CAPUT 15

Et vidi aliud signum et cetera. Hic incipit quinta visio. Quatuor praecedentes visiones monstrant universalem statum Ecclesiae, a nativitate Christi usque ad diem judicii, sicut dictum est. Tres ultimae, quae hic incipiunt, monstrant finalem statum Ecclesiae: quae sic distinguuntur. Haec praesens est de effusione septem phialarum irae Dei, et refertur ad tempus Antichristi. Secunda post hanc de damnatione Babylonis et bestiae et pseudo prophetae, et refertur ad tempus judicii. Ultima est de gloria sanctorum, et refertur ad statum Ecclesiae post judicium. Praesens igitur visio est de septem Angelis, effundentibus septem phialas irae Dei: per quarum effusionem intelligitur damnatio, sive demonstratio damnationis malorum qui erunt tempore Antichristi. Est enim phiala praedicatio comminatoria damnationis aeternae, de qua hic agitur phiala vero misericordiae est praedicatio promissoria remunerationis aeternae. De qua dicitur Judic 5, in phiala principum obtulit butyrum. Et dicitur phiala praedicatio propter formae significationem. Est enim phiala clausa deorsum, et aperta sursum. Sic praedicationis intentio, ad caelestia est, non ad terrena. Manifestatur igitur in hac visione quinta damnatio reproborum, quae erit tempore Antichristi: et hoc tripliciter. Primo per inspirationem, et haec in praesenti capitulo. Secundo per praedicationem, et hoc in sextodecimo capitulo. Tertio per causam, et hoc in decimoseptimo capitulo. Demonstratio autem, quae fit in hoc capitulo, per inspirationem, dupliciter fit. Primo quidem revelatur poena reproborum, per gratias agendum Deo; postea revelatur ad documentum. Deinde aliis, ut et ipsi consolationem habeant de vindicta malorum. Dividitur autem hoc capitulum in sex partes. In prima ostendit Joannes septem Angelos habentes septem plagas novissimas, quibus reprobi punientur, sed non boni. Secunda ostendit causam, quae liberat bonos ab istis plagis, ibi, et vidi tamquam mare. In tertia ostendit causam involvendi malos in his plagis, ibi, et post haec vidi. In quarta agitur de praedicatione septem Angelorum administrantium septem plagas, ibi, et exierunt septem Angeli. In quinta ostenditur, quod ad hoc sunt idonei praedicti Angeli, ibi, vestiti lapide mundo. In sexta agitur de obstinatione malorum, ibi, et repletum est templum. Dicit ergo, et vidi. Visio haec fuit imaginaria, cui contradicunt multi. Sed potest dici, quod Joannes primo videt rem figurative intellectuali visione, et postea ostensa est ei in figura, sub qua nuntiaret eam, et scriberet et vidi aliud signum. Quia hoc signum proprie signat profectum malorum. Praecedens nota profectum bonorum, ex persecutione malorum provenientium. In caelo, idest in Ecclesia virtutum, varietate stellata et a terrenis elevata. Vel in caelo, idest in ministerio reprobis collato, magnum, significatione, et mirabile, dignum admiratione, propter rei arduitatem. Magnum enim et mirabile est hominem dare potestatem damnandi alios. Deinde ostendit quod fuerit illud signum dicens, Angelos septem, idest universos praedicatores qui dicuntur Angeli, quia missi. Juxta illud Rom. 10, quomodo praedicabunt nisi mittantur? Matth. 10, ecce ego mitto. Dicuntur autem septem, propter septem virtutes, tres theologicas et quatuor cardinales, quas debent in se et aliis praedicare. Vel propter septem dona spiritus sancti, quae similiter debent habere et praedicare. Et hi septem Angeli significantur per septem columnas, quibus tota Ecclesia sustentatur: unde Proverb. 9, sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem. Habentes, ex eo officio praedicationis, septem plagas novissimas, ad denunciandum, idest universa mala, quibus reprobi qui erunt tempore Antichristi plagabuntur: unde dicuntur novissimae plagae, quia novissimi temporis homines his ferientur. Item quia post illas non inferuntur aliae. Vel novissimae, idest graves, quia illi gravissime peccaverunt. Quoniam in illis consummata est ira Dei, idest in his plagis illis illatis, non inferet Deus alias plagas mundo, sed his consummatis incipiet in eis furor Inferni. Moraliter hoc signum magnum et mirabile in caelo, idest in Ecclesia, est, quod praedicatores qui debent esse medici ad curanda vulnera peccatorum et qui debent portare unguenta suavissima, idest verba consolationis et compassionis ad sanandum, non porrigunt nisi gladium ad occidendum, idest verba dura et mordentia. De quibus dicitur Mich. 3, haec dicit dominus super prophetas qui seducunt populum meum, quem mordent dentibus suis et praedicant pacem: siquis non dederit in ore eorum quidpiam, sanctificant super eum praelium. Proverb. 30, gens quae pro dentibus gladios habet et commandit molaribus suis et cetera. Jerem. 9, sagitta vulnerans sinum eorum. De talibus dicit Gregorius Nazianzenus, meliores praedicatores aestimantur qui melius mordere noverunt; et sancti sunt praedicatores satyrici. Unde quaeritur dominus, Ezech. 9, ecce viri veniebant de via portae superioris quae respicit ad Aquilonem, et uniuscujusque vas interius in manu ejus. Sequitur. Et vidi tamquam mare et cetera. Haec est secunda pars capituli, ubi ad consolationem bonorum agit Joannes de causa liberante ab his plagis; quae triplex est secundum triplicem statum bonorum. In statu incipientium causa liberans est firmitas fidei; quod notatur per hoc quod dicit, vicerunt. Fide enim Diabolo resistitur. Unde 1 Petr. 5. Cui resistite fortes in fide. Et etiam mundus fide vincitur. Unde Joan. Haec est victoria quae vincit mundum, scilicet divitias, delitias, honores. Unde Hebr. 11, fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis (et sic vicit Hebraeos) majores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum improperium Christi: et sic vicit delitias. In statu perfectorum causa liberans est praerogativa operum, maxime circa carnis propriae mortificationem: quod notatur per cytharas. Sed quare hic agit Joannes de causa liberante a plagis istis ad bonorum consolationem, quum eos non tangat? Non enim erunt universales plagae istae, sed proprie malorum. Solutio. Ideo agit, ut haec tria quae liberant ab his plagis carnis amplectantur. Dicit ergo, et vidi, spiritu revelante conspexi. Tamquam mare vitreum, idest Baptismum, qui per mare designatur. Sive dicatur mare lavatorium vitrum factum ad lavandum faciem, ubi etiam solebant poni specula mulierum ad videndum si aliqua macula esset in facie, sive mare proprie accipiatur pro aquarum congregatione. Nam sicut in lavatorio lavata facies et clara ac munda efficitur; item sicut in mari rubro submersi sunt Pharaonistae, sic in Baptismo submerguntur et destruuntur peccata, et animae purae et lucidae et lucis receptivae, idest gratiae efficiuntur: quod notatur in vitro, quod est lucidum et lucis solaris receptivum. Mixtum igne, idest spiritu sancto qui datur in Baptismo. Hic tanguntur tria quae fiunt in Baptismo. Primum est peccatorum remissio sive mundatio; et hoc intelligitur per mare, sicut dictum est. Secundum est characteris impressio, quod notatur per vitrum. Est enim character quaedam dispositio animae qua anima est pervia gratiae divinae. Tertium est gratiae collatio; quod notatur per ignis admixtionem. Et notandum quod sunt tres Baptismi, scilicet sanguinis, flammae et aquae: hic ultimus solus habet haec omnia. Nam duo primi characterem non imprimunt. Et eos, qui vicerunt bestiam, idest Antichristum vel Diabolum, nolentes credere ejus miraculis, nec flecti promissis, nec ejus minis. Et imaginem illius vicerunt similiter nolentes conformari vitae illius. Vel imaginem vocat statuam Antichristi, quam noluerunt, idest nolent adorare. Vel forte imaginem dicit praedicatores et principes Antichristi, qui ei per omnia conformabunt se, quos similiter sancti vincent, nullo modo acquiescentes eis, nec abstracti divitiis, nec illecti delitiis, nec subducti blanditiis, nec fracti verberibus, nec territi verbis. Et tangitur hic secunda causa liberans, scilicet fides: per fidem autem omnia vincent sancti, Hebr. 11, sancti per fidem et cetera. Augustinus, qui veram fidem de Deo habet, non quaerit in his miseriis fieri dives. Et numerum nominis ejus, vicerunt similiter, idest vincent: quasi dicat: licet per nomen quod sibi imposuit velit Antichristus videri et existimari Deus, tamen ipsi purum hominem cognoscent et falsum; et ideo vilipendent. De hoc dictum est supra 13, numero hominis et cetera. Stantes supra mare vitreum. Glossa, idest gratiam Baptismi integram servantes. De quibus dictum est supra 13, hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati; virgines enim sunt, idest mundi et integri. Item stantes supra mare vitreum, idest supra mundum contemnendo et conculcando. Ideo vincunt. Joan. 16, confidite quia ego vici mundum. Quomodo? Certe conculcando. Unde Matth. 14, venit Jesus ad eos ambulans super mare. Sic venit ad eos, quia docebat calcare mundum. Deuteronom. 11, omnis locus quem calcaverit pes vester, vester erit. Item stantes supra mare, idest perseverantiam tribulationum et tentationum amaritudines superantes, non fracti, non incurvati earum multitudine vel amaritudine. Tales fuerunt apostoli Christi. Unde 2 Corinth. 4, in omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur et cetera. Item per mare significatur Infernus, ubi est multum amaritudinis. Eccles. 1, omnia flumina intrant in mare, idest omnes peccatores fluidi per peccatum descendunt in Infernum. Psalm. transferentur montes in cor maris, idest superbi in Infernum. Super hoc stant sancti considerantes poenam Inferni et fugientes ab eis. Quia, ut dicit Bernardus, non potest vitari malum, nisi cognitum; similiter nec desiderari bonum. Ideo dicit sponsa, Cant. 4, vadam ad montem myrrhae et ad collem thuris: quasi dicat: aliquando cogitabo de Inferni amaritudine, aliquando de Paradisi dulcedine, ut illum possim vitare, alterum desiderare. De hoc dictum est supra 4, in circuitu sedis, tamquam mare simile crystallo. Et in judicio erit Inferni amaritudo ad recipiendos impios qui modo in circuitu ambulant. Et bene per mare significatur Infernus. Est enim mare latum, profundum, longum, multas habens aquas amaras. Latus est Infernus. Unde Isa. 30, praeparata est ab heri Tophet. Longus, quia perpetuo durabit. Matth. 35, ite maledicti in ignem aeternum. Isaiae in fine. Vermis enim non moritur. Propter haec tria dicit Joel 1, aaa. Mare hoc etiam dicitur vitreum: hoc est stabile non defluens, sicut amaritudo praesens quae in se deficit et terminatur in gaudium, Proverb. 14. Cor quod novit amaritudinem animae suae. Matth. 5, beati qui persecutionem et cetera. Item dicitur vitreum propter transparentiam. Vel quia sancti videbunt semper poenam malorum, juxta illud Isaiae in fine, egredientur et videbunt cadavera mortuorum. Vel quia ipsi reprobi semper videbunt causam amaritudinis suae, idest peccata sua, et semper erit amaritudo et causa amaritudinis ante oculos eorum. Unde semper murmurabit contra eos conscientia accusans eos et condemnans. Quia pro tam modico lucro, tam magnam incurrerunt poenam et tam magnam gloriam perdiderunt. Unde Luc. 12, fili, recordare, quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala. Quia utique finaliter, ecce transparentia causae. Nunc vero hic consolatur, tu vero cruciaris; ecce transparentia poenae. Dicitur etiam simile crystallo, propter frigiditatem, quae nimia erit in Inferno. Psalm. a facie frigoris ejus quis sustinebit? Job 24, ab aquis nivium et cetera. Item propter duritiam. Cant. 8, dura sicut Infernus aemulatio. Item crystallus gelatur ab aquis per flatum Aquilonis. Eccles. 43, frigidus ventus Aquilo flavit, et gelavit crystallus ab aqua. Sicut divitiae temporales, delitiae carnales et honores, quae omnia fluunt et transeunt sicut aqua, flatu Diaboli indurantur in poenam Gehennae quasi in lapidem crystallinum. Proverb. 20, suavis est panis mendacii, et postea replebitur os ejus calculo. Qui lapis est durus et ponderosus et frigidus, et poena Inferni est in intellectu dura, in affectu ponderosa, in memoria frigida. Vel in duritia calculi notatur poenarum acerbitas. In ponderositate diversitas. Per hoc quod dicit, os ejus implebitur, notatur poenae acerbitas. Lapis enim qui implet os, nec potest projici extra, nec transgluti, nec masticari. Durus et hyspidus erit iste morsellus. Job 6, numquid potuit comedere insulsum, quod non est sale conditum? Aut poterit aliquid gustare quod gustatum affert mortem? Psalm. mors depascet eos. Sequitur. Et habentes cytharas Dei, idest carnis mortificationem, juxta mandatum et praeceptum Christi, qui primus mortificavit carnem suam, vigilando, jejunando, discurrendo, ad ultimum moriendo, in Ecclesiam propter Deum assumptam. Pluraliter autem dicit cytharas, quia pluribus modis fit mortificatio carnis. Scilicet jejuniis. Unde Joannes, non sanat oculum, quod sanat calcaneum. Jejunio sanantur pestes corporis, oratione pestes mentis. Item vigiliis. Eccles. 31, vigilia honestatis tabefacit carnes. Item disciplinis. Unde Eccles. 34, cibaria et virga et onus asino: idest cibus ne deficiat: disciplina, ne lasciviat: onus, ut proficiat. Item meditationibus. Unde Eccles. 12, frequens meditatio carnis est afflictio. Joannes, ama studium literarum, et carnis vitia non amabis. Item operibus et laboribus assiduis. Eccles. 33, jugum et lorum gravant collum durum, et servi inclinantur operatione assidua. Per haec omnia mortificabat apostolus carnem suam. Unde dicebat 1 Corinth. 9, castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne cum aliis praedicaverim ipse reprobus efficiar. Ad hoc quod cythara bene sonet oportet quod omnes chordae per ordinem tangantur. Sic ad hoc quod poenitentia sive carnis mortificatio valeat, oportet quod omnia membra corporis quae peccaverunt puniantur. Juxta Sap. 11, per quae peccat quis, per haec et torquetur. Unde dicit apostolus Rom. 6, sicut exhibuistis membra vestra servire et cetera. De hoc satis dictum est supra 14, quasi cytharoedorum. Item pluraliter dicit cytharas. Quia tres sunt cytharae quas debent habere praedicatores ad hoc ut bene cytharizent: alias autem non bene cytharizabunt. Prima est carnis mortificatio. Eccles. 39, confitemini domino in voce labiorum vestrorum in canticis et cytharis, idest in confessione et oratione, in carnis mortificatione. Secunda est cordis compassio. Isa. 16, venter meus ad Moab, idest ad peccatores, quasi chorda sonat. Tertia est oris praedicatio. Isa. 24, conticuit dulcedo cytharae. Job 30, cythara mea versa est in luctum. Prima tot chordas habet, quot sunt miseriae proximorum. Tertia quatuor habet chordas, quia quadruplex est praedicatio: historica, tropologica, allegorica, anagogica. Haec habet altissimum sonum quia tantum de caelestibus et divinis cantat. Canticum Moysi servi Dei, idest cum gaudio praedicantes continentiam veteris testamenti, quod canticum est bonum intelligenti. Exod. 15, cantemus domino, gloriose et cetera. Canticum Moysi. Et cantantes. Glossa, idest cum gaudio adimplentes praecepta veteris testamenti. Canticum agni, idest facientes et opere adimplentes cum gaudio praecepta novi testamenti. Psalm. confitemini domino in cythara et cetera. Dicentes corde, ore et opere. Magna et mirabilia sunt opera tua domine Deus omnipotens. Magna quidem in creatione, mirabilia, in recreatione. Item magna, tam quantitate continua, quam discreta, mirabilia, specie et potestate. Job 5, qui facit magna et inscrutabilia et mira absque numero. Sap. 13, a magnitudine spei et cetera. Sunt autem tres considerationes creaturae mundi, ex quibus potest cognosci creator per triplicem considerationem, secundum quod creator existit. Nam ex magnitudine creaturae potest cognosci potentia quae patri appropriatur, et hoc respicit hic quod dicitur, omnipotens. A pulchritudine potest cognosci bonitas, sive benignitas Dei. Et hoc respicit cum dicitur, dominus. Sequitur, justae et verae sunt viae tuae, idest opera tua et mandata tua. Vel judicia et flagella, quibus tu venis ad nos et nos ad te, justa, quia unicuique pro merito redditur seu poena seu gloria. Psalm. quia tu reddes unicuique juxta opera sua. Psalm. universae viae domini misericordia et veritas. Rex saeculorum, idest ordinator temporum. Quis non timebit te? Idest quis non ex timore serviet? Intellige de timore filiali. Psalm. servite domino in timore. Glossa, per timorem domini declinat omnis a malo. Item quis non timebit te domine? Glossa, idest quis non reverebitur te domine? Sunt autem octo genera timoris. Primus est timor naturalis, qui est fuga eorum quae sunt contra nostram naturam. De quo dicitur Genes. 9, terror vester ac tremor sit super cuncta animantia terrae. Hoc timore timuit Christus mortem, Luc. 14, coepit Jesus pavere et taedere. Secundus est timor humanus quo homo timet omnia gravamina carnis; qui dicitur esse intra terminos naturae. Non naturalis est, quando excedit humanam naturam et est peccatum. Hoc timore timuerunt obstetrices martyrium, propter quod mentitae sunt, Exod. 1. Tertius est timor mundanus, quo nimis timemus amissionem rerum mundanarum; et est vitiosus sicut humanus. Nam naturalis indifferens est. Et de hoc timore mundano dicitur in Psalm. illic trepidaverunt timore. Et hic timor fuit in Judaeis, quia ideo Christum occiderunt, quia gentem et regnum amittere timuerunt, Joan. 11. Quartus est timor servilis, quo tantum timetur poena; quo etiam timore, tantum cessatur a peccatis. Unde Augustinus, qui timet serviliter regnat in eo peccandi voluntas, et sequeretur opus si speraretur impunitas: hic est a spiritu sancto et non cum spiritu sancto. Et de hoc dicitur Joan. 4, perfecta charitas foras mittit timorem. Quintus est timor nuptialis, quo partim timore poenae, partim amore justitiae declinatur a malo, licet nulla poena timeatur. De hoc dicitur Eccles. initium sapientiae timor domini. Sextus est timor separationis, quo tantum declinatur a malo, licet nulla poena timeatur. De quo Eccles. 15, qui timet Deum faciet bona. Septimus est timor offensionis; quo licet nec poena nec separatio timeatur, tamen pure, ne offendatur sponsus, declinatur a malo. De quo Psalm. beatus vir qui timet dominum. Octavus est timor reverentiae quo sola reverenda timetur majestas. Isa. 11, replevit eum spiritu timoris domini: hic solus erit in patria. Psalm. timor domini sanctus permanens in saeculum saeculi. Hic timor facit hominem resilire in sua parvitate et aspecta majestate divina, et sic exaltatur et magnificatur Deus. Unde sequitur, et magnificabit nomen tuum? Repete quis non magnificabit nomen tuum, credendo, praedicando, operando? Psalm. magnificate dominum mecum. Luc. 2, magnificat anima mea dominum. Eccles. 43, benedicentes dominum, exaltate illum, quantum potestis; major est enim omni laude. Et vere omnes debent te timere et magnificare, quia solus pius es. Glossa, idest gratis salvans, unde Psalm. salvum me fac Deus. Sap. 11, parcis domine omnibus, quoniam omnia bona tua sunt, qui amas animas. Sed non videtur quod assignet bonam causam quare debeat timeri; quia severus et durus princeps magis timetur quam pius. Solutio. Hic agitur de timore reverentiae, vel separationis, qui dicitur non severi. Quia in hoc apparet pietas tua. Quoniam omnes gentes, idest aliqui de omnibus, ut fiat distributio pro generibus singulorum, et non pro singulis generum. Venient, passibus fidei, et bonorum operum. Fides enim sine operibus et cetera. Jacob. 2. Et sine illa nemo venit ad Deum. Unde oportet, quod qui vult venire ad Deum, quod fide et opere ad Deum veniat. Et adorabunt, adoratione latriae. Hoc est in spiritu et veritate, ut dicit Glossa: et sumitur de Joan. 4. In conspectu tuo, Glossa, idest in beneplacito tuo, et facit placere Deo adorantes. Vel sic: in conspectu tuo, idest ut te conspiciant. Et tu es et re vera adorandus, timendus et magnificandus es. Quoniam judicia tua manifesta sunt. Glossa, idest quoniam revelata sunt mysteria Ecclesiae, in quibus Deus habitat, et illi qui ad honorem Dei militant. Vel judicia tua, quibus bonos eligis et malos reprobas: quibus hos flagellas et humilias in praesenti, et cetera judicia tua discretionis et definitionis. Manifesta sunt, tam bonis quam malis, et erunt. Quia omnes scient, quia omnia juste fecisti. Unde Deut. 32, date magnificentiam Deo nostro. Dei perfecta et cetera. Contra. Roman. 11, o altitudo divitiarum et cetera. Psalm. judicia Dei abyssus multa. Solutio jam dicta est, ut diximus: sunt idest erunt. Vel potest dici, quod multiplex est judicium Dei. Est enim judicium singulare, et est judicium universale. Judicium singulare dicitur, quo dominus sine merito hunc eligit et hunc reprobat. Verbi gratia, Jacob et Esau. Item quo unum facit divitem, alium pauperem. Vel alium semper infirmum, alium semper sanum. Vel unum pulchrum, alium turpem. Ex causa rationabili facit haec omnia, licet nobis ignota. Unde Job 5, nil in terra sine causa fit praelata. Nihil fit cujus ortum legittima causa non praecessit. Haec omnia judicia manifesta sunt in suo actu in quem exeunt. Quia omnibus patet, quod sic est; sed occulta sunt in causa sua, ex qua exeunt. Quia incertum est omnibus quare ita sit. Unde Gregorius dicit, quod Job sciebat se puniri, sed causam punitionis ignorabat. Unde dicebat 11 cap. quis et cetera. De his ergo judiciis dicit apostolus, quod incomprehensibilia sunt. Et David dicit. Abyssus multa, quo ad causae cognitionem, quae penitus ignota est mundo. Hic vero dicit, quod sunt manifesta, quo ad exitus evidentiam, quia omnibus notum est quod ita est. Quia judicium universale est triplex. Primum est discretionis, quo Deus judicabit in futuro separando bonos a malis, collocando bonos ad dexteram suam, malos ad sinistram, ut dicitur Matth. 25, et de hoc judicio dicitur in Psalm. judica me Deus, et discerne causam meam et cetera. Secundum est judicium disceptationis, quo primo dicet bonis, esurivi et cetera. Malis: esurivi, et non dedistis et cetera. Matth. 25. Et de hoc judicio dicitur Joel 3, adducam omnes gentes in vallem Josaphat, et ibi disceptabo cum eis. Tertium est judicium definitionis, quando hoc facto dabit sententiam de bonis et de malis. Ite maledicti. Venite benedicti. Matth. 25, et de hoc judicio dicitur in Psalm. rectum judicium tuum. Item Psalm. judicia domini et cetera. Haec omnia modo manifesta sunt in causa, quia manifestum est quod omnes secundum exigentiam operum suorum judicabuntur. Sed ignota sunt in exitu causae, quia nescitur adhuc, qui sunt, hi vel illi. Unde quo ad exitum causae loquitur apostolus, ubi dicit, judicia Dei incomprehensibilia. Et David similiter, quando dicit, abyssus multa. Joannes autem hic loquitur quo ad causam tantum exitus, quae manifesta in genere vel in corpore est. Sequitur. Et post haec vidi et cetera. Haec est tertia pars capituli involvens in plagis praedictis. Unde Glossa, cum ostendisset Joannes illos Angelos habere potestatem plagandi, dicturus quas plagas illi sunt illaturi, prius proponit causam, qua ostendit illos dignos esse, qui plagas sunt passuri; scilicet quia omnia mysteria fiunt revelationibus. Et qui volunt intrare in illa, oportet intervenire merita, quae isti malo merito suo non possunt intelligere, ideo merito plagabuntur. Dicit ergo, post haec, id est post praedicta, vidi, idest spiritu revelante intellexi. Et ecce apertum est templum tabernaculi testimonii in caelo. Templum vocat hic coetum apostolicum, juxta illud Cor. 3, templum Dei sanctum est et cetera. Tabernaculum testimonii vocat Ecclesiam, quae modo militat Deo, et in qua est Christus et milites ejus, in qua etiam armantur milites Christi armis virtutum, doctrinarum, sacramentorum, exemplorum, sanctorum, divinorum beneficiorum. De quibus armis, 2 Cor. 6: in omnibus exhibete vosmetipsos, sicut Dei ministros, in multa patientia: et postea additur: per arma justitiae. Et dicitur tabernaculum testimonii, quia Christus perhibet fidele testimonium vivendo, docendo, moriendo. Vel quia utriusque testimonia fideliter servat. Unde dicit Ecclesia per Psalm. a testimoniis tuis non declinavi. Item Psal. inclina cor meum Deus et cetera. Vel quia multos testes pro Christo producit in causa ejus, idest martyres, qui moriendo testimonium dicunt pro fide, et ideo moriuntur. Martyr enim Graece, testis interpretatur. Unde quot fuerunt, sunt et erunt in Ecclesia martyres, tot producit Ecclesia pro ipso testes. Unde Isa. 43, vos vere testes mei, dicit dominus. In caelo, idest in Ecclesia triumphante, cujus status nobis modo celatur, juxta illud Isa. 3, oculus non vidit Deus absque te. In hoc caelo habitabant apostoli mente, cum in terra essent corpore. Unde Phil. 3, conversatio nostra in caelis est. Templum, ergo tabernaculi testimonii in caelis, id est revelata sunt mysteria Ecclesiae et secreta caeli, per apostolorum praedicationem. Item per templum intelligitur Christus, juxta illud Joan. 2, solvite templum hoc. Tabernaculum testimonii dicitur sacra Scriptura, quae tot continet testimonia, quot habet verba. Unde significatur per montem Galaad, qui interpretatur acervus testimonii: ut dicitur Genesis trigesimo primo. Templum tabernaculi testimonii, idest Christus, continens in se testimonia utriusque testamenti, et dicitur eum continere, quia scit in se omnia, et de ipso sunt omnia. Per caelum autem significatur Ecclesia quae dicitur caelum, idest casa Eloim, hoc est domus Dei. Et secundum hoc tantus est sensus: et apertum est templum tabernaculi testimonii, idest doctrina Christi, mundo manifesta est. Et exierunt septem Angeli, idest septem praedicatores, in septem statibus Ecclesiae praedicantes et interna gratia spiritus sancti revelantes, idest vitia per septem virtutes quas praedicant detestantes. Habentes septem plagas, poenitentiam praedicantes. Vel poenam aeternam impoenitentibus comminantes. Vel septem plagas vocat Scripturae auctoritates, quibus quasi quibusdam sagittis plagantur a praedicatoribus peccantes ad salutem. Unde Psalm. sagittae parvulorum, idest humilium praedicatorum factae sunt plagae. Unde Isa. 13, ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non habent et cetera. Et determinat unde exierunt, dicens, de templo, idest a Christo, a quo missi sunt. Vel de templo, idest de coetu apostolico, a quo omnes praedicatores originem duxerunt, et quod suis temporibus praedicatione ab aliis didicerunt. Vestiti lino mundo et candido, idest firmitate fidei et patientiae. Mundo, ab omni peccato. Candido, omni virtute. Sic enim debent esse vestiti, fide et patientia firma. Psalm. bene patientes erunt et cetera. Prov. 19, doctrina viri per patientiam noscitur. Ezech. 3, ut adamantem et ut silicem scilicet dedi faciem tuam. Adamas ferrum attrahit, et silex, ictus repellit, vel non sentit. Sic praedicator per fidem debet attrahere peccatores: et per poenitentiam et per patientiam repellere a se, vel non sentire ictus tribulationis. Debent etiam esse mundi per declinationem malitiae, et candidi per occupationem boni: et hoc vestimentum debent habere praedicatores et praelati. Unde Isa. 3, vestimentum tibi est, esto princeps noster: et ipse respondet: non, sum mendicus, et in domo nostra non est panis, neque vestimentum: nolite constituere me principem populi. Quia sine dubio, qui non habet in domo sua panem doctrinae, et vestimentum virtutum, et panem maxime justitiae, cujus duae sunt partes, scilicet declinatio a malo, et operatio boni, non debet constitui princeps populi. Unde Job 29, justitia indutus sum, et vestivi me, sicut vestimentum. Psalm. sacerdotes tui induantur justitia. Eccle. 50, dicitur, quasi vas auri solidum, ornatum omni lapide pretioso. Et praecincti pectora zonis aureis, idest mundis cogitationibus, et sanctis desideriis, quae regunt cor et corpus a fluxu malarum cogitationum, seu carnalium affectuum. Istas zonas debent habere praedicatores et praelati. Sed multi habent zonas luteas, quia habent cogitationes carnales, et desideria terrena. Unde Isa. 3, pro zona erit funiculus (idest pro consideratione caelestium erit cogitatio terrestrium) pro crispanti crine calvitium (idest pro ornatu virtutum denudatio vitiorum, et mentis evagatio ad acquirendum), pro suavi odore foetor, idest pro desiderio caelestium, ambitio terrenorum. Aureae autem dicuntur zonae praedicatorum, quia cogitationes et desideria eorum debent fabricari auro charitatis, quia circa amorem Dei et proximi versantur eorum cogitationes et desideria. Quod significatur 3 Reg. 6, per expansionem et contractum alarum Cherubim. Unde ibi dicitur, posuit Salomon, scilicet Cherubim, in medio templi interius. Expandebant autem alas suas Cherubim, et tangebat ala una parietem alterum. Alae autem alterae in medio templi se invicem contingebant. Et nota quod dicitur, praecincti: per quod ostenditur, quod ministri domini debent esse praedicatores et praelati. Nam accingimur pugnaturi, subcingimur ituri, praecingimur ministraturi. Ideo dicitur Luc. 12, sint lumbi vestri praecincti. Et lucernae ardentes, quasi diceret: illuminate alios quasi ministri portantes ante eos lucernas, idest doctrinam verbi et Christi. Job 12, balteum regum dissolvit, et praecingit fune renes eorum. Joan. 13, cum accepisset linteum praecinxit se. Ecce officium implevit ministri, et postea dixit, exemplum dedi vobis. Ideo dicit apostolus 1 Cor. sic nos existimet homo, ut ministros Christi. Sequitur. Et unum de quatuor animalibus, idest concordia et unitas quatuor Evangelistarum. Dedit septem Angelis, idest praedicatoribus universis, septem phyalas aureas, idest sacrae Scripturae universas intelligentias, quae dicuntur phyalae, quia clausae sunt inferius et apertae superius: et dicuntur aureae, propter sapientiam charitatis quam continent. Unde significantur per scyphos aureos, Salomonis. De quibus dicit Eccle. 2, feci mihi scyphos et urceolos in ministerium, ad vina fundenda. Plenas iracundiae Dei, quam plene comminantur peccatoribus. Unde Psalm. effunde iram tuam. Iram dico Dei viventis in saecula saeculorum, idest in aeternum. In quo notatur potentia punitionis, quia potest punire per omne tempus: quasi dicat: quicquid loquantur praedicatores de poenis infligendis malis, procedit doctrina quatuor Evangeliorum. Et ideo patet, quod sunt apti ad praedicandum, et digni, ut per omnia eis credatur. Sed cum dicantur phyalae aureae, idest charitatis et sapientiae plenae, quomodo dicuntur postea plenae iracundiae Dei? Solutio. Verba sacrae Scripturae plena sunt charitate, ad quam vocant praedicatores; et plena sunt irae Dei, ad quam revocant. Sequitur. Et impletum est templum Dei et cetera. Sexta pars capituli est, ubi ostenditur obstinatio reproborum: quae ex hoc potest perpendi, quia sanctis aperta erunt divina judicia, quae ipsi timebunt, et Scriptura sacra, quam credent, et Ecclesiae occulta, quae revelabuntur. Reprobis autem erunt omnia clausa, propter iniquitatem et infidelitatem eorum. Unde dicit, et impletum est templum, idest Ecclesia vel Scriptura. Fumo, idest obscuritate et ignominia, quo ad malos, qui non videbunt mysteria Ecclesiae et secreta Scripturae, et judicia divina, quae erunt bonis aperta: quod erit a divina virtute, sic juxta voluntatem suam et justitiam faciente. Unde sequitur, a majestate Dei, idest a virtute Dei, et hoc juste et misericorditer disponente. Unde sequitur, et virtute ejus. Et pro idest. Vel majestas dicitur, quo ad revelationem bonorum; virtus quo ad clausionem malorum. Unde Isa. 21, dabo claves domus David: aperiet, quo ad bonos, et claudet, quo ad malos. Et hoc est, quod dicitur supra 3, haec dicit, qui habet clavem David. Et nemo de numero reproborum poterat introire in templum, idest Ecclesiam per fidei susceptionem, vel in sacram Scripturam per veram intelligentiam. Excaecavit enim eos malitia eorum. Sap. 2. Donec consummarentur septem plagae Angelorum, idest donec impletae essent comminationes omnium praedicatorum, de malis puniendis, et ad Infernum retrudendis. Tunc enim sensus experientiae poenarum, faciet eos intelligere, quod modo etiam nolunt audire. Unde Gregorius, poena oculos aperit, quos culpabilis prosperitas claudit. Unde tunc dicetur illud Sap. 5, hi sunt quos aliquando habuimus in derisum. Haec est confessio reproborum in Inferno: sed nimis tarda, et non valebit eis, quia a mortuo, quasi ab eo qui non est. Vel quasi: nil poterit confessio, ut dicitur Eccles. 17, ubi dicit, in parte vade saeculi sancti, cum vivis, et dantibus confessionem domini; nec demoreris in numero impiorum: ante mortem quaerent: a mortuo, quasi nil perit confessio: confiteberis vivus, et sanus confiteberis, et laudabis Deum, et glorificabis in miserationibus ejus. Vel nemo malorum poterat, et poterit, introire, in templum, caelestis curiae. Donec consummarentur septem plagae septem Angelorum, idest donec perfecte erunt puniti mali, ut praedixerunt praedicatores. Et ponitur donec inclusive; quia nec postea poterunt introire in templum caelestis Ecclesiae. Simile 1 Reg. 3 de Heli, qui non poterat videre lucernam domini, donec extingueretur. Vel nemo, generaliter nec bonus nec malus. Poterat introire in templum, idest penetrare caelestia ad intelligendum. Donec consummarentur in ipso, septem plagae Angelorum, idest universa peccata, et universae miseriae de quibus locuti sunt praedicatores. Quod erit scilicet post vitam temporalem, quia tunc intelligent veritatem caelestium bonorum, quam modo non possunt capere. Unde Psalm. existimabam ut cognoscerem, secretum, idest statum caeli. Sed labor est ante me, idest supra me, donec intrem in sanctuarium Dei, idest in caelum, et tunc intelligam in novissimis eorum, scilicet bonorum, et etiam malorum.