|
Et vidi, et ecce agnus et cetera. Descripto dracone, et familia
ejus, a quibus Ecclesia gravissime impugnatur, describit hic Joannes
agnum, et familiam ejus, a quibus Ecclesia sufficientissime
adjuvatur. Sicut autem a prima descriptione incussit timorem, sic in
hac subjicit consolationem. Dum enim Ecclesia tales habet adjutores,
non oportet timere qualescumque habeat impugnationes. Juxta illud
Rom. 8, si Deus pro nobis, quis contra nos? Propter quod dicit
Job 17, pone me juxta te, et cetera. Dividitur autem hoc
capitulum in quinque partes. In prima ostenditur agnus stare paratus,
et familia ejus cum eo in auxilium Ecclesiae. In secunda monetur
Ecclesia ad talem accedere auxiliatorem, ibi, et vidi alterum
Angelum. In tertia monetur ad mundi contemptum, et aliorum quae
praestant impedimentum accedendi ad Deum, ibi, et alius Angelus.
In quarta proponitur, quod promittitur servis suis, ut securius et
libentius accedatur ad ipsum, ibi, et audivi vocem. In quinta agitur
de judicio futuro, ubi omnes boni et mali remunerabuntur secundum
merita sua, ibi, et vidi, et ecce nubem. Dicit ergo, et vidi,
idest intellexi spiritu revelante mihi, et ecce agnus, idest Christus
pro mundo immolatus, stabat, semper juvare paratus, unoquoque
monstratur humanitas passa, in statu commendatur divinitas illaesa:
pati quidem humanitati convenit, sed stare divinitati. Unde quia
simul fuit homo et Deus, pati simul et stare potuit. Et ideo agnus
stabat supra montem Sion, idest supra Ecclesiam virtutibus celsam et
Deum speculantem, quam Christus virtutibus, etiam speculationis,
superexcellit. Isa. 2, erit in novissimis diebus praeparatus mons
domus domini in vertice montium, et elevabitur super omnes colles.
Dicitur autem agnus propter omnimodam innocentiam, quam habuit, quia
sine originali et actuali fuit. 1 Petr. 1, agnus immaculatus et
incontaminatus. Immaculatus, quia non contraxit originale, quod
probat matris gloriosae virginitas. Incontaminatus, quia non commisit
actuale, quod probat patris divinitas. De hoc agno dicitur Exod.
12, erit agnus absque macula et cetera. Item in eodem. Non
comedetis ex eo et cetera. Crudum comedit qui eum habuisse originale
credit. Coctum aqua manducat, qui eum per naturam peccasse affirmat.
Nos nascimur crudi et immundi, et postea coquimur aqua
concupiscentiae. Ipse autem, et sanctus conceptus est, et sanctus
natus est, et sanctus decrevit, propter quod, nec crudum quid ex eo,
nec coctum aqua debet comedi, sed assum igni, passum ex charitate
debet credi. Ignis iste non est comburens, sed illuminans; ideo
Christus significatur per piscem assum, Joan. 21, ubi dicitur,
viderunt prunas positas, et piscem positum. Luc. ult. et obtulerunt
partem piscis assi. Caput et pedes cum intestinis vorare, est
divinitatem et humanitatem Christi credere, et infirmitates ejus, per
fidem et unitatem sibi incorporare. Ergo agnus virtute divinitatis,
stantis, merito cadentis humanitatis, mundi peccata purgavit. Unde
Joan. 1, ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi: et bis
dicit, ecce, ut utrumque admiretur in Christo, et stans divinitas,
et cadens humanitas. Et ideo considerabant antiqui ejus adventum.
Isa. 16, emitte agnum domine dominatorem terrae de petra deserti ad
montem, idest de Ruth Moabiti ad montem filiae Sion idest ad
exaltationem Ecclesiae. Unde et hic dicitur supra montem stare: sed
certe in hoc non fuit solus agnus immo multos habuit sanctos secum, per
quos salvavit et sublimavit Ecclesiam. Unde sequitur, et cum eo
centum quadragintaquatuor millia, ex quatuor partibus mundi,
collectos, qui omnes per hunc numerum designantur. Siquidem hic
numerus surgit ex duodenario ducto in se. Nam duodecim duodecies sunt
centum quadragintaquatuor. Duodenarius autem primus numerus abundans
est, et conficitur ex tribus ductis in quatuor. Unde significat
abundantes in fide Trinitatis collectos ex quatuor partibus mundi.
Per mille vero significatur perfectio maxima, quae est virginum. Nam
cum sit magna perfectio conjugatorum, major perfectio continentium,
maxima est perfectio virginum: et ita per centum quadraginta quatuor
millia, recte signantur omnes virgines perfecti, et abundantes in fide
sanctae Trinitatis ex quatuor partibus mundi collecti: omnes hi stant
cum domino supra montem Sion, quia sunt in supremo gradu Ecclesiae
constituti. Sequitur, habentes nomen ejus, idest Christi a quo
dicuntur Christiani. Et nomen patris ejus, ut a Deo patre dicantur
filii Dei. Psalm. ego dixi, dii estis et filii excelsi omnes. 1
Joan. 4, videte qualem charitatem dedit nobis Deus, ut filii Dei
et cetera. Roman. 8, ipse spiritus reddet testimonium spiritui
nostro, quod sumus filii Dei, si autem filii et cetera. 1 Joan.
3, charissimi filii Dei sumus, hoc est nomen quod Exod. 20, non
accipias nomen Dei tui in vanum. Quod revera in vanum omnis accipit,
ille qui non facit opera ejus. Vel habentes nomen ejus, in gratiae
susceptione, qua interius uncti dicuntur Christiani. Et nomen patris
ejus, in haereditatis participatione, quod erit in gloria: haec duo
dat dominus. In praesenti dat gratiam, per quam sumus Christiani,
et a Christo uncti. In futuro dabit gloriam, per quam erimus
haeredes et filii. Psalm. gratiam et gloriam dabit dominus. Vel
vidi, idest mente conspexi. Et ecce admirationem notat in vidente,
et admirabilem in viso. Agnus, idest Christus innocens, patiens,
humilis, mansuetus. Stabat, ut adjutor, ut speculator, ut
pugillator. Supra montem Sion, idest supra Ecclesiam tamquam super
specula sua. Ecce fili hominis speculabitur de te. Habacuc 2,
super custodiam meam stabo. Et cum eo centum quadragintaquatuor millia
stantes, non supra montem, sed circa montem, cum agno montem
custodientes, et ei se conformantes. Et significantur quatuor status
bonorum per quatuor praedictos numeros. Nam quadraginta cum sit
numerus poenitentium, signat statum incipientium; quatuor signat
statum proficientium, qui scilicet in quatuor virtutibus secundum
regulam Evangeliorum se extendendo in bono proficiunt: per centum,
qui transit de laeva ad dextram signatur status contemplantium, seu
perfectorum, qui jam mente conversantur in caelo. Per mille,
signatur numerus perseverantium, et hi omnes cum agno stant ad
defensionem et custodiam Ecclesiae, et ad bellandum contra ejus hostes
parati. Habentes nomen ejus, idest rem nominis, scilicet gratiae
unctionem. 1 Joan. 2, et vos unctionem habetis. Et nomen patris
ejus, idest rem nominis ejus, scilicet gratiae unctionem, idest rem
nominis paterni, scilicet filiationem Dei. Isa. 56, dabo eis in
domo mea, et in viis meis locum, et nomen et cetera. Scriptum in
frontibus suis. Scriptum dicit, non pictum vel tinctum, ut possit ab
aliis videri. Proverb. 3, misericordia et veritas non te deserent
et cetera. Primo ponitur nomen Christi, et postea nomen patris.
Debet describi in mentibus nostris fides passionis, et spes
promissionis, et amor promissoris: quas quidem scriptiones, idest
virtutes, aqua tribulationis non delet, sed magis informat. Quod
fides tribulatione formetur, habetur 1 Petr. 1, ut probatio fidei
vestrae multo pretiosior sit auro, quod per ignem probatur. De spe
Rom. 5, tribulatio patientiam operatur, patientia spem. Cant.
8, aquae multae et cetera. Sequitur. Et audivi. Hic exprimit et
ostendit Joan. desiderium, quod habent de adjuvando Ecclesiam, quam
re vera totis conatibus juvant. Unde, et stare cum agno dicuntur.
Dicit ergo, et audivi, auditu quidem interiori. Vocem de caelo,
idest ad admonitionem a perfectis, qui cum agno sunt, ad imperfectos
coelitus procedentem. Tamquam vocem aquarum multarum, idest populorum
multorum: de quibus sancti cum agno stantes collecti sunt. Per aquas
siquidem, quae continuae defluunt in mare, signantur homines, qui
sine intermissione fluunt in morte. Unde 2 regum 14, omnes
morimur, et quasi aqua dilabimur. Eccl. 1, generatio praeterit et
cetera. Et hoc dicit, quia oratio unius sancti viri, vim obtinet
orationum multarum, vel propter efficaciam emendationis, vel certe
ideo, quia sicut aquae velocius et impetuosius currunt cum oppressionem
inveniunt, sic sancti cum tribulationes crescunt, ferventius orant et
praedicant. Jud. 6, humiliatus est valde Israel in conspectu
Madian, et clamavit ad dominum postulans auxilium. Sequitur, et
tamquam vocem tonitrui magni, idest plena terroris et admirationis.
Sermo enim sanctorum valde terribilis est omnibus malis, qui ad eorum
consortium venire nolunt. De hac voce sanctorum quae tonitruo
comparatur, propter terrorem et admirationem, dicit Psal. vox
tonitrui tui in rota. Job 26, cum parvam stillam sermonum ejus
audiverimus, quis poterit intueri tonitruum magnitudinis ejus? Ut
autem vox ista non modice virtutis et efficaciae reputetur, dicit
Joannes quales sunt illi a quibus procedit: quia quod dicebant, opere
implebant, propter quod efficacior erat sermo eorum. Dicit ergo, et
vocem, idest vox, quam audivi, erat sicut vox citharaedorum, idest
praedicatorum, citharizantium, idest carnis mortificationem
praedicantium. In citharis suis, idest in seipsis ostendebant. Ideo
dicit apostolus 1 Cor. 10, castigo corpus meum, et in servitutem
redigo et cetera. Cithara duo habet, lignum et chordas: in ligno
extensas: chordae sunt corda poenitentium, vel corporis singula
membra, quae singula debent habere suam mortificationem, eo quod
peccandi instrumenta fuerunt. Unde Roman. 6, sicut exhibuistis
membra vestra et cetera. In cithara enim, ad hoc ut bene cantet,
oportet tangere omnes chordas, non simul, sed successive. Ita in
poenitentia, ad hoc ut Deo placeat, oportet singula peccata dicere in
confessione et singula tangere in satisfactione. Ut per quae peccavit
homo, per haec puniatur, ut Sap. 11. Dives ideo torquetur in
Inferno, quia in lingua peccavit hic in mundo. Dicit Isa. 23,
sume tibi citharam, circui civitatem, meretrix oblivioni tradita est,
bene cane, frequenta canticum. Nota quod dicit sume citharam, idest
voluntariam accipe poenitentiam. Psalm. voluntarie sacrificabo tibi.
Matth. 10, tollite jugum meum super vos et cetera. Item bene
dicit, cane, idest benefac confessionem omnia nude et aperte dicendo,
frequenta canticum, quia frequens debet esse confessio cum frequentes
sint defectus nostri, et in certa hora mortis. In hoc ergo, quod
dicit citharizantium in citharis suis, vocat illos, qui semper
citharizant in citharis alienis, idest qui praedicant aliis
poenitentiam, et ipsi nullam, vel modicam faciunt. De quibus dicitur
Matth. 23, super cathedram Moysi et cetera. Et in hoc notantur
claustrales, et praelati, qui jejunante conventu, vel male
procurato, comedunt, vel in cameris abundanter et large. Isti re
vera cantant, sed in citharis alienis, non suis, quia religionem
tenent, non in se, sed in subditis suis. Contra quos dicit sapiens:
patere legem, quam ipse tuleris. Eccle. 32, rectorem te
posuerunt? Noli extolli: sed esto in eis quasi unus ex illis scilicet
in refectorio, in dormitorio, in oratorio et in claustro. In
vigiliis, in jejuniis et in disciplinis. Et cantabant, gratias
agendo de acceptis beneficiis, et de integritate mentis observata.
Quasi canticum novum, quod nunquam veterascit, sed semper erit
novum. Quasi canticum, dicit ut notetur quaedam imperfectio
integritatis et gaudii quousque anima et corpus glorificentur. Tunc
enim erit gaudium plenum et perfecta integritas, quia non poterit
amplius amitti. Nunc autem fragile bonum est corporis integritas, et
ideo gaudium imperfectum. Sed quia multi citharizant in citharis
suis, et cantant pro favore mundi, ut hypocritae et virgines fatuae,
et ideo sequitur, ante sedem, et ante quatuor animalia, et seniores,
idest in praesentia et approbatione Angelorum, in quibus sedet Deus,
et prophetarum, et apostolorum, quasi per quatuor per quos exercet
Deus judicia sua. Per quatuor animalia praedicatores quatuor
Evangeliorum: per seniores antiqui patres: ante quos isti cantant
quia illi istorum canticum approbant. Et ne crederes, quod quilibet
posset hoc canticum cantare et ita non esse magnum cantare canticum ante
sedem, ideo addit. Et nemo poterat dicere canticum, idest de
integritate mentis et corporis habere gaudium. Nisi illa centum
quadraginta quatuor millia, idest nisi virgines perfecti, qui per
centum quadraginta quatuor signantur, secundum primam expositionem,
quam facit Glossa. Qui empti sunt de terra, idest separati a carnis
concupiscentia per virtutem Baptismi, cujus innocentiam servaverunt.
Item ideo dicit, empti sunt, quia per Baptismum mundati, qui habet
a Christi sanguine virtutem. Quod ergo dicit apostolus, 1 Cor.
6, empti enim estis, convenit baptizatis. Quod autem dicitur 1
Petr. 1, non corruptibilibus auro vel argento redempti et cetera.
Convenit poenitentibus. Qui autem sunt isti, evidentius ostendit
Joannes, dicens. Isti sunt, qui cum mulieribus non sunt
coinquinati, nec mente per consensum, nec opere per corpus
coinquinati. Et hoc probat, quia mente et corpore incorrupti.
Virgines enim sunt, et ideo sequuntur, quasi imitantur Christum.
Quocumque ierit. Pede, scilicet, mente, et corpore, scilicet
corporis integritate. Quocumque ierit, idest quacumque via ierit,
sive praeceptorum viam vadit sive viam consiliorum teneat. Hi
sequuntur, post eum. Unde beatus Bernardus, sequitur ad praecepta
sicut plures, sequitur ad consilia sicut pauci virginitatem servant.
Altissimus enim status in Ecclesia est virginitas. Unde Ambrosius,
supergreditur virginitas conditionem humanae naturae, per quam homines
Angelis assimilantur. Qui enim virginitatis puritatem servant,
supercaelestibus assimilantur. Unde Augustinus de doctrina
Christiana, et sunt verba Cypriani. Nobis ad virgines sermo est;
quorum quo sublimior est gloria, eo major cura de ea esse debet
custodienda, quia cito potest amitti, et recuperari nunquam. Unde
Amos 5, cecidit, non adjiciet ut resurgat virgo Israel. 1 Cor.
6, qui marito jungit virginem suam et cetera. O quam pulchra est
casta generatio cum claritate. Sed cum Christus praedicator fuerit,
et martyr, sic et virgo quilibet, omnibus debetur aureola
spiritualis: quare potius dicitur de virginibus, quod sequuntur ipsum
quocumque ierit, quam de praedicatoribus, vel martyribus? Virginitas
signum est innocentiae generalis. Praedicatio vero vel martyrium
peccata sequuntur. Ut patet in Paulo, qui de persecutore factus est
praedicator, et latro in cruce factus est martyr: sed virginitas omnia
peccata praecedit. Sed iterum quaeritur quare istis tribus debetur
aureola spiritualis. Solutio: tres sunt vires animae, rationalis,
concupiscibilis et irascibilis. Potissimum actus rationalis est
praedicatio veritatis, et hoc convenit praedicatoribus. Item
potissimus actus concupiscibilis est observantia virginitatis, et hoc
convenit virginibus. Potissimus actus irascibilis est contemptus
mortis, et hoc convenit martyribus. Primus actus vitat falsitatem
mundi. Secundus voluptatem carnis. Tertius horrorem mortis. Et
ideo probat hanc triplicem victoriam esse debitam his praedictis
statibus, aureola spiritualiter. Sequitur, hi empti sunt ex
hominibus, idest separati quadam prerogativa, ex fructibus melior
fructus. Primitiae oblatae Deo et agno, idest filio. Sed quare non
dicitur spiritui sancto, cum sit tribus honor unus? Solutio.
Spiritus sanctus est nexus et amor filii cum patre; et ideo per illos
sub aliis positus necessario intelligitur spiritus sanctus. Vel
forte, quia ad observandam virginitatem, haec duo sunt necessaria,
scilicet potentia patris, et sapientia filii. Item quaeritur quare
virgines potius dicuntur oblatae Deo quam martyres et praedicatores.
Solutio. Virginitas in ipso principio vitae habetur, sed non
praedicatio vel martyrium. Unde martyres et praedicatores possunt dici
decimae oblatae Deo: sed virgines dicuntur primitiae, quia primordia
vitae suae obtulerunt Deo. Et in ore ipsorum non est inventum
mendacium. Quia quod in Baptismo promiserunt, fideliter
servaverunt. De quibus dicit Isa. 20, vota vovebunt domino, et
solvent. Sed de aliis dicit, Isa. 33, irritum factum est
pactum. Glossa, baptismale. Sunt autem, ut dicit Augustinus in
libro de mendacio, octo genera mendaciorum. Primum est in doctrina,
ad quod nulla causa debet adduci. Secundum est, quod tale est, quod
nulli prosit, et alicui obsit. Tertium est tale, quod ita prodest
uni quod obsit alteri. Quartum tale est quod fit sola causa
mentiendi, fallendique libidine. Quintum, quod fit placendi
cupiditate. Sextum, quod nulli obest, et prodest omnibus; ut si
aliquis alicui pecuniam injuste vellet tollere, sciens ubi sit,
nescire se mentiatur. Septimum est quod omnibus prodest. Si quis
nolens hominem ad mortem ducere, mentiatur. Octavum est, quod nulli
obest et quod ab immunditia corporali aliquem tueatur. Et postea dicit
Augustinus. In his tanto minus quisque peccat, cum mentitur, quanto
magis a primo recedat. Quisque vero aliquod hujusmodi genus mendacii
putaverit peccatum, non sic decipit se ipsum turpiter, cum honestum
esse deceptione arbitretur. Ergo genus mendacii summopere fuge, quia
omne mendacium non est a Deo. Eccle. 20, potior fur, quam
assiduitas viri mendacis. Sap. os quod mentitur et cetera. Sine
macula sunt ante thronum Dei, idest ante Deum judicem. Psal. beati
immaculati. Nota quod multiplex est macula: carnalis voluptatis,
quae multos magnos maculat. Unde de Salomone legitur Eccl. 47,
potestatem habuisti in corpore tuo, et dedisti maculam in gloria tua;
et de Ruben primogenito dicitur Gen. 49, Ruben primogenitus
meus, ut fortitudo mea, et principium doloris mei. Prior in donis,
major in imperio: effusus es sicut aqua. Non crescas, quia
ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus. Ruben gerit
hic typum clericorum, qui sunt filii visionis, et priores in donis,
et majores in imperio. Haec macula multum deformat Ecclesiam, et
multum laboratum est, et quotidie laboratur ad emendationem hujus
maculae: multae siquidem fuerunt ejus constitutiones, multae
prohibitiones, multae visitationes, multae suspensiones, et
excommunicationes. Contra hanc maculam, nec aliquid valet. Unde
Ezech. 24, vae civitati sanguinum, et ollae ejus; rubigo in ea
est, et rubigo ejus non exivit de ea per partes suas et cetera. Et
non cecidit super eam sors: sanguis enim ejus in medio ejus est, et in
multo labore fundatum est. Et mirum est quomodo sacerdos vel clericus
eisdem manibus audet tangere corpus Christi, quibus paulo ante
tractaverat pudenda meretricis. De quibus dicitur Malach. 1, dicit
dominus exercituum ad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum,
et dicitis, in quo despeximus nomen tuum? Respondet dominus.
Offertis super altare meum panem pollutum. Item Psalm. initiati
sunt idest consecrati, Beelphegor, et comederunt sacrificia
mortuorum, idest sacerdotes. Quibus dicit dominus, Jerem 26,
ecce ego autem in manibus vestris sum: facite mihi quod bonum et
cetera. 1 Corinth. 11. Quicumque manducaverit panem et cetera.
Glossa, ita puniendus est, sicut si dominum occidisset. Hebr.
10, irritam quis faciens legem domini, sine ulla miseratione duobus
vel tribus testibus moritur: quanto magis putatis deteriora mereri
supplicia, qui filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti
pollutum duxerit? Secunda macula est gulositas quae etiam hodie multum
maculat. Unde dicitur in Scriptura, hi sunt in epulis suis multum
convivantes sine timore semetipsos pascentes. Unde Isa. 28, omnes
mensae eorum repletae sunt vomitu sordium, ita ut non esset ultra
locus. Tertia est macula loquacitatis. De qua dicitur Jacob. 3,
lingua constituitur in membris nostris quae maculat totum corpus. Haec
tertia macula ex secunda provenit, quia ex gulositate nascitur
loquacitas. Ut legitur Exod. 8, videtur quia ex fluvio Aegypti
ascenderunt ranae. Unde dicitur Luc. 16, dives qui epulabatur
quotidie splendide, torquebatur in lingua propter loquacitatem.
Quarta est macula cupiditatis. De qua dicitur Eccles. 21, beatus
ille, qui inventus est sine macula. Et infra, quis est hic et
laudabimus eum? Quasi dicat: si quis talis est, quicumque ille sit.
Septem tamen inveniuntur in Scriptura, qui post aurum et argentum non
abierunt, sed potius manus suas ab omni munere excusserunt: et per
omnes illos significantur ecclesiasticae personae quae tenentur
similiter facere. Primus est Abraham, Genes. 14, qui regi
dicenti sibi: da mihi animas, cetera tolle tibi, respondit. Levo
manus meas ad Deum excelsum possessorem caeli et terrae, quod a filo
subtegminis, usque ad corrigiam caligae, non accipiam ex omnibus quae
tua sunt. Per Abraham qui hostes occidit et praedam reduxit
intelliguntur viri ecclesiastici, qui pro justitia facta, vel etiam
facienda, non debent accipere munera parva vel magna, occulta vel
aperta: quod notatur in filo subtegminis et in corrigia caligae.
Secundus fuit Moyses, qui ait ad dominum, Num. 16, ne respicias
eorum sacrificia: tu scis, quod nec quidem asellum unum acceperim ab
eis, idest quodcumque munus. Per Moysen autem qui Levitas instituit
et ordinavit significantur episcopi quorum est conferre orationes et
beneficia. Unde per hoc notatur, quod episcopi pro collatione
beneficiorum et ordinum nullum debent munus accipere. Tertius fuit
Samuel, 1 Reg. 12, qui ait, conversatus sum coram vobis ab
adolescentia mea, usque ad diem istum: ecce praesto sum, loquimini ad
me coram domino et coram Christo ejus utrum bovem alicui tulerim, vel
asinum, si quippiam aliud. Per hunc intelliguntur omnes orantes pro
aliis. Quia de ipso legitur, quod pro aliis oravit. Unde dixit:
absit a me hoc grande peccatum in Deo, ut cessem orare pro vobis.
Per hoc significatur quod sacerdotes pro Missis aut sepulturis, aut
Psalteriis, nullum munus debent accipere. Neque etiam illi qui orant
pro beneficiis vel ordinibus obtinendis aliis. Quartus fuit Eliseus,
4 Reg. 5, qui dixit Naaman, vade et lavare septies in Jordane et
mundaberis, et post factam lotionem vel mundationem, nil voluit
accipere, licet ille multa offerret. Septena lotio significat septem
sacramentorum dispensationem, per quae fit mundatio animarum. Per hoc
ergo notatur quod aliqua debent accipi: licet postea non acceperit.
Quintus est Daniel, cui cum dixisset Balthasar, si valueris
Scripturam legere et interpretationem dicere, purpura vestieris et
torquem auream circa collum tuum habebis et eris tertius in regno meo,
respondit: munera tua tibi sint et dona domus tuae alteri da.
Scripturam autem legam tibi et interpretationem ostendam tibi, rex,
Dan. 5. Per hoc notatur quod doctores et expositores sacrae
Scripturae pro expositione sua nullum debent accipere munus. Item
legitur de Paulo, Act. 20, aurum et argentum (inquit) aut
nullius vestem concupivi. Unde manifestum est quod nullum temporale
accipi debet pro praedicatione, licet praedicatori debeatur victus
necessarius. Matth. 10, dignus est mercenarius et cetera. Sextus
fuit beatus Petrus, Act. 8, cui cum dixisset Simon magus: date
mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat spiritum
sanctum, respondit Petrus: pecunia tua tecum sit in perditionem.
Per hoc ostenditur quod opera miraculorum aut impositio manuum aut
gratia dispensationum, non debent mediante pretio fieri. In quo etiam
facto arguuntur venditores et emptores reliquiarum. Septimus fuit
Naboth, 3 Reg. 21, cui cum dixisset Achab: da mihi vineam
tuam, et faciam mihi hortum olerum, daboque tibi vineam meliorem pro
ea, aut pecuniam accipe, respondit: propitius sit mihi Deus: ne dem
tibi haereditatem patrum meorum. Per hoc ostenditur, quod decimae et
primitiae et hujusmodi non sunt pro temporalibus commutanda. In quo
etiam damnatur commutatio Ecclesiarum et beneficiorum quae fiunt
temporalis lucri intuitu. Felices sunt qui sine his maculis sunt ante
thronum Dei. Scriptum est enim Levit. 21, homo de semine tuo,
qui habuerit maculam, non offerat panem Deo suo, nec accedat ad
ministerium ejus. Huic etiam simile legitur 1 Machab. 4, elegit
Judas sacerdotes sine macula. Haec omnia pertinent ad laudem et
commendationem virginitatis, cujus status dignior et favorabilior Deo
dicitur esse. Propter quod dicitur quod sine macula sunt ante thronum
Dei. Ad quod etiam facit illud, Eccles. 26, gratia super
gratiam mulier sancta et pudorata. Omnis autem ponderatio non est
digna continentis animae. Ecce quam digna res et quam nobilis est
virginitas, quam sic commendat dominus, quam etiam tantum honoravit,
in sancta nativitate, in vita, in praedicatione, in morte. In
nativitate, quia de virgine natus. In vita, quia virgo semper
vixit. In praedicatione, quia virginitatem ceteris statibus plus
commendavit, quando fructum centesimum eis assignavit, Matth. 13.
In morte, quia matrem suam, quam supra omnia diligebat, virgini
commendavit, et virgines tamquam sibi familiares ad se vocavit et inter
eos spiritum reddidit. Item apparet dignitas virginum, quia habent
vitam mundiorem, securiorem, jucundiorem, salubriorem,
excellentiorem. Et ideo dicit apostolus. 1 Corinth. volo omnes
homines esse sicut me, idest virgines, quia talis erat Paulus.
Sequitur. Et vidi alterum Angelum et cetera. Secunda pars
capituli, in qua monetur Ecclesia accedere ad talem et tantum
auxiliatorem. Haec autem pars duo continet. Primum est dignitas
admonentis. Secundum dignitas admonitionis, ibi: timete dominum.
Dignitas vero admonentis consistit in quinque, quae necessaria sunt
omni praedicatori. Primum auctoritas. Secundum humilitas. Tertium
vita. Quartum doctrina. Quintum finis, sive intentio recta: hi
sunt quinque lapides quos David, idest Christus, posuit in pera
pastorali, idest praedicatoribus et praelatis, ad occidendum Goliam,
idest Diabolum, 1 Reg. 12. Dicit ergo, et vidi, idest
intellexi, alterum Angelum. Idest praedicatores qui sunt alteri a
Christo, idest vicem ejus exequentes. Et per hoc quod dicitur
Angelus, idest missus, notatur auctoritas praedicandi. Rom. 10.
Quomodo praedicabunt nisi mittantur? Per hoc quod dicitur, alterum,
idest vicarius, notatur humilitas et auctoritas: quae recte
junguntur. Quia auctoritas reprimit humilitatem, ne sit
pusillanimus; et humilitas reprimit auctoritatem ne sit praesumptuosa.
Volantem, Glossa, idest a terrenis se removentem et ad caelestia
elevantem et velociter discurrentem per medium caeli, idest per omnem
Ecclesiam, quam secum exemplis et verbis trahit, sicut equi currum.
Isa. 60, qui sunt isti, qui ut nubes volant? Habent ergo
praedictas alas, sive pennas quibus volant. Ezech. 1, quatuor
facies uni et quatuor pennae uni. Prima facies hominis per
mansuetudinem. Secunda leonis per audaciam. Tertia bovis propter
patientiam. Quarta aquilae per sapientiam. Hae quatuor virtutes sunt
quatuor facies; sed quatuor pennae, quibus volant, sunt quatuor
animae affectiones, scilicet spes futuri boni, timor futuri mali,
gaudium de praesenti bono, dolor de praesenti malo. Nec sufficit quod
praedicator sit pennatum animal, nisi sit unus de Seraphim: de quibus
dicit Ezech. 6, stabant Cherubim super illud; sex alae uni et sex
alae alteri. Sex primae alae sunt sex opera misericordiae, quae debet
habere perfectissimus praedicator. Quo ad Deum duo, scilicet
contemplationem et orationem. Duo quo ad seipsum, scilicet lectionem
et moderationem. Duo quo ad proximum, scilicet verbum et exemplum.
Duabus primis volat ad Deum. Duabus mediis circa se ipsum. Duabus
ultimis ad proximum. Siquis talis esset, stare secure posset cum
domino super solium ejus. Sed plures volunt esse Cherubim quam
Seraphim, quia magis laborant lucere per scientiam, quam ardere per
charitatem; et tunc magis vacant studio, quam orationi. Forsitan
vellent esse domini principes et potentes. Item vidi alterum
Angelum, idest praedicatorem Catholicum, volantem per medium caeli,
volantem, inquam, per utriusque testamenti concordiam, per medium
caeli, idest vetus testamentum. Per hoc non volat Manichaeus quia
vetus testamentum non recipit, cujus finis est novum testamentum. Per
hoc non volat Judaeus, quia in Christum non credit, nec novum
testamentum recipit. Medium caelum est concordia utriusque
testamenti: per hoc volat fidelis praedicator. Unde Psalm. De
medio petrarum dabunt voces. Ezech. 6, vidi et ecce quadrigae
quatuor egredientes de medio duorum montium. Habentem Evangelium
aeternum, in corde per fidem et obedientiam et per amorem et
intellectum. In ore per doctrinam et praedicationem. In manu per
operis adimpletionem. Hoc triplici modo praedicator debet habere
Evangelium. De primo Psalm. In corde meo abscondi eloquia tua.
Prov. 3, misericordia et veritas non te deserant; circumda ea
gutturi tuo et describe in tabulis cordis tui. De secundo, judicum
14, ecce examen apum erat in ore leonis, idest Evangelium in ore
praedicatoris. Isa. 40, clama, ne cesses. Psalm. Semper laus
ejus in ore meo. De tertio, Psalm. Gladii ancipites in manibus
eorum. Supra 10, vidi alium Angelum et habebat libellum in manu.
Dicitur autem Evangelium Christi aeternum, quia ei non succedit
aliud. Item quia aeterna promittit. Matth. Agite poenitentiam,
appropinquabit enim regnum caelorum. Lex vero temporalia promittit.
Isa. 1, si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis.
Multi habent non Evangelium, sed vanilogium, quia magis vanitatem,
quam veritatem vel bonitatem nuntiant. Psalm. narraverunt mihi iniqui
fabulationes. Psalm. Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum.
Multi etiam habent literas Uriae quas portant contra se. Hi sunt qui
bene docent et male vivunt. Matth. 23, super cathedram Moysis
sederunt Scribae et Pharisaei. Rom. 2, qui alios doces, te ipsum
non doces? Hi revera portant nuntium, sive literas mortis suae sicut
Urias. 2 Reg. 11, unde Augustinus in libro prosperitatis, bene
docere et male vivere, nil aliud est quam se sua voce damnare. Unde
Rom. 2, in quo alios judicas, teipsum condemnas. Item, dicit,
habentem Evangelium non dissipantem. Sicut illi qui ad libitum
exponendo, veritatem intelligentiae lacerant, ne forte contra se
loquantur si dicerent veritatem sicut jacet. De quibus Psalm.
Tempus faciendi, domine, dissipaverunt legem tuam. Isa. 24,
transgressi sunt legem, mutaverunt jus, dissipaverunt foedus
sempiternum. Deinde vidit Joannes, ad quid haberet Angelum. Non
enim ad vendendum in foro, sicut venditores olerum. Neque ad
custodiendum in armariolo, ut librarii. Neque ad illuminandum
pulchriores literas ut pueri. Sed magis ad praedicandum. Unde
sequitur, ut evangelizaret, idest ut bona nuntiaret, sedentibus super
terram, idest bonis qui terrena calcando et sibi subjiciendo et omnia
abjiciendo contemnunt. Et quia parum esset praedicare solis bonis,
ideo dicit, et super omnem gentem, idest omnibus gentibus, et omnem
tribum, idest omnibus Judaeis, qui dicuntur tribus, quia per tribus
fuerant distributi, et linguam et populum, idest populo cujuscumque
linguae sit. Vel forte hoc dicit propter nobiles qui filios suos
faciunt edoceri diversas linguas et diversa idiomata. Sub eadem lingua
continentur, verbi gratia, Gallicum, Lombardicum et cetera. Eadem
lingua est, sed diversa idiomata. Populum autem vocat minores in
quacumque gente: per quod innuit, quod sine omni acceptione personae
omnibus, tam nobilibus quam plebeis, est praedicandum Evangelium.
Matth. ult. Praedicate Evangelium omni creaturae. Dicit autem,
super, quia praedicator omnis debet excedere merito vitae, sicut
praedicatoris officium. Isa. 40, super montem excelsum ascende tu
qui evangelizas Sion. Mons est cumulus terrae, idest cupiditas
terrenorum, divitiarum, delitiarum carnalium, et dignitatum
saecularium. Primus est mons Gelboe, idest acervus arenae.
Secundus mons Seyr, idest hispidus. Tertius Ebal, ubi dantur
maledictiones. Deuteronom. 27, quare omnes maledicunt praelatis.
Super hunc triplicem montem ascendere debet praedicator omnia
conculcando. Isa. 52, quam pulchri supra montes pedes et cetera.
Talibus enim praedicatoribus dat dominus virtutem verbi. Psalm.
Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa. Ideo dicit
Paulus, 2 Timoth. 4, opus fac Evangelistae. Dicentem voce
magna, idest libera sine timore. Isa. 40, exalta in fortitudine
vocem tuam qui evangelizas Sion, exalta noli timere. Magna ergo
debet esse vox praedicatoris, idest libera et severa, et ex magno
cordis amore, et propter magna, scilicet honorem Dei et salutem
animarum, timete dominum. Hic ostenditur dignitas amoris Christi
quae apparet ex re. Quoniam si eum amamus, ipsum timere et honorare
debemus. Et hic est cultus Dei qui est duplex; interior et
exterior. Interior vero duplex: honor scilicet et timor; exterior
autem est adoratio quae consistit in bona operatione, per quam
conformatur homo Deo. Dicit ergo Angelus, timete dominum, casto et
filiali timore quo timendus est dominus qui est omnipotens, non homo
vel Diabolus qui non potest nocere nisi volenti, ut dicit
Hieronymus, et date, gratis et bona voluntate. Illi, Deo non
Antichristo, honorem, latriae, quae consistit in fide, spe et
charitate. Timor proprie debetur Deo, honor vero patri. Unde
Malach. 1, filius honorat patrem et servus dominum suum timebit: si
ego pater sum et cetera. Vel timete dominum, ejus praecepta faciendo
et prohibita vitando. Et date illi honorem, non vobis, sed ejus
gloriae, si quid boni habetis, attribuendo. 1 Timoth. 1, soli
Deo honor. Vel timete dominum, declinando a malo. Proverb. 6,
in timore domini declinat omnis homo a malo. Et date illi honorem,
faciendo bona. Proverb. 3, honora dominum Deum tuum, quia venit
hora judicii ejus, quando justi haereditabunt terram, injusti autem
disperibunt. Malach. 4, ecce dies veniet succensa quasi caminus,
et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula et
inflammabit eos et cetera. Ideo magis timendum est quia illa hora
judicii omnibus est incerta. Matth. 24, de die autem illa et hora
nemo scit. Et adorate eum, humiliando subjiciendo et inclinando ei.
Non solum corde interius, sed et corpore exterius. Ut inclinatio
capitis, aut corporis exterius facta, sit signum cordis interius
faciendi inclinationis. Matth. 4, dominum Deum tuum adorabis. Et
merito adorandus est dominus, quia fecit caelum et terram, mare et
omnia quae et cetera. Scilicet in caelo Angelos, in terra homines,
in mari pisces. Et fontes aquarum dulcium. Ad literam istud est
valde contra Manichaeos: quia si malus Deus, nullo modo adorandus:
ille autem adorandus est, qui fecit caelum et terram et cetera. Unde
verum est, quod ipse Diabolus non fecit haec. Item quaeritur, si
omnes aquae a mari veniunt, juxta illud Eccles. 1, et ad locum unde
exeunt flumina revertuntur, quomodo ergo copulat inter mare et fontes
aquarum? Conjunctio est enim copulativa quae quaerit diversitatem
inter copulata. Unde cum pars non differat a toto, non potest cadere
copula inter partem et totum. Solutio. Verum est quod omnes aquae
veniunt a mari per meatus subterraneos, ubi ipsae aquae quae in mari
erant salsae et amarae fiunt dulces, quod facit Deus mediante natura;
et ideo quia ibi est quaedam operatio nova, ponitur conjunctio
copulativa mystice. Qui fecit caelum, idest spiritum rationalem. Et
ea quae in eo sunt, idest vires et virtutes. Et terram humanam
carnem. Et ea quae in ea sunt, idest sensus et membra. Luc. 11,
stulti, qui fecit quod de foris est, nonne et cetera. Et mare,
idest tribulationum, et tentationum amaritudinem, et ea quae in eo
sunt, idest utilitates, quae inde proveniunt, et fontes aquarum,
idest duo testamenta, unde omnes aquae doctrinae exeunt: quibus omnes
sordes peccatorum lavantur, et ardor malae concupiscentiae temperatur,
et sitis mali desiderii sedatur. De quibus dicitur Isa. 12,
haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris et cetera. Sequitur.
Et alius Angelus et cetera. Haec est quarta pars capituli, in qua
monetur Ecclesia accedere ad auxiliatorem suum, et recedere a mundo,
et eis quae in eo sunt, quae impediunt accedere ad dominum. Duo autem
sunt generalia impedimenta accedendi ad Deum: scilicet amor male
inflammans, et timor male humilians; a quibus recedere monetur hic
Ecclesia, per casum et ruinam Babylonis, quae hic ostenditur. Unde
dicit, et alius Angelus, idest alius ordo praedicatorum, non officio
quidem praedicandi alius, sed diversitate personae, quae sibi invicem
succedunt in praedicatione secundum temporis successionem et Dei
revelationem. 1 Corinth. 14, si quid revelatum fuerit sedenti,
etc. potestis per singulos prophetare, idest unus post alium secutus
illum priorem. Glossa, quia praedicatores sibi invicem succedunt,
dicens, cecidit Babylon illa magna, idest malorum universitas, quae
est civitas, quam primo aedificavit Cain, Gen. 3, et postea
gigantes. Unde Gen. 11, venite faciamus nobis civitatem, et
turrim ejus. Hic dicit, cecidit, ad majorem confirmationem et
certitudinem. Unde et praeterito utitur pro futuro, prophetali
certitudine. Vel ideo, quia cito cadit, et jam incepit. 1
Corinth. 6, praeterit figura hujus mundi. 1 Joan. 5, transit
mundus, et concupiscentia ejus. Vel ideo forte, quia homo primo
cadit per culpam, postea per poenam. Vel in casu culpae primo cadit
per consensum, postea per opus. Vel in casu poenae primo cadit anima
in Inferno, postea cadit simul cum corpore. Vel ideo, quia velox et
continua est ruina mundanae gloriae, et ascensus ejus casus, sicut
fumus ascendendo declinat, et quanto magis ascendit, tanto citius
deficit. Sic vana gloria mundi. Psal. defecerunt sicut fumus. Job
30, elevasti me, et quasi super ventos posuisti, elisisti me
valide. Sap. 5, quid nobis profuit superbia, et divitiarum
jactatio et cetera. Isa. 13, erit Babylon civitas gloriosa in
superbia Chaldaeorum versa sicut subvertit dominus et cetera. Dicitur
autem magna, vel propter multitudinem spatii et superbiae, vel
dignitatis, quia et caput regni erat. Vel propter altitudinem turrium
et murorum, sicut Roma. Unde Dan. 4, gloriabatur Nabuchodonosor
dicens: nonne haec est Babylon magna, quam ego aedificavi in domum
regni. Causam autem quare cecidit Babylon subjungit, quae, idest
quia illa, a vino irae fornicationis suae potavit omnes gentes. Per
vinum intelligitur quodlibet mortale peccatum, quod mentem seducit, ut
vinum, et animam separat a vero sponso, sicut fornicatio carnalis.
Joel. 1, expergiscimini ebrii, flete et ululate omnes qui bibitis
vinum in dulcedine. Calix autem quem Babylon potat, idest mundus,
est voluptas, pro cujus mensura mensuratur poena. Infra 18,
quantum glorificavit se et cetera. Matth. 7, eadem mensura qua
mensi et cetera. De hoc calice dicitur Jerem. 5, calix aureus
Babylonis in manu domini inebrians omnem terram, et de vino ejus
biberunt omnes gentes. Sequitur. Et tertius Angelus et cetera.
Hic removet Joannes secundum impedimentum accedendi ad Deum,
scilicet timorem malae humilitatis, ostendens quod mundani non sunt
timendi. Et ostenditur quasi triplici argumento, quia ipsi cadent,
sicut et mundus quia ut dicit Augustinus, cum mundo labente labitur,
qui labenti mundo innititur. Secundo quia ipsi a domino puniuntur.
Tertio quia justi ex persecutione impiorum proficiunt. Sicut filii
Israel ex persecutione Aegyptiorum multiplicabantur, ut dicitur
Exod. 1, dicit ergo, tertius Angelus secutus est illos, duos
praecedentes: qui dicitur tertius pro fide Trinitatis quam
praedicavit, sicut alii duo. Significatur autem hic tertius Angelus
ultimus ordo praedicatorum. Qui quanto plus appropinquare vident finem
mundi, tanto magis quotidianae praedicationi instabunt, et omnem
gloriam mundi contemnendam monstrabunt, et mundanas persecutiones non
esse timendas. Dicens voce magna, idest secura et libera
praedicatione. Quia illi praedicatores audacter dicent veritatem,
sine omni timore mundano, vel humano. Si quis adoraverit bestiam,
idest Antichristum, qui nomine bestiae hic accipitur, cum supra per
bestiam omnis multitudo intelligatur. Et in hoc est difficultas.
Quia bestia aliquando dicitur Antichristus, et aliquando Diabolus,
aliquando multitudo malorum. Sed hoc prudens lector potest advertere,
et imaginem ejus, idest statuam ad honorem ejus factam. Illi enim qui
praesentialiter videbunt, adorabunt ipsum. Aliqui absentes erunt,
qui habebunt imaginem, quam in ejus veneratione adorabunt, sicut nos
adoramus imaginem crucifixi, in honorem Christi. Et accepit
characterem, idest fidem ejus in fronte sua, idest in mente sua, aut
in manu sua, idest in comparatione sua: quasi dicat: quicumque
crediderit Antichristo, vel vixerit secundum doctrinam ejus, et hic
bibet de vino irae Dei, sicut Babylon, idest de aeterna damnatione,
quod mixtum est mero, idest praesenti flagellatione, quae fit ad
correctionem, in calice irae ipsius, idest ad vindictam, quod iratus
facit, tamen secundum mensuram culpae. Unde Isa. 27, in mensura
contra mensuram cum abjecta fuerit, judicabit eam. In hoc calice est
merum superius, faex inferius, mixtum in medio. Per merum
intelligitur poena inflicta per correctionem, vel assumpta voluntarie:
per faecem poena aeterna, quam reprobi potabunt in Inferno, qui modo
nolunt bibere merum. Per mixtum significatur flagellum, quod adhuc
potest converti in utrumque, scilicet ad correctionem et damnationem.
Quod ideo dicit mixtum, quia hic mixtae sunt tribulationes
consolationibus. Unde dicit Augustinus, sic omnes delectationes meas
domine amaritudinibus respersisti. Vel melius calix domini est
justitia ejus, qua unicuique mensurat praemium secundum meritum.
Merum autem est gaudium poenitentiae quod est purum sine admixtione
tristitiae vel doloris, vel alicujus modi extrinseci. Ex perfectione
significatur dolor aeternae damnationis quae est sine omni
consolatione. De qua Isa. 51, bibisti de manu domini calicem irae
ejus, usque ad fundum saporis calicis bibisti, et potasti usque ad
faeces. Ezech. 23, dolore repleberis calice moeroris et
tristitiae, calicem sororis tuae Samariae bibes illum, et potabis
usque ad faeces: et de hac faece se gloriatur ereptum. Psal.
eduxisti me de lacu miseriae, et de luto faecis. Per mixtum vero
significatur praesens poena, ubi mixta sunt merum caeli et poena
Inferni per spem et timorem. Ibi enim pariter mixta sunt consolatio,
et tribulatio. Proverb. 14, risus vero dolore miscebitur. Sicut
enim aqua vino miscetur, ne bibenti noceat vinum purum, sic gaudiis in
patria praesentibus, Deus miscet tribulationes, infirmitates. Ne
bibentes praesentia gaudia nimis inebriarentur, et nocerent eis. De
hoc dicit Psal. calix in manu domini vini meri plenus mixto, in via,
et inclinavit ex hoc in hoc, idest de mero in mixtum. Quia tota die,
cum praesenti tribulatione infundit Deus spem consolationis internae et
externae. Sic igitur de mero potat amicos in caelo, in faece potat
inimicos in Inferno. Mixto potat omnes in mundo, quos post
praesentem tribulationem recipit in patria, et per primam transfert de
mundo, idest de mixto in merum. Unde Joan. 16, tristitia vestra
vertetur in gaudium. Qui autem murmurat in flagellis, et in
tribulatione patientiam non habet, mixtum transibit ad faeces, et
nihil aliud bibet. Unde Jerem. 50, ecce quibus non erat
judicium, ut biberent calicem, bibentes biberunt, et tu quasi
innocens relinqueris? Non eris innocens, sed bibens bibes. Quod
ergo Psal. faeces vocat calicis domini, vocat hic Joannes vinum irae
Dei. Unde sensus est: et hic scilicet. Qui accepit characterem
bestiae, idest qui conformaverit se Antichristo, credendo, vel
imitando illum, bibet de vino irae Dei, idest damnabitur in
Inferno, ubi habebit abundanter poenam et tribulationem, quod est
mixtum mero, in calice irae ipsius, idest quae poena et tribulatio
aeterna, mixta est modo, in calice irae Dei, idest in vindicta
praesenti, quam iratus infligit. Quia, ut dicit Hieronymus,
quicquid mali patimur, peccata nostra meruerunt. Vel calix domini
dicitur sacra Scriptura. David dicit in Psal. calix tuus
inebrians, quam praeclarus est. Continet autem iste calix quadruplex
vinum, idest quadruplicem intelligentiam: scilicet historicam,
tropologicam, allegoricam, et analogicam. Primum vinum laetificat et
inebriat, rerum gestarum narratione. Secundum affectuum faciendorum
institutione. Tertium intellectuum intelligendorum ostensione.
Quartum totum hominem, appetendorum et fugiendorum praelibatione.
Sunt autem in calice: merum vinum, faex et mixtum. Vinum merum
propinat nobis calix iste, ubi caeli gaudia tractat: faecem propinat
ubi Inferni supplicia comminatur. Mixtum vero propinat ubi
poenitentia perhortatur. Unde Ezech. 1, vidit librum ubi erant
lamentationes poenitentium, et ecce mixtum carmen triumphantium, et
ecce merum irae damnatorum, et ecce faex: de quo Psal. bibent omnes
peccatores terrae. Nihilominus vinum merum, dicitur expositionis
intelligentia, quam propinant expositores et doctores Ecclesiae.
Faex dicitur commixtae expositionis intelligentia: quam propinant
haeretici. Mixtum est expositio prophetica Scripturae sacrae, quam
propinant multi miscentes vanitatem philosophicae curiositatis cum
soliditate theologicae veritatis, secundum, quod dicit dominus per
Isa. 1, caupones tui miscent aquam vino. Heu hodie libentius
bibitur mixtum quam merum, quia libentius auditur vanitas philosophica
quam veritas theologica. Unde Proverb. 9, aquae furtivae dulciores
sunt, idest expositiones quas theologici furantur a philosophis
libentius audiuntur. 2 Tim. 4, in novissimis diebus erit tempus
cum sanam doctrinam non sustinebunt et cetera. Vel certe mixtum potest
dici expositio haereticorum, qui aliquid veritatis primo proponunt, et
postea miscent falsitatem. Quia si tota esset falsa expositio eorum,
non reciperetur ab aliquo: et ideo falsitatem palliant aliquantula
veritate. Unde Joan. 2, omnis homo primum bonum vinum ponit,
idest haereticus veram expositionem. Cum hoc mixto potabit
Antichristus et sui omnes illos, qui ejus characterem acceperint:
quos et Deus postea potabit faece, idest poena aeterna, quae faex
dicitur: hoc vinum calicis irae Dei. Secundum hoc sensus est,
tertius Angelus, idest ordo praedicatorum ultimis temporibus
venturis, secutus est illos, idest priores praedicatores, doctrinam
et vitam imitatus, dicens voce magna, idest corde, et ore, et opere
praedicans, siquis adoraverit bestiam, idest Antichristum ei
obediendo, et imaginem ejus, qui eum in omnibus imitantur et
praedicant sicut imago praedicat rem imaginatam, et acceperit
characterem, idest ejus confessionem, in frontibus suis, idest in
apparentia, in evidentia, et publice eum confessus fuerit. Vel in
manu sua, idest opere eum imitatus fuerit, et hic est talis, qui sic
damnatus bibit, idest biberit de vino, calicis irae Dei, idest
pravae expositioni Antichristianorum, assenserit, quod mixtum est,
mero. In cujus expositionis intelligentia, mixta est veritati
Catholicae, in calice irae ipsius, idest in sacra Scriptura, quam
damnant illi: propter quod dicitur calix irae Dei: et talis,
quicumque est ille, cruciabitur igne et sulphure, idest foetenti et
foetore ardenti. Hae enim sunt duae poenae Inferni. Unde Psal.
ignis, sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum. Et prima
pars illorum erit in stagno ardenti. Haec duo, scilicet ardor et
foetor, sunt in omni peccato, et maxime in peccato carnali, et
praecipuae in illo ignominioso contra naturam. Unde et civitates
sulfureae fuerunt succensae, ut poena responderet culpae. Gen.
18, pluit dominus et cetera. Nec erit occulta poena eorum, immo
omnibus nota. Unde sequitur, in conspectu Angelorum sanctorum,
idest videntibus Angelis, et omnibus etiam aliis, hoc dicit, quia
Angeli testes erunt contra eos, qui viderunt peccata eorum, et ante
conspectum agni, quae illorum saecula non latebunt: et ideo dicitur
quia nec poena ipsorum abscondetur ei. Et dicit hoc ideo, quia boni
semper vident poenas malorum, et hoc ipsum erit cumulus doloris
reprobis, quia scient se et poenas suas manifestas esse apud Christum
et Angelos et alios spiritus: et ex hoc etiam augebitur dolor eorum,
quia scient Christum sufficienter passum pro omnibus, et
sufficientissimum pretium dedisse pro redemptione omnium, et se
privatos tanto beneficio pro modica voluptate seminatae corruptionis,
de qua surgit vermis conscientiae. De quo Isa. in fine, vermis
eorum non morietur. Sequitur, et fumus tormentorum eorum, quae plura
et varia erant, ascendit in saecula saeculorum, idest aeternaliter
sine fine. Ubi enim semper fumus ascendit, ibi nunquam ignis
deficit. Et re vera, ignis ille inextinguibilis est, quia nec
extinguet illos quos cremabit, nec extinguetur, ad literam. Erit
autem fumus densissimus, qui violenter extrahet lacrymas ab oculis
eorum, quae lacrymae ita calidae erunt, quod comburent corpora eorum.
Unde quidam de patribus dixit discipulo suo: ploremus hic, frater,
antequam veniamus ad locum illum, ubi lacrymae comburent corpora
nostra. Nihilominus tamen cum ardore illo vehementissimo erit ibi
algor vehemens. Unde compellentur stridere dentibus. Matth. 18,
ibi erit fletus. Quod autem dicitur quod fumus ascendit, non est
intelligendum, quod ascendit in caelum, ubi sancti sunt: nec etiam
extra Infernum. Sed per hoc tangit fumi proprietatem. Et nota,
quod poena illorum semper erit in notitia eorum sanctorum sine
oblivione. Unde Jerem. 20, confundantur confusione, quia non
intellexerunt opprobrium sempiternum, quia nulla poterit oblivione
deleri. Et ne forte putaret aliquis illorum, quod poena illorum in
Inferno aliquando cessaret, et per intervalla puniret, et non
continue, subjungit, nec habent requiem die ac nocte, idest nunquam
quiescent a poena. Sed numquid erit dies et nox? Patet quod non,
quia sol stabit immobilis in oriente, in loco ubi fuit creatus, nec
veniet ad occasum. Nec impii in tormentis sub terra positi fruentur
luce ejus, ut dicit Isidorus. Sed in Inferno semper erit nox et
dies simul, quia ibi erunt densissimae tenebrae, sicut dicitur
Matth. 25, ibi erunt tenebrae exteriores. Erit etiam ibi quaedam
lux, quia ignis ille aliquid lucis habebit, non ad consolationem
eorum, sed ut videant unde magis doleant, ut dicunt Gregorius et
Isidorus. Qui autem sunt illi, quorum talis poena est, determinat
dicens, qui adoraverunt bestiam, idest Antichristum, ei obediendo,
et imaginem ejus, idest statuam factam ad honorem ipsius, vel
praedicatores ipsius ipsum imitantes, et siquis acceperit characterem
nominis ejus, idest in signo aliquo, sibi se conformem ostenderit,
vel domesticum ipsius appellari fecerit, similiter, supple,
punietur. Et ideo bonum consilium dat Paulus, 1 Corinth. 15,
ut siquis portavit imaginem Antichristi, portet de cetero imaginem
Christi. Et 1 Reg. 15. Dixit Saul, abite, recedite ab
Amalec, ne forte involvam vos cum eo. Hic, idest in vita
praesenti. Vel in tribulatione praesenti et consideratione futura,
patientia sanctorum est. Glossa, idest hic debent sancti patienter
pati ne veniant ad aeternam poenam. Ideo dicit Gregorius, sancti
poenam praesentem lucrum putant, quia per hanc aeternam evadere non
ignorant. Sanctorum dico, qui custodiunt opere adimplendo mandata
Dei, diligendo Deum et proximum, ad quae omnia alia reducuntur, ut
dicitur Matth. 22, in his duobus mandatis tota lex pendet et
prophetae. Diliges etc., dulciter, prudenter, fortiter, et
proximum tuum sicut teipsum, idest quomodo teipsum, et quo ordine
teipsum, et quo tenore teipsum. Et fidem Jesu confitentes, ipsum
verum Deum esse, et verum hominem corde, ore et opere. Rom. 10,
corde creditur ad justitiam. Et audivi vocem de caelo et cetera.
Quinta pars capituli; ubi ponitur sanctorum praemium, ut securius
accedant ad auxiliatorem, et fugiant mundum, et ea quae accessum
impediunt. Unde dicit, et audivi, aure interiori, vocem de caelo,
idest de caelesti visione, dicentem mihi interius sine strepitu soni,
scribe, primo in corde tuo, deinde in codice, ubi diutius retineas,
ne oblivioni tradas, et sit ad doctrinam et consolationem futurorum.
Rom. 15, quaecumque scripta sunt et cetera. Habacuc 2, scribe
visum et explana eum super tabulas. Et est advertendum quod omnia illa
scribenda sunt quae valent ad eruditionem et consolationem multorum.
Quod debebat scribere subjungit dicens, beati mortui et cetera. Sed
quomodo possunt mori mortui? Nam si moriuntur, non sunt mortui; et
si mortui sunt non moriuntur. Solutio. Quinque sunt mortes, ut
dicit Augustinus: duae malae et duae bonae et una indifferens. Prima
est mors culpae, idest ipsa culpa quae dicitur mors animae, quae
separat vitam ejus, idest Deum ab ipsa. Isa. 59, iniquitates
nostrae diviserunt inter nos et cetera. Sap. 1, perversae
cogitationes separant a Deo. Multo fortius perversi consensus.
Adhuc fortius perversae locutiones. Maxime autem perversae
operationes. De hac morte dicitur Sap. 1, Deus mortem non fecit.
Glossa, idest peccatum, sed impii, idest Adam et Eva manibus ac
verbis accersierunt illam. Manibus quas extenderunt ad pomum, verbis
quibus Eva suggessit Adae ut de pomo comederet et quibus male
respondit Diabolo. Secunda est mors Gehennae, idest ipsa poena
Inferni; quae dicitur mors aeterna, quia sine fine est ibi
cruciatus, multo major, quam sit in morte corporali; qui tamen tantus
est, ut vix possit una hora sustineri. De hac morte dicitur in
Psalm. mors peccatorum pessima. Mala quidem propter poenarum
diversitatem, pessima propter acerbitatem. Haec est secunda mors de
qua supra 4, qui vicerit non laedetur a morte secunda; et infra
19, beatus et sanctus qui habet partem in resurrectione prima: in
his secunda mors non habet potestatem. Glossa, idest damnatio
aeterna, haec mors dicitur secunda respectu praecedentis, sicut
effectus respectu causae. Quia haec ex illa causatur priori morte,
mortui moriuntur morte secunda, sed non in domino; et ideo non dicit,
beati, sed miseri. Unde Ezech. 18, quare moriemini domus
Israel, quia nolo mortem peccatoris, dicit dominus, sed ut magis
convertatur et cetera. Hae duae mortes malae sunt; et ideo
fugiendae. Contra has duo sunt remedia praecipua: unum est
eleemosyna. Unde Tob. 4, eleemosyna ab omni peccato et morte
liberat et non patitur animas ire in tenebras. Secundum est
obedientia, idest impletio mandatorum Dei. Unde Ezech. 18,
quare non portat filius iniquitatem patris, quia filius judicium et
justitiam operatus est, omnia praecepta mea custodivit et fecit illa,
vita vivet et non morietur. Duplicem vitam duplici morti opposuit:
contra mortem culpae, vitam gratiae; et contra mortem Gehennae,
vitam gloriae. Tertia mors quae est bona, qua homo peccato moritur et
peccatum sibi; quae fit per virtutem poenitentiae, quae peccatum
destruit in anima per contritionem et confessionem et instrumenta
peccandi per satisfactionem. Col. 3, mortificate membra vestra.
De hac morte dicitur Rom. 6, qui enim mortui sumus, quomodo
vivimus in illo? Quarta mors quae iterum bona est mors, qua homo
spiritualiter moritur mente. Quam mortem operatur ingressus claustri
per votum et confessionem obedientiae. De qua dicitur Col. 3,
mortui estis et vita vestra abscondita est et cetera. Sic fuit mortuus
Paulus qui dixit Galat. 6, mihi mundus crucifixus est et ego
mundo. Quinta mors est mors naturae qua moritur corpus separatione ab
anima. De qua dicitur Genes. 3, quacumque hora comederitis morte
moriemini, idest moriendi necessitati addictus eris, 2 Reg. 14,
omnes moriemur. Illi qui sunt mortui tertia vel quarta morte,
moriuntur ista quinta morte et in domino; et ideo beati. Dicit
quoque, beati, parte beatitudinis, idest stolae animae. Mortui
peccato, ut boni Christiani, vel mundo, ut boni religiosi, qui in
domino, idest in confessione domini. Vel in domino existentes per
charitatem; quia qui manet in charitate in Deo manet et Deus in eo,
ut dicitur 1 Joan. 4. Moriuntur corporaliter separatione animae a
corpore. Horum autem quidam statim evolant et sine Purgatorio, ut
pueri baptizati, martyres, poenitentes perfecta poenitentia. In
cujus signum Christo baptizato caeli aperti sunt, Luc. 3,
Stephano lapidato, Act. 7, et Joanni in Patmos insula, supra
12. Hi moriuntur in terra promissionis, cum Abraham. Alii vero
non statim evolant, sed vadunt in Purgatorium, ut imperfecti qui non
perfecerunt poenitentiam de peccatis suis, vel addiderunt venialia quae
secum portaverunt. De quibus dicitur 1 Corinth. 3, si quis
aedificat supra fundamentum hoc lignum, foenum, stipulam et cetera.
Hi moriuntur in Aegypto cum Jacob et Moyse, quorum ossa portata
fuerunt de Aegypto in terram promissionis. In signum quod illi qui
sunt in Purgatorio, peracta poenitentia deferuntur ministerio
Angelorum in Paradisum. Unde Eccles. 46, ossa eorum pullulant
de loco suo et nomina eorum permanent in aeternum. Nullus autem eorum
qui mortui sunt in deserto deportatus legitur in terram promissionis.
In signum eorum qui mortui sunt in peccato mortali deserti a gratia,
tales nunquam ibunt in Paradisum, cujus figura tenet terra
promissionis. Item beati mortui, peccato, qui in domino vel propter
dominum moriuntur corporaliter martyrium sustinendo, vel spiritualiter
claustrum intrando: et tales dicuntur mortui, quia mors talium nil
aliud est quam carceris ruptio, peregrinationis terminus, laquei
contritio, finis exilii, laboris meta, periculi evasio, periculosae
domus exitus, descensio de equo praecipiti, reditus ad patriam,
paternae haereditatis investitio, victoria pugnae, exterminatio
miseriae, janua vitae. Propter quod dicitur, pretiosa in conspectu
domini mors sanctorum ejus. E contrario autem mors peccatorum pessima
quae est carceris introitus, peregrinationis initium, laquei captio,
exilii inceptio etc. quae supradicta sunt per contrarium. Et ideo
dicit Eccles. o mors, quam amara est memoria tua. Isti sine domino
moriuntur, et ideo infelices: priores in domino, et ideo sunt beati.
Sunt enim ab hoste securi, a periculo liberi, a poena expediti, de
gloria certi. Magnum bonum est esse ab hoste securum, qui nos
multifarie, dum hic vivimus, inquietat, unde multifaria sortitur
vocabula ob multiplices quas contra nos molitur insidias. Nam
aliquando tentando adversatur bono proposito nostro, ne proficiamus;
et secundum hoc dicitur Satan, idest adversarius. Aliquando suggerit
plusquam facere possumus; et secundum hoc dicitur Leviathan, idest
additamentum; quando suggerit voluptatem carnalem sub specie
necessitatis vel discretionis, et sic dicitur Behemoth, idest
animalis. Interdum suggerit pusillanimitatem, et secundum hoc dicitur
Diabolus deorsum cadens, quando suggerit sub specie calliditatis, et
sic serpens vocatur et multis aliis modis. Unde vere beati censendi
sunt qui a tali hoste sunt securi. Secundum est quod a periculis sunt
liberi, quorum infinitus est numerus. Sed ad praesens illa octo
exponamus quae ponit apostolus 2 Corinth. 11: scilicet pericula
fluminum, pericula latronum et cetera. Pericula fluminum sunt
periculum divitiarum, ubi perit humilitas. Quia vermis divitum est
superbia, ut dicit Augustinus super illud. Praecipe divitibus hujus
saeculi. 1 Timoth. 6, Isa. 7, requievit Syria super
Ephraim, idest superbia super divitias. Syria enim sublimis
interpretatur, Ephraim fructificans, propter hoc dicit Psalm.
divitiae si affluant, nolite cor apponere. Pericula latronum sunt
pericula delitiarum quae furantur homini cordis virtutes: unde Oseae
4, fornicatio et vinum et ebrietas aufert cor. Pericula ex genere
supra generis nobilitate, ubi perit fraternitas. Quia ex quo aliquis
ex una parte aliquid habet nobilitatis, omnes alios de genere suo non
recognoscit, et despicit omnes quasi non ipse sit homo. Unde
Malach. 2, numquid non unus pater omnium nostrum et cetera.
Pericula ex gentibus sunt pericula ex amore parentum, fratrum,
sororum et aliorum qui nobiscum vel ex nobis sunt geniti; quae pericula
destruunt Ecclesiam Dei. Unde Habacuc 2, vae qui aedificant Sion
in sanguinibus. Pericula in civitate, sunt pericula conspirationis et
discretionis, ubi perit pax et aequitas. Unde Psalm. vidi
iniquitatem et cetera. Pericula in solitudine sunt pericula
singularitatis, ubi perit charitas et dominatur avaritia: propter quod
dicitur Eccles. 4, vae soli: quia si ceciderit: non habet
sublevantem. Pericula maris sunt pericula saeculi, ubi perit
charitas, sicut dicit beatus Bernardus: propter quod dicit apostolus
Rom. 12, nolite conformari huic saeculo. Pericula in falsis
fratribus, sunt pericula malae societatis. Seneca, nequam socius
candido et innocenti socio ingerit rubiginem. Eccl. 13, qui
tetigerit picem et cetera. Tertium propter quod mortui sunt beati,
quia sunt a poena et miseria expediti. Quae triplex est. Mundana,
purgatoria, et aeterna. Mundana poena et purgatoria est finita, nec
meritoria. Et hujus scilicet triplex pestilentia exprimitur 2 Reg.
ult. Per triplicem vindictam domini, quorum optio data est David per
Gad prophetam: scilicet pestilentia trium dierum, aut persecutio
inimicorum per tres menses, aut fames septem annorum. Pestilentia
trium dierum est praesens poena quae tripliciter affligit per
contritionem, confessionem et persecutionem inimicorum, per tres
menses est poena Purgatorii quae pro ligno, foeno et stipula
sustinetur, ut dicitur 1 Corinth. 3. Fames septem annorum est
poena Inferni, ubi est universalis omnium bonorum defectus: ubi etiam
corpus ex quatuor elementis compositum et anima in tribus potentiis
existens punietur. Quarta causa beatitudinis illorum est certitudo
gloriae, de qua dicitur Judic. 18, vidimus terram valde opulentam
et uberem; nolite negligere, nolite cessare, eamus et possideamus eam
et cetera. Isa. 32, sedebit populus meus in pulchritudine pacis.
Quia illi qui in domino moriuntur sunt beati, probat dicens, amodo
jam dicit spiritus, vel tota Trinitas qui est missus spiritus, ut
requiescant a laboribus suis, sic ordina constructionem: vere beati
sunt enim, quia spiritus dicit ut jam amodo, idest post mortem,
requiescant, aeternaliter, a laboribus suis, idest post labores suos
et pro laboribus suis. Sap. 3, bonorum laborum gloriosus est
fructus. Matth. 11, venite ad me omnes qui laboratis et cetera.
Isa. 14, erit in die illa cum requiem dederit ei Deus a labore
suo, quia tunc mirabitur anima, quomodo potuit a tot periculis
liberari. Illi autem qui in labore hominum non sunt, nec cum
hominibus non flagellabuntur, non terminabitur in requiem labor eorum,
sed erit perpetuus. Unde Psalm. laboraverunt in aeternum et cetera.
Beati igitur dicuntur sancti cum moriuntur propter praeteritorum
malorum evasionem; et non solum propter hoc; immo potius propter
bonorum omnium adeptionem, quia de carcere egrediuntur ad regnum.
Unde Eccles. 4, de carceris catenis, quia interdum quis egreditur
ad regnum. Hoc quaerebat Psalm. educit de carcere animam meam. Et
apostolus, Rom. 6, infelix ego homo quis me liberabit de corpore
mortis hujus? Et Joseph, Gen. 40, memento mei, ut suggeras
Pharaoni, ut educat me de isto carcere. Item de pugna ad victoriam,
2 Timoth. 4, bonum certamen certavi. Item de labore ad requiem,
Psalm. convertere anima mea in requiem tuam. Item de servitute ad
libertatem, Rom. 8, creatura liberabitur a servitute corruptionis.
Job 3, ubi servus liber a domino suo et cetera. Galat. 3, illa
autem quae sursum est Jerusalem et cetera. Item de periculis ad
securitatem, Isa. 32, sedit populus meus in pulchritudine pacis et
cetera. Psalm. confortavit seras portarum tuarum. Item de exilio ad
patriam, Matth. 2, per aliam viam reversi sunt et cetera. Item de
paupertate ad haereditatem paternam, Psalm. cum dederit dilectis suis
somnum, idest majorem quietem, ecce haereditas domini; ideo dicitur
Isa. 41, noli timere vermis Jacob qui mortui estis ex Israel.
Sed ne putaret aliquis quod sancti nihil cooperati sunt suae
beatitudini; et ideo si operati essent, nihilominus beatitudinem
expectarent, et ideo vellent occisi esse; sequitur, opera enim
illorum sequuntur illos sicut famuli dominum suum sequuntur. Et bene
dicit, sequuntur, non praecedunt, quia sancti non vident opera sua,
ut Deus videt. Unde Job 31, si vidi solem cum fulgeret et lunam
incedentem clare. Matth. 6, cum facis eleemosynam noli tuba canere
ante te, sicut hypocritae faciunt. Item opera illorum sequuntur
illos, idest reddetur in futuro, non in praesenti, sicut hypocritis,
quibus statim redditur merces eorum. Unde Matth. 6, amen dico
vobis, receperunt mercedem suam. De sanctis autem dicitur, labores
manuum tuarum, quia manducabis, beatus es et bene tibi erit et
cetera. Unde dicitur Eccles. 11, mitte panem tuum super
transeuntes aquas, et post multa tempora invenies illum. Et vidi.
Quinta pars capituli agit de judicio futuro, ubi redduntur praemia
bonis et supplicia malis secundum quod praedictum est. Dicuntur autem
hic sex. Primo describitur judex idoneus ad judicandum. Secundo
ostenditur desiderium sanctorum de judicio faciendo, ibi: et Angelus
exivit. Tertio ostenditur, quod sancti tunc exaudientur, qui tunc
videntur obliti, ibi: et misit ille. Quarto ostenditur quod sancti
qui modo judicantur et comprimuntur judicabunt tunc cum Christo, ibi:
et alius Angelus exivit de templo. Quinto ostenditur quod licet
sancti cum Christo judicent, tamen auctoritas judicii penes Christum
erit, ibi: et alius Angelus exivit de altari. Sexto ostenditur
obedientia sanctorum, ibi: et misit Angelus falcem. Sunt autem
judici tria necessaria: scilicet justitia, scientia et potentia, sive
auctoritas. Ideo Joannes ab his tribus describit judicem. Unde
dicit, et vidi, idest intellexi, et ecce nubem candidam, idest
carnem dominicam, et puram, et mundam. Et supra nubem sedentem,
idest divinitatem supra humanitatem existentem: vel animam Christi,
carni ejus praesidentem et ad libitum sine omni rebellione regentem.
Unde Isa. 19, ascendet dominus super nubem levem. Similem filio
hominis, immo vere filium hominis: et hoc dicit Joannes, quia non
jam immortalis et impassibilis erat sicut homo naturaliter post
peccatum. Quod enim homo immortalis et impassibilis sit, gratia est;
quia ex sua natura corrupta tantum habet quod sit mortalis. Habentem
in capite suo, idest in se qui est caput Ecclesiae. Vel in
divinitate. Coronam auream. Et ad similitudinem triumphantis. Quia
ipse virtute divinitatis vicit Diabolum et Antichristum per
sapientiam. Et in manu sua, idest in potestate sua, falcem acutam,
idest judiciariam potestatem qua malos a bonis separabit, sicut manus
metentis segetes secat et atterrat et separat. Item vidi et ecce nubem
candidam, idest sanctam Ecclesiam, habentem non maculam neque rugam;
quae pluit doctrinis, coruscat miraculis, tonat minis. De qua nube
dicitur Eccles. 24, thronus meus in columna nubis, idest in
Ecclesia. Unde sequitur, et supra nubem sedentem, ut judicem, ut
regem, ut episcopum. Isa. 34, dominus judex noster, dominus rex
noster. Similem filio hominis, idest Christum Deum et hominem; et
ideo dicit, non filium hominis, sed similem. Vel dicit Joannes,
similem, quia si tamquam judex sedeat quasi nubem in judicio, tamen
humilis et mansuetus apparebit bonis, sed valde terribilis reprobis.
Unde Isa. 30, ardens furor ejus et gravis ad portandum. In
capite suo coronam auream, idest aeternam gloriam, qua coronabit suos
pro victoria, qua Diabolum et peccata vicerunt. Dicitur autem eam
habere in capite suo, quia eamdem coronam et gloriam quam habebit
Christus homo dabit suis, licet non tantam. Quod significatum est
Esther: fecitque eam reginam, et in manu sua falcem, idest in
potestate justitiam ad puniendos malos. Unde Dan. 7, dicitur quod
fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie ejus. Idem significatur
per flumen igneum rapidumque, et per falcem acutam, hic scilicet
severitas justitiae irae Dei, quae dicitur gladius. Job 19,
fugiant a facie gladii. Et alius Angelus. Hic ostendit Joannes
desiderium sanctorum de futuro judicio, quod re vera desiderant sancti
propter duo. Primo, quia tunc recipient secundam stolam. Secundo
propter consortium fratrum, quod perficiendum est, quod ipsi
expectant. Unde supra 6, dictum est eis, ut requiescerent modicum
tempus. Dicit ergo, et alius Angelus, scilicet quidam coetus
fidelium, qui sunt alii a Christo, qui per praecedentem Angelum
designantur, exivit de templo, idest de occulto: hoc est:
desiderium, quod habent de futuro judicio sancti, tunc manifestum
est; et ideo dicitur exire Angelus de templo, quia desiderium
sanctorum, quod modo latet, tunc veniet in aperto. Clamans voce
magna, idest laborans desiderio, affectu magno, ad sedentem supra
nubem, idest ad Christum, Ecclesiam regentem, mitte falcem tuam,
idest exerce potestatem judiciariam, et mete, idest collige tuos
tamquam triticum in horreum, quia venit hora ut metatur, seges de
agro, idest tollantur homines, et excussa segete, granum in horreo
recondatur, et palea in igne comburatur. Matth. 3, cujus
ventilabrum in manu ejus et cetera. Et ostendit, quod hora est
metendi, quoniam aruit messis terrae, idest quia consummata est
malitia mundi, et jam plus non habet aliquid viriditatis, quod de
cetero posset esse ad utilitatem bonorum. Unde malitia mundi dicitur
viridis, quam diu prodest bonis. Sed quoniam impletus erit numerus
electorum, tunc erit arida messis terrae, idest consummata malitia
mundi, et boni parati ad suscipiendam palmam, et mali ad suscipiendam
poenam promeritam. De hoc dicitur Joan. 3, nonne vos dicitis et
cetera. Messes sunt quatuor defectus Ecclesiae generalis, quos
sustinuit Ecclesia, ex quatuor persecutoribus generalibus; quae
inceperunt ab introitu Ecclesiae sub Herode Ascalonita, qui occidit
pueros; et continuatae sunt una post aliam, usque ad messem
generalem, quae fiet in die judicii. Prima ergo fuit persecutio
tyrannorum, qui martyres occiderunt. Secunda haereticorum, qui
confessores vexaverunt. Tertia falsorum Christianorum, idest
hypocritarum, qui Christi mores corrumpent. Quarta erit
Antichristi, et suorum, qui fidem et mores corrumpent, et vitam
auferent, et ideo gravior omnibus erit. Matth. 23, tunc erit
tribulatio magna qualis et cetera. Matth. 13, messis est
consummatio saeculi. Angeli sunt messores, sic ergo colligunt
zizania. Et misit. Hic ostenditur exauditio sanctorum, et impletio
desiderii eorum. Unde dicit, et misit, qui sedebat supra nubem,
idest Christus Ecclesiae praesidens, ut rector judex, et dominus,
falcem suam in terram, idest omnes homines terrae in unum locum, quasi
in arena congregabit ad judicandum. Unde Joel 3, congregabo omnes
gentes in unum locum, quae sub caelo sunt. Et appareat arida, idest
Ecclesia. Et vocavit Deus aridam, terram, idest stabilem
Ecclesiam ab humore noxio desiccatam. Congregationes aquarum Inferni
appellavit maria, quia in Inferno erit maxima amaritudo. Amos 4,
per aperturas exibitis alter contra alterum. Vel exibit de Inferno,
et corpus de sepulchro, et ipsis convictis projicientur in Arnon,
quod interpretatur arca moeroris, idest in Infernum, ubi erit fletus
et stridor dentium sempiternus, et alius Angelus. Hic ostendit
Joannes, quod sancti cum Christo judicabunt; non tamen omnes: sed
illi, qui pro ipso omnia reliquerunt, et secuti sunt eum. Unde
Matth. 19, dicit Petrus ad Jesum, ecce nos reliquimus omnia.
Supra 4, qui vicerit dabo ei sedere mecum, in throno meo. Job
28, non salvabit impios, et judicium pauperibus tribuet. Isti enim
se judicantes propter Deum hominibus se subjecerunt, et ideo potestas
judicandi eis a Christo tribuetur. Dicit ergo, et alius Angelus,
idest supradictus sanctorum coetus aliud habens officium, exivit de
templo, quod est in caelo, idest de occulto in publicis venit, et
qualis esset apud Deum innotuit, habens, et ipse, sicut Christus,
falcem acutam, idest potestatem judiciariam, quia ex ejus potestate
judicabunt. Cap. 23, judicabunt sancti nationes. Isa. 3,
dominus ad judicandum veniet cum senibus populi. Et alius Angelus.
Hic ostendit Joannes, quod potestatis judiciariae auctoritas residet
penes Christum, qui dat sanctis suis ut possint cum eo judicare.
Dicit ergo, et alius Angelus, idest Christus alius a sanctis, quia
super omnes est, exivit de altari. Glossa, idest talis qualis est
apparuit, scilicet Deo patri consubstantialis, qui prius vilis apud
infideles fuerat. Ideo dicitur exire de altari, idest de loco
secretiori, ubi nullus potest pertingere; quia et si alii sancti sunt
in templo Dei, Christus tamen est in loco altiori et secretiori,
etiam inquantum homo, quia in gloria majori. Unde dicitur sedere a
dextris Dei, idest frui potioribus donis Dei, et modo potissime.
Qui habebat potestatem, sicut verus Deus, super ignem, idest super
poenam aeternam, infligendi eam cuilibet reprobo secundum exigentiam
meritorum. Et clamavit voce magna, idest potestate, et auctoritate
imperiali, ad eum, qui habebat falcem acutam, idest ad sanctos, qui
habebant potestatem judiciariam, dicens, mitte falcem tuam acutam,
idest exerce potestatem tuam judiciariam, et vindemia botros vineae
terrae, idest separa bonos a terrenis vino malitiae inebriatis,
quoniam maturae sunt uvae ejus, idest completa est malitia eorum, et
jam non habet locum, quoniam non prodest amplius bonis. Nam permittit
Deus ex sui dispensatione, regnare malos, quamdiu prosunt bonis.
Eccles. 8, peccator ex eo quod centies facit malum, et per
patientiam sustentatur, ego cognovi quod bonum erit timentibus Deum,
qui venerantur faciem ejus. De hac vindemiatione, idest malorum
separatione. Matth. 13, exibunt Angeli et separabunt et cetera.
Et misit. Hic ostenditur obedientia sanctorum, quorum ministerio
punientur, idest puniendi judicabuntur, mali. Et ostenditur etiam
ubi patientur, scilicet in lacu; et modum punitionis, quia
calcabuntur in lacu. Unde dicit, et misit Angelus, idest sanctorum
coetus statim post imperium Christi, falcem suam in terra, idest
exercuit potestatem judiciariam in terrenos, qui plus terram quam
caelum finaliter amaverunt, et vindemiavit vineam terrae, idest
separavit bonos a malis, omnes terrenis delectationibus inebriatos.
Et quod hic dicitur factum, facient, sed in futuro judicio. Non per
executionem operis, quod est Angelorum, ut patet Matth. 13, sed
per approbationem et sessionem et suam cooperationem, ad malos, qui in
eis legent ea, quae facere debuerunt et noluerunt. Unde
judicabuntur. Et misit in lacum irae Dei magnum, idest in
Infernum, ubi multi perpetuo iram Dei sustinebunt. Qui dicitur
propter profunditatem, lacus. Isa. 30, praeparata est enim ab
heri Thophet, a rege praeparata, profunda, et dilatata. Item
propter miseriam quam ibi inveniet. Psal. eduxit me de lacu
miseriae. Dicitur magnus, propter capacitatem, quia magni sunt ibi,
quia multos capit. Isa. 5, dilatavit Infernus animam suam, et
aperuit os suum et cetera. Isa. 24, visitabit dominus super
militiam caeli, idest super clericos militantes in excelso, et super
reges terrae, qui sunt super terram, idest super principes et
praelatos, et congregabuntur in congregatione unius faciei in lacum,
et claudentur ibi in carcere, quia abusi sunt hic libera potestate.
Ad literam. Sic fiet, sicut fit in adventu alicujus principis de
novo vel de longe venientis in civitatem suam: mundantur plateae
civitatis, et projiciuntur sordes in lacubus et fossatis. Sic in
adventu domini purgabitur mundus a malis, et projicientur in
Infernum. Psal. ut lutum platearum delebo eos. Amos 4, per
aperturas exibunt de sepulchris corpora, et de Inferno animae, et una
contra alteram projicientur in Arnon, quod interpretatur arca
moeroris. Et calcatus est lacus, idest compressi et abjecti sunt mali
in Infernum. Extra civitatem, unum in mundo, aliud in Purgatorio,
alterum in Inferno. De primo dicitur Isa. 63, torcular calcavi
solus. Thren. 1, calcavit dominus torcular virgini filiae Sion.
De secundo et tertio, Joel 3, plenum est torcular, Purgatorii
scilicet; exuberant torcularia, Inferni; scilicet, quia
multiplicata est malitia eorum. Vel aliter: peccatum in praesenti
omnino per poenitentiam non purgatum, et in torculari mundi depressum,
mittit in torculari Purgatorii. Multiplicatio malitiae mortalium
reprobos mittit in torcularia Inferni. Duo prima non sunt extra
civitatem, quia virtute charitatis et patientiae quo ad primum, et
meritis et precibus Ecclesiae quo ad secundum, de ipsis eligitur bonum
vinum, quod portatur in cellarium Paradisi. Tertium est extra
civitatem, quia nec patriae nec Ecclesiae subsidia valent eis qui ibi
sunt, sed in perpetua poena et conculcatione remanebunt. Malach. in
fine. Calcabitis impios cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum.
Et exivit sanguis de lacu, idest de poena exuberavit, usque ad frenos
equorum, idest usque ad Daemones rectores eorum iniquorum, qui simul
eadem poena puniuntur cum iniquis hominibus. Argumentum est hic, quod
Daemones non praeerunt hominibus in puniendo, in Inferno. Ad quod
facit illud apostoli, 1 Corinth. 15, tunc evacuabit omnem
principatum et cetera. Super hoc dicit Haymon, dum durat mundus,
Angeli Angelis, Daemones Daemonibus praesunt: sed omnibus
collectis, tum jam omnis praelatio cessabit. Tamen quidam dicunt quod
Daemones, qui fuerunt incentores reproborum in culpa, erunt tunc
tortores eorum in poena. Neque hoc est contra Haymonem; quia ipse
non loquitur nisi de praelatione Daemonum ad Daemones. Item per
frenos equorum intelliguntur praelati rectores minorum; qui sicut in
culpa fuerunt similes, sic et in poena. Immo magis punientur praelati
quam subditi, quia gravius peccant. Unde Sap. 6, judicium
durissimum fiet his qui praesunt. Durum, quia male intraverunt in
praelatione, non per ostium, sed aliunde; idest mediante
carnalitate, aut calliditate aut pecunia aut prece armata. Durius,
quia post ingressum male vixerunt. Durissimum, quia ingressi non
poenituerunt. Et haec tria tangit Psal. dicens, Deus, venerunt
gentes in haereditatem tuam, idest in praelationem Ecclesiae, non
vocati a te, nec electi canonice. Ecce malus ingressus. Polluerunt
templum sanctum tuum male vivendo. Ecce mala vita post ingressum. De
quo dicitur Jerem. 2, induxi vos in terram Carmeli et cetera. Et
egressi occupastis eam. Posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam,
idest in custodiam puerorum, qui debent custodire poma. Nahum 3,
custodes tui quasi locustae, quae totum comedunt; et parvuli tui quasi
locustae locustarum, quae potius nocent. Vel posuerunt Jerusalem in
pomorum custodiam, idest ad modum custodiae pomoeriorum, quae
custodiuntur dum poma sunt ibi, sed collectis pomis recedunt custodes,
et relinquit domumculam custodiae solam. Sic faciunt clerici
praebendati: quando fructus colliguntur, et denarii dantur, et
redditus distribuuntur, sunt in Ecclesiis; sed facta distributione,
tunc vadit quilibet ad domestica negotia, et relinquunt Ecclesiam
solam usque ad futuros fructus, et tunc iterum revertuntur. Unde
Proverb. 7, non est vir in domo, idest praelatus vel canonicus in
Ecclesia. Abiit in via longissima, idest a Deo remota. Sacculum
pecuniae secum tulit, idest redditus suos. In die plenae lunae
reversurus in domum suam, idest in Antichristo, quando iterum fiet
distributio reddituum, et divisio praebendarum. Isa. 1, ecce
relinquetur filia Sion, ut umbraculum. Item hoc, quod dicit,
exivit sanguis de lacu usque ad frenos, innuit duo Joannes:
abundantiam poenarum in Inferno, notitiam eorumdem per totum mundum.
Loquitur enim parabolice. Sicut enim cum magnum praelium et magna
strages hominum alicubi facta esset, et significare volumus, solemus
dicere tanta est effusio sanguinis, quod equi natabant in eo. Sicut
in hoc loco, volens Joannes divinam ultionem et malorum poenam
notificare, dicit eorum sanguinem usque ad fraenos equorum crevisse.
Quod videtur exponere Isaias in fine, ubi dicit: egredientur
sancti, et videbunt cadavera eorum qui praevaricati sunt in me, et
erit usque ad satietatem omnis carnis, hoc est usque ad frenos
equorum. Quantum autem exibit sanguis, ostendit, scilicet usque ad
notitiam omnium, qui in mundo sunt, vel fuerunt in septem aetatibus
mundi. Unde dicit, per stadia mille sexcenta. Per mille stadia
intelligitur totius mundi ambitus. Per sexcenta, sex aetates. Et
merito per mille stadia totus mundus intelligitur, quia mille continet
sub se omnes numeros sicut mundus omnis, exivit ergo sanguis de lacu
usque ad frenos equorum mille stadia, quia omnibus qui in mundo sunt
poena eorum notificata est. Iterum exivit per sexcenta stadia, quia
nulla aetas fuit, in qua hoc idem non fuerit revelatum. Quod autem
non solum terrae dimensio sed etiam temporis longitudo stadium notat,
testatur apostolus 1 Corinth. 2, nescitis, quia hi qui in stadio
currant et cetera. Sic currite, idest tamdiu et cetera. Et hoc
videtur exponere, 2 Tim. 4, bonum certamen certavi et cetera.
Glossa aliter exponit dicens, quod per stadia intelliguntur omnes,
qui subjecti sunt lusibus et vanitatibus hujus saeculi; qui quaerunt
tantum coronam et gloriam in praesenti et futuro; sicut illi qui Romae
bene currunt in stadio, statim recipiunt, idest in ipso spatio, suam
coronam corruptibilem, ut dicit apostolus. Horum tria genera sunt.
Quidam sunt minus exercitati in his ludis, et hi significantur per
sex. Alii magis exercitati, et hi per centum. Alii sunt plene et
perfecte exercitati, et hi per mille significantur. Et omnibus
secundum diversitatem statuum suorum reddetur poena in Inferno et hoc
est, exivit, inquit, sanguis de lacu usque ad frenos equorum, idest
a minoribus usque ad majores, omnes involvendo; scilicet perfectos in
malo, mediocres et minores, hoc est, mille sexcenta. Malum est ergo
se immiscere ludis; quia qui fuerit socius ludorum, erit et socius
suppliciorum. Ideo dicit Psal. non sedi cum Concilio vanitatum, et
cum his qui in levitate ambulant participem me non praebui. Jerem.
15, non sedi cum Concilio ludentium, et gloriatus sum.
|
|