|
Et vidi de mari bestiam et cetera. Descripta est pugna in partu
mulieris, et draconis in praecedenti capitulo; hic describitur pugna
familiae draconis. Describitur autem acies draconis sub duplici specie
monstruosa duarum bestiarum; unius ascendentis de mari, et alterius
ascendentis de terra. Et videtur prima bestia conflagari ex malitia
laicorum, et superbia saecularium principum: et ideo dicitur,
ascendentem, de mari, quia significat elationem superbiae. Unde
Psalm. mirabiles elationes maris. Et Isa. 57, impii, idest
superbi, quasi mare fluctuans quod quiescere non potest. Secunda
bestia constat ex malitia clericorum, et cupiditate praelatorum. Unde
de terra per quam significatur avaritia, dicitur ascendere. Et huic
expositioni concordat Glossa quae dicit primam bestiam constare ex
principibus Antichristi, per quos violenter opprimet Ecclesiam.
Secunda ex apostolis, seu ex praedicatoribus ejusdem, per quos
fraudulenter impugnabit Ecclesiam. Ex his patet, quod hoc capitulum
duas habet partes. In prima ponitur descriptio primae bestiae, ibi,
et vidi de mari. In secunda ponitur descriptio secundae bestiae,
ibi, et vidi aliam bestiam. Circa descriptionem prioris bestiae, hoc
modo procedit Joannes: primo ponit ejus proprietatem, secundum quod
dividitur ab aliis bestiis, cum dicit ipsam ascendere de mari, et
habere capita septem et cornua decem: ponit triplicem convenientiam:
in pelle cum pardo, in pedibus cum urso, in ore cum leone. In pelle
pardi, varietas hypocritarum, in exteriori conversatione: in pedibus
ursi, diversitas voluptatum, in interiori affectione: in ore leonis
foetor detractionis, in superba locutione. Vel forte similitudo
refertur ad pseudo claustrales. Assimilatio ursi ad pseudo
saeculares. Assimilatio leonis ad pseudo principes, seu praelatos.
Ad claustrales enim pertinet pellis, idest ostensio sanctae
conversationis exterius. Ad saeculares suppositio pedum. Ad
praelatos doctrina ejus. Quia igitur in doctrina familia draconis:
primo ponitur et ostenditur ejus crudelitas per hoc, quod notatur
bestia, quia totum vastabit. Deinde ostenditur ejus nativitas sive
genus, cum dicitur, ascendentem de mari, idest de Judaeis: quia et
si primo fuerunt terra fertilis exculta per legem et prophetas, cum
propter peccatum, maxime crucifigendo Christum, facti sunt sicut
mare, et instabiles et amari. Juxta illud threnorum 1: peccatum
peccavit Jerusalem: propterea instabilis facta est. Hoc est, quod
dixit dominus ad Cain, Genes. 4: vagus et profugus erit super
terram. Quia scilicet occidit Abel fratrem suum. Hoc satis bene
competenter figuratum fuit, Gen. 13, ubi dicitur quod Pentapolis
erat sicut Paradisus Dei, sed postea propter peccatum suum facta est
abominabilis, et mare mortuum appellatum. Sic Judaicus populus primo
fuit populus peculiaris Dei et quasi Pentapolis, propterea habuit
Pentateucum. Sed post peccatum, factus est abominabilis, instabilis
et foetidus, sicut mare mortuum. Dicitur etiam ascendere de mari,
quia per Antichristum magna tribulatio nascetur, qui erit de tribu
illa Dan, quae fuit vilissima inter tribus Israel. Unde Gen.
49, fiat Dan coluber in via, cerastes in semita et cetera. Bene
etiam dicitur ascendere, quia de vili genere venit ad magnam
potentiam, et ideo ad magnam crudelitatem inardescet; quia quando
aliquis vilis sublimatur, crudelior omnibus est. Et in alia
Scriptura: rusticus si exaltatus fuerit, in audaciam crescit. Unde
versus: asperius nihil est humili cum surgit in altum. Per hoc etiam
quod dicitur ascendere de mari, non cito casurus. Et de instabili et
fluxibili fundamento veniet, et ideo non potest super hoc aedificium,
hoc modo diu stare. Unde et in fine praecedentis capituli dicitur
stare super arenam maris. De quo dicitur Matth. 6: omnis qui audit
verba mea, et non facit, similis est viro stulto, qui aedificat domum
suam super arenam et cetera. Sed licet per bestiam possit accipi et
intelligi congrue et vere Antichristus, ut dictum est, congruentius
intelligitur per bestiam istam tota collectio malorum, idest integer
Antichristus. Dicit ergo, et vidi, idest spiritualiter intellexi,
bestiam, idest malorum multitudinem bestialem. De mari, idest de
amara suggestione Diaboli. Vel de infidelitate cordis Christi.
Ascendentem. De vitio in vitium. Vel per principes malos contra
Ecclesiam, se extollentes. Habentem capita septem, idest universos
principes, qui regunt et defendunt bestiam, idest infidelium
multitudinem contra Ecclesiam bestialiter insurgentem. De quibus
capitibus dicitur Amos 6, vae qui opulenti estis in Sion, et
confiditis in montes Samariae optimates capita populorum et cetera.
Item septem capita, bestiae sunt principes totius iniquitatis, in
septem aetatibus mundi. Quorum primum est Cain in prima aetate, in
quo incoepit Ecclesia malignantium, sicut Ecclesia Catholica ab
Abel. Et recte a Cain incepit Ecclesia malorum, et Ecclesia
bonorum ab Abel. Cain interpretatur possessio. Abel interpretatur
nihil hoc. Quia malorum Ecclesia surgit, et fundatur super
divitias. Bonorum vero ex paupertate surgit et super paupertatem
fundatur. Ecclesia malignantium terminatur in Antichristum, in
secunda aetate, qui est ultimum caput. Et Ecclesia bonorum
terminatur in Christum pauperem, qui est ultimum caput Ecclesiae
bonorum. Secundum caput fuit Nembroth, qui coepit primo dominari in
orbem terrarum. Unde de ipso dicitur Gen. 10, porro Chus genuit
Nembroth. Ipse coepit esse potens in terra, et erat robustissimus
venator coram domino: fuit autem principium regni ejus Babylon.
Caput fuit Ismael, a quo fuerunt Ismaelitae, idest Saraceni,
cujus manus contra omnes, et omnes contra ipsum, ut dicitur Gen.
16. Et haec fuit tertia aetate. Quartum cap. in quarta aetate
Pharao in terra Aegypti rex qui populum Israel multipliciter in
Aegypto afflixit, ut legitur Exod. 2 et 3. In quinta aetate fuit
quintum caput Nabuchodonosor, qui populum Israel captum duxit in
Babylonem, ut legitur 4 Reg. 25. In sexta aetate fuit sextum
caput Herodes qui dominum quaerens pueros occidit, ut legitur Matth.
2. In fine sextae aetatis, quae similis erit cum septima, quasi in
septima aetate erit septimum caput, scilicet Antichristus, sub quo
erit maxima persecutio et afflictio Ecclesiae Dei. Sed quoniam haec
bestia quam vidit Joannes tantum contra Ecclesiam Christi pugnaturam
ostendit, videtur, quod aliter sint assignanda septem capita, per
quae Ecclesia Christi a principio Christi usque in finem legitur esse
oppressa et afflicta. Primum ergo caput bestiae, per quod bestia
venenum suum effundit in Ecclesia, et eam inquantum potuit laniavit,
fuit Herodes. Per ipsum enim voluit natum Christum devorare, et
quaesivit; et quia ipsum occidere non potuit, innocentes occidit.
Matth. 2, cum ipso autem accipiendi sunt omnes reges regionis
Judaeorum, quos in persecutione Christi tam regni quam sceleris
habuit successores. Secundum caput fuit Nero interfector principum
apostolorum Petri et Pauli, cum quo accipiendi sunt omnes ejus
successores, usque ad Julianum apostatam, qui omnes persecuti sunt
Ecclesiam Christi. Tertium caput fuit Constantinus Arianus, qui
miro modo cum omnibus Arianis afflixit Ecclesiam Dei. Quartum caput
fuit rex Persarum Chosroas, in cujus tempore confirmata est secta
Manichaeorum. Quintum caput fuit rex Babylonis novae qui volens
apparere similis altissimo, et sedere in monte testamenti, multas
propter hoc Ecclesiis domini nostri Jesu Christi, persecutiones
ingessit. Sextum caput est illud, de quo dicitur in Danielis 7,
alius consurget post eos, et ipse potentior erit prae omnibus: qui
nostris temporibus multa mala fecit Ecclesiae Christi. Sed quis sit
ille non est nostrum determinare. Septimum caput erit Antichristus.
De quo dicit Dan. 8, consurget rex impudens facie, et intelligens
propositiones, et roborabitur fortitudo ejus, sed non in viribus
suis, et supra quam credi potest universa vastabit. Quamvis aliquibus
videatur, quod hic rex, de quo sic loquitur Dan., ad sextum caput
pertineat. Sed forte sicut Joannes Christum praevenit, sic iste
Antichristum: et ideo, quod dicit Daniel, utrique potest
convenire. Septimum caput, idest Antichristum, inducit Diabolus ad
loquendum per os ejus, qui in signis et prodigiis et mendaciis decipiet
multitudinem infinitam, ita ut pauci evadant. Et sicut Christus
dictus est rex, pontifex et propheta, ita ipse nunc regem, nunc
pontificem, nunc prophetam se simulabit et dicet et tam magna signa
faciet, licet omnia sint falsa, ut nulla existimentur signa Christi
comparatione signorum ejus. Ab his septem capitibus Joannes vidit
Ecclesiam passuram: quae tamen septuplex persecutio figurative
praecessit in synagoga. Omnia siquidem contingebant illis in figura,
ut dicitur Corinth. 10. Prima fuit ab Aegyptiis mortuo Joseph,
quorum caput fuit Pharao cum magis suis. Secunda fuit a Chananeis
mortuo Josue, quorum caput fuit Jabin cum Sisara, Judith 4.
Tertia fuit decem tribuum contra duas, cujus caput fuit Jeroboam
mortuo Salomone, 3 Reg. 12. Quarta fuit ab adversariis, quorum
caput fuit Salmanassar, contra decem tribus, et Sennacherib contra
duas tribus, 4 Reg. 17 et 18. Quinta fuit a Chaldaeis,
quorum caput fuit Nabuchodonosor, qui Jerusalem destruxit, et
Israel captivum duxit. Sexta fuit in ipsa captivitate, sub Assuero
rege, qui dedit sententiam de omnibus Judaeis pariter occidendis,
Aman caedem procurante, Esther 3. Septima fuit in Assyriis,
quorum caput fuit Antiochus Epiphanes, qui templum domini
profanavit, et multa mala fecit populo Israel, ut legitur 1
Machab. in multis capitulis, circa principium. Sed est valde
notandum, quod in qualibet persecutione misit Deus filiis Israel
aliquem adjutorem, vel liberatorem, qui eriperet eos de manibus
inimicorum. A prima liberavit Moyses et Aaron. A secunda Barach
et Debora. A tertia Ezechias, qui reliquias decem tribuum revocavit
ad cultum divinum, cum ducibus: a quarta Angelus Dei, qui una nocte
occidit exercitus Sennacherib, scilicet centum octuagintaquatuor
millia. A quinta Cyrus rex Persarum sub Esdra et Zorobabel. A
quinta Esther et Mardochaeus. A septima Judas Machabaeus et
fratres ejus. Sic Ecclesiae suae misit et mittit adjutores Christus
in suis persecutoribus. Nec est mirum si praedictis septem capitibus
Ecclesia tribulatur Diabolo procurante, qui super omnia studet
operibus creatoris contrarius inveniri: propter quod contra praedicta
septem capita, septem ordines praedicatorum, de quibus supra dictum
est, misit Christus, qui Ecclesiam suam consolati sunt in septem
suis persecutoribus. Sed Diabolus, ut dixi, operibus creatoris vult
semper contrarius inveniri. Unde per Adam, quem quasi colonum Deus
posuit in Paradiso, ipse Diabolus in civitatem, Deo permittente,
sibi praeparavit Herodem ad Christi persecutionem. Item pro Noe,
viro justo, arcae rectorem posuit in urbe Neronem, Ecclesiae
destructorem. Item pro Abraham fideli posuit in imperio Constantinum
Arianum. Item pro Moyse legis sanctae latore posuit Machometum,
legis profanae doctorem. Item pro Joanne Baptista surget, vel forte
jam surrexit rex ille, qui scriptus est in Dan. 7 capite. Item pro
Elia, qui venturus est, surget rex septimus, scilicet Antichristus
Eliam occisurus. Et cornua decem, idest Decalogi decem
transgressores et impugnatores, qui illi bestiae adherebunt, et membra
bestiae erunt, et super cornua ejus decem diademata, idest gloriam de
impugnatione eorum, qui servant Decalogum, et de destructione
Decalogi, quia omnia praecepta per principes illos infringentur, et
de hoc gloriantur. Sicut dicitur Proverb. 1, laetantur cum male
fecerunt. Et super capita ejus, idest super principes iniquos,
nomina blasphemiae. Quia dicent, et dici facient, Christum fuisse
non verum Deum, sed magum. Item septem capita bestiae possunt dici
septem vita capitalia. Et decem cornua, praevaricatores Decalogi:
et ideo capita et cornua conjunguntur, quia per septem vitia capitalia
Decalogus impugnatur. Et super cornua ejus, idest super legis
praevaricatores, decem diademata, idest decem gentes, quae miro modo
Ecclesiam Christi expugnare conati sunt, et super eam victoriam
obtinere volunt. Quarum prima est gens Judaeorum. Secunda gens
Paganorum. Tertia gens Saracenorum. Quarta gens Arianorum. Et
hae quatuor significatae sunt in Dan. 7, per quatuor bestias, de
quibus ibi dicitur, ecce quatuor venti caeli pugnabant in mari grandi,
et ecce quatuor bestiae ascendebant de mari diversae inter se. Prima,
quasi leaena, et alas habebat aquilae: aspiciebam donec avulsae sunt
alae ejus, et sublevata est de terra, et super pedes quasi homo
stetit, et cor ejus datum est ei. Et ecce bestia alia similis urso,
in parte stetit, et tres ordines dentium erant in ore ejus, et sic
dicebant ei: surge, comede carnes plurimas. Et post haec
aspiciebam, et ecce alia bestia quasi pardus, et alas habebat avis
quatuor super se, et quatuor capita erant in bestia. Post haec
aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta terribilis atque
mirabilis, fortis nimis, dentes ferreos habebat magnos, comedebat,
atque comminuebat. Caeli nomine signatur sacra Scriptura. Ergo
quatuor venti caeli sunt quatuor intellectus Scripturae, scilicet
hystoricus, allegoricus, tropologicus et anagogicus. Per mare magnum
designatur hoc saeculum. Quatuor ergo venti caeli pugnant in magno
mari, quia quatuor sunt intellectus Scripturae, quibus mundus
impugnatur, quia per hos terrena contemni videntur, atque docentur.
Cum autem haec pugna fieri coepit praedicantibus apostolis, tunc prima
bestia apparuit, idest ferocitas synagogae. Cujus duae alae, quibus
superbiendo ferebatur in altum, sunt duae sectae Judaici populi. Una
Sadducaeorum, alia Pharisaeorum. Sed hae ejus alae sunt avulsae a
leaena, quia tradita est bestia, idest exercitus Judaeorum in manibus
inimicorum, qua tradita, mox illae sectae perierunt. Et tunc stetit
supra pedes suos quasi homo, quia humiliata fuit, et se homines
cognoverunt Judaei, qui prius se super alios efferebant. Quod autem
sequitur, et cor ejus datum est ei, refertur ad tempus Eliae, quando
revertentur corda patrum ad filios, ut dicitur ult. Malachiae. Vel
forte, quia semper fuerunt durae cervicis, et indomabilis cordis,
dicitur, quod tunc datum est ei cor ejus, quia adhuc in sua duritia
persistunt. Secunda bestia similis urso: haec est Paganorum
bestialis multitudo, cui dicitur, ut surgat, et comedat carnes
plurimas, quia infinita multitudo Christianorum occisa est a
Paganis. Unde Psal. effunde iram tuam in gentes quae te non
noverunt, et in regna quae nomen tuum non invocaverunt. Et rursus.
Et comederunt Jacob, idest populum Christianum. Tres ordines
dentium, quos habebat in ore, sunt tyranni eorum, sacerdotes
templorum, et cultores idolorum, quia sine timore in Christianorum
necesse saevierunt. Tertia bestia similis pardo fuit gens Ariana,
quae idcirco quatuor capita dicuntur habuisse, quia quatuor gentes tunc
temporis in illam haeresim convenerunt, a quibus inchoata est gens
Gotthorum, Vandalorum. Longobardorum, qui omnes simul contra
sanctam Ecclesiam surrexerunt. Et recte dicitur haec bestia similis
pardo, quia quidam Arianorum Pagani fuerunt, quidam Christiani.
Item per malitiam latentem interius, et simplicitatem apparentem
exterius. Quatuor autem ejus alae sunt quatuor errores. Una propria
Arii. Alia Eunomii. Tertia Macedonii. Quarta Cerinthi, quibus
per totum mundum volabat haeresis Ariana, propter quam Martinus
Papa, jubente Constantio imperatore, in exilium missus est. Quia
Arius fuit caput inter omnes istos, ideo caput nomine ejus omnis
haeresis illius temporis dicta est Ariana. Quarta bestia est gens
Saracenorum a Machometo decepta, cujus ferocitas sive malitia,
quantum invaluerit, testatur desolatio Ecclesiarum Syriae,
Phoenicis, Palestinae, Aegypti, Mauritaniae, et multarum
insularum maris. In quibus abolito Christi nomine, ipsius Machometi
detestanda traditio quasi magni prophetae praedicatur. Heu quanta mala
faciet Antichristus, cum iste in suo mendacio, tot mala fecerit.
Sicut enim Moyses lator legis praecessit Christum, sic Machometus
lator mendacii praecessit Antichristum. De ista bestia dicitur, quod
non est similis alii. Quia Judaei, licet peccaverint contra fidem
Christi, etiam ipsis renitentibus, aedificatae sunt Ecclesiae multae
in Jerusalem, et non post multos dies dissipati sunt a Romanis.
Item Pagani pugnaverunt contra Christum, sed quotidie vincebantur a
militibus Christi, ita ut in diebus Sylvestri Papae, ipsi Christi
vicario jus imperiale tradiderunt. Item Gothi et Vandali,
Longobardi, et alii Ariani, partim deleti sunt exercitu Romanorum,
partim suasi ad fidem Catholicam. Sed haec quarta bestia indomabilis
extitit semper, ut etiam hodie nullus valeat contra eos os aperire,
quia capitalis sententia data est contra praedicatores, si quis auderet
contra eam praedicare. In his ergo quatuor bestiis, si bene
advertas, decem diademata, idest decem gentes invenisti. Nam prima
bestia duas fecit; scilicet Saducaeos et Pharisaeos. Secunda tres;
scilicet tyrannos, Paganos, sacerdotes templorum, et cultores
idolorum. Tertia bestia quatuor facit: Graecos, Gothos,
Vandalos, Longobardos, qui fuerunt omnes Ariani. Haec nona cum
ultima bestia sunt decem. Sequitur, et super capita ejus, idest
super septem vitia, nomina blasphemiae, habebat, idest viros
blasphemos, in nequitia nominatissimos. Et dicuntur esse super, quia
non ipsi ut tententur expectant, vel ut trahantur ab amicis; sed ipsi
trahunt vitia, et subjectos his vitiis servientes, et de familia sua
habent. Juxta illud Proverb. 14, princeps, qui libenter audit
verba mendacii, omnes mendaces habet ministros. Sequitur, et bestia
quam vidi, hic describit bestiam Joannes, tam a potestate, quam a
nequitia instigante. Unde dicit, et bestia, eadem scilicet quam vidi
de mare ascendentem, similis erat pardo, propter varios modos
decipiendi, quos habebat haec bestia. Variis enim haeresibus erat
plena, et variis simulationibus occultans sua vitia. Jerem. 13,
si mutare potest Aethyops pellem suam, et pardus varietates suas et
cetera. Et pedes ejus, idest inferiores portantes eam, hi sunt, qui
necessaria provident bestiae laborando, et artibus diversis lucra
congerendo, unde vivit bestia. Sicut pedes ursi, qui lati, sunt,
et pilosi, et unguibus armati, et isti erunt possessionibus plurimis
dilatati, et nihilominus cupidi et avari, quocumque modo rapientes non
sua. Et os ejus, idest doctores bestiae. Sicut os leonis quod est
foetens et vorans; et doctores bestiae foetent fama et nocent malitia,
Jerem. 4, ascendit leo de cubili suo; praedo gentium sublevabit
se, et egressus est de loco suo ut ponat terram suam in solitudinem.
Et dedit illi, scilicet bestiae, draco, scilicet Diabolus,
virtutem suam ad nocendum, et decipiendum, ad miracula faciendum, ut
dicit Glossa. Sed cum miracula fiant ad Dei manifestationem, et
Deus non manifestetur per illa, quomodo erunt miracula? Praeterea
Diabolus non habet potestatem nisi in naturalibus, et non in eis quae
supra naturam sunt; unde videtur, quod non possit facere miracula.
Ergo non potest dare potestatem aliis faciendi illa. Solutio. Re
vera illa non erunt miracula licet videantur, sed erunt mirabilia
praeter solitum usum naturae facta. Et vera differentia est inter
mirum, et mirabile, et miraculum. Mirum enim et mirabile sunt juxta
naturam, miraculum supra. Vel mirum dicit admirationem in vidente.
Mirabile in visibili. Miraculum in utroque, et fit proprie ad
manifestandum Dei virtutem. Est ergo sensus, dedit illi draco
virtutem suam, ad faciendum miracula, idest mirabilia. Unde admirari
possunt videntes propter novitatem rei, vel propter modum faciendi.
Sicut quando fecerunt magi serpentes de virgis, non fuit miraculum,
sed mirabile, quia cito fecerunt quod natura tardius faceret. Et
potestatem magnam, seducendi multos. Vel opprimendi. Et nota
undecim, quae ponuntur hic per ordinem, per quae significatur totum
corpus malorum, qui semper sunt in transgressione. Primo dicitur
bestia ascendere. Secundo, de mari. Tertio, habens septem capita.
Quarto, habens cornua decem. Quinto, habens decem diademata.
Sexto, habens nomina blasphemiae. Septimo, quod est similis pardo.
Octavo, quod habet pedes ursi. Nono, quod habet os leonis.
Decimo, quod habet virtutem draconis. Undecimo quod habet os
loquens, et quod habet potestatem magnam. Et quia undenarius numerus
est transgressionis, ideo significatur, quod haec bestia complectitur
totum corpus malorum. Sicut in Psal. ubi dicitur tabernacula
Idumaeorum, et Ismaelitae. Ibi nominantur undecim populi, per quos
significatur totum corpus Diaboli, cui debetur poena significata per
undecim generationes. Soph. 1, ubi dicitur: dies illa et cetera.
Et per undecim onera Isa. 13, usque ad 24. Sequitur, et
vidi. Post descriptionem bestiae, in qua dictum est quod habet septem
capita, describit Joannes principale caput ejus, idest
Antichristum. Primo ponens simulationem, per quam cunctos adducit in
admirationem. Ipse enim, ut credatur esse Christus in lege
promissus, simulabit se esse mortuum, et post tres dies per artem
magicam feretur in aerem, ministerio Daemonum, et sic putabitur
resurrexisse. Sed tandem patebit falsitas simulationis, quando a
Christo occidetur. Dicit ergo, et vidi, spiritualiter, unum de
capitibus suis, idest Antichristum, qui principatum obtinet inter
septem capita nefandae multitudinis, quasi occisum in mortem, idest
quasi mortuum, et plaga ejus mortis, simulatione curata est, per
simulatam rationem. Sic enim mors simulata erit, et in numero. Sic
et resurrectio utcumque magna arte et mysterio Daemonum fiet, quod
patet quia moriens non occidet mortem, sed Christus, de quo dicitur
Oseae, ego mors tua, o mors et cetera. Et admirata est universa
terra idest homines qui nesciebant fraudem, admirati sunt, dicentes et
credentes mortuum resurrexisse; post bestiam euntes mente, et
corpore. Ad literam sequuntur eam, admiratione. Sicut legitur
Joannis 12, et multi veniebant videre Lazarum, quem Jesus a morte
suscitavit. Et adoraverunt draconem. Glossa, idest Diabolum, qui
dedit potestatem. Glossa, resurgendi, ut videbatur, bestiae, idest
Antichristo, et adoraverunt bestiam, idest Diabolum in
Antichristo, quem putabant vere a mortuis resuscitatum: sicut illi,
qui videbant Christum miracula facientem, glorificabant Deum, qui
per Christum et in Christo talia faciebat. Sed numquid isti credent
Antichristum a Diabolo habere potestatem an a Deo? Si a Deo, ergo
adorabunt Deum, et non Diabolum. Si a Diabolo, quomodo ergo
sequentur eum? Solutio. Multi scient eum esse malum, et multi
simplices non advertent aliquid de malitia aut de bonitate sua. Sed
omnes sequentur eum propter dona quae dabit, aut propter timorem
mortis, aut videntes mirabilia quae ipse faciet, dicent, benedictus,
qui dedit illi talem potestatem, idest usum talis potestatis, et hic
est Diabolus; et ita in communi adorabunt Diabolum, non sub propria
ratione, dicentes, ex admiratione visorum, et ex pusillanimitate
cordis, quis similis bestia huic, idest potestate, et miraculorum
operatione? Et quis poterit pugnare cum ea? Idest resistere
potestati et voluntati ejus? Quasi dicat: nullus. Et nota quod
quatuor dicuntur hic de bestia, idest de Antichristo, in quo
laudatur. Primum admiratio. Unde dicitur, et admirata est universa
terra. Secundum est imitatio. Unde dicitur, post bestiam. Tertium
est adoratio. Unde dicitur, et adoraverunt bestiam. Quartum est
laudatio. Unde dicitur, dicentes, quis similis bestiae? Haec
quatuor debet omnis Christianus reddere Christo: scilicet admiratio
sapientiae ejus. Unde Rom. 11, o altitudo divitiarum sapientiae
et scientiae Dei. Hic enim valde admirabilis in majoris mundi
creatione, quia de nihilo scivit tam pulchrum mundum facere. Sed
magis admirabilis est in minoris mundi idest hominis formatione, in quo
totum mundum majorem conclusit, quod valde mirabile est. Unde et
omnis creatura dicitur, supra, quia universalis mundus in homine
extrinsecus abbreviatus est. Et significatum est in hoc, quod
universale verbum, aeternum, et inclytum erat, et abbreviandum, quod
maxime admirabile est. Modo sapientia Christi admirabilis est in
mundi creatione. Admirabilior in hominis formatione. Admirabilissima
in sui humanatione. Item imitatio debet reddi patientiae,
humilitati, et obedientiae ejus. Unde Matth. 11, discite a me,
quia mitis sum, et humilis corde. Ideo factus est homo ad imaginem
Dei, ut scilicet posset eum imitari, in quibus imitandus est. Item
adoratio debet reddi ejus divinitati, sive potentiae. Unde Matth.
4, dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Item laudatio
debet reddi ejus bonitati. Unde Psal. confitemini domino, quoniam
bonus idest laudare eum. Infra ibi, laudem dicite Deo omnes sancti
ejus. Exod. 15 quis similis tui in fortibus domine, quis similis
tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, et
faciens mirabilia. Revera mirabilia, quia fecit Deum, hominem,
matrem virginem, cor credulum. Et datum est ei hic ostenditur Joanni
effectus simulationis Antichristi. Ex eo enim quod ipse videbit,
quod credetur eum resurrexisse a mortuis orietur in eo praesumptio
blasfemandi Christum et sanctos eius, ut dicit Glossa. Unde dicit
quod datum est ei permissive, tamen os loquens magna, de se. Dicet
enim se esse Christum verum Deum, et blasphemias, quia dicet se esse
majorem Christo. Unde 2 Timoth.: qui adversatur, et extollitur
supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur. Dan. 11,
adversus Deum deorum loquitur magnifica. Ad istum pertinent tamquam
membra ejus, omnes qui se magnificant: contra quos dicit Psal.
disperdat dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam. Et
data. Hic ostenditur, quantum durabit persecutio Ecclesiae, et
dominatio Antichristi; scilicet tribus annis, et dimidium, quantum
duravit aperta praedicatio Christi. Et haec frequenter recitat
Joannes, triplici ex causa. Primo, ut nos praemuniamur contra
illam. Secundo, ut minus timeamus, quia cito transibit. Tertio,
ut non quaeramus talem gloriam, quia cito terminabitur. Dicit ergo,
et data est illi potestas, idest voluntas facere praedicta mala,
menses quadraginta duos, idest per tres annos et dimidium. In quo
tempore, maxime circa finem, in tanta praesumptione extolletur, ut
jam publice audeat blasphemare, quod prius faciebat occulte. Unde
sequitur, et aperuit os suum in blasphemias, apertas et manifestas,
ad Deum, idest contra Deum, vel ad Deum, idest usque ad Deum,
quia dicet Christum non fuisse vel esse filium Dei, et apostolos
Christi non fuisse veros apostolos. Dan. 7, contra excelsum
loquetur, sanctos altissimi conteret, et putabit quod possit mutare
tempora et leges, et tradentur ad manus ejus, usque ad tempus, et
tempora, et dimidium temporis. Item Daniel. 11, adversus Deum
deorum loquetur magnifica, et dirigetur donec compleatur iracundia:
perpetrata quippe est definitio: et Deum patrum suorum non reputabit
et erit in concupiscentia feminarum. Unde adhuc sequitur hic,
blasphemare nomen ejus, adhuc supple, aperuit os suum. Ut scilicet
blasphemet nomen domini. Glossa, idest omnem institutionem ejus.
Vel nomen ejus, idest vitam et doctrinam ejus, per quam nominabilis
est, dignus nominatione et memoria. Prov. 10, memoria justi cum
laudibus et nomen impiorum putrescet, et tabernaculum ejus. Glossa,
idest illos qui Christo militant. Vel tabernaculum ejus, idest
sancta Ecclesia, in quo Christi milites suscipiunt arma, idest
virtutes, doctrinam, et dona, et sacramenta quae sunt arma fidelium,
idest corpus, dicendo ipsum phantasticum non verum. Vel dicendo ipsum
adhuc in morte detentum, vel dicendo ipsum peccato obnoxium, vel de
Joseph semine esse natum. De hoc tabernaculo dicitur infra 21,
ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitavit cum eis. Levit.
26, ponam tabernaculum suum etc., idest ardorem passionis in corpus
suum. Et tabernaculum, scilicet et eos qui in caelo habitant, idest
sanctos, jam ferventes Deo, ut Petrus et Paulus et alios, quos
ipse condemnabit, idest damnatos praedicabit, quia secuti sunt
Christum. Sic dicunt multi haeretici: scilicet: omnes confessores
qui fuerunt a tempore Sylvestri, esse condemnatos. De quibus dicit
Psalm. adipem suum concluserunt, os eorum locutum est superbiam et
datum est illi idest permissum est facere bellum cum sanctis disputando
promittendo, convivando. Et vincere eos corporaliter occidendo, quod
non multum timendum est, quia dominus pro quo corpus occiditur, cito
reddet melius. Occidetur enim corpus mortale corruptibile et deforme,
et dominus reddet immortale, incorruptibile et gloriosum. 1
Corinth. 15. Mortale hoc induet immortalitatem, et corruptibile
incorruptibilitatem. Vincet etiam Antichristus aliquos specialiter
quos vel minis vel beneficiis, vel rationibus vel promissionibus trahet
in peccatum. Unde Dan. 11. Ingredietur terras, et conteret, et
pertransiet et introibit in terram gloriosam, et multos conteret vel
corruet. Et data est illi potestas, in omnem tribum quo ad minores.
Et linguam, quo ad malos Christianos, et gentem, quo ad Paganos.
Et adorabunt eam, idest bestiam, omnes qui habitant in terra,
Glossa, idest qui dediti sunt terrenis. Quorum non sunt scripta
nomina, stylo praedestinationis. In libro vitae et agni, qui est
ipse agnus. Eccles. 24, haec omnia liber vitae et testamentum
altissimi et agnitio veritatis. Agni dico, qui occisus est ab origine
mundi, idest praefiguratus occidi in mortem ipsius. Vel in agno quem
obtulit Abel. Vel occisus est, idest praevisus occidi a tempore,
idest ab origine mundi, idest ante originem mundi. Simile Eccl.
24, ab initio et ante saecula, idest ante initium mundi, praevisa
sunt creari. Vel occisus ab origine mundi. Tunc enim statim, idest
post originem mundi caepit Christus occidi in suis. Cum aliquis pro
Christo occiditur, Christus in eo occiditur. Unde Petro quaerenti
de eo, quo vadis? Respondit dominus, vado Romam iterum crucifigi.
Matth. 25, quod enim uni ex minimis fecistis et cetera. Siquis
habet aurem, corporis, audiat, et auribus cordis, quae scilicet
poena et miseria sequatur Antichristum qui in tanta gloria erit, sed
parum durabit. Unde Psalm. ne timueris (tu Christiane) cum dives
factus fuerit homo, idest Antichristus; qui revera erit homo,
quamvis dicat se Deum. Quoniam cum interierit non sumet omnia et
cetera. Qui in captivitatem, peccati, vel Inferni duxerit velit
nolit, vadit. Non dicit, vadet, quia data est sententia de
talibus. Joan. 3, qui non credit jam judicatus est. Item Joan.
12: princeps mundi ejicietur foras cum corpore suo. Ezech. 12,
in transmigrationem et captivitatem ibunt, scilicet socii Antichristi
et dux qui est in medio eorum, idest ipse Antichristus, in humeris
scilicet portabunt in Infernum. Amos 1, super tribus sceleribus
traham, et super quatuor non convertam, eo quod conclusit per peccatum
captivitatem in Idumaeam. Isa. 33. Vae qui praedaris et cetera.
Et qui in gladio mortali, vel iniquae persuasionis, aut cujuscumque
pravae deceptionis, occiderit alios sicut Antichristus et sui,
oportet eum gladio, finali sententiae, occidi, in anima et corpore.
De quo gladio dicit Job 19, fugite a facie gladii, quoniam ultor
iniquitatis est gladius. Similiter intelligitur illud verbum domini,
Matth. 26, omnis qui occiderit gladio, gladio peribit: aeterno,
sive extremo judicio: vel gladio spiritus quod est verbum Dei,
Ephes. 6. Et talis morte bona non occiditur, quia peccato
moritur. Item qui in gladio linguae occidit aliquem tradendo, vel
maledicendo, vel litigando, vel falsum testimonium dicendo, vel
jurando, vel causam injustam in advocatione scienter favendo, oportet
eum gladio occidi hic bona occisione gladio propriae linguae peccatum
confitendo et veniam petendo. Sicut dicit Augustinus, non pigeat ex
ipso ore proferre medicamenta et cetera. Vel in futuro, gladio
aeternae damnationis. De quo Psalm. gladius ipsorum intret in corda
ipsorum. De gladio linguae dicit Psalm. lingua eorum gladius
acutus. Jerem. sagitta vulnerans lingua eorum. Vel in gladio
occidit, qui injuriam suam quasi judex vindicat, oportet in gladio
occidi, idest ipsa vindicta quam sumpsit erit ei causa damnationis,
quia rem alienam sibi usurpavit. Deuteronom. 32, mihi vindicta,
vel mea est ultio, Rom. 12, Eccles. 28. Qui judicari vult a
domino inveniet vindictam, vel qui in gladio etc. idest juxta mensuram
culpae vel injuriae dabitur eis mensura poenae vel emendae. Matth.
6, eadem mensura et cetera. Deuteronom. 25, juxta mensuram
peccati et erit et cetera. Hic est patientia et fides sanctorum,
idest hoc tempore probatur quicumque sanctorum sint patientes et
fideles. Multi enim tempore pacis videntur sibi patientes et fideles,
qui tempore persecutionis inveniuntur infideles et impatientes. Luc.
8, ad tempus credunt et cetera. Ideo dicit Eccles. 2, in
humilitate tua patientiam habe, quoniam in igne probatur aurum et
cetera. Vel hic, inter tribulationes praesentes est patientia
necessaria, qua aequanimiter sustineatur. Et fides sanctorum,
similiter est necessaria, quia credunt post tribulationem se
remunerandos et per tribulationes ad regnum perventuros, Act. 14.
Per multas tribulationes apparet patientia et fides sanctorum, idest
in tempore tribulationis quae tempore pacis latent. Unde Eccles.
12, non agnoscitur in bonis amicus et non abscondetur in malis
inimicus. Item haec est patientia et fides sanctorum, idest ad
considerandas poenas malorum et remunerationes bonorum. Licet modo
opprimantur, et vincunt et superant omnes tribulationes, aspicientes
in futurum. Unde Hebr. 12, per patientiam curramus ad propositum
nobis certamen, aspicientes in auctorem fidei et cetera. Super hoc
verbo dicit Augustinus, omnia bona contempsit Christus homo, ut
contemnenda monstraret; et omnia mala sustinuit quae sustinenda
praecepit; ut nec in illis quaereretur felicitas, nec in istis
timeretur adversitas. Item hic est, idest in praesentia est
sustinentia passionum quae est patientia et fides sanctorum, sunt
illaesa et incontaminata, quia quantumcumque sint graves passiones
omnes, in nullo redditur patientia et fides eorum, immo in omnibus
superat. Hebr. 11, sancti per fidem vicerunt regna, operati sunt
justitiam. Jacob. 6, haec est victoria quae vincit mundum fides
nostra. Luc. 21, in patientia vestra. Vel hic, idest sustinendo
praesentes tribulationes, est patientia et fides sanctorum. Quia ad
hoc datur omnis fides et patientia, ut possit substinere praesentes
tribulationes. Unde Paulo oranti ut discedat ab eo stimulus dictum
est, sufficit tibi gratia mea, 1 Corinth. 12, idest patientia
quam dominus dederat ei, ut posset sustinere. Vel hic est patientia
et fides, scilicet in praesenti, et usus fidei et praemia sanctorum
quae in futuro cessabunt. 1 Corinth. 13, cum venerit quod
perfectum est, evacuabitur quod ex parte est: patientiae vero succedet
praesentia fidei et visio manifesta. Vel hic est, idest contra haec,
scilicet passiones et tribulationes, est patientia et fides sanctorum,
sicut circa merces est negotiatio eorum: hic siquidem sunt merces et
negotiatio eorum. Unde comparant sibi divitias regni caelorum. Beati
qui patiuntur propter justitiam. Matth. 5 et Luc. 19,
negotiamini dum venio. Gregorius, sancti poenas praesentes lucrum
putant, quia per has aeternas evadere non ignorant. Vel hic est
patientia et fides sanctorum, sicut argentum in argentaria et aurum in
aurifodina. Fides enim et patientia sanctorum ex his exercetur.
Rom. 5, tribulatio patientiam operatur. Job 28, habet argentum
venarum suarum principia, et auro locus est in quo conflatur. Vel hic
est fides et patientia sanctorum, sicut fructus in arbore verbi oritur
et maturatur. Cant. 6, ascendam in palmam et apprehendam fructus
ejus. Vel hic, idest in tribulationibus. Est patientia, sicut
piscis in aqua, sine aqua vivere non potest. Isa. 50, ponam
flumina in siccum, computrescent pisces. Vel hic est patientia,
sicut aurum in fornace, ubi purificatur. 1 Petr. 1, in quo
exultabitis modicum nunc si contristari oportet in variis
tentationibus, ut probatio fidei vestrae, probatior sit auro. Quod
fornax auro, hoc tribulatio viro justo. Vel hic est patientia, idest
ad hoc considerat finem eorum, cujus consideratione conficitur
patientia vel fides sanctorum. Unde Glossa, respiciendo poenam
malorum et remunerationem beatorum patientes sunt et fidem tenent
sancti. Vel hic, idest in tribulationibus et pressuris mundi, est
patientia et fides sanctorum, sicut in auro gemma. Eccles. 32,
gemma carbunculi in ornamento auri expectatio praestolantis. Vel hic
est patientia, sicut semen in agro, ubi non solum servatur, sed
crescit ac multiplicatur et fructificat. Psalm. in tribulatione
dilatasti mihi. Exod. 1, quanto opprimebant eos, tanto magis
multiplicabantur. Genes. 7, multiplicatae sunt aquae, idest
tribulationes, et elevaverunt arcam in sublime. Sequitur. Et vidi
unum de capitibus et cetera. Hic est secunda pars capituli, in qua
agitur de persecutione Ecclesiae a falsis Christianis Antichristi
inferenda; quae nomine bestiae designatur, quia carnales et
irrationabiles erunt circa Ecclesiam bestialiter saeviendo. Primo
autem describit Joannes hanc bestiam. Postea docet quomodo cavendum
est ab ea. Describit autem a duobus. Primo a malitia tam occulta
quam aperta. Deinde a potentia et potentiae suae differentia. Haec
autem bestia differt a praecedenti, quia illa de mari ascendit, haec
autem de terra. Unde per illam significatur Antichristus et principes
sui. Item per illam significatur multitudo gentium Christo
adhaerentium in Ecclesiae persecutione. Per hanc significatur
multitudo falsorum Christianorum Ecclesiam persequentium cum
Antichristo. Dicit ergo, et vidi, idest spiritualiter intellexi
aliam bestiam. Glossa, idest pseudo apostolos Antichristi,
bestialiter et irrationabiliter Ecclesiam lacerantes. Crudelius etiam
persequentur Ecclesiam pseudo apostoli et falsi Christiani, quam
principes vel gentiles. Deuteronom. 32, dentes bestiarum immittet
in eos, idest pseudo apostolos falsa doctrina Ecclesiam lacerantes.
Psalm. dentes eorum arma et sagittae. Arma ad protectionem sui,
sagittae ad impugnationem Ecclesiae. Et lingua eorum gladius acutus,
corda fidelium seducendo. Glossa. Dicit quod haec bestia est minor
praedicta: et intelligimus, quod minor sit numero vel potentia, sed
non crudelitate. Sequitur, ascendentem, idest in superbiam
proficientem, de terra, idest de terrenorum opulentia. Psalm.
prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum. 1 Timoth. 6, praecipe non
sublime sapere. Ibi Glossa, vermis divitum superbia. Isa. 7,
requievit Syria super Ephraim, idest superbia super divitias. Vel
ascendentem, idest in malitia sua proficientem et super fideles
invalescit. De terra, idest per terram, per divitias terrenas quas
habebunt. Vel per divites terrenos qui pseudo apostolos Antichristi
mittent et defendent. Et nota quod Joannes dicit de bestia, unde
ascendit, sed non dicit quo; quia malorum finis est descensus. Job
21, ducunt in bonis dies suos et cetera. Exod. 16, descendit in
profundum quasi lapis. Psalm. dejecisti eos dum allevarentur. E
contra dicitur de bonis quo ascendunt, et tacetur unde: supra 9,
ascendite huc, idest in caelum, sicut dictum est Eliae et Enoch.
Supra 7, unde ascendent boni, ut sciant et velint illud
fundamentum, unde ascenditur, in seipsis habere? Hi, inquit, sunt
qui venerunt ex magna tribulatione. Et haec bestia, habebat duo
cornua similia agni, idest duo testamenta quae defendunt Ecclesiam,
sicut cornua defendunt animal, quae habebunt praedicatores Antichristi
per notitiam, sed non per vitam; vel per usurpationem, non per
veritatem; dicent enim se scire utrumque testamentum, et re vera
nescient; et ideo dicitur quod non habebunt cornua agni, sed
similabunt habere. Vel duo cornua, dicuntur, similia agni, idest
simulata dilectio Dei et proximi quae erit in eis. Unde Glossa,
siquid bonum in eis erit, similatum erit. Vel duo cornua, possent
dici virtus faciendi miracula et prava vita et doctrina quae se habere
simulabunt praedicatores Antichristi; et ideo non dicit simpliciter
quod habebant duo cornua agni, sed similia agni. Vel duo cornua,
possunt dici virtus faciendi miracula et vitae innocentia quae per
simulationem non per veritatem habebunt, et per hoc impugnabunt quasi
cornibus. Et loquebatur sicut draco, idest sicut Antichristus in quo
Diabolus loquebatur: quasi dicat: ita loquentur apostoli Antichristi
a Diabolo, sicut spiritus sanctus loquitur in apostolis Christi.
Unde Matth. 10, non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus
patris vestri qui loquitur in vobis. Sic loquetur malignus spiritus in
apostolis Antichristi. Unde 3 Reg. 22, ego ero spiritus mendax
in ore vestro pro eis. Et potestatem prioris bestiae omnem, idest
omnes modos decipiendi et nocendi, quibus Diabolus per priorem bestiam
nocuit et decepit faciebat in conspectu ejus, idest in beneplacito
Dei, vel Antichristi. Sicut enim apostoli Christi faciunt omnia ut
placeant Deo sive Christo, ita apostoli Antichristi omnia faciunt ut
placeant Antichristo a quo sperant habere divitias et honores. Unde
Dan. 11, multiplicabitur ejus gloria, et dabit ei potestatem in
multis, et terram dividet gratuito. Et fecit terram et inhabitantes
in ea, idest amatores terrenorum, et in hoc amore perseverantes,
adorare bestiam primam, idest Diabolum, vel Antichristum qui est
principale caput prioris bestiae, quam adorabunt apostoli sui, sicut
Christum adoraverunt apostoli sui. Sicut enim cupiditas Judam
excaecavit, ut Christum quem tot miracula fecisse viderat, et in
cujus nomine ipse multa miracula fecerat, et putavit postea
incantatorem et magum, ut dicit Isa., ita excaecabit istos, ut
credant Antichristum Deum. Vel certe si non crederent, tamen
servient ei cum magna reverentia, sicut domino, propter cupiditatem.
Tanta enim est labes, et pestis avaritiae ut de facili faciat
declinare a fide. 1 Tim. 6, radix omnium malorum est cupiditas,
quam quidam appetentes erraverunt a fide. Causa autem, quae multos
trahet ad Antichristum adorandum erit simulatio resurrectionis. Unde
sequitur, cujus, idest quia ejus, curata est plaga mortis,
simulatae, per simulatam resurrectionem, quam tamen ut veram
praedicabunt apostoli ejus, quos ipse mittet per universum mundum.
Unde supra 9, dictum est, de fumo putei, exierunt locustae in
terram, idest praedicatores Antichristi, et fecit, idest faciet,
signa magna. Glossa, ad confirmationem suae praedicationis. Sicut
de apostolis Christi dicitur Matth. ult.: illi autem profecti
praedicaverunt ubique. Tamen non erunt vera miracula, quia non fient
voce divina, sed potestate Diaboli, sicut ea quae fecerunt magi
Pharaonis, ut etiam ignem faceret de caelo descendere in terram in
conspectu hominum. Ad literam hoc facere poterunt apostoli
Antichristi operatione Daemonum, quia alia vice hoc idem fecisse
leguntur. Job 1, ignis de caelo venit et cetera. Vel sicut
apostolis Christi datus fuit spiritus sanctus in spiritu ignis, Act.
2, ad praedicationem apostolorum Christi dabatur etiam spiritus
sanctus signo visibili. Sicut dicitur Act. 10, adhuc loquente
Petro et cetera. Sic illi dabunt spiritum, scilicet, malignum in
specie ignis, quod totum facient arte magica. Et quia hoc fiet palam
in conspectu hominum, jactabunt se meliores esse apostolis Christi,
qui in conclavi receperunt spiritum sanctum, Act. 2. Per haec
autem signa multi seducentur. Unde sequitur, et seduxit, idest
seducent, habitantes in terra, idest amore terrenis inhaerentes,
propter signa, quae data sunt illi, permissione divina, facere in
conspectu bestiae, idest Antichristi, in cujus nominis vocatione
apostoli ejus facient miracula, sicut veri apostoli ad invocationem
nominis Christi fecerunt vera miracula: dicens, idest praecipiens,
habitantibus in terra, idest amatoribus terrenorum, ut faciant
imaginem bestiae, idest se conformarent illi, in malitia, in
Ecclesiae persecutione, quae habet plagam gladii et vixit, idest quae
de morte surrexit, non tamen vere, sed simulate, sicut dictum est
supra. Ideo forte dicta est bestia de terra ascendere, quasi de
sepultura resurgere. Quia Antichristus, qui est caput bestiae,
simulans se mortuum tertia die, ascendet in aerem quasi de morte
resurgens. Vel ad literam praecipient apostoli Antichristi hominibus
sibi credentibus, ut faciant imaginem, idest statuam Antichristi, et
illam adorent in ejus veneratione. Sicut fecit Nabuchodonosor,
Dan. 3. Et datum est illi, bestiae, idest apostolis Antichristi
a Diabolo, Deo permittente, ut daret spiritum imagini bestiae,
idest statuae factae ad similitudinem et ad reverentiam Antichristi.
Quam imaginem ipse faciet loqui, et moveri, ad majorem hominum
deceptionem. Quod Deus permittet exigentibus peccatis hominum, sicut
olim permisit, cum vigeret idolatria ante adventum Christi, et ut
loquatur imago bestiae, idest statua per malignum spiritum.
Respondens sicut olim in idolis dabant responsa: et faciet, per suam
suasionem, principum etiam saecularium potentia, ut quicumque non
adoraverit imaginem bestiae, idest statuam Antichristi, occidatur,
morte corporali. Similiter fecit Nabuchodonosor, Dan. 3, edictum
siquidem dedit, ut quicumque statuam auream non adoraverit, quam
fecerat, interficeretur: recte illud fuit figura hujus, et faciet
omnes pusillos et magnos, et divites et pauperes, liberos et servos
habere characterem, idest signum aliquod, in dextera manu, ad
literam, aut in frontibus suis, idest in capitibus suis, per quod
cognoscantur esse de familia Antichristi, sicut Judaei modo habent.
Vel dicitur, quod faciet omnes et cetera. Intelligitur fieri
distributio pro generibus singulorum, non pro singulis generum. Quia
de omni statu et conditione multos habebit credentes Antichristus.
Immo plurimos, ut ne quis possit emere vel vendere, ad literam haec
facient apostoli Antichristi, per principes, qui eis per omnia
acquiescent, nisi qui habeat characterem, idest signum. Aut nomen
bestiae; ut sicut a Christo dicuntur Christiani, ita ab Antichristo
Antichristiani dicantur. Vel ab aliquo discipulorum ejus. Sicut ab
Ario Ariani, a Sabellio Sabelliani, et sic de aliis, qui tunc
erunt. Ad literam dabitur edictum, ut nullus possit emere vel vendere
aliquid in nundinis, vel mercatis, qui non emunt vel vendunt alicujus
sectae, de illis quae erunt tempore Antichristi. Aut in nomine
ejus, idest virtutem, qua faciet opera, quibus confiteatur se esse
Antichristum, absque ullo timore. Vel sic. Ab illo loco, datum
est illi, idest bestiae Antichristo, ut daret spiritum prophetandi,
imagini bestiae, id est sequacibus suis, ut loquatur diversitate
linguarum. Imago bestiae, idest discipuli et sequaces Antichristi.
Sic datum fuit discipulis Christi, ut possent loqui variis linguis.
Sed quomodo dabit haec Antichristus, vel Diabolus, qui etiam non
potest dare scientiam? Eccles. 1, omnis scientia et sapientia a
domino Deo est. Praeterea. Solus Deus scit futura, quia solus
potest dare spiritum prophetandi, idest praevidendi et praedicendi
futura. Solutio. Daemones velocissimi sunt, et quasi in instanti
possunt longa terrarum spatia pertransire. Unde quod fit hodie in
Jerusalem statim possunt Romae nunciare, tamquam res illa sit adhuc
quasi futura. Verbi gratia, si multus sanguis in fonte funderetur
unde Sequana oritur, ita ut totus fieret rubeus, statim possent
dicere Parisius, cras erit Sequana sanguineus, et cum ita fieret,
diceretur, quod ille, per quem Diabolus dixisset haec, praedixisset
futura. Haec modo revelant Daemones futura, vel divinando ex
conjecturis praeteritorum. Unde mentiuntur frequenter. Et faciet.
Antichristus et Diabolus. Ut quicumque non adoravit nomen bestiae,
idest apostolos Antichristi conformes sibi non adoraverit, et
obedierit eis, occidatur, corporaliter. Quod melius est quam adorare
eum, quia omnes qui adorabunt occidentur spiritualiter. Et faciet,
bestia, idest Antichristus, vel Diabolus, quasi dicat, totus
malorum coetus, frequenter enim nomine bestiae modo Diabolus modo
Antichristus modo malorum coetus intelligitur, quae diversitas potest
discerni ex diversitate attributorum, omnes pusillos et magnos,
corpore vel corde, et divites, et pauperes, sensu, vel censu,
liberos, et servos, justitiae vel peccati, habere characterem, idest
vitae et doctrinae conformitatem, in dextera manu, idest in praecipuis
operibus suis, aut in frontibus suis, idest ut manifeste omnibus
appareat, quod sunt ministri Antichristi, ut sic sine verecundia
Antichristum confiteantur esse suum dominum et magistrum, et se
discipulos et servos ejus, et nequis possit emere intelligentiam
veritatis, studendo vel audiendo, vel emere, aut, vendere,
docendo, vel praedicando: auditores siquidem labore studii emunt
scientiam, et doctores praedicando et docendo vendunt. Proverb.
23, veritatem eme, et noli vendere sapientiam, pretio scilicet
temporali, quia pro spirituali, scilicet pro fide et patientia
audientium, debet omnis doctor vendere scientiam, secundum sententiam
Isa. 55, omnes sitientes venite ad aquas, sanctae doctrinae; et
qui non habetis argentum, properate et emite, idest vobis
incorporate, venite et cetera. Vel nequis possit emere caelestia,
vel vendere temporalia. Matth. 10. Glossa, idest, servos Dei
acquirere, aut vendere tunicam conversationis humanae, idest mundanae
per opera misericordiae: hoc siquidem non licebit, quia dicent tunc,
non est tempus flendi, sed ridendi et deliciis affluendi. Unde Luc.
16, sicut factum est in diebus Loth, edebant et bibebant et
cetera. Thess. 5, dies domini sicut fur in nocte, ita veniet.
Cum enim dixerit: pax et securitas, tunc repentinus super eos veniet
interitus sicut dolor parturientis et refugiet. Ad literam quasi
excommunicati erunt omnes boni, ut nec bona facere possint, nec
aliquem contractum emptionis et venditionis, cum aliis hominibus
habere, nisi habeat characterem, idest pravam fidem in corde, aut
nomen bestiae, idest confessionem fidei Antichristi in ore, aut
numerum nominis ejus, idest opera et conversationem cum impiis. Haec
sapientia est, idest ad hoc intelligendum est necessaria sapientia,
vel hoc attendere et cogitare est sapientia, vel hic, idest in hoc
tempore quando tanta erit tribulatio, est sapientia, necessaria ad
cavendum casum, quia res obscura est multo. Et ideo attentos reddit
auditores dicens, qui habet intellectum, idest sensum et gratiam
intelligendi mysteria, et obscura, explicet, vel computet numerum
bestiae, idest literas nominis ejus, quibus patebit ipsa bestia,
idest Antichristum esse purum hominem licet dicat se Deum esse,
numerus enim hominis est, idest per quem probatur esse homo, et
numerus ejus est sexcenti sexaginta sex, idest literae nominis ejus
talem numerum significant. Et quoniam liber iste Graece scriptus fuit
a Joanne, idcirco hic numerus more Graecorum requirendus est, apud
quos singulae literae numeros continent, et significant per se apud
Graecos nomen Antichristi. Primum nomen est attemos, quod nomen
continet numerum praedictum, idest sexcentum sexaginta sex, juxta
significationem literarum nominis. Verbi gratia a, apud Graecos
significat unum. Numerus quinquaginta, signatur t CCC, est
signatum V m signat XL o signat LXX s signat c c quae simul
collecta faciunt praedictum numerum, idest DCLXVI. Item alia
duo nomina, quibus nominatur Antichristus, apud Graecos sunt, quae
eumdem numerum continent. Primum est arnoyme: et considera numerum
significationem literarum secundum Graecos, et habebis eumdem
numerum, scilicet DCLXVI. Verbi gratia a, signat unum; r
signat c n signat l o LXX y CCCC m XL e V: quae simul
collecta faciunt praedictum numerum, idest DCLXVI. Iterum nomen
Antichristi apud Graecos est Teytan, quod hunc eumdem numerum
continet. Verbigratia t significat CCC e V y X t CCC a unum.
N quinquaginta: quae simul collecta faciunt DCLXVI. Item, et
satis conveniunt haec nomina Antichristo, secundum eorum
interpretationes. Attemos enim interpretatur Deo contrarius, et ipse
in omnibus Deo contrariabitur, idest Christo. Item arnoyme
interpretatur negans, alias negatio, et ipse Christum et fidem ejus
negabit. Item Teytan interpretatur sol, vel gigas: et ille miser
dicet se solem justitiae, et gigantem geminae substantiae, idest
divinae et humanae: hujus nomina idest res nominum usurpabit sic
Antichristus. Ipse enim faciet se vocari antemos, idest Christo
contrarium; et arnoyme, quia Christum negabit esse Deum, et se esse
Deum confirmabit; et Teytan, quia solem justitiae, et Deum, et
hominem se praedicabit, et sui idem praedicabunt. Item Latinis
literis scribitur nomen ejus, qui se vocari faciet dic lux, quia ipse
dicet se esse lucem mundi, et per hoc nomen idem habetur apud
Latinos. Nam d significat CCCCC, I unum, c centum, l
quinquaginta, V quinque, X decem. Collecta simul faciunt
DCLXVI. Per hunc numerum, qui continetur in nominibus
Antichristi, volet ipse apparere Deus. Sed a sapientibus et
veritatem cognoscentibus purus homo apparebit. Ideo dicit Joannes,
qui habet intellectum computet numerum bestiae. Sed quaeret aliquis
quomodo per hunc numerum apparere poterit Deus, vel quomodo per eumdem
numerum apparebit purus homo? Ideo per senarium, cujus aliquotae tres
sunt, et perficiunt totum, nec ultra procedit, nec ultra remanet,
significatur perfectio Dei, cui nihil est addendum vel subtrahendum,
sed simpliciter tenendum vel subtrahendum quod ipsa Scriptura
determinat. Sicut senarii sunt tres partes, scilicet duo, tria,
unum, sic tria credenda, et subjecta fidei scilicet tres personae,
duae naturae in Christo, una essentia Dei. Haec est enim prima
perfectio, et magna, sine qua quis non potest Deo placere: ut
dicitur Hebr. 11. Per sexaginta significatur perfectio duplex.
Una propter senarium operationis. Altera propter Decalogi
observationem. Sexaginta enim fiunt ex senario ducto in denarium.
Nam sex decem, vel decies sex sunt sexaginta. Et haec est secunda
perfectio major quam prior, quia fides sine operibus mortua est,
Jacob. 2. Per sex centenarium significatur perfectio triplex. Una
fidei per senarium. Alia operationis propter denarium. Tertia
supererogationis, propter impletionem consiliorum quam inducit
charitas, quae significatur per centenarium: haec est perfectio maxima
sine qua aliae parum valent. Posset enim fides esse integra, sed
informis. Item possent servari mandata, sed ex timore; et parum
valeret hoc totum nisi aliquando addantur consilia quod totum perficit
charitas, vel charitatis regula, juxta illud 1 Corinth. 13, si
habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non
habuero, nihil sum et cetera. Quia igitur hanc triplicem
perfectionem, vel potius praemium, quod debetur huic triplici
perfectioni, promittet Antichristus suis, propterea reputabitur Deus
ab illis, quia hujus dare est solius Dei, et sic responsio ad
primum. Ad aliud dicitur, quod licet per praedictum numerum, triplex
perfectio significetur, tamen quia per senarium describitur, et homo
sexta die factus est, per hoc creatura monstratur non creator. Item
per senarium significatur prima perfectio, quae est conjugatorum. Per
sexaginta significatur secunda, quae est viduarum, atque
continentium. Per sexcenta signatur tertia, quae est sanctarum
virginum. Prima facit fructum trigesimum. Secunda sexagesimum.
Tertia centesimum. Discipuli autem Antichristi tunc praedicabunt,
neminem posse salvari, nisi Antichristo obtulerit aliquando de
fructibus istis, quasi Deo. Item in praedicto numero est triplex
senarius. Unus est unitatum, scilicet sex. Secundus sex decies
denarii, scilicet sexaginta. Tertius centenarii, sexcenta. Primus
signat initium boni. Secundus profectum boni. Tertius consummationem
boni. Unde per primum designatur incipientium vita, per secundum
proficientium, per tertium vita perfectorum. Item primus senarius
significat perfectionem naturae, quae sex diebus facta est. Secundus
perfectionem gratiae, quae consurgit ex observantia mandatorum.
Tertius signat perfectionem sapientiae, quae consistit in
contemplatione caelestium, quae per centum designatur: et hanc
perfectionem dicent Antichristi discipuli, dari ab illo solo: et ideo
credent illum esse Deum, quamvis sit purus homo: et per eumdem
numerum designatur, qui est numerus hominis. Nam senarius unitatum
respicit naturam creatam. Senarius denarii, respicit gratiam datam.
Senarius centenarii, respicit gloriam promissam, ad quod est omnis
homo. Quia nomen et natura hominis condita per gratiam, venit ad
gloriam promissam; ideo numerus hominis est sexcentum sexaginta sex.
|
|