majus novum est testamentum: minus, vetus est testamentum. Stellae, sanctorum expositiones, scilicet singulae sententiae: quatuor partes caeli, scilicet oriens, occidens, Auster et Septentrio, sunt quatuor modi exponendi, scilicet historicus, allegoricus, tropologicus, anagogicus. In hoc caelo fuit clausum templum, quod diu mysticum latuit sub figuris; sed apertum est, quando veritate veniente in medium, recessit sub umbra, evanescunt tenebrae ascendente aurora, et de hoc caelo dicitur in Psalm. extendens caelum sicut pellem, idest Scripturam, dilatans per multiplicem expositionem. Unde Dan. 12, pertransibunt, et multiplex erit scientia. Quid autem secutum sit apertionem templi in caelo, idest patefacta veritate, in Scriptura, ostendit. Et visa est arca testamenti ejus, idest Christus, ipsius testamenta, quae tamdiu latuerunt sub figuris in templo ejus idest Ecclesia, vel Scriptura; unde moriente Christo scissum est velum templi, et terra mota est, velamen Scripturarum et veritas patefacta. Christus vero dicitur arca, quia tria habuit in se veraciter quae fuerunt in arca figuraliter: ibi enim fuerunt tabulae testamenti, virga Aaron, urna aurea plena manna caelesti: et in Christo sunt tabulae testamenti, quia de patre nobis fidele testimonium tulit et de nobis patri. Unde supra 1, qui est testis fidelis primogenitus mortuorum. Hoc scivit Job 16, quando dixit, ecce in caelo testis meus, et conscius meus in Ecclesiis. Item in eo fuit virga, idest natura disciplinae. Unde Isa. 53, disciplina pacis nostrae super eum, et livore ejus sanati sumus. De qua virga dicit Psalm. virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt. Item in eo fuit urna aurea plena manna, idest caelestis doctrina dulci consolatione plena. Col. 2, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi: in quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Item in eo sunt tabulae testamenti, quia ipse est nobis eruditio et forma vivendi. Item virga, quia nos corrigit et dirigit. Unde Psal. virga directionis, virga regni tui. Item manna, quia nos consolatur, cum tribulamur. Unde 2 Cor. 1, Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra. Item nomine caeli signatur Ecclesia. Isa. ultimo, caelum mihi sedes est Psal. dominus in caelo sedes ejus. Habens luminaria sua: luminare majus, idest majores praelatos, et luminare minus, idest minores praelatos, et stellas, idest singulos fideles. Unde Phil. 2, inter quos lucetis, sicut luminaria, in mundo verbum vitae confitentes. Eccles. 42, fili hominis, ostende templum domini Israel, et confundantur ab iniquitatibus suis. Sed templum apertum fuit in caelo, idest in Ecclesia. Primo per Angeli denuntiationem. Luc. 2, annuntio vobis gaudium magnum, quia natus est vobis salvator mundi, qui est Christus dominus, in civitate David. Secundo per magorum adorationem, et stellae demonstrationem. Matth. stella quam viderant in oriente antecedebat, donec veniens staret supra ubi erat puer: quasi dicat: hic est quem quaeritis, et statim intrantes adoraverunt eum. Tertio per sanctam conversationem, et miraculorum apertionem. Joan. 2, hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilaeae, et manifestavit gloriam suam. Quarto per crucifixionem, et lateris apertionem. Joan. 19, unus militum lancea latus ejus aperuit: et fluxerunt aqua et sanguis. Quinto per ejus resurrectionem et apostolorum eruditionem. Luc. 22, aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas. Sexto per ascensionem et sancti spiritus missionem. Act. 1, videntibus illis elevatus est. Septimo per apostolorum praedicationem, quae tota est de Christi manifestatione. Matth. ult. illi autem profecti praedicaverunt ubique. Item nomine arcae debet accipi intelligentia sacrae Scripturae, ubi sunt tabulae, duo testamenta, et virga, idest veteris testamenti duritia, et manna, idest novi testamenti dulcedo: vel virga justitiae, et manna misericordiae. Dicit ergo, et apertum est templum in caelo, idest manifestatus est Christus in Ecclesia, quem Judaei et gentiles, et aliis infideles negant adhuc esse Deum, et visa est arca testamenti ejus in templo ejus, idest sapientia Dei, et intelligentia Scripturae manifeste visa fuit in Christo. Luc. 4, quando aperuit librum, et legit in eo: et Matth. 5, quando aperuit os suum dicens: beati pauperes spiritu et cetera. Item, apertum est templum in caelo. Glossa, idest data est intelligentia mysteriorum Christi Ecclesiae ejus, et facta sunt fulgura, idest miracula manifesta. Et hoc necessarium erat in principio Ecclesiae novellae, quae magis indigebat potu lactis, quam solido cibo. Visio enim miraculorum fuit quasi potus, ducens cibum praedicationis per membra Ecclesiae, ut sic fieret eis nutrimentum fidei. Et dicuntur miracula fulgura propter stuporem, propter splendorem, propter foetorem, propter sectionem, propter ustionem. Sunt enim tria genera fulgurum: quedam urentia, et miracula primo foetebant, quia peccata, quae prius placebant, foetere et displicere faciebant. Deinde urebant quia in amore Christi accendebant. Et voces, idest laudum confessiones, quia visis miraculis omnes laudabant Deum, et benedicebant, et terraemotus, idest terrenorum, quidam enim ad iram, et quidam ad fidem movebuntur. Joan. 7, dissensio facta est in turba propter eum. Et grando magna, idest persecutio magna quibus videbatur praedicatio intolerabilis. Et merito comparatur persecutio grandini: quia sicut grando in casu suo frangit segetes virentes, et laedit primitia, et tamen liquefacta postea humectat, et terram uberem reddit, ita persecutio novellos in fide frangit: et tamen Ecclesiam reddit fecundam, quia ex tribulatione augetur virtus et charitas ejus. Unde Psal. in tribulatione dilatasti mihi. Exod. 1, quanto magis affligebantur filii Israel, tanto magis multiplicabantur. Item, facta sunt fulgura, idest eruditiones, et voces, idest admonitiones, et terraemotus, idest admirationes, et grando magna, idest increpationes. Ideo omnino, habitum supra 8.