CAPUT 16

Et audivi vocem magnam et cetera. Haec est secunda pars quintae visionis, in qua demonstratur damnatio reproborum, tempore Antichristi per praedicationem. Et introducuntur hic septem Angeli, per quos septem ordines praedicatorum in septem statibus Ecclesiae praedicantium intelliguntur: et septem phialae, per quas intelliguntur universae comminationes poenarum, et septem loca, per quae universitas reproborum accipitur: et hoc secundum distinctionem septem capitalium vitiorum, et septem effusiones: in quibus designantur reproborum damnationes. In prima effusione primae phialae in terram, demonstratur damnatio gulosorum. In secunda, in mare, damnatio luxuriosorum. In tertia, in fontes, damnatio iracundorum. In quarta in solem, damnatio reproborum, superborum, sive vanaegloriantium. In quinta in flumen magnum Euphratem, damnatio cupidorum et avarorum. In septima in aere, damnatio accidiosorum. Et satis est conveniens haec distinctio, quae resolvit septem capitalia peccata ad tres primas concupiscentias, quae sunt concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum, et superbia vitae. Nam ex concupiscentia carnis fluunt gula et luxuria. Gula secundum inordinationem nutritivae. Luxuria secundum inordinationem generativae. Ira vero et invidia et vanagloria, fluunt ex superbia vitae. Ex concupiscentia oculorum, fluunt avaritia et accidia. Dividitur autem istud capitulum in octo partes. In prima praecipitur Angelis ut phialas effundant. In septem aliis partibus agitur de septem effusionibus secundum ordinem quem praediximus. Dicit ergo, et audivi, auditu interiori. Vocem magnam idest inspirationem divinam, vel admonitionem angelicam. De caelo, idest de occulto. Vel de caelo, idest a Christo, vel ab Angelo habente sensum relatum, dicentem septem Angelis, idest praedicatoribus universis, ite: in quo duo notantur. Primo, quod nullus debet se ingerere ad praedicandum nisi missus. Rom. 10, quomodo praedicabunt nisi mittantur? Secundo, quod debent pedites esse, et non equites. Non enim dicit equitate, sed ite. Joan. 15, posui vos, ut eatis. Psal. euntes ibant et flebant. Act. 5, ibant apostoli gaudentes. Job 38, numquid mittes fulgura, et ibunt? Isa. 18, ite Angeli veloces. Effundite septem phialas irae Dei, quas accepistis, in terram; idest annunciate peccatoribus, qui terrae adhaerent, poenas sibi debitas, juxta numerum et mensuram suorum peccatorum. Et abiit primus Angelus et cetera. Haec est secunda pars cap. in qua agitur de septem effusionibus phialarum, quae dividuntur in septem partes, secundum numerum septem Angelorum, effundentium phialas super septem gentes, quas septem gentes possumus intelligere allegorice, secundum septem persecutiones Ecclesiae. Vel moraliter secundum septem genera peccatorum. Primo autem exponemus hoc totum allegorice, quia magis convenit cum praecedentibus haec expositio, quam moraliter: et postea exponemus totum moraliter, quod magis ad nostram instructionem pertinet. Dicit ergo et abiit idest praecipienti obedivit, primus Angelus, idest primus ordo praedicatorum, et effudit phialam suam in terram, idest poenam futuram comminando annuntiavit, in Judaeam, vel praedicationem suam in Judaeos terrenos. Sed Judaei noluerunt recipere doctrinam Angelorum, qui fuerunt primus Angelus. Ideo punivit eos, et temporaliter et aeternaliter. Unde sequitur, et factus est vulnus saevum, quo ad temporalem persecutionem factam per Romanos, et pessimum, quo ad aeternam damnationem, quae dicitur mala propter poenarum acerbitatem, pejor propter poenarum diversitatem, pessima propter poenarum aeternitatem. Unde Psal. mors peccatorum pessima. Sed quia aliqui de Judaeis crediderunt ad praedicationem apostolorum, qui participes non fuerunt hujus poenae, ideo ostendit in quos factum fuit istud vulnus pessimum, dicens, in homines, qui habebant characterem bestiae, idest fidem, et opera Diaboli, similitudinem Antichristi, in resistendo et expugnando veritatem Christi, et in eos, qui adoraverunt bestiam et imaginem ejus, idest qui obedierunt Diabolo, et Antichristo, et praedicatoribus ejus. Licet enim Antichristus nondum esset quando apostoli praedicaverunt in Judaea, tamen Judaei persequendo apostolos Christi, et expugnando veritatem, ostendebant se ministros Diaboli et Antichristi. Juxta quod dicit apostolus 2 Thess. 2, et nunc quid detineat scitis: ut reveletur in suo tempore: nam ministerium jam operatur iniquitatis. Et secundus Angelus, idest secundus ordo praedicatorum qui fuit post apostolos, effudit phialam suam in mare, idest in gentes amaras sine sapore fidei. Unde Isa. 57, impii, quasi mare fremunt. Et factus est sanguis tamquam mortui, et omnis anima vivens mortua est in mari, idest praedicatores viventes in Christo sunt ab eis interfecti. Et tangit Joannes, quod secundo ordine praedicante, gentilium quidam sunt conversi et mortui peccato, et quidam in sua malitia permanentes occiderunt sanctos eis praedicantes. Et tertius Angelus effudit phialam suam, idest tertius ordo praedicatorum, scilicet confessores et doctores, qui successerunt martyribus, qui fuerunt in secundo ordine. Effudit phialam suam super flumina, scilicet super haereticos et instabiles, et fluentes de errore in errorem, et secum alios rapientes, et super fontes aquarum, idest super philosophos, a quibus sunt ortae insipidae doctrinae et variae. Unde haeretici originem duxerunt. Et factus est sanguis, idest occisio sanctorum, vel doctrina haereticorum et philosophorum, facta est sanguis, idest ostensa est esse mortifera et crudelis. Et audivi Angelum aquarum, idest Angelum custodem Scripturarum, vel animarum, dicentem, justus es domine, idest justum facis judicium, puniendo malos et servando bonos, qui es, et qui eras sanctus. Licet non appareat, sed tandem apparebit, qui hoc judicasti, illos puniendo, et merito, quia sanguinem sanctorum et prophetarum, idest majorum, effuderunt, idest fundi fecerunt, per principes, et sanguinem eis dedisti bibere, idest poenam debitam pro effusione sanguinis sanctorum eis reddidisti, digni enim sunt, idest sicut meruerunt. Non solum unum Angelum audivit congratulantem de justa retributione Dei, immo multos. Unde sequitur, et audivi alterum Angelum, scilicet ad confortationem bonorum, dicentem, etiam, idest certe, vel vere, domine Deus omnipotens, vera et justa judicia tua, idest in malis et bonis. Quartus Angelus idest quartus ordo praedicatorum, effudit phialam suam in solem, idest contra hypocritas praedicavit, qui ostendunt se exterius quasi solem, et dicunt se habere veram doctrinam, et datum est illi Angelo, idest quarto ordini praedicatorum, aestu affligere homines et igne, idest hypocritas humum sapientes puniendos fore igne Inferni ostenderet, et aestuaverunt homines, idest hypocritae, aestu magno, idest magna cupiditate, vel ira, vel invidia magna contra praedicatores, et blasphemaverunt, idest exasperati sunt nomen Dei. Dum in pace sunt hypocritae boni videntur; sed quando exasperantur tunc apparet quales sunt. Unde Matth. 6, a fructibus eorum cognoscetis eos. Dei dico habentis potestatem super has plagas infligendas quibus et quando voluerit, neque egerunt illi poenitentiam, ut darent illi gloriam. Quia et quando de hypocrisi pauci poenitent, et pauci recognoscunt se fuisse hypocritas. Quia cum semper apparuerint boni, nimis confunduntur apparere mali; et ideo in die judicii maxime confundentur, quia omnibus apparebit quales fuerunt. Et quintus Angelus, idest quintus ordo praedicatorum, effudit phialam suam super sedem bestiae, idest praedicavit contra praecursores Antichristi, in quibus quasi in sede sua quiescet et dominabitur. Et factum est regnum ejus, idest iniqui, in quibus regnabit Antichristus et Diabolus, tenebrosus, tenebris infidelitatis et crudelitatis, et manducaverunt linguas suas, idest stridentibus dentibus mordentes linguas suas prae nimio dolore. Quia non potuerunt convincere, immo nec resistere rationabiliter praedicatoribus illius quinti status. Juxta illud quod dixit dominus discipulis suis. Ego dabo vobis os et sapientiam cui non potuerunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. Et blasphemaverunt Deum coeli, idest Christum, dicentes, ipsum non esse Deum, prae doloribus vulnerum suorum, idest sibi illatis a praedicatoribus, et non egerunt poenitentiam ex operibus suis, ad monitionem praedicatorum. Et sextus Angelus, idest ordo praedicatorum, effudit phialam suam in flumen magnum Euphraten, idest contra Antichristum divitem et potentem, et siccavit aquam ejus, idest doctrinam Antichristi, sine humore gratiae esse monstravit. Vel divitiarum affluentiam, quam habebit Antichristus, et dabit siccandam, idest definiendam esse monstravit, ut praeparetur via regibus, idest fidelibus in tribulatione illa se bene regentibus, ab ortu solis, idest a Christo sole justitiae, qui natus est de virgine temporaliter, et de patre aeternaliter, et quotidie oritur in cordibus poenitentium per gratiam. Malach. in fine. Vobis timentibus nomen meum, orietur sol justitiae. Et vidi, facta praedicatione septimi Angeli, de ore bestiae, idest Antichristi, et de ore pseudo prophetae, idest prophetarum, sive praedicatorum ejus. Tres spiritus immundos exire, supple, in modum ranarum, idest sequaces multos, fidem sanctae Trinitatis impugnantes, loquaces, et turpem vitam habentes. Vel tres ranas dicit tria genera hominum, per quos Antichristus persequetur Ecclesiam: scilicet principes saeculi, per quos affliget sanctos; sapientes mundi, per quos seducet multos. Haec duo genera hominum, exeunt de consilio suo. Tertii minores satellites, per quos fiet executio malitiae in occisione sanctorum. Et bene dico, ad modum ranarum, quae in paludibus semper manent in loquacitate, seu garrulitate, sine ratione loquentes, sunt enim spiritus Daemoniorum, idest per Daemonum inspirationem sive suggestionem operabuntur multa maleficia, facientes signa, Glossa, idest miracula, et procedunt ad reges totius terrae, idest totius mundi, congregare illos in praelium, contra sanctos, qui tunc erunt. Sed haec congregatio erit ad malum eorum. Quia erit eis, ad diem magnum Dei omnipotentis, idest ad diem judicii, ubi apparebit magna potestas Dei, ad quem cito ducentur illi. Sed nequis putaret illam de longe esse, sequitur, et ecce venit sicut fur, idest subito, et nullo sciente: et quia ita venit, beatus, qui vigilat, et qui solicitus est de salute sua, bene operando, et custodit vestimenta sua, idest corpora sua, quibus animae vestiuntur, mundae a peccato declinando, ne nudus, a virtutibus, ambulet, ad judicium, et videant omnes, qui erunt in judicio, turpitudinem suam, idest peccata ipsius. Et congregabit: quasi dicat, quod procedent ad reges terrae, congregare illos in praelium, contra bonos, et congregabit illos, scilicet, qui in omnibus illis operabitur, in locum, qui vocatur Hebraice Armageddon, idest illos congregabit Diabolus, cum aliis, qui Antichristo adhaerent, et Ecclesiam persequuntur. Armageddon interpretatur mons furum, vel mons globosus: quasi dicat: ad Antichristum congregabuntur illi, cum illis, qui animas furantur Christi. Et septimus Angelus, idest septimus ordo praedicatorum, effudit phialam suam in aere, idest praedicabit illis quibus principes aeris hujus dominantur, mortuo Antichristo, et exivit vox magna de templo, idest de caelo, et a throno, idest a Christo judicaturo, dicens, ad confortationem bonorum, qui tunc erunt, factum est, idest persecutio Antichristi consummata, et finis mundi adest, et facta sunt fulgura, idest miracula, et voces, idest blasphemiae, et tonitrua, idest comminationes, et terraemotus magnus, idest terrenorum commotio contra sanctos, qualis nunquam fuit ex quo homines fuerunt super terram, idest a tempore Abel, qui fuit justus occisus. Et hoc debet referri ad tempus Antichristi, licet hic loquatur de septimo Angelo, qui in septimo statu Ecclesiae praedicabit. Quia illi duo status propinqui sunt, ideo conjunctim loquitur de illis. Talis terraemotus sic magnus, idest tam gravis tribulatio, nunquam fuit, sicut erit tempore Antichristi. Et facta est civitas magna, idest congregatio magna malorum, qui ad Antichristum conglobantur, in tres partes, quia ibi erunt principes saeculi, sapientes mundi, et eorum ministri, ut dictum est supra. Et civitates gentium ceciderunt, idest omnes civitates malorum, et congregationes eorum peribunt. Et Babylon magna, idest confusio, vel confusa illorum collectio, quia multi et magni erunt, venit in memoria ante Deum, idest commemorabitur omnium malorum, quae prius oblitus videbatur, dare, idest ad dandum ei, scilicet Babyloni, calicem vini, indignationis, et irae ejus, idest poenam aeternam, quae procedit ab ipso indignato irrogativa. Et dicitur poena talis, quia mensurabitur secundum culpam. Unde Matth. 7, eadem mensura qua mensi fueritis et cetera. Et omnis insula, idest illis, qui semper manent in aquis deliciarum, fugit, a facie Dei, ne ipsum videat, quia tolletur impius, ne videat gloriam Dei. Isa. 26, secundum aliam translationem. Et montes, idest principes et superbi omnes, non sunt inventi, inter bonos. Unde Psal. inimici domini, mox ut honorificati fuerint et cetera. Vidi impium, idest Antichristum, superexaltatum et cetera. Et grando magna, idest ultio divina, sicut talentum, idest ponderosa et gravis: secundum aliam editionem, quod meritum, descendit de caelo, idest a Christo judice, in homines, idest in peccatores humum sapientes et diligentes terram plusquam caelum, et blasphemaverunt homines, idest damnati in Inferno peccatores, Deum propter plagam grandinis, idest divinae ultionis, quoniam magna facta est vehementer. Ista blasphemia malorum, in Inferno, nil aliud est, nisi murmuratio et dolor reproborum, qui dolebunt et murmurabunt de Deo, quod Deus tantam potentiam habet, quod tales plagas potuit eis inferre, et abiit. Adhuc exponemus totum hoc allegorice: et aliquando tangemus allegoriam, quae vario modo tangitur in Glossa. Dicit ergo, et abiit primus Angelus, per quem significatur primus ordo praedicatorum, idest apostolorum, qui contra Judaeos praedicaverunt, et effudit phialam suam in terra, idest iracundiam Dei terrenis Judaeis imminentem nuntiavit, et factum est vulnus saevum ac pessimum in homines, idest in Judaeos, et habebant characterem bestiae, qui erant Antichristo conformes, in sanctorum persecutione: et ideo miseri Judaei carum eum habebant, quia Diabolus, qui docebat Antichristum, illos informabat, et eos, qui adorabant bestiam et imaginem ejus. Imago ejus fuit Simon magus, Arianus, Sabellius, Nero, Constantinus, Photinus, Julianus etc. hujusmodi, quos Judaei et alii sui temporis adoraverunt. Imaginem Antichristi, Judaei adhuc venerantur, quia adhuc Messiam futurum praestolantur: tamen cum venerit Antichristus recipient eum, ut magnum prophetam in lege promissum, Deut. 18. Unde dominus dicit Joan. 5, ego veni in nomine patris mei, et non accepistis me; si alius veniet in nomine suo illum accipietis. Ille alius erit Antichristus, ut dicit Glossa; quem plurimi recipient, non solum de Judaeis, sed etiam de Christianis. Unde Eccles. 24, vidi cunctos juvenes, qui ambulant sub sole, cum adolescente, secundum Glossam, idest Antichristo, qui consurget pro eo, idest pro Christo: infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum: et qui postea futuri sunt, non laetabuntur in eo. In his saevum factum est vulnus, quia dispersi sunt per Romanos, et venditi pro uno denario triginta, sub Valeriano, et pessimum, quod nunquam sanabitur, quia sunt a domino abjecti et reprobati. De quo dicit dominus, Joan. 15, si non venissem, et locutus eis non fuissem et cetera. Sed numquid Christus eos vulneravit? Absit. Sed Christo praedicante per se et per apostolos, et ipsis nolentibus audire, Diabolus vulneravit eos, et excaecavit. Et secundus. Secunda pars est de secundo Angelo, et secunda plaga. Est autem secundus Angelus secundus ordo praedicatorum, qui scilicet post expulsionem apostolorum de Judaea gentibus praedicaverunt. Mare, dicitur gentilitas, propter fervorem impietatis, quae regnavit tunc in eis, quando fuit secunda persecutio Ecclesiae, sicut supradictum est octavo capitulo, ibi, secundus Angelus tuba cecinit, et tamquam mons magnus ardens missus est in mare. Tunc facta est phiala secunda, idest secundi Angeli effusio, idest divinae ultionis comminatio. Sed cum supra jam sufficienter actum sit de his septem Angelis, per quos significantur septem ordines praedicatorum, qui in septem statibus Ecclesiae et septem persecutionibus ejus praedicaverunt, et consolati sunt eam, quare hic iterum repetitur de illis? Ad hoc solum, nostra Glossa dicit, quod supra actum est de Angelis, inquantum consolabantur Ecclesiam in tribulationibus, quae ei inferebantur a malis: hic autem agitur de eisdem inquantum comminantur poenam inferendam malis, quod iterum facit ad consolationem beatorum: et si ibi supra erat aliquod verbum de damnatione malorum, hoc ponebatur incidenter ad consolationem sanctorum. Ibi ergo agitur de poenis illatis sanctis a malis, hic autem de poenis inferendis malis a sanctis. Dicit ergo, et secundus Angelus effudit phialam suam, idest secundus ordo praedicantium, idest discipuli expulsi a Judaeis divinam ultionem venturam super gentiles nuntiaverunt. Et factus est sanguis tamquam mortui, idest illa ultio divina, quam illi nuntiabant, erit irrevocabilis, sicut non est regressus a morte in vitam. Unde Job 15, non credit frustra errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit. Omnis anima vivens, mortua est in mari, idest omnes illi qui consentiebant tyrannis persequentibus discipulos, qui videbantur vivere, eo quod non persequebantur per se discipulos, damnabuntur cum illis qui per seipsos persequebantur, quia consentiunt. Quia facientes et consentientes pari poena constringit. Unde Rom. 1, qui talia agunt digni sunt morte: non solum qui faciunt ea, sed etiam qui consentiunt facientibus. Et supra 8, mortua est tertia pars creaturae eorum, quae habebant animas in mari, idest qui consentiebant sanctorum persecutionibus. Et tertius Angelus effudit et cetera. Haec est tertia pars, ubi agitur de tertio Angelo, et de tertia plaga: et significat tertium ordinem praedicatorum, qui scilicet poenam futuram haereticis nunciant, sicut primus Judaeis, secundus gentibus. Haeretici enim tertio loco impugnaverunt Ecclesiam: et ponit hic ideo congratulationem sanctorum de poena haereticorum. Sed cum non posuit hoc ipsum in prima plaga, quae fuit plaga Judaeorum, nec in secunda quae fuit gentilium, quare ponit hic in plaga haereticorum? Solutio. Hoc ideo facit, ad innuendum, quod persecutio haereticorum gravis et magis nociva est quam aliorum; et est hoc contra fidem quae est fundamentum omnium bonorum. Qua perdita nil retinetur, ut dicit Seneca. Et ideo de plaga erit majus gaudium sanctorum. Dicit ergo, et tertius Angelus, idest tertius ordo praedicatorum, effudit phialam suam super flumina, idest divinam ultionem super haereticos damnantes Scripturam annuntiavit. Et super fontes aquarum, idest super magistros haereticorum qui dicuntur haeresiarchae a quibus oritur prava doctrina eorum. De quibus 2 Petr. 2, hi sunt fontes nebulae turbinum agitatae, quibus caligo tenebrarum reservatur. De hoc supra 8, stella magna ardens tamquam facula cecidit in tertiam partem fluminis et fontes aquarum. Quid autem sit stella illa ad hoc patuit. Sed forte illa stella est aliquis nominatus et magnus in Ecclesia qui convertetur cum principe Ecclesiam persequente. Et factus est sanguis, per quem intelligitur poena haereticorum detestabilis et crudelis. Sanguis enim horribilis est poena haereticorum; quae erit horribilis, quia doctrina fuit talis. Quod significatum est Exod. 7, ubi Moyses vertit aquas in sanguinem. Et hoc est quod sancti praedicatores doctrinam haereticorum ostenderunt esse horribilem et detestabilem; et ideo poenam eorum crudelem. Et audivi, idest per ipsos praedicatores intellexi, Angelum aquarum, idest horum doctorum qui custodiunt sacras Scripturas et exponunt. Unde maculas lavant auditorum collaudando divinam justitiam. Dicentem: justus es domine idest aequitatem tenendo, omnibus praesidendo. Qui es, immutabiliter et aeternaliter. Qui eras, sine principio aeternaliter. Sanctus, ab omni labe liber et alienus. Qui hoc judicasti, idest ea quae nuntiavimus vera et firma demonstrasti, et malos, sicut praediximus, condemnasti. Sed quare non dixit, qui venturus es, more solito? Ad hoc dicit Glossa, venturum non imponit, quia in proximo intelligitur. Unde patet quod hic loquitur de poena haereticorum futura tempore Antichristi, quae cito erit, ut credo. Et vere justus es puniendo illos qui sanguinem sanctorum et prophetarum effuderunt, vel procuraverunt, ut patet in tempore Constantini et Juliani. Et sanguinem eis dedisti bibere, idest poenam aeternam eis reddidisti pro sanctorum occisione seu persecutione. Ut digni sunt, idest sicut justum est, ut qui sanguinem effuderunt, sanguine puniantur. Ad literam, multi haeretici, hodie comburuntur. Sap. 11, per quae peccat quis et cetera. Sicut legitur in historiis Romanis, quod Parthi in dolo multum aurum promiserunt crasso, obsidenti civitatem eorum, et postea receperunt eum in civitate cum paucis quasi vellent ei solvere aurum promissum, et ipsum aurum liquidum infuderunt in os ejus, dicentes, aurum sitisti, aurum bibe. Et de hoc dicitur Deuteronom. 32, inebriabo sagittas meas sanguine etc., idest carnalia sapientes. Thren. 4, filia Edom ad te perveniet calix, inebriaberis atque nudaberis. Edom interpretatur sanguineus et haereticos significat. Et audivi alterum Angelum, scilicet minores sanctos magistrorum suorum sententias confirmantes, et hoc dicentes etiam verum esse, quod dixerunt. Domine, per justitiam. Deus, per clementiam, omnipotens, per potestatem. Vera et justa judicia tua. Vera, quia reddunt quod promittunt. Justa, quia secundum meritum retribuuntur. Unde Psalm. quia justus es, domine, et rectum judicium tuum. Et quartus Angelus et cetera. Quarta pars capituli et quarta plaga est. Hic Angelus est quartus ordo praedicatorum qui est contra hypocritas et contra Antichristum qui dicit se solem totum mundum illuminantem comminabit praedicando. Dicit ergo, et quartus Angelus, idest quartus ordo praedicatorum, effudit phialam suam, idest praedicavit ultionem divinam futuram. In solem, idest in hypocritas et Antichristum qui se solem mundi affirmabit. Et datum est illi, idest Antichristo, idest permissum est, aestu affligere homines et igne, idest minori et majori tribulatione. Et aestuaverunt homines fideles, ratione utentes, aestu magno, idest gravi tribulatione afflicti et angustiati. Ita quod multi ita deficient, ut dicit Glossa Jonae 4, percussit sol super caput Jonae et aestuavit, et petiit animae suae ut moreretur: similiter erit tunc. Et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas, inferendi cui vult et quando vult, ipse enim habet claves mortis et Inferni, ut dicitur supra 1. Deus cui vult miseretur: similiter erit nunc. Et blasphemaverunt nomen Dei habentis et cetera. Et non egerunt poenitentiam, quae praedicabitur eis. Ut darent illi gloriam. Hoc dicit forte, quia aliqui interius poenitebunt et dolebunt de peccatis suis. Sed ore non audebunt Christum confiteri prae timore: et hoc non sufficit, secundum quod dicitur Rom. 10, si confitearis in ore tuo dominum Jesum Christum, et in corde tuo credideris, quod dominus exercituum excitavit illum a mortuis, salvus eris. Corde enim creditur de his enim qui cadent in illa persecutione et qui non audebunt publice confiteri Christum, dicit Nahum ad Jerusalem sub typo Ecclesiae: filii tui, idest infirmi Catholici, sicut locustae locustarum qui considunt in sepibus in die frigoris, idest tenent fidem in tempore pacis, ortus est sol, idest Antichristus graviter affligens sanctos, et avolaverunt, idest a fide recesserunt. Sap. 4, et si in ramis germinavit, infirmiter posita a vento commovebuntur. Luc. 8, ad tempus credunt et cetera. Sequitur. Et quintus Angelus et cetera. Haec est quinta pars in qua agitur de quinto Angelo et effusione phialae ipsius, quae erit contra complices Antichristi, in quibus quasi in sede quiescit. Factum est regnum ejus, idest illi in quibus regnabit, idem est quod sedes. Tenebrosum, idest perfidia excaecatum. Isa. 6, excaeca cor populi hujus et aures ejus aggrava, idest excaecabis et aggravabis, quia tunc nec videre bonos, nec audire poterunt, ita odient eos. Et commanducaverunt, idest manducabunt, linguas suas, idest mutuo se detrahendo vorabunt unus alium, sicut canis. De quibus dicit Salomon, Proverb. 33, noli esse in conviviis potatorum, nec in mensa eorum, qui carnes ad vescendum conferunt; quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur. Galat. 5, si mordetis adinvicem, videte, ne adinvicem consumamini. Prae dolore, invidiae, quam contra sanctos habebunt dolentes de constantia eorum. Sicut legitur Act. 7, de Judaeis contra Stephanum: audientes haec dissecabantur cordibus suis. Et blasphemaverunt Deum caeli, dicendo, Christum fuisse magum, prae doloribus suis. De hoc quod non poterunt eos incorporare Antichristo et avertere a Christo. Vulneribus suis quae faciebant sibi invicem detrahendo, vel quae sancti fecerunt eos comminando, vel constanter resistendo, vel firmiter consistendo in fide Christi. Haec enim erit magna plaga. Et non egerunt poenitentiam ex operibus suis: in quo notatur finalis impoenitentia quae est peccatum in spiritum sanctum. Et sextus Angelus et cetera. Sexta pars hujus capituli: in qua agitur de sexto Angelo et sexta plaga, a sexto Angelo, super falsos Christianos Antichristo adhaerentes inferenda. De omni enim secta quamplurimae adhaerebunt Antichristo, et ipse omnes capiet ad expugnandam Ecclesiam sanctorum. Dicit ergo, et sextus Angelus, idest sextus ordo praedicatorum. Effudit phialam suam, idest praedicavit iram Dei futuram. In flumen magnum Euphratem, idest in illos qui amore divitiarum a fide Christi apostatabunt et Antichristo adhaerebunt. Et siccavit aquam ejus, idest mundi affluentiam cito esse siccandam, seu perituram praedicavit. 1 Corinth. 6, praeterit figura hujus mundi. 1 Joan. 2, transit mundus et concupiscentia ejus. Isa. 49, omnis caro foenum. Ideo dicit Psalm. divitiae si affluant et cetera. Ut praeparetur via regibus, idest ut praedicatoribus daretur via veniendi ad corda hominum, quod impedit abundantia divitiarum. Quia divites nolunt audire praedicationem quae consulit divitias abjicere. Unde juveni qui quaerebat a domino quid faciendo vitam aeternam posset habere? Respondit dominus, ut mandata servaret. Et ille dixit, quod a juventute sua omnia servaverat. Et dominus dicit: vade et vende omnia quae habes et da pauperibus. Et contristatus est adolescens. Erat enim multas habens divitias. Glossa dicit Matth. 10, hic usque huc libens audivit sermonem domini. Sed ubi coepit dicere de divitiis abjiciendis, non potuit audire sine molestia. Unde divites sunt sicut aspides surdae, quae unam aurem obstruunt cauda, aliam figunt in terram, ne audiant vocem incantantium et cetera. Ab ortu solis venientibus, idest a Christo, qui ortus est mundo, sicut sol illuminans a quo veniunt praedicatores. Alia editio habet, ut praeparetur via regi, idest Christo cui obstruit viam veniendi ad mentes hominum amor divitiarum. Et unde venit Christus? Ab ortu solis, idest a gratia orienti quae illuminat mentem ad cognoscendum illum qui venit et utilitatem adventus ejus, quae etiam purgat et praeparat ei locum. Et vidi de ore draconis, idest de inspiratione Diaboli. Et de ore bestiae, idest de praedicatione Antichristi, et de ore pseudo prophetae, idest de praedicationibus apostolorum Antichristi, quos ipse mittet per totum mundum. Spiritus tres immundos procedere et exire, supple verba ferentia et fidem Trinitatis impugnantia. Vel sic. Vidi de ore draconis, idest de suggestione Daemonis. Et de ore bestiae, idest de praeceptis Antichristi. Et de ore pseudo prophetae, idest de consilio suorum sapientum. Tres spiritus immundos exire, idest vel procedere: supple in omnes impios ministros, quos ipse mittet in mundum de suggestione Diaboli et de consilio suorum sapientum: et mittet pejores quos poterit invenire; qui dicuntur spiritus, propter astutiam et subtilitatem nocendi, et decipiendi, et velocitatem perficiendi mandatum. Dicuntur etiam immundi, propter immunditiam vitae et doctrinae. Dicuntur etiam tres, quia fidem Trinitatis corrumpere intendunt. Ut autem magis exprimeretur; ideo conditionem istorum nuntiorum Antichristi adjunxit. Ad modum ranarum, qui semper manentes in paludes peccatorum semper garrulant, sic illi garruli et immundi erunt. Unde Glossa, ranae in luto oriuntur et morantur, et garrulae sunt, et aliis inquietudinem ferunt, et indisciplinabiles sunt, sic et illi. Et subdit causam. Sunt enim spiritus Daemoniorum, idest a Daemonibus docti et ducti. Facientes signa, idest miracula per quae habebant efficaciam verborum. Ex hoc loco patet quod facere miracula non est inditium sanctitatis. Unde et quidam mali dicturi sunt in judicio, domine, nonne in nomine tuo ejecimus Daemonia? et cetera. Et dicet dominus: discedite a me operarii iniquitatis, Matth. 7. Et procedunt, idest immundi spiritus procedent. Dicit in praesenti, quia forte jam sunt in januis. Ad reges totius terrae, idest ad principes totius mundi, quos primo subvertent et per eos alios inclinabunt ad se, aut violentia, aut fraudulentia. Congregare illos in praelium, contra Ecclesiam. Et quomodo congregantur? Dicit Isa. 24, et post congregabuntur in congregatione unius falcis in lacum et cetera. Unde sequitur. Ad diem magnum, idest ad diem judicii, qui dicitur magnus, qua justitia magna erit tunc. Et dicitur etiam specialiter, Dei omnipotentis, cum dies omnes sui sint, et quia ibi ostendet Deus suam potentiam, quam modo continet in termino misericordiae; et tunc egredietur dominus de loco sancto suo, ut dicit Isa. 26, et quia posset putari quia adhuc multum distaret dies ille, ideo dicit Joannes illum prope esse. Unde dicit, ecce, in brevi aperte venit dies domini, vel dominus in die illo, sicut fur, omnibus ignorantibus, 1 Thess. 5, dies domini sicut fur. Et ideo beatus qui vigilat, et custodit vestimenta sua, quibus Christianus debet vestiri. Ne nudus, idest sine operibus virtutum, ambulet, de hac vita ad aliam. Et in judicio, videant turpitudinem ejus, idest peccata sua, quae faciunt animam turpem. Et congregabit. Hoc refertur ad illud quod supra dixit quod tres immundi spiritus congregati procedent in praelium ad reges totius terrae, contra sanctos: et ita fiet, quod omnes cum Antichristo erunt contra Ecclesiam, praeter paucos: et hoc est quod dicit: congregabit, idest congregabat, et jam congregare incoepit Diabolus sibi quod omnibus illis operabitur. Illos scilicet reges totius terrae. In locum qui vocatur Hebraice Armageddon, quod interpretatur furum mons, vel mons globosus. Sicut enim mons furum dicitur, ubi fures habent refugium, sic ad Antichristum omnes fures, idest omnes mali, fugient et ipse omnes receptabit et defendet. Sicut dicitur liber 1 Reg. 22, de David quod convenerunt ad eum omnes qui erant in angustia constituti et oppressi aere alieno et amaro animo, et factus est princeps, sic Antichristus malorum erit princeps, qui ad eum convenient ei consentiendo. Quod significatum est Genes. 1, ubi dicitur, congregatae sunt aquae quae sub caelo sunt, in unum locum, idest omnes mali de peccato in peccatum fluentes venient ad Antichristum, qui erit alveus iniquitatis: et factum est, ita ut appareat arida, idest Ecclesia; et appellavit Deus aridam terram, idest pauperem Ecclesiam securam et firmam; congregationemque aquarum appellavit maria, propter amaritudinem irae, odii, invidiae et totius malitiae, quem habebit Antichristus et sui. Et septimus Angelus et cetera. Septima pars in qua agitur de septimo Angelo et plaga illius quae super homines futura praedicitur. Unde dicit, et septimus Angelus, idest septimus ordo praedicatorum. Effudit phialam suam in aerem, idest iram Dei futuram praedixit in Daemones, qui in hoc aere habitant usque in diem judicii, et tunc in Inferno cum reprobis retrudentur. Et est effusio phialae in aerem, idest praedicere Daemonum in Inferno retrusionem. Et dicuntur etiam Daemones aer, propter levitatem, quia velociter huc et illuc discurrunt. Vel propter fluxibilitatem, quia aer est quodam modo corpus spirituale. Iste ergo septimus Angelus est septimus ordo praedicatorum qui post mortem Antichristi praedicabit instare diem judicii quod est dolor et angustia Daemonum, et tandem magis saeviet, ut dictum est supra 12, et exivit vox magna de caelo, idest de Ecclesia, vel de Christo, idest a praedicatoribus suis. A throno dicens, idest ab illis, qui cum Christo judicabunt. Factum est, quod faciendum erat: quasi dicat: prope est ut totum sit factum quod ibi erit. Primum judicium non erit in fieri, sed in esse stabili. Ut dicitur Deuteronom. 32, adesse festinant tempora. Ezech. Finis venit et venit finis. Bis dicit idem, sed non eodem ordine. Nam primo praeponit finem. Secundo postponit. Ad significandum, quod quidam prius cogitant de fine, quam veniat, ut boni qui praevident sibi. Alii sunt quibus venit finis antequam cogitent de fine, ut mali. Unde Genes. 6, finis universae carnis venit coram me qui nondum venerat coram eis. Immo ipsis non cogitantibus diluvium inundavit et omnes involvit. 1 Thessa. 5, cum dixerint pax et securitas tunc et cetera. Et facta sunt, idest fient fulgura, ad litteram. Et voces clamantium. Matth. 24, sicut fuit in diebus Noe prae timore. Et tonitrua, ad literam. Et terraemotus factus est, idest fiet, qualis nunquam fuit, ex quo omnes homines fuerunt super terram. Talis terraemotus sic magnus bis ponitur hic, ut per hoc innuat Joannes, quantitatem modum excedere. Excedet enim omnes qui ante fuerunt, quia universalis erit. Alii qui praecesserunt particulares. Unde Matth. 24, erunt terraemotus magni per loca. Illius autem motus naturalis non erit causa naturalis, sed voluntaria. Non enim possibile est quod secundum naturam fiat motus terrae universalis, sed particularis. Sicut qui fit ex grosso fumo incluso in aliqua parte terrae, qui cum exire cogatur natura impellente non habens respiraculum facit terraemotus, sicut patet in castanea. Alia quae sequuntur usque ad finem capituli, non recipiunt varias expositiones. Ideo revertamur ad totum moraliter, et totum ad nostram instructionem exponamus juxta hoc quod diximus. Per septem Angelos, praedicatores significantur, qui debent esse septem. Quia debent habere septem dona, septem virtutes, septem sacramenta, septem dotes, septem tribulationes. De quibus dicitur Job 5, in sex tribulationibus liberavi te, et in septima non tanget te malum. Iidem significantur, per septem mulieres. De quibus Isa. 4, apprehendent septem mulieres virum unum. Et bene dicuntur mulieres, quia molliunt herum, idest animum superbum. Vel septem ordines, vel septem poenarum notitiam ad eam detestandam. Hos septem septenarios omnes debent habere praedicatores; et ideo sub numero tali designantur. Qui dicuntur Angeli. Primo per sanctimoniam cordis et corporis. Unde Matth. 22, in resurrectione, neque nubent neque nubentur, sed erunt sicut Angeli Dei in caelo. Unde in veteri lege sacerdotes balteo cingebantur circa pectus et femoralibus: per primum significatur castitas cordis. Per secundum sanctimonia corporis. Et hoc dicitur Exod. 28, sic etiam sacerdotes evangelici cinguntur uno quidem amictu qui descendens per collum in corpore cancellatum, et per humeros ductum, postea ante pectus reducitur, ut ibi ligetur: per quod ostenditur sanctimonia cordis, quam debent habere. Per amictum enim significatur fides, quam sub velamine vident. Sicut dicitur 1 Corinth. 13, videmus nunc per speculum in aenigmate. Per ligulas significantur duae partes fidei. Quia de duobus tantum est fides; scilicet de humanitate et divinitate, in corde, et ore per confessionem. Quod significatur, quod ligulae per collum ducuntur, et supra pectus adinvicem conjunguntur. Quod autem ducuntur per humeros ligulae illae, et dependent super umbilicum, significatur, quod fides operatur in illo castitatem cordis. Unde Isa. 11, erit fides cinctorium renum ejus. Item aliis cinguntur circa renes, quo alba restringitur, ne defluat ad terram: per hoc significatur castitas corporis, quam facit poenitentia justitiae, sicut dicit Isa. 11, erit justitia cingulum renum ejus. Quae etiam justitia facit, ne alba, idest continentia, defluat ad terram: per hoc significatur castitas, ut colligat inde pulverem vanae gloriae, vel avaritiae. Secundo dicuntur Angeli, propter contemplationis, et administrationis officium, quod simul habent. Nam secundum quod vident in contemplatione velle Deum, sic exequuntur in administratione. Dan. 7, millia millium et cetera. Matth. 28, Angeli semper vident faciem et cetera. Glossa dicit: Angeli quocumque vadant, nunquam a Dei contemplatione recedunt. Sic praedicatores debent aspicere in contemplando, quod postea doceant praedicando. Sic primo dictum est Moysi, Exod. 25, inspice, et fac secundum exemplar, quod monstratum est tibi in monte. Unde, et sacerdotes legales induebantur tunica hyacinthina, quae caelestem habet colorem, et Evangelii sacerdotes casula induuntur, quae ex omni parte est rotunda, in medio modicum habet apertum, per quod caput mittitur, unde significatur exterior contemplatio. Quod autem caput velatum egreditur amictu, et significatur, quod contemplatio fide regitur. Tertio, propter sedulam custodiam hominis commissi. Psal. Angelis suis mandavit de te. Sic praedicatores solliciti debent esse in custodia Ecclesiae sibi commissae. Cant. 3, lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt. Isa. 62, super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes. Quarto per officium missionis. Angelus enim idem est, quod nuntius, sive missus. Hebr. 1, omnes sunt administratorii spiritus et cetera. Item de praedicatoribus dicitur in Psal. qui facit Angelos suos spiritus. Malach. 2, labia sacerdotis et cetera. Ideo dicitur Rom. 10, quomodo praedicabunt nisi mittantur? Septem ergo Angeli sunt praedicatores universi, septem habentes septenarios praedictos ad bene vivendum et praedicandum. Septem phialae sunt praedicationes et doctrinae eorum inferius ad terrena clausae, superius ad caelestia apertae. Septem loca, ubi effunduntur phialae, sunt homines universi, secundum numerum septem vitiorum, septem virtutum numerum et ordinem distinguendi. Joannes igitur in persona Ecclesiae, vel cujuslibet fidelis, vel etiam sua, loquens, dicit, audivi vocem magnam de templo, idest inspirationem occultam, vel visionem apertam venientem a Deo dicentem septem Angelis, idest praedicatoribus universis, item non solum pedibus corporis, sed etiam pedibus mentis, qui sunt intellectus et affectus. De quibus Cant. 6, quam pulchri sunt pedes tui in calceamentis filia principis. Idest sanctorum exemplis, Scripturarum testimoniis, o anima fidelis. Septem phialae irae Dei quas effudit in terram, idest praedicavit contra gulam, quae dicitur terra, propter sitim et famem continuam. Proverb. 30, tria sunt insatiabilia: Infernus, et os vulvae, et terra quae non satiatur aqua, idest voluptate vel gula. Num. 13, terra quam lustravimus suos devorat habitatores. Et factum est vulnus saevum, ac pessimum in homines, qui habebant characterem bestiae, et in eos qui adoraverunt bestiam et imaginem ejus, qui vivit ad similitudinem bestiarum, omni hora sine discretione potationi et bibitioni et comessationi vacando, ventri suo serviendo, ut Deo, immo plusquam Deo. Quia plus laborant ut faciant voluntatem ejus, quam Dei. Unde Rom. 16, dicitur de hujusmodi, Christo domino non serviunt, sed suo ventri. Philipp. 3, multi ambulant quos saepe dicebam vobis, et nunc flens dico, inimicos crucis, quorum Deus venter est. De his dicitur in canonica Judae: hi sunt in epulis suis, male convivantes. In hoc fit vulnus saevum, ac pessimum, quando pro gulae vitio, Gehennae supplicium pronunciatur. Est autem vulnus continui divisio: et quanto partes continui magis sunt sibi consertae, tanto divisio eorum facit gravius vulnus. Saevum ergo vulnus est in separatione a deliciis, quibus per amorem nimium adhaeserunt. Sed pessimum erit vulnus, quando non solum deliciis carebunt, sed etiam cruciatus perpetuos sustinebunt. Unde Isa. 65, ecce servi mei comedent, et vos esurietis et cetera. Prima effusio phialae, est contra peccatum gulae; et hoc est quasi fomes aliorum. Unde super Matth. 4, ubi agitur de tentationibus Christi, dicit Glossa, in pugna Christi primum contra gulam agitur: quia nisi prius refrenetur, frustra contra alia vitia laboratur. Et alia Glossa dicit, quod Diabolus victus de gula, non tentat de libidine. Committitur autem hoc vitium quinque modis, ut dicit Glossa super Gen. 25, ubi Esau vendidit primogenita sua. Primo quando quis sine causa necessaria praevenit comedendo, sicut legitur de Jonatha 1 Reg. 14. Horam debitam comedendi, credimus esse tertiam, quando non jejunatur; propter illud actuum 2, non sicut vos aestimatis, hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia: quasi dicat Petrus, qui hoc dixit: non est credibile, quod hi biberunt et comederunt, quia non transiit hora tertia. Quando autem jejunatur, credimus, horam post sextam; quia tunc transiit medietas diei, et tunc fuit dominus noster Jesus Christus crucifixus, et tunc legitur sitisse. Omnes illi, qui hoc modo peccant, incurrunt in illam maledictionem, de qua dicitur Eccles. 10, vae terrae cujus rex puer est, et cujus principes mane comedunt. Terra, ut diximus, caro est, rex est ratio, quae debet eam regere; principes sunt quinque sensus, qui mane comedunt, quando horam praeveniunt. E contrario vero illi, qui expectant horam, benedici merentur. Unde dicitur ibidem, beata terra, cujus rex nobilis, etiam cujus principes vescuntur in tempore suo, ad reficiendum, non ad luxuriandum. Hoc dicit, quia multi, licet horam expectent, tamen nimis comedunt. Secundus modus est, quando nimis pretiosa, aut nimis deliciosa, quis affectat comedere vel bibere, ut dives epulo. De quo dicitur Luc. 16, quod epulabatur quotidie splendide: et filii Israel in deserto aestuarunt desiderio carnium, ut legitur Num. 11. Contra quos dicit Joannes, non sit tibi curae ex quibus deliciosis cibis stercora conficias. Seneca, palatum tuum fames excitet, non sapores. Joel 1, ululate, qui bibitis vinum in dulcedinem, periit de ore vestro. Tertius modus est, quando quis in nimia quantitate comedit aut bibit, sicut Sodomitae. De quibus dicitur Ezech. 15, haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae, superbia, saturitas panis, abundantia et otium. De hoc dicit Eccl.: pluvia quae sensim descendit optima est: subitus autem et nimius praeceps imber, arva subvertit, sicut nimius cibus nocet. Unde dominus dicit Luc. 21, attendite ne graventur corpora vestra crapula et ebrietate, idest nimia cibi vel potus repletione. Quartus modus est studiositas praeparandi laute. Hoc modo peccaverunt filii eli, 1 Reg. 2, qui carnes crudas a populo accipiebant, ut lautius sibi facerent praeparari, contra legis consuetudinem. De hoc dicit Isidorus, tota die epulas ruminant ad explendam gulam, vespere delitias praeparant. Quintus modus est quando nimis ardenter et avide comedit et bibit, ut Esau, Genes. 25. Contra quos dicitur Eccles. 37, noli esse avidus in omni epulatione. Augustinus, melius est piscibus vesci more domini, quam lenticula more jumenti. Beatus Bernardus, quanto ordinatius cibus ingreditur ad sanitatem corporis, facilius digeritur. Hi quinque modi notantur his versibus. Est certum quod quinque modis gula damnat edaces, praepropere, laute, nimis, ardenter, studiose; mel Jonathae, carnes populi, panis Sodomitae, lens Esau, Phinees arguit olla gulam. Hoc vitium in praesenti multa mala facit ubique. Primum est, quod luxuriam facit, vel gignit, et nutrit. Jerem. 5, saturavi eos, et moechati sunt. Hieronymus, venter mero aestuans, facile in luxuriam solvitur. Vicina enim sunt venter et genitalia, et pro vicinitate membrorum sequitur confoederatio vitiorum. Secundum malum est, quod claustrum animae, idest virtutes destruit. Unde 4 Reg. 25 dicitur, quod Nabuzardan princeps cocorum, destruxit muros in Jerusalem. Interpretatur autem Nabuzardan profanans paleas: hic est venter, qui cocus est omnium membrorum, et tota die et nocte profanat paleas, idest cibos carnales, qui cito consumentur, ut palea. Hieronymus, per luxum et abundantiam voluptatum animae fortitudo mollescit, et ejus prudentia constipatur. Tertium malum est, quod non solum cor, sed etiam corpus inquinat. Unde Petrus loquens de gulosis, 2 Petr. 2, hi velut irrationabilia pecora in coinquinatione sua peribunt, percipientes mercedem et cetera. Canonica Judae, hi sunt maculae convivantes: non dicit, quod sint maculati, seu maculosi, sed ipsae maculae, quia seipsos sponte maculant. Quartum est, quia non solum inquinat, imo occidit animam et corpus simul. Ad literam, multi per gulam incurrerunt infirmitatem, de qua moriuntur. Eccles. 37, multi propter crapulam perierunt: qui autem abstinens est adjiciet vitam. Job 1, filiis et filiabus ejus vescentibus et bibentibus et cetera. Psal. adhuc escae eorum et cetera. Quintum malum est quod depauperat. Unde Proverb. 21, qui diligit epulas in egestate erit. Sextum est, quod omnia secreta revelat. Unde Prov. 31, nullum secretum, ubi regnat ebrietas. Horatius, quid non ebrietas designat? Noe per ebrietatem nudavit femora sua, quae per centum annos per sobrietatem obtexerat. Eccles. 31, ignis probat aurum, ferrum; sic vinum superborum corda arguet, in ebrietate potatum. Unde versus, luxuriam gignit, virtutum robora sternit, inquinat, et perit, depauperat, omnia pandit. Sequitur. Et secundus Angelus effudit phialam suam in mare, idest secundus praedicavit contra luxuriam, quae maris nomine designatur, propter foetorem, propter fervorem, propter amaritudinem, propter multitudinem. De quo dicit Joel. 1, computruerunt jumenta in stercore suo. Ibi Gregorius, jumenta putrescere in stercore suo est vitam in foetore luxuriae finire. Psal. disperierunt in Endor, facti sunt ut stercus terrae; idest ferventes, et immundi. De quibus dicitur Oseae 7, omnes adulterantes, quasi clibanus succensus a coquente, idest a Diabolo. Eccles. 9, multi speciem mulieris alienae admirati, reprobi facti sunt: ex hoc enim concupiscentia quasi ignis exardescet. Hieronymus, flammigero igne percutit femina conscientiam pariter habitantis. Proverb. 6, numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo et cetera. De tertio Proverb. 5, favus distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus. Novissima autem illius amara, quasi absynthium. Eccles. 7, inveni amariorem morte, mulierem, quae laqueus venatorum est, idest Daemonum. De quarto dicitur ibidem, vincula sunt, et sagena cor ejus, quae capit omnes pisces magnos et parvos. Habacuc 1, facies hominis, sicut pisces maris, et quasi non habens principem; in hamo se levabit, et traxit illum in sagena, et congregavit in rete suo. Augustinus, efficacissimum glutinum est mulier ad capiendas animas. Hieronymus, si cum viris habitent feminae, viscum non deerit Diaboli et cetera. Unde de hoc mari dicitur Gen. 14, convenerunt in vallem silvestrem, quae nunc est mare salis. Hujus autem peccati, scilicet luxuriae, quinque sunt species. Prima est simplex fornicatio. Secunda adulterium. Tertia stuprum, idest defloratio virginis. Quarta incestus, idest consanguinearum vel affinium abusus; sub qua specie comprehenditur luxuria claustralium sive hominum, sive mulierum. Quinta luxuria contra naturam, quae fit multis modis; scilicet cum vir in virum, vel femina in feminam, vel aliquis vel aliqua in seipsum, vel cum bestiali modo vir accedit ad feminam. Vel cum mulier supergreditur virum, vel cum semen extra vas naturale effunditur. Sicut fecit Onan filius Judae, Genes. 38, et idcirco percussit eum dominus eo quod rem detestabilem faceret. Hoc peccatum, quinque mala facit. Primo inquinat, sicut gula, imo plusquam gula: propter quod dicitur Corinth. 6, omne peccatum quodcumque fecerit homo et cetera. Quia illud destruit et polluit, Eccles. 9, omnis mulier quae est fornicaria, quasi stercus conculcabitur. Secundo irretit hominem ita ut vix possit reverti ad Deum per poenitentiam. Prov. 7, considero vecordem hominem qui transit per plateas, et ecce mulier occurrit ei ornatu meretricio praeparata ad decipiendum animas, garrula et vaga quietis impatiens, apprehensumque juvenem deosculatur et procaci vultu blanditur et irretivit eum multis sermonibus, et quasi bos ductus et cetera. Oseae 5, non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad dominum, quia spiritus fornicationis est in medio eorum. Ideo ille qui fuerat invitatus ad nuptias respondit, uxorem duxi, Luc. 12, tertio facit contemnere praedicationem et omnem admonitionem. Unde Eccles. 21, audiet luxuriosus et displicebit et projiciet illud post dorsum suum. Quarto sapientem infatuat. Unde Eccles. 10, ne zeles mulierem fratris tui, ne ostendat super te malitiam doctrinae nequam, idest ne te infatuet, sic patet in Salomone, Jacob. non est uxor ducenda sapienti: primum quidem impediuntur studia prophetiae. Non potest quisquam libris et uxori pariter inservire, Eccles. 19, vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes. Quinto homines facit similes bestiis. Psalm. homo cum in honore esset, non intellexit: comparatus est jumentis insipientibus et cetera. Hieronymus: qui post carnis concupiscentias in desideriis ambulant, in ventrem et libidinem proni, quasi irrationabilia jumenta reputantur. Propter quod dicit Psalm. nolite fieri et cetera. Jerem. 5, equi amatores in feminas et emissarii facti sunt, unusquisque ad uxorem suam inhiabat. Unde versus, inquinat, irretit, doctrinae pabula spernit, doctos infatuat, homines animalibus aequat. Sequitur. Et factus est sanguis tamquam mortui. Hoc dicit, quia sicut a morte nullus regreditur, nisi miraculose, ita et a peccato luxuriae. Rom. 8, prudentia carnis mors est, Prov. 23, fovea profunda est meretrix, et puteus angustus aliena. Unde vix poterit aliquis exire, et tamen de facili potest quilibet cadere. Unde sequitur ibi: quasi latro in via insidiatur, et quos incautos viderit interficiet. Et omnis anima vivens mortua est in mare, 1 Timoth. 5, vidua in deliciis vivens mortua est. Eccles. 9, propter speciem mulieris multi perierunt. Et sequitur. Et tertius Angelus effudit phialam suam super flumina et super fontes: idest tertio loco contra iram praedicant. Per flumina enim et fontes aquarum iracundia designatur propter motuum impetuositatem. Nam sicut flumen decurrens si obstaculum inveniat, impetuosius currit et totum frangit, sic motus irae. Unde Eccle. 4, noli resistere contra faciem potentis ne corruat contra incertum fluvii. Dicitur autem motus iracundiae fons, dum stat in corde: effluit in fluvium, dum exit in verbum vel in factum, propter quod dicitur Eccle. 25, ne des animae tuae exitum, nec ad modicum, nec mulieri nequam idest irae, veniam prodeundi. Notandum est autem, quod est duplex ira. Una bona, et alia mala. Bona ira, qua homo irascitur vitiis et peccatis, tam suis quam alienis. Alia dicitur ira per zelum. De qua dicitur Eccle. 7, melior est ira risu. Ira mala est qua homo irascitur homini: quae quatuor habet species sive gradus. Primus gradus sive prima species subita, sive subitus motus. Vel ante consensum, et deliberationem rationis; et est venialis. De qua potest intelligi uno modo illud Psal. irascimini, nolite peccare et cetera. Ibi Glossa: idest si motus animi surgit, quod non est in potestate nostra, non consentiat ratio. Venialis enim ira est, quae non ducitur ad effectum. Secunda species sive secundus gradus est, quando cum consensu et deliberatione tamen adhuc latens in corde, non exit foras ad verbum vel factum, et haec est mortalis. De qua dicitur Matth. 5, qui irascitur fratri suo et cetera. Tertius gradus est quando ira deliberata procedit a corde usque ad verba contumeliosa, vel facta injuriosa; et tunc majus peccatum est. Et de hac dicitur Matth. 5, qui autem dixerit racha et cetera. Quartus gradus est ira inveterata, qui dicitur odium: quam prohibere videtur apostolus Ephes. 4, ubi dicit: sol non occidat super iracundiam vestram. Augustinus, ne ira crescat in odium et cetera. 1 Joan. 4, qui odit fratrem suum, homicida est. Et haec ira quinque mala facit. Primum est, quod rationem obnubilat et pervertit. Unde Job 17, caligavit ab indignatione oculus meus. Psalm. turbatus est a furore oculus meus. Cato, impedit ira animum et cetera. Et sic infamat ira rationem. Unde Gregorius super Job 5, virum stultum interficit iracundia. Dum per iram mansuetudo amittitur, supernae imaginis similitudo vitiatur. Proverb. 12, fatuus statim indicat iram suam. Secundum est, quod decurtat vitam. Unde Eccle. 30, zelus et iracundia minuit dies. Tertium est, quia jurgium et lites generat, et per haec pax turbatur, et spiritus sanctus contristatur. Unde Proverb. 26, sicut carbones ad prunas, et ligna ad ignem, sic vir iracundus suscitat rixas. Eccl. 28, homo iracundus incendit lites et cetera. Ephes. 3, nolite contristare spiritum sanctum. Gregorius, dum ira animum pulsat, spiritui sancto suam habitationem turbat. Quartum est, quod non potest esse in societate, quia omnes fugiunt ejus societatem. Eccl. 8, cum iracundo non facias rixam, et cum audace non eas in desertum; quoniam quasi nihil est ante eum sanguis. Prov. 27, ira non habet misericordiam. Et infra, spiritus ejus quis ferre poterit? Quasi dicat, nullus. Quintum malum est quod ira est via et janua ad omne malum. Unde Augustinus super Leviticum: ira est janua omnium vitiorum, quae clausa virtutibus parat ingressum, aperta vero in omne facinus derivatur. Proverb. 29, vir iracundus provocat rixas et cetera. Versus, conturbat, vitam decurtat, jurgia gignit. Ira fugat socios, ad mala quaeque paratur. Et factus est sanguis, idest poena pro effusione sanguinis. Justum est enim, ut sicut ira effundit sanguinem in culpa, ita effundatur sanguis ejus in poena. Nomine enim sanguinis, et culpa et poena intelligitur. Unde Oseae 4, sanguis sanguinem tetigit, idest culpam poena. Respondet dominus Petro Matth. 27, omnis enim, qui gladium accipit, gladio peribit. Hinc etiam dicit Glossa; similiter isti damnabuntur pro sanguine, quem fuderunt corporaliter vel spiritualiter. Similiter dicit quod supra in effusione secundae phialae, ubi agitur contra luxuriam, similiter determinatur poena ejus per sanguinem sicut hic poena irae: et satis convenienter fit hoc, quia in utroque peccato est commotio sanguinis, sed tamen differenti modo. Nam in peccato luxuriae est commotio sanguinis delectabilis; in peccato irae est commotio sanguinis contristabilis. Et audivi Angelum aquarum, idest Angelum custodem populorum. Infra 17, aquae multae populi multi. Vel Angelum aquarum, in expositione seu revelatione Scripturarum. Isa. 55, omnes sitientes, venite ad aquas. Vel Angelum aquarum, idest motorem seu datorem lacrymarum. Joan. 5, Angelus domini secundum tempus descendebat in piscinam et cetera. Angelum aquarum, idest datorem et conservatorem gratiarum. Joan. 7, qui credit in me, flumina de ventre ejus et cetera. Dicentem, collaudando, vel collaudandam ostendendo justitiam divinam, quae bonos sanat et salvat, et malos condemnat. Justus es domine, ut nec prece, vel pretio flectaris a rectitudine aequitatis. Psal. justus dominus, et justitias dilexit. Psalm. cum accepero tempus, ego justitias judicabo. Qui es, aeternaliter, et ideo immutabiliter. Jacob. 1, apud quem non est transmutatio et cetera. Exod. 3, ego sum qui sum, qui eras, sine principio, et ideo aeternaliter. Non dicit, qui fuisti, ne esse ejus terminatum sive praeteritum putaretur. Sed dicit, eras, quod est praeteritum imperfectum, ut per praeteritum ostendatur fuisse, et per imperfectum ostendatur non praeteriisse, nec finitus esse. Ideo dixit Joan. 1, in principio erat verbum, non, fuit verbum. Similiter Prov. 8, nondum erant abyssi, et ego jam concepta eram, idest genita, et apud eum manens, ut proles apud concipientem, sanctus ab omni sorde alienus. Quia hoc judicasti, tuos misericorditer liberans, et malos potenter condemnans: et merito: quoniam sanguinem sanctorum et prophetarum effuderunt, et sanguinem dedisti eis bibere ut digni erant, idest poenam aeternam reddidisti eis, pro eo, quod sanguinem sanctorum effuderunt. Deut. 32, laudate gentes populum ejus, quoniam sanguinem suorum ulciscetur: et vindictam retribuet et cetera. Et audivi alterum Angelum dicentem et cetera. Etiam domine Deus omnipotens, vera et justa judicia tua. Hoc secundum testimonium introducit ad majorem confirmationem justitiae Dei: et possunt per hos duos Angelos perhibentes testimonium intelligi duo testamenta, quae sine aliqua dubitatione testificantur de ipso. Et quartus Angelus effudit phialam suam in solem. In quarto loco praedicavit contra gloriam inanem sive contra inaniter gloriantes qui per solem designantur, propter claritatem et sublimitatem, quam tales appetunt in hoc mundo non in caelo. Unde Joan. 5, quomodo potestis credere, qui gloriam ab invicem recipitis, et gloriam quae a solo Deo est non quaeritis? Ego claritatem ab hominibus non accipio. Luc. 12, nolite in sublime tolli. Haec enim omnia gentes quaerunt. Job 31, si vidi solem, cum fulgeret, et lunam incedentem clare, et laetatum est in abscondito cor meum: et osculatus sum manum meam ore meo: quod est iniquitas maxima, et negatio contra Deum altissimum. Ibi Glossa, sol in fulgore est opus manifestatione. Solem igitur fulgentem Job non vidit, quia cum opus suum aliis luceret ad exemplum, hoc ad praesumptionis gloriam sibi erat absconditum. Lunam clare incedentem. Fama de bono opere veniens: nec hanc vidit Job, quia cum bonum diceretur de eo, non attendit, contra hoc manum osculatur, quando malum, quod provenit ex vana gloria sive ex superbia monstratur. Hoc autem est unum et summum malum, quod ex superbia provenit; quod omne quod invenit, perdit; et quod non invenit, ne inveniat impedit. De primo dicit beatus Bernardus. Superbia, sive jam existens, sive non: semper causa est subtractae gratiae. Gregorius, sicut humilitas omnia vitia enervat quasque virtutes colligit et roborat, sic superbia virtutes destruit et enervat. Augustinus, cum cetera vitia in malis operibus exercentur ut fiant, sola superbia in bonis operibus insidiatur ut pereant. Zosimus, cum bene pugnaris, cum cuncta subacta putaris quae magis infestat vincenda superbia restat. Et alius: sit tibi gratia, sit sapientia, formaque detur. Sola superbia destruit omnia si comitetur. De secundo dicitur illud: tumor infusa repellit. Unde quidam dixit Alexandro, qui valde superbus erat: Deus praesto est tibi dare sapientiam, sed non habes ubi recipias eam. Secundum malum quod facit aeque magnum est: quia origo omnis peccati. Sicut dicit Gregorius, regina est omnium peccatorum: et ideo vix vadit sola, sed multis vitiis comitatur. Unde Eccles. 10, initium omnis peccati superbia: qui tenuerit illam adimplebitur maledictis. Glossa, idest vitiis. Beatus Bernardus, initium omnis peccati et totius perditionis superbia est. Propterea quisquis es qui salutem tuam operaris, studeas adversus hanc, super caput tuum cornu crucis habere memento, ut non eleveris in superbia. Tob. 4, superbiam nunquam in tuo sensu aut animo dominari permittas. In ipsa enim initium sumpsit omnis perditio. De his duobus malis generalibus superbiae dicitur in versu, crimina cuncta parit, virtutum germina perdit. Praeterea aliud malum facit spirituale, quia semper depauperat dominum suum. Unde Eccle. 21, objurgatio et injuriae annullabunt substantiam: et domus quae nimis est locuples annullabitur superbia. Praeterea aliud malum facit, quod vix et raro sanatur vitium superbiae, quia nescit se humiliare superbia, et sine humilitate non est salus. Unde Eccle. 3, synagogae superborum non est sanitas. Frutex enim peccati eradicabitur in illis. Praeterea aliud malum facit, quia ubicumque sit, semper facit contentiones et rixas. Proverb. 18, labia stulti miscent se rixis, os jurgia provocat. Stultus dicitur quasi stans altus; et hic superbus. Proverb. 28. Qui se jactat, et dilatat, jurgia gignit. Propter haec, et alia multa mala, quae facit superbia, dicitur Eccle. 10, odibilis coram Deo, et hominibus superbia. Sequitur, et datum est illi, Angelo malo scilicet affligere homines: superbos sive vanagloriosos, aestu ambitionis, tempore prosperitatis, et igne iracundiae tempore adversitatis. Hoc enim est proprium superborum, ut tempore prosperitatis semper sint ambitiosi, et adversitatis tempore iracundi. Vel aestu, elationis cum laudatur. Igne confusionis cum vituperatur. Proverb. 17, semper jurgia quaerit malus, Angelus autem crudelis mittetur contra eum. Et aestuaverunt homines aestu magno. Quidam: aestu ambitionis, cum bene succedit eis. De primis dicitur Nahum 3, custodes tui quasi locustae, et parvuli tui quasi locustae locustarum, quae consident in sepibus in die frigoris: sol est ortus, et ambulaverunt, idest superbierunt. De secundo dicitur Jonae 4, percussit sol super caput Jonae, et aestuabat, et petiit animae suae, ut moreretur. Et blasphemaverunt nomen Dei, sibi appropriantes quod solius Dei est. Vel spernendo majores suos, quod utrumque proprium est superborum tantum. Psalm. superbia eorum qui te oderunt et cetera. Quia superbia nec vult nec scit subesse, sed semper praeesse. Unde quidam sapiens satis bene distinxit dicens, omnis superbus irrationabilis est, habitu superfluus, incessu pomposus, cervix erecta, facies torva, truces oculi, de loco superiori decertans, omnibus se praeferri affectat, sententias suas ex verbo et facto jactat, et reverentiam in obsequio non observat. Sed ne putetur quod Deus peccatum superborum relinquat impunitum, ideo addit, habentis potestatem super has plagas: ut quando voluerit irrogare possit superbis. Psalm. oculos superborum humiliabis. Eccle. 10, radices gentium superbarum arefecit Deus. Isa. 2, incurvabitur omnis sublimitas. Neque egerunt poenitentiam. Quia vix poenitet quis de peccato superbiae, ut supra diximus. Unde Gregorius, difficile est valde vitare peccatum, quod etiam de victoria nascitur vitiorum. Ut darent illi gloriam, quod faciunt poenitentes. Josue 7, fili mi da gloriam domino Deo Israel. Hanc gloriam auferunt superbi domino, quia nolunt confiteri defectus suos. Et quintus Angelus effudit phialam suam super sedem bestiae, idest quinto loco praedicavit contra invidiam, quae sedes est Diaboli proprie. Unde Isa. 14, sedebo in monte testamenti. Mons testamenti est superbia scientiae. Latera Aquilonis sunt invidiae dediti, frigidi nil de igne vel calore charitatis habentes. Super sedem ergo bestiae phialam effundere, est contra invidiae vitium praedicare, et quantum noceat demonstrare. Ex hoc, quasi ex radice corrupta, nascitur fere omne vitium. Primo ipsa excaecat mentem, ubi est. Unde Job 5, per diem inducunt tenebras, et quasi in nocte sic palpabunt in meridie. Ubi dicit Glossa Gregorii. Cum mens de alterius melioratione affligitur, quasi a solis radio obscuratur. Item, invidi debent perpendere quantae sint caecitatis, qui alieno profectu deficiunt, aliena laetitia tabescunt: quantae etiam infelicitatis sint, qui melioratione proximi deteriores fuerint. Qui igitur invidiae peste carere desiderant, illam haereditatem appetant quam haeredum numerus non angustat, quae omnibus una est, et singulis tota. Deberentque invidi in omni civitate oculos habere, ut felicitate omnium torquerentur. Secundum malum est quod primo subjectum proprium cruciat quam alii noceat. Hoc est, primo sibi, quam alii nocet. Unde Hieronymus, invidia primum sui mordax est. Svetonius. Invidus omnino medullitus aestuans, a semetipso livoris proprii semper exigit poenas. Tullius, nunquam melius torquebis invidos, quam virtuti et gloriae serviendo. Socrates, quanta felicium gaudia sunt, tanti invidorum gemitus. Felicitas enim semper subjecta est invidiae. Sola miseria caret invidia. Tertium malum est, quod facit hominem imitatorem Diaboli. Sap. 2, invidia Diaboli mors intravit in orbem terrarum. Imitantur autem illum, qui ex parte illius sunt. Quartum malum est, quod non habet finem. Unde Cyprianus, zelus finem non habet, cum cetera finiantur; quantoque ille cui invidetur successu meliore profecerit, tanto invidus successu, et ignibus incendii livoris exardescit. Huic vultus minax, torvus aspectus, pallor in facie, et tremor in labiis, stridor in dentibus, verba rapida, effrenata cervix, manus ad violentiam prompta; quae etsi interdum gladio vacet, odio tamen furibundae mentis armata est. Gregorius, cum per omne vitium antiqui hostis virus infundatur humano cordi, in peccato invidiae tota viscera sua serpens concutit. Haec dejicit in omnia vitia: hoc est, quod magis cruciat subjectum proprium. Unde Horatius: invidia Siculi, non invenere tyranni. Sap. 17, cum sit timida nequitia, data est in omnium condemnationem. Semper enim praesumit saeva perturbatio, et perturbata conscientia. Proverb. 14, putredo ossium invidia. Multa alia mala facit invidia: sed haec modo sufficiant. Sequitur: factum est regnum ejus tenebrosum. Regnum Diaboli invidi sunt, in quibus specialiter regnat: sicut dictum est: qui tenebrosi recte dicuntur, quia bona aliorum tenebrae eorum sunt, sicut satis dictum est. Et commanducaverunt linguas suas adinvicem, detrahendo. Detractio enim filia est invidiae, ut dicit Gregorius, prae dolore, quod habet invidus de felicitate aliorum. Unde Horatius, invidus alterius macrescit rebus opimis. Ideo per bufarios designantur invidi, qui moriuntur de odore florentium vinearum. Unde et apostolus dicit 2 Cor. 2, Christi bonus odor sumus, aliis quidem odor mortis et cetera. Et blasphemaverunt nomen Dei caeli, prae doloribus, et vulneribus suis. Glossa, quae ipsi sibi ipsis fecerunt, commanducatione linguarum. Inter invidos enim pugna continua: unus alium detrahendo sagittat et vulnerat. Hieronymus, omnes adulteri sunt coetus praevaricatorum, extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis, confortati sunt et cetera. Unde serpenti comparatur detractor Eccle. 10, ubi dicitur, si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui detrahit occulte. Et satis convenienter comparatur serpenti detractor. Serpens enim semper portat venenum in lingua, et occulte mordet, et tortuose incedit. Unde venenosus est, et perniciosus, et tortuosus. Sic detractor perditor est, quia illos mordet retro, quibus in facie ridet, et blanditur etiam: tortuose incedit, quia a laude incipit, et in vituperium finit orationem. Isa. 27, visitabit nos dominus in gladio suo duro et grandi et forti super Leviathan serpentem vectem, et super Leviathan serpentem tortuosum. Et homines assueti detractioni, vix corriguntur: ideo subditur: et non egerunt poenitentiam de operibus suis. Unde Eccle. 23, homo assuetus verbis improperii, omnibus diebus vitae suae, non emendatur. Beatus Bernardus. Numquid vipera est lingua, quae tres inficit flatu uno: scilicet detrahentem, audientem, quando libenter audit et consentit, et eum de quo detrahitur, quando pervenit ad audientiam ejus. Ideo beatus Bernardus dicit alibi: gladius triceps lingua detractoris: hujus linguam mucrone illo, quo dominicum latus confossum est, crudeliorem dicere compellaris. Fodit enim corpus, non jam exanime, sed facit exanime. Proverb. 30, generatio quae pro dentibus gladios habet. Unde significatur detractor, Dan. 7, per bestiam similem urso: et habebat tres ordines dentium, qui sunt tria genera detractionum. Primum est aperti boni minutio. Secundum aperti mali ampliatio. Tertium falsi criminis impositio. Prov. 25, jaculum et gladius, et sagitta acuta; homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium. Et sextus Angelus effudit phialam suam in flumen illud magnum Euphraten. Sexto loco contra avaritiam praedicavit. Euphrates enim crescens vel frugifer seu pulverulentus interpretatur. Unde significat avaritiam, sive cupiditatem, quae semper fructificare vult et crescere in pulveribus, idest in terrenis rebus: sed tamen fluunt semper, quia Euphrates flumen est. Psalm. divitiae si affluant et cetera. Quia sicut aqua fluminis defluente non remanet nisi lutum, ita divitiis crescentibus, non remanet nisi peccatum. Unde Eccles. 27, sicut in percussura cribri remanebit pulvis, sic aporia hominis in cogitatu illius. Ideo dicit Habacuc 2, vae ei qui multiplicat non sua usquequo et aggravat contra se densum lutum. Est ergo phialam in flumen Euphratem effundere contra avaritiam praedicare: quae tantum malum est, quod etiam lutus potest eam accusare. Unde dicit Hieronymus, hanc maledicunt prophetae. Unde Habacuc 2, vae qui congregat avaritiam malam domui suae. Item Isa. 5, domum ad domum. Item Amos 6, vae qui opulenti estis in Sion. Et non solum propheta, sed etiam prophetarum dominus dicit, Luc. 6, vae vobis divitibus. Jacob. 5, agite nunc divites, plorate et ululate in miseriis vestris. Apoc. 8, vae, vae, vae habitantibus in terra. Augustinus, vae illis qui vivunt ut augeant res perituras, unde aeternas amittent breviter. Omnes maledicunt dispensatorem avarum, cujus dominus dives et largus est: talis est omnis avarus; et ideo ab omnibus est maledictus. Ideo dicit Eccles. 10, avaro nihil est scelestius. Ibidem, nihil iniquius, quam amare pecuniam. Hic enim et animam suam venalem habet, quoniam in vita sua projecit intima sua. Unde et araneae comparatur avarus. Isa. 59, confidunt in nihilum et loquuntur vanitates: conceperunt dolorem et pepererunt iniquitatem, ova aspidum ruperunt et telas araneae texuerunt, et telae eorum non erunt in vestimentum, neque operientur operibus suis. Opera enim illorum inutilia. Ideo etiam dicit Isa. 30, vae filii desertores dicit dominus, ut faceretis consilium et non ex me, et ordiretis telam et non per spiritum meum. Hoc autem summum malum avaritiae est quod idolatria appellatur. Unde apostolus Ephes. 5, avaritia quae est idolorum servitus. Ibi Glossa, avari Deus est numus. Matth. 7, non potestis domino servire et mammonae. Ibi Glossa, divitiis servire est Deum negare. Ut autem tamquam pestis mortifera fugiatur avaritia, ibidem nostram phialam effundamus in eam, ostendentes quaedam quae ipsa facit omnibus habentibus et amantibus eam. Primum est, quod solicitudinem generat, quae requiem tollit. Ut patet in divite illo, qui cum deberet dormire et quiescere, conquerebatur quod horrea sua nimis parva essent. Luc. 12, et nesciebat miser, quod dominus sibi multa horrea praeparaverat magna et tuta, ubi posset reponere omnia sua, scilicet pauperes, qui cum multo incremento omnia redderent tempore opportuno. Ideo dicit Eccles. 2, de divite: quid proderit homini de universo labore suo et afflictione spiritus, quam sub sole cruciatus est? Cuncti dies ejus laboribus et aerumnis pleni sunt, nec per noctem mens ejus quiescit. Eccles. 5, saturitas divitis, non sinit eum dormire. Secundum malum est turbatio cordis et totius domus. Unde Proverb. 15, conturbat domum suam qui sequitur avaritiam. Tertium est perditio sui et suorum: Prov. 21, rapinae impiorum detrahent eos, quia noluerunt facere judicium. Luc. 16, mortuus est dives et sepultus est in Inferno. Ecce ipse dominus immediate conjungit mortem divitis et sepulturam Inferni. Quod autem Deus conjunxit, homo non separet. Quartum est quod gravat et deprimit. Unde Genes. 13, ubi nos habemus, Abraham ascendit de Aegypto dives valde, alia editio habet, gravis vehementer. Zach. 5, iniquitas ejus super caput et cetera. Quintum est inquinatio, Oseae 9, facti sunt abominabiles, sicut ea quae dilexerunt. Jacob. 5, religio munda et immaculata et cetera. Ibi Glossa: qui temporalia non diligit, immaculatum ab hoc saeculo se ostendit. Sextum est inflatio superbiae. Augustinus, extra plenus, intra vacuus: carne crepat, corde mendicat. Job 20, cum saturatus fuerit, arctabitur et aestuabit, et omnis dolor irruit super eum. Isa. 7, requievit Syria super Ephraim. Septimum malum est, quia facit hominem mutum. Isa. 57, viam manus tuae invenisti prosperam, non rogasti. Gregorius, qui felicitatem quaesitam in terris invenit, auctorem qui tribuit non requirit. Octavum est quod claudit introitum Paradisi. Luc. 16, quam difficile est confidentes in pecuniis regnum Dei intrare. Facilius enim et cetera. Nonum est quia est origo et radix omnium malorum. 1 Timoth. 6, radix omnium et cetera. Eccl. 11, si fueris dives, non eris immunis a peccato. Decimum est, quod munitionem virtutum destruit. Habacuc 1, super omnem munitionem ridebit, et comportabit aggerem et capiet eam. Multa alia mala facit, sed haec modo sufficiant. Unde Ver. sollicitat, turbat, perdit, gravat, inquinat, inflat: os mutum reddit, Paradisi limina claudit, crimina quaeque parit, virtutum moenia frangit. Sequitur. Et siccavit aquam ejus, idest temporalem abundantiam siccandam praedicando ostendit. 1 Joan. 2, transit mundus et concupiscentia ejus, Jacob. 1, exortus est sol cum ardore et arefecit foenum et flos ejus et cetera. Ut praeparetur via regibus, idest praedicatoribus ad corda eorum siccata aqua quae ipsos non sinebat prius transire. Isa. 19, in die illa erit ibi via de Aegypto in Assyrios, qui interpretantur dirigentes. Isa. 11, levabit dominus manum suam super flumen in fortitudinem spiritus sui, et percutiet eum in septem rivis, ita ut transeant per eum calceati: et erit via residua populi mei. Sed ne praedicatores hoc sibi attribuerent, Joannes ostendit, unde fiat hoc: ab ortu solis, idest a Christo, qui de stella nasci voluit, idest Maria. Psalm. ortus est sol: et quotidie nasci dignatur in cordibus timentium se. Unde Malach. in fine, vobis timentibus nomen meum et cetera. Et vidi de ore draconis et de ore bestiae et de ore pseudoprophetae tres spiritus immundos in modum ranarum. Draco, qui est animal sitibundum, significat cupiditatem quae semper sitit, et nunquam potest satiari. Juxta illud Eccles. 5, avarus non impletur pecunia. Proverb. 30, tria sunt insatiabilia: Infernus et os vulvae et terra quae non satiatur aqua. Tres spiritus immundi, qui de ore ejus exeunt, sunt sagacitas in acquirendo, tenacitas in conservando, providentia in dispensando. Hae sunt tres dietae quibus ambulatur per Ninivem, idest per mundum. Jonae 3, Ninive erat civitas magna itinere trium dierum. Frequenter autem contingit istud: quod divites qui sagaces sunt in acquirendo et tenaces in custodiendo, non habent providentiam in dispensando vel distribuendo, sed relinquunt illis qui male expendunt. Unde Eccles. 6, est aliud malum quod vidi sub sole, et quod frequentius est apud homines. Vir cui Deus dedit divitias et substantiam et honorem, et nihil deest animae suae ex omnibus quae desiderat; nec tribuit ei potestatem Deus, ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit. Et ibidem. Est alia infirmitas pessima quam vidi sub sole: divitiae conservatae in malum domini sui pereunt in afflictione pessima. Per bestiam significatur superbia quae omnia bona vastat. Unde Augustinus, omnis iniquitas in malis operibus exercetur, ut fiant: superbia vero in bonis operibus insidiatur ut pereant. De ore ejus exeunt tres spiritus immundi: scilicet irreverentia majorum, contemptus aequalium, oppressio minorum. Hae sunt tres lanceae, quibus Joab, idest inimicus, sic enim interpretatur, fodit Absalon, idest pacem patris, ut dicitur 2 Reg. 17, superbia enim semper aufert occidit pacem, Proverb. 13, inter superbos semper jurgia sunt. Per pseudo prophetam significatur caro, sive carnalis concupiscentia, cujus prophetia monstrosa. Rom. 8, sapientia carnis mors est. De ore ejus tres spiritus qui exeunt sunt lautities ciborum, mollities vestimentorum, segnities otiorum. Haec sunt tres unciae ferri in lancea Jesbidemob qui volebat occidere David, 2 Reg. 21, ibi enim dicitur quod deficiente David, Jesbidemob qui fuit de genere Acafa, cujus ferrum hastae tres uncias appendebat et accinctus erat ense novo, nisus est percutere David. Jesbi interpretatur minae: interpretatur etiam ablacerans; et significatur carnis concupiscentia quae semper est nobis ablacerans rationem. Unde Rom. 7, video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae. Tres unciae hastae sunt illa tria quae praediximus. Ensis est adinventio novitatis in saporibus, in vestibus, in lectis, et in aliis quae sunt provocamenta malae concupiscentiae. Haec tria etiam sunt tria canistra quae portabat pistor Pharaonis, Genes. 40. Et omnes hi spiritus ranae comparantur propter loquacitatem et immunditiam. Item tres spiritus immundi sunt tres species advocatorum, qui ut ranae quietem et pacem Ecclesiae turbant, qui in aquis divitiarum et luto delitiarum semper vivunt. Quidam enim falsas leges fingunt per quas veritatem impugnant. De quibus dicitur Isa. 10, vae qui condunt leges iniquitatis et cetera. Alii sunt qui veras leges male exponendo depravant, et sic decipiunt, ubi non est bonus judex. De quibus dicitur Isa. 9, disperdat dominus ab Israel caput et caudam, idest actorem et advocatum, incurvantem et depravantem. Incurvans dicitur actor qui muneribus leges male exponendo aut decurtando depravat. Tertii sunt, qui nec falsas allegant, nec veras depravant, sed per exceptiones dilatorias et appellationes frivolas causas multiplicant et dilatant et prorogant. Ita quod ante quam veniatur ad principale, praecedunt aliquando tres vel quatuor vel quinque causae, quas ipsi per suam astutiam suscitaverunt, sine quibus poterat causa principalis bene terminari si advocati voluissent. Sed sicut medico magis gratum est tempus infirmum quam sanum, quia tunc plus lucratur, ita advocatis hujusmodi plus placet lis et contentio quam pax. De his dicitur in Psalm. dissipa gentes quae bella volunt. Et de omnibus his potest intelligi illud quod dictum est supra, et manducabunt linguas suas prae dolore in Inferno. Qui enim in lingua peccant, in lingua peribunt atque torquebuntur, sicut dives epulo, Luc. 15. Sap. 11, per quae peccabit quis et cetera. Hi omnes exeunt de ore draconis, quando causa cupiditatis aliquo praedictorum modorum advocando peccant. Item de ore bestiae exeunt, quando causa laudis humanae, vel causa superbiae, quia nolunt aliquo modo vinci, causas injustas defendunt. Item de ore pseudo prophetae exeunt, quando ex amore carnali haec faciunt, et ad haec facienda Daemones eos incitant, quibus displicet pax et concordia. Unde sequitur, sunt enim spiritus Daemoniorum, tales advocati, idest Daemonibus inspirati. Sicut enim spiritus sanctus inspirat praedicatores suos et in eis loquitur, ut dicitur Matth. 10, sic spiritus malignus inspirat malos advocatos et per eos loquitur cum causas injustas defendunt. Unde minatur dominus, Isa. 19, disrumpetur spiritus Aegypti in visceribus ejus, et consilium ejus praecipitabo, facientes signa, quod vellent pacem, et postea exterius et interius, in occulto turbant negotium et impediunt pacem. Unde Psalm. loquuntur pacem cum proximo suo et cetera. Unde sequitur, et procedunt ad reges totius terrae, tam saeculares, quam ecclesiasticos. Congregare illos in praelium, unum contra alium, litis seminarium aliquod proponendo. Eccles. 37, verbum nequam immutabit cor. Ex quo partes quatuor oriuntur, bonum et malum, vita et mors; et dominatrix illorum est assidua lingua. De qua iterum eodem libro, 28, bilinguis maledictus: multos enim turbavit pacem habentes. Tertia lingua multos commovit et dispersit illos de gente in gentem et cetera. Qui respicit illam non habebit requiem, nec habebit amicum in quo requiescat. Ex ista autem lite frequenter incurrit odium et rancorem perpetuum, pars utraque adinvicem; et ex odio incurrunt damnationem aeternam. Unde sequitur, ad diem magnum Dei omnipotentis, idest ad diem judicii. Quoniam omnes illi, propter odium damnabuntur, nisi poenituerint. Tunc advocatus qui seminavit litem non poterit eos juvare; immo et ipse nisi poenituerit, damnabitur cum illis. Jerem. 12, congrega eos, sicut gentes ad victimam. Job 21, in diem perditionis malus servatur et in diem furoris ducetur. Tempus judicii dicitur dies, quia omnia secreta erunt ibi manifesta. Dan. 7, consilium sedit et libri aperti sunt, 1 Corinth. 4, nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat dominus et illuminabit abscondita cordium. Item dicitur magnus, quia magna ibi fient. Quia bonis omnibus aeterna gaudia dabuntur quae magna sunt, et reprobis omnibus aeterna supplicia tradentur. Quae iterum magna sunt. Psalm. qui facis mirabilia magna. Item dicitur dies, quia nihil judicem latebit. Hebr. 5, omnia nuda et aperta sunt ante oculos judicis et cetera. Item dicitur omnipotentis esse, quia nullus poterit effugere vel resistere. Psalm. quo ibo a spiritu tuo et cetera. Et ecce. Hic ostenditur confirmatio poenae eorum: quasi dicat: bene dico quod ad diem judicii ducentur qui cito erit. Unde sequitur, et ecce venit sicut fur, idest cito et ex improviso; et ideo sequitur, beatus qui vigilat, in sui custodia, ne cadat in Diaboli retiacula. Et custodit vestimenta sua, idest opera sua vel virtutes suas a macula peccati, vel perditione. Ne nudus ambulet, ad judicium sine veste nuptiali. Et videant turpitudinem ejus, idest peccata sua. Nahum 3, revelabo pudenda tua in facie tua, et ostendam gentibus nuditatem tuam. Et dicit, custodit, non dissipat, sicut filius prodigus qui omnia bona sua dissipavit vivendo luxuriose cum meretricibus, Luc. 15. Ideo dicit Eccles. 9, omni tempore vestimenta tua sint candida, et oleum de capite tuo non deficiat. Oseae 2, auferat fornicationes suas a facie sua et adulteria sua de medio uberum suorum. Et postea subdit: nunc revelabo stultitiam ejus in oculis amatorum ejus. Quid autem facturus sit Diabolus, per illos qui procedunt ad reges totius terrae, Joannes ostendit dicens, congregabit, idest congregabit illos, scilicet reges terrae. In locum qui vocatur Hebraice Armageddon, idest mons furum, per quem significatur Ecclesia. Quae revera mons est propter continentiam virtutum in qua sita est. Sed fures plurimi habitant in ea, qui bona pauperum furantur et dant parentibus suis, vel sibi thesaurizant. Unde Isa. 1, quomodo facta est meretrix civitas fidelis, idest habitantes in ea. Nunc autem homicidae principes tui, infideles socii furum. Item 3, vos depasti estis vineam meam, et rapina pauperum in domo vestra est. Ibi Glossa Hieronymi: principes quoque nostri, cum pauperes peccantes publice arguant et confundant, divitibus pejora peccantibus nec nutum faciunt. In quorum domo rapina pauperum est, dum opes Ecclesiae sibi thesaurizant, et ea quae dantur ad sustentationem pauperum sibi usurpant, vel suis propinquis distribuunt, et in delitiis abutuntur, et alienarum inopias suas vel suorum divitias faciunt. Ad hoc laborat Diabolus, ut tales fures super montem Ecclesiae statuat, res ejus quis pauperum, vel sibi retineant, vel parentibus distribuant: tales sunt omnes qui se ingerunt. Unde Joan. 10, omnes quotquot veniunt fures sunt et latrones. Sequitur et septimus Angelus effudit phialam suam in aerem, idest septimo loco contra accidiam praedicant: quae ad modum aeris agitati huc et illuc circa illicita pervagatur: quia omnem creaturam reprehendendam ostendit quae praeceptum domini sine intermissione continue peragit, licet modicam remunerationem expectet: ut patet in sole qui omni die de oriente venit in occidentem, et omni nocte redit ad orientem: et quantumcumque laborabit uno die, summo tamen mane sine murmuratione surgit alio die: et tamen non expectat talem remunerationem ex sua diligentia, vel talem poenam ex sua negligentia, qualem homo. Et hoc respexit Augustinus quando dixit: indecens est Christiano, si radius solis in lecto inveniat eum. Ad hoc etiam respectum habuit Salomon, quando mittit hominem ad formicam erudiendum ab ea. Proverb. 6, vade, inquit, ad formicam et cetera. Et sunt quinque in hac auctoritate, quae satis possunt confundere pigritiam hominum. Primum est parvitas formicae quam Salomon ponit homini magistram, quod satis erubescibile est. Unde versus, pudeat ab exiguis animalibus non trahere mores. Secundum est quod considerat vias ejus, non viam. Vias enim vocat discursus quos facit pro uno grano colligendo: pro quo pluries vadit longe a domo. Unde satis possunt confundi quidam qui gravantur semel in septimana venire ad Ecclesiam, ad requirendum verum cibum animae. Tertium est, quod dicitur formica non habere ducem cujus sequatur exemplum, nec praeceptorem, cujus verbo erudiatur, nec principem qui remuneret benefacientem, vel puniat negligentem. Homo tamen haec omnia habet, et adhuc pigrescit miser. Quartum est quod formica purum granum eligit quo pascatur: et homo miser pascitur spurcitia peccatorum alienorum. Proverb. 15, os stultorum pascitur imperitia. Quintum est quod formica onus portat aliquando majus se: et homo modicam poenitentiam non potest portare. Et licet hoc vitium reputetur a paucis tamen multa mala facit. Primo retrahit a bono. Unde Proverb. 15, iter pigrorum quasi sepis spinarum quae claudit viam ad procedendum, sic pigritia ad proficiendum. Seneca, turpissima jactura est quae per negligentiam fit. Secundo bona facta dissipat, Proverb. 18, qui mollis et dissolutus est in opere suo, frater est sua opera dissipantis. Tertio mala vitia nutrit. Proverb. 24, per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti, et ecce totum repleverant urticae et cetera. Quarto damnat hominem, idest est causa damnationis, sicut alia vitia, licet non videatur multis. Proverb. 11, manus in manum non erit innocens malis. Luc. 19, serve male et piger, sciebas quod homo austerus sum et cetera. Matth. 25, et additur in fine: inutilem servum ejice. Quintum malum est, quod occidit vivum. Proverb. 21, desideria occidunt pigrum. Noluerunt enim quicquam operari manus ejus. Eccles. 22, in lapide luteo lapidatus est piger. Sextum malum est praesumptio; quia cum nihil faciat, tamen videtur sibi, quod melius faciat quam alii. Proverb. 26, sapientior sibi videtur piger septem viris loquentibus sermones. Septimum malum est quod facit egere. Proverb. 10, egestatem operata est manus remissa, manus autem fortium divitias parat. Item in eodem, 21, cogitationes robusti, semper in abundantia. Omnes autem pigri semper in egestate sunt. Octavum est quod facit varia, et quandoque contraria, velle. Proverb. 13, vult et non vult piger: anima autem operantium impinguabitur. Nonum est, quod inducit soporem. Proverb. 16, pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet. Et 6, usquequo piger dormis? Quando consurges a somno tuo? Decimum est, quia etiam mendicum facit. Proverb. 20, piger, propter frigus arare noluit et cetera. Undecimum malum est, quia facit hominem luxuriosum. Unde: quaeritur Aegistus quare sit factus adulter? In promptu causa est: desidiosus erat. Exemplum habemus de David, 2 Reg. 12, qui quamdiu cum aliis se exercitavit in bello, non cecidit in peccatum luxuriae; quando vero mansit in palatio otiosus, cecidit in adulterium. Ezech. 16, haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae: superbia, et abundantia panis, et otium. Duodecimum malum est torpor, sive taedium boni. Unde Proverb. 26, sicut ostium vertitur in cardine suo, sic piger in lectulo suo. Item in eodem, abscondit piger manus sub axilla sua, et laborat, si ad os suum convertit eas. Tertiumdecimum malum est, quia reddit hominem timidum. Unde Proverb. 18, pigrum dejicit timor, animae autem effeminatorum esurient. Quartumdecimum malum est, quia facit hominem prophetare malum, et dubia interpretari in pejus. Unde Proverb. 22, dicit piger: leo est foris in medio platearum, occidendus sum. Idem 26, vulgo dicitur, servus piger est propheta. Hieronymus, malum est quia facit hominem maledictum a Deo et hominibus. Unde Jer. 48, maledictus, qui opus Dei facit negligenter. Et haec mala accidiae possunt his versibus contineri: damnificat, bona dissipat, et mala nutrit. Damnat et occidit, consumit, reddit egentem. Multivolum, sopidum, mendicum, luxuriosum. Torpentem, timidum, vatem simul, et maledictum. Sequitur: et exivit vox magna de templo, idest exhortatio et comminatio magna sanctorum contra septem praedicta vitia: vox, dico, exiens a throno, idest a doctoribus, qui ex officio sedent in throno, idest cathedra magistrali, dicens, factum est, idest consummata est malitia mundi, ut veniat finis ejus. Gen. 6, finis universae carnis venit coram me. Et facta sunt fulgura miraculorum, et voces, exhortationum. Et tonitrua, comminationum. Et terraemotus factus est magnus, scilicet conversio peccatorum multorum. Psal. illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae et cetera. Qualis nunquam fuit ex quo homines fuerunt super terram. Talis terraemotus sic magnus respicit hoc tempus praesens, in quo multi ad praedicationem modernorum praedicatorum sunt conversi ad fidem et poenitentiam. Nam de solis Cumanis conversi sunt ad fidem, et baptizati in duobus vel tribus annis, et in modico tempore, plusquam centum millia. Multi etiam de Georgianis, etiam de Barberia, multi de Africa, multi haeretici, et quam plures de aliis partibus mundi. Nam per gratiam Dei fere ad omnes praedicatur modo Evangelium domini nostri Jesu Christi. Potest etiam respicere hoc tempus competenter Antichristi, quando ad praedicationem Eliae et Henoc multi de Judaeis convertentur ad fidem Christi, ut dicitur Malach. in fine. Sequitur: et facta est civitas magna in tres partes, idest mundus divisus est in tres partes, scilicet in concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum, superbia vitae. 1 Joan. 2, omne quod est in mundo, est concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum, et superbiae vitae. Vel tres partes dicit tria genera reproborum, qui sunt in mundo: scilicet Judaei, gentiles et haeretici: de quibus constat, quod damnati sunt, si in illo statu decedunt. Joan. 3, qui non credit, jam judicatus est. Item in tres partes, dicit, propter tres modos peccandi: per impotentiam, per malitiam, per ignorantiam. Item tres partes sunt relicti in agro, in lecto, et in mola. Sicut dicitur Matth. 24, duo in agro, unus assumetur, et alter relinquetur et cetera. Item mali omnes dicuntur tres partes, quia peccant in Deum, in se et in proximum. Item peccant corde, ore et opere. Zach. 13, erunt in omni terra, sicut domus duae partes, et dispergentur, et deficient, et tertia pars derelinquetur in ea, et ducam tertiam partem per ignem, et uram eos, sicut uritur argentum. Et civitates gentium, idest congregatores malorum ceciderunt. Primo in peccatum. Secundo in Infernum. Psal. ibi ceciderunt omnes, qui operantur iniquitatem. Psal. civitates eorum destruxisti. Et Babylon magna venit in memoriam ante dominum, dare ei calicem indignationis irae ejus. Babylon magna, est universitas malorum in confusione vitiorum versantium. Venit in memoria ante Deum, idest Deus recordatus est singula peccata eorum, quorum videbatur prius oblitus, in praesenti enim expectans ad poenitentiam, dissimulare et oblivisci videbatur, quae in fine mundi reducet ad memoriam, dum inferet vindictam. Deus enim omnibus malis, quorum peccatorum hic videtur oblitus esse, quia non punit, reddet poenam juxta mensuram culpae eorum; et sic per effectum ostendet, quod non est oblitus peccatorum ipsorum. Unde Isa. 27, in mensura contra mensuram, cum abjecta fuerit, judicabit eam. Item Isa. 51, bibisti de manu domini calicem irae ejus, usque ad fundum calicis bibisti, et potasti usque ad faeces. Et vide poenam reproborum nominat per calicem vini, ad notandum, quod desperata est plaga eorum. Sicut signum est, quod infirmitas sit desperata, quando vinum datur infirmo febre laboranti acuta. Vel nominat calicem poenam reproborum, ad significandum, quod dat malis poenam mensuratam, pro delectationibus quas habuerunt in mundo. Et dicitur poena, calix indignationis irae ejus, quasi quae procedit ab illo indignante et irato, vel quod propinat indignans et iratus Deus. Et quia boni nequaquam damnationis impiorum erunt participes, subditur: et omnis insula, idest Ecclesia sive congregatio sanctorum, et persecutionum fluctibus undique agitata, et persecutionum amaritudinum afflicta, sed non a loco suo mota, fugit, hanc vindictam. Vel fugit, de Babylone, idest malorum societate, ne cum eis involveretur in culpa et poena. Isa. 52, recedite, recedite, exite inde, pollutum nolite tangere, exite de medio ejus, scilicet Babylonis, mundamini, qui fertis vasa domini; quia non in tumultu exibitis, nec in fuga properabitis. Et montes, idest eminentes, in virtutibus, non sunt inventi, in culpa, et non erunt in poena. Juxta illud, non accedet ad te malum, et flagellum non appropinquabit. Vel non sunt inventi, in consortio pereuntium, quia alieni inventi sunt a consensu malorum, vitantes consortia eorum: quorum poenam describens ait et grando. Item montes, vocat sanctos, propter vitae altitudinem, et constantiae stabilitatem. Et primo recipiunt lumen solis et postea diffundunt ad valles. Unde Psal. illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis. Item Psalm. suscipiant montes pacem populo. Quare autem non sunt inventi in culpa, subdit. Psal. super montes stabunt aquae, tribulationum, vel lachrymarum, vel doctrinarum, vel gratiarum, quae omnes inundant, et lavant maculam peccatorum. Et ideo, grando magna, idest poena aeterna, quae descendit, sicut talentum, idest ponderosa et mensurata, descendit, idest descendet de caelo, idest a Christo, in homines, idest in omnes qui humum sapiunt. Et nota tria genera talentorum: magnum, medium, et minus. Magnum est centum et viginti librarum. Medium est octogintaduo librarum. Minus et cetera. Vel de medio loquitur hic Joannes, ut dicit Glossa, quia peccatores in septuaginta duobus linguis, non effugient hanc vindictam. Et blasphemaverunt homines, sic grandinati Deum, qui eos sic grandinat, propter plagam grandinis, idest quia tantam poenam eis inflixit. In Inferno enim positi, quamvis sciant se pro merito puniri, dolebunt tamen, quod Deus tantam potentiam habeat, quod eis plagas inferat: et haec est blasphemia. Unde sequitur, quoniam magna facta est vehementer. Magna quidem, quia aeterna, quia acerba, quia varia. Jer. 30, plaga inimici percussi te, castigatione crudeli, propter multitudinem iniquitatis tuae, et propter peccata tua dura. Hic dicit Glossa, quod mali in Inferno positi blasphemabunt, quamvis sciant se pro merito puniri, sicut dictum est supra. Idem dicitur Ezech. 32, descenderunt ad Infernum cum armis suis. Glossa: idest cum supra rebellantibus, sed cum rebellione peccatum, cujus poena erit in Inferno. Thren. 4, completa est iniquitas tua, filia Sion. Ibi Glossa, cum iniquitas facto judicio cessaverit, et requies data fuerit, amplius mitigatio non erit. Ergo in Inferno non peccatur? Solutio. Invidia, odium, rancor, blasphemia erunt in Inferno, sicut dicit Glossa. Sed non erunt meritoria sive demeritoria, sed tantum afflictiva. Unde inquantum poenae sunt, non inquantum peccata, erunt ibi.