CAPUT 17

Et venit unus de septem Angelis et cetera. Haec est secunda pars visionis, in qua ostendit causam damnationis malorum sub figura mulieris meretricis, cujus ponitur hic descriptio imaginaria, hoc ordine procedens. Primo ponitur ipsius mulieris descriptio. Secundo ponitur intellectualis expositio, ibi. Et miratus sum. In hac descriptione mulieris significat Angelus quinque: scilicet locum, sive sedem mulieris, habitum, officium, nomen, affectum. Ex praedictis jam patet divisio capituli, quia duas habet tantum partes. In prima ponitur descriptio mulieris imaginaria. In secunda intellectualis expositio, ibi, et miratus sum. Vel aliter. Descriptis plagis, quas inferent praedicatores tempore Antichristi, et damnatione aeterna, qua inde patientur impii, monet Joannes, attendere causas ipsius damnationis: quasi dicat: ostende nobis, quid in futuro fiet, modo cavetur in praesenti: quia idem Diabolus, quod tunc aperte sicut leo decipiet, nunc occulte persequitur sicut draco, et ad eamdem mortem occulte ducit. Dicit ergo, et venit, per visionem, per intelligentiam, unus de septem Angelis, qui habebat septem phialas, idest universitas praedicatorum, quorum officium est denuntiare plagas malorum: et dicuntur unus, quia unum finem habent, et unum praedicant omnes, et ab uno mittuntur omnes. Ephes. 4: unus dominus, una fides, unum Baptismum. Et nota, quod Angelus hic habet partem docentis, idest dicentis. Et locutus est mecum. Non solum mihi, sed mecum, quia Joannes loquebatur per desiderium, et Angelus per inspirationem, sive per revelationem, dicens, interius in corde, sine strepitu sonitus exterioris, veni, idest intellectum tuum applica, ad intelligendum. Et ostendam tibi, desideranti, damnationem, idest causam damnationis, meretricis magnae, idest vanitatis mundanae, civitatis Romanae, peccatricis animae, vel Antichristianae fallaciae. Unaquaeque istarum dicitur meretrix, quia relicto vero sponso fornicatur cum Diabolo, per peccatum; cum mundo, per amorem illicitum. Magna autem dicitur, propter multitudinem et magnitudinem fornicantium. Unde sequitur, quae sedet, ut domina, super aquas multas, idest super populos multos, quos attrahit ad se cupiditate et luxuria. Unde dominus ad Job, virtus ejus in lumbis ejus, quando viros quorum seminarium in lumbis est, decipit, et in umbilico, dum mulieres quarum semen est in umbilico, decipit. Unde Ezech. 16, ad Jerusalem, quasi meretricem, dicit: in die ortus tui, non est praecisus umbilicus tuus: idest hoc tempore saeculi, tuam luxuriam non refrenasti. Dicuntur autem populi aquae, quia sicut aquae continuae et decursim defluunt, sic populi per mortem transeunt. Unde 2 Reg. 13, omnes morimur, et quasi aqua dilabimur. Unde beatus Bernardus loquens ad Diabolum, dicit, o nequam, ubi est illa sententia, nequaquam moriemini? En omnes morimur. Super has aquas sedet mundana vanitas, quia fere omnes subjecti sunt vanitati mundanae. Eccles. vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi, et nihil permanere sub sole. Psal. universa vanitas omnis homo vivens. Jerem. 2, ambulabunt post vanitatem, et vani facti sunt. Ideo clamat propheta: filii inclyti, usquequo gravi corde, usquequo ignominiose diligitis vanitatem et cetera. Item super aquas, sedit olim, et adhuc pro parte sedet Romana civitas, quae omnibus dominatur, quae tamen meretrix appellatur. Isaiae 1, quomodo facta est meretrix filia. Ezech. 16, omnibus meretricibus dantur mercedes: tu autem dedisti mercedem amatoribus tuis, et donasti eis, ut intrarent ad te. Item Antichristiana fallacia, super aquas, sedebit, quia dominium universale fere super omnes gentes habebit: et ideo, sedet super multos, in quibus jam comparatur et regnat. Unde 2 Thess. 2, nunc quid detineat scitis, ut reveletur in suo tempore. Nam mysterium jam operatur iniquitas. Et 1 Joan.: filioli mei, novissima hora est; et sicut audivistis, Antichristus venit, et nunc multi Antichristi facti sunt. Cum qua meretrice, idest mundi vanitate, fornicati sunt reges terrae, idest majores saeculi, plus amantes saeculi vanitatem, quam Deum. Unde Jerem. 2, quid invenerunt in me patres vestri iniquitatis, quia elongaverunt se a me, et ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt, et non dixerunt, ubi est Deus. Si autem nomine meretricis Romana civitas accipiatur, tunc est sensus, cum qua, idest ad exemplum ejus, fornicati sunt reges terrae. Laborem, et studium, et amorem suum totaliter circa temporalia expendendo, quem debent circa servitium et cultum Dei expendere, ad quod facti sunt. Eccles. nihil iniquius, quam amare pecuniam. Hic enim, et animam, scilicet venalem habet, quoniam in vita sua projecit intima sua. Si vero meretrix accipitur Antichristi fallacia, tunc est sensus, cum qua fornicati sunt reges terrae, idest principes mundi, Deum relinquendo, et ipsi serviendo, et obediendo, et honorem quem Christo debent, ei impendendo. Joan. 5, ego veni in nomine patris mei, et non suscepistis me: si alius venerit in nomine suo, scilicet Antichristus, ut dicit Glossa, illum accipietis. Regibus autem fornicantibus, qui se et alios regere deberent, fit supra modum peccatum, quando illi, qui alios deberent regere, semetipsos sceleribus student foedare. Et inebriati sunt, idest extra briam facti sunt. Nam sicut ebrius nihil timet, sic terrenis cupiditatibus excaecati nec Deum diligunt, nec futuras poenas metuunt, qui scilicet inhabitant terram, idest qui terrena plusquam caelestia curant, de vino prostitutionis ejus, idest carnali delectatione seu terrenorum amore; qui multos ita inebriat, ut sicut ebrii nihil timent nec sentiunt, ita ipsi, qui immoderato terrenis amore inhaerent, nec poenas timeant, nec flagella comminationis sentiant. Isa. 28, hi pro vino nescierunt, prae ebrietate erraverunt, sacerdotes et prophetae nescierunt, prae ebrietate absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate, nescierunt videntem, ignoraverunt judicium. Prov. 23, ne intuearis vinum, quando flavescit: cum splenduerit in vitro color ejus, ingreditur blande, una praebenda post aliam; sed in novissimo mordet ut coluber, et sicut regulus venena diffundet: oculi tui videbunt extraneas et cor tuum loquetur perversa, et erit sicut dormiens in medio maris et quasi sopitus gubernator amisso clavo: et dices verberaverunt me et non dolui, traxerunt me et non sensi, quando cogitabo et rursus vitam reperiam. Vel de vino prostitutionis, idest exemplo manifestae fornicationis, ut dicit Glossa. In quo tangitur corruptela quae provenit de exemplo majorum, quos minores imitari semper volunt, juxta illud: regis ad exemplum totus componitur orbis. Et ideo multi pereunt. Unde Seneca. Nullum hodie malum est quam quod innuitur ad exemplum: et Glossa, nequam velut sobrii pensant pondus mali, quod operatur. Et abstulit me, idest sustulit Angelus, ad sublimiora videndo. In desertum, idest reprobos a Deo desertos, vel ad contemplanda reproborum corda quae sunt a Deo deserta. In spiritu, idest spirituali visione, hoc est illuminavit me spirituali luce. Ad videnda et cognoscenda corda reproborum, quos Deus deseruit quia ipsi prius deseruerunt. Unde Augustinus, vel Dionysius: benignissimus Jesus ultimus est in recessu, et primus in reditu. Et vidi, sic ablatus a spiritu, quia talia corporeis oculis videri non possunt. Mulierem, idest omnium mundanorum universitatem quae dicitur mulier, propter vitae mollitiem et fallendi facilitatem. Isa. 19, in die illa erit Aegyptus, idest mundus, quasi mulier sedens. Super bestiam, idest nutantem et quiescentem, super Antichristum, vel Diabolum. Coccineam, idest sanguineam, quod dicitur propter sanguinis effusionem nimiam, quam faciet Antichristus Diabolo suggerente. Ezech. facit conclusionem, quia terra plena est judicio sanguinis, et civitas plena iniquitate. Vel super bestiam coccineam, idest Diabolum qui est sanguineus, et in se, et in suis, quia sui complices sanguinem sanctorum fuderunt. Unde manus vestrae sanguine plenae sunt. Super bestiam coccineam sedent, qui Scripturam male intelligunt et alios male intelligere faciunt. Unde qui nimis emungit elicit sanguinem. Plenam nominibus blasphemiae. Hoc dicit Joannes, quia omnia quae faciet Antichristus, et dicet, et similiter sui, blasphemia erunt: et tamen dicet illa non displicere Deo, sed placere, quae est maxima blasphemia. Item hoc dicit, quia multa nomina habebit quae prima facie innuent ipsum esse Christum, ut dictum est supra 13 capitulo. Habentem capita septem, vitia capitalia. Vel quinque sensus et postea errorem, et tamdem Antichristum: per quae septem Diabolus adducet homines ad peccandum. Et cornua decem; idest decem regna, quae erunt tempore Antichristi subjecta sibi. Item universa regna mundi, Diabolum impugnantia. Et mulier circumdata erat purpura, idest omnium gloria decorata. Mulier, ut diximus, dicuntur omnes mali illius temporis, propter vitae mollitiem et seducendi facilitatem, quia ipsi habiles erunt ad seducendum active et passive. Nahum ultimo, omnes munitiones tuae, sicut ficus cum grossis suis; cum concussae fuerint, cadent in os comedentis: ecce populus tuus mulieres in medio tui. Vel purpura, idest regali veste, quia mali dicent se reges esse, et regale sacerdotium habere, et se student gloria divitiis et ornamentis hujus saeculi, ut bonos decipiant, decorare. De quibus, ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt. Et coccino, idest sanguine sanctorum, quos occident, sibi acquiescere non volentes. Et inaurata auro, sanctitatis et sapientiae figmento. Fingent enim se sanctos et sapientes esse, ut videantur quasi divina illuminati sapientia, vel mundana, quae saecularibus pretiosa et aurea apparebit. Et lapide pretioso, idest simulata virtutum soliditate. Vel lapide pretioso, carbunculo scilicet, ex eo quod dicent se fidem Christi et charitatem habere. Margaritis, idest moribus pretiosis. Vel sicut Glossa, mulier erit circumdata purpura, qua utuntur reges, ut decipiat liberius. Per coccinum vero significatur simulata compassio miserorum, quam fingent se habere, cum tamen sint interius lupi rapaces: propter quos dicit dominus, Matth. 6, attendite vobis a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium et cetera. Per aurum vero significatur sapientia, quam se habere mentiuntur. Per lapidem pretiosum, sapientiam quam iterum praetendent exterius, cum tamen non habeant illam. Per margaritas, diversae significantur virtutes, quas se habere jactabunt mendaciter. Per haec etiam signatur affluentia divitiarum, quam in virtute habebunt; et ideo plurimos seducent et pervertent. Unde Matth. 24, multi venient in nomine meo dicentes, quia ego sum Christus, et multos seducent: habebunt auctoritates Scripturae ad manum; et ideo facilius credetur eis. Unde sequitur, habens poculum aureum, idest divinam Scripturam qua potantur fideles ad salutem, in manu sua, idest in potestate sua, quia exponent eam sicut voluerint, quia nullus contradicet eis; et siquis contradicet morietur statim occisus. Vel in manu, idest in operatione manifesta, ut alios inebriet et ad culpam trahat, suaeque damnationis participes faciat. Plenum abominatione, idest errore et falsitate secundum eorum expositionem. Vel plenum abominatione, idest abominabili cultura et delectatione illicitae voluptatis et immunditia fornicationis ejus, idest immunda fornicatione, tam mentis quam corporis, quam docebunt: illam quae mentis est docebunt aperte; aliam docebunt occulte. Quae enim in occulto fiunt ab eis turpe est etiam dicere. Et quamvis tales sint, ita operti simulationibus, tamen poterunt agnosci a fidelibus, quia habebunt signum aliquod manifestum electis, sed opertum reprobis. Unde sequitur. Et in fronte ejus nomen scriptum, idest in aperto erit malitia eorum obstinata. Per frontem enim manifestatio. Per scriptum, obstinatio. Per nomen, malitia eorum designatur. Sed quia ista malitia erit reprobis occulta, quia reputabunt illos sanctos et bonos corrupti muneribus, decepti rationibus, allecti blanditiis, tracti minis; ideo additur, mysterium, idest occultum sive secretum, quo ad reprobos intellige. Item mysterium dicitur quia multa simulatione erit velata eorum malitia: tamen cognosci poterit ab electis, quorum oculis revelabit Deus. Sed reprobi in sua caecitate manebunt, suis peccatis exigentibus. Unde Isa. 6, excaeca cor populi hujus et aures ejus aggrava et oculos ejus claude, ne forte videant oculis suis et auribus suis audiant et corde intelligant et convertantur et sanem eos. Pars autem illius mysterii erit malum exemplum magnatum, quibus maxima multitudo hominum conjungetur. Juxta illud Dan. 13, iniquitas egressa est de Babylone a senioribus judicibus qui videbantur regere populum, et haec est Babylon magna, idest magnatorum concertatio confusa. Mater fornicationum et abominationum terrae. Glossa, dando exemplum faciendi peccata. Oseae 5, audite sacerdotes, et attendite domus Israel, et domus regis auscultate, quia vobiscum judicium est, quoniam laqueus facti estis speculationi, et sicut rete expansum super Thabor qui interpretatur lumen veniens. Unde autem venire deberet lumen inde venit fumus. Unde Gregorius. Cum pastor per abrupta vitiorum graditur, necesse est ut in praecipitium grex sequatur, sequitur. Et vidi mulierem, idest mundanam vanitatem, rigorem virtutum emollientem. Vel mulierem, idest malorum congregationem mollia diligentem, nihil vigoris habentem. Ebriam de sanguine sanctorum, idest sitientem mortem sanctorum et in parte repletam. Et sanguine martyrum Jesu, idest illorum qui sancto amore testificantur Jesum esse filium Dei et dominum suum. Item per sanctos possunt accipi illi qui ante adventum Christi fuerunt occisi, ut Abel, Zacharias filius Barachiae et multi alii. De quibus dicitur 4 Reg. 21, sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis, donec impleretur Jerusalem usque ad os. Matth. 23, ecce ego mitto ad vos prophetas, et ex illis occidetis et crucifigetis: ut veniat super vos omnis sanguis et cetera. Per martyres Jesu, accipiuntur sancti, qui post adventum Christi, propter fidem ejus et testimonium sunt occisi: ut Stephanus, Jacobus, Petrus, Paulus, Laurentius et multi alii. De quibus dicitur Hebr. 11, lapidati sunt, secti sunt, in occisione gladii mortui sunt. Et bene dicitur, ebria mulier de sanguine istorum. Quia sicut cum corpus biberit et nullam habet necessitatem bibendi tamen appetitum non dimittit, sic mali etsi multos occiderunt, nec causam occidendi habeant, tamen desiderium habent. Et miratus sum et cetera. Secunda pars capituli, ubi ponitur intellectualis expositio imaginariae visionis superius positae. Unde hic ostenditur Joanni damnatio meretricis magnae, qua visa dicit se mirari Joannes, propter magnitudinem damnationis et improvisionem. Sed quaeritur quare miratur Joannes, cum ipse sciat causam damnationis meretricis? Solutio. Causam re vera sciebat, et quod esset digna meretrix magna damnatione: tamen quod tanta esset poena ejus nesciebat. Vel potest dici sicut Glossa, quod scilicet Joannes loquebatur hic in persona illorum, qui cum vident hic in mundo malos exaltari et prosperari, mirantur cum audiunt poenas quas ipsis Deus minatur; et cum ita sint puniendi, quare Deus ita permittit exaltari eos. Sed per hoc debent intelligere justam damnationem esse eorum qui de bonis sibi collatis a Deo ipsum impugnaverunt Deum, juxta illud Jacob. 1, omne gaudium existimate fratres et cetera. Dicit Glossa, ne indignemini si mali in mundo floreant et vos patiamini; quia non est Christianae religionis in temporalibus exaltari, sed potius deprimi. Mali nihil habent in caelo et nos nihil in mundo; ideo quicquid in via accidit, spe illius ad quod tenditis, gaudere debetis. Eamdem admirationem habebat Jerem. 12, loquens similiter in persona talium. Quare, inquit, via impiorum prosperatur, bene est omnibus qui praevaricantur et inique agunt? Habacuc 1, quare respicis contemptores, et taces conculcante impio justiorem se? Dicit ergo Joannes: et admiratus sum cum viderem, primo. Illam, meretricem et postea sic conculcatam. Admiratione magna, de tam subita et mira mutatione. Sap. 5, videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperatae salutis. Et dixit mihi Angelus, quare miraris? Quasi dicat: si attentius investigares, sine admiratione cognosceres, quod justo Dei judicio punientur aeternaliter impii, qui hic permittuntur temporaliter prosperari. Sed quae justitia est, ut peccatum temporale puniatur poena aeterna? Gregorius, quia homo peccavit in suo aeterno; ideo Deus puniet ipsum in suo aeterno. Unde quia homo noluit facere finem suo peccato, nec Deus faciet finem suo supplicio, quod praeparavit peccato. Sed quae est adhuc justitia haec, cum aeternum Dei finem non habeat et aeternum hominis finem habeat? Solutio. Ideo peccatum quod per poenitentiam non est deletum, punietur poena aeterna, quia offendit judicem aeternum. Quantitas enim offensae attendenda est ex parte offensi. Quia quanto offensus dignior est, tanto offensa gravior est. Nota etiam quod poena inflicta, digna non est admiratione, sed potius culpa. Non enim mirum est si Deus aeternus, pro offensa sui poenam aeternam infligit. Sed illud mirandum est quomodo creatura audet offendere creatorem. Unde Isa. 14, quomodo cecidisti Lucifer qui mane oriebaris? Non miratur Isaias poenam, sed casum sive culpam. Similiter Thren. 1, quomodo sedet sola civitas plena populo? et cetera. Et in eodem, quarto. Filii Sion inclyti, amicti auro puro, quomodo reputati sunt in vasa testea? Sequitur. Tibi dicam, idest aperte exponam sacramentum mulieris et bestiae quae portat eam, scilicet mulierem. Quae habet capita septem et cornua decem. Haec mulier est reproborum collectio, per mollitiem vitae et artem fallendi. De quo Prov. 5, ne intenderis fallaciae mulieris. Favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus et verba suavia. Novissima autem illius amara quasi absynthium. Bestia, portans mulierem est Antichristus sive Diabolus qui portat reprobos de peccato in peccatum et postea in Infernum. Unde et Angelus dicit, bestia quam vidisti. Glossa, idest Diabolus qui bestiales facit, fuit in potestate magna ante adventum Christi, et non est; quia Christo nato vim suam pro magna parte amisit. Joan. 13, nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. Et ascensura est de abysso: idest de occulto et profundo malo, in apertam saevitiam exibit tempore Antichristi. Ut infra 21, consummati sunt mille anni, solvetur Satanas de carcere suo et in interitum ibit, idest in aeternam damnationem. Item ascensura est de abysso, idest per illos qui profundum erunt in malum ascendet Diabolus vel Antichristus in elationem. Et in interitum ibit, Antichristus, quia dominus noster interficiet eum illustratione adventus sui, ut dicitur 2 Thess. 2, item Diabolus ibi, in interitum, quia mortuo Antichristo, non habebit amplius locum nec potestatem tentandi, quod est mors et poena ejus. Et nota quod eleganter dicitur bestia fuisse et non esse, quia Diabolus ante adventum Christi, fere omnes bestialiter vivere faciebat. Sed tempore Christi de bestiis facti sunt homines, quia coeperunt homines uti ratione. Unde Psalm. posuisti tenebras et cetera. Ortus est sol, idest Christus, et congregati sunt, et in cubilibus suis collocabuntur bestiae et stabit homo ad opus suum, qui prius latebat, ut bestia, Antichristus etiam dicitur ascensurus de abysso, idest de malis per quos habebit potestatem. Dicitur etiam in interitum ire, quia post ascensum cadet in mortem et in Infernum. Unde Psalm.: insidiatur ut rapiat pauperem; rapere pauperem dum attrahit eum; in laqueo suo humiliabit eum, scilicet pauperem; inclinabit se, et cadet cum dominatus fuerit pauperum; idest cito cadet cum non avertet. Ezech. 28, nil factus est, et non eris in perpetuum. Sequitur. Et murmurabunt inhabitantes terram, de tantae potestatis subita annihilatione. Psalm. subito perierunt, propter iniquitatem suam, item Psalm. Inimici defecerunt frameae in finem, et civitates eorum destruxisti, periit memoria eorum cum sonitu. Qui autem sunt illi qui admirantur ostendit dicens, quorum nomina non sunt scripta in libro vitae. Quidam enim ibi scribuntur in pagina praesentis justificationis, qui non sunt ibi scripti in pagina aeternae praedestinationis. De quibus dicitur in Psalm. deleantur de libro viventium, et cum justis et cetera. Quasi dicat: ostendantur non esse scripti cum justis in pagina praedestinationis, unde nemo potest delere, licet scripti fuerint in pagina praesentis justificationis, unde multi delentur. Ibi scriptus fuit Judas, sed quando peccavit deletus fuit, quia peccatum delet gratiam. Videntes bestiam, idest Diabolum vel Antichristum. Qui erat, in tanta potestate, et non est, quia cito periit. Non esse dicitur quia a vero est separatus, Job 18, habitent in tabernaculo ejus socii ejus et qui non est. De hac admiratione stuporis dicitur Ezech. 28, omnes qui viderint te in gentibus obstupescent super te. Sicut etiam de aliis divitibus et potentibus hujus mundi, cito transeunt, ita quod mirantur homines. Psalm. vidi impium superexaltatum et elevatum et cetera. Eccles. 10, omnis potentatus brevis vita, Job 30, elevasti et quasi super ventum ponens elisisti me valide. Et hic est sensus, idest de poena hujus bestiae potest haberi sensus cavendi sibi, Sap. felix quem faciunt aliena pericula cautum. Qui autem sit sensus ostendit: qui habet sapientiam: quasi dicat: qui habet sapientiam et intelligentiam, qua juste existimat de unoquoque secundum valorem proprium et sapit unumquodque secundum saporem proprium. Ille in quo est sensus talis, fiet cautus de consideratione. Sed stulti nunquam possunt fieri cautiores, quantumcumque vident, aut alios mori, vel damnari; similes porcis, qui vident socios suos de augia furfuris duci ad macellum, et nihilominus manent ad augiam juxta furfur. Septem capita. Hic revelatur Joanni mysterium. Septem capita bestiae, per quae intelligitur universalis potestas bestiae, idest malorum in primo statu. Primus fuit ab Adam usque ad Noe. Secundus a Noe usque ad Abraham. Tertius usque ad Moysen. Quartus usque ad David. Quintus usque ad Christum. Et pro his quinque dicitur infra, quinque ceciderunt. Sextus a Christo usque ad Antichristum. Septimus erit tempore Antichristi. Et de his duobus dicit, unus est et alius nondum venit. Dicit ergo, septem capita bestiae, septem montes sunt, super quos sedet mulier, idest innititur et fulcitur malorum congregatio. Quid autem appellet. Montes, aperit dicens, et septem reges. Hoc est principes Ecclesiae malignantium. Secundum septem status Ecclesiae significantur septem capita bestiae, et per septem montes, dicuntur septem reges. In capite est sensus; ideo per septem capita signantur omnes principes qui de mundi sapientia extolluntur gloriando. Per septem montes, proprie vero designantur qui de opulentia gloriantur, vel extolluntur. Septem vero reges dicuntur omnes illi, qui de potentia dignitatis gloriantur. Ex his tribus maxime oritur elatio. Unde Jerem. 9, non glorietur sapiens in sapientia sua et non glorietur fortis in fortitudine sua et non glorietur dives in divitiis suis. Super hos sedet mulier, quia hi dant multitudinem malorum, fulcimentum malitiae suae. Quinque ceciderunt, idest quinque status transierunt et superbia eorum cum eis. Unus est, scilicet status gratiae, sub Christo, cujus nomen sit benedictum. Et alius nondum venit, scilicet status futurus in fine saeculi sub Antichristo. Glossa dicit, quod quinque primi reges sunt quinque sensus corporis, qui si Adam non peccasset ad nullam malam concupiscentiam verterentur, sed qui per peccatum ita corrupti sunt, jam naturale fit eis laevia tactu, sapida gustu, nare odorifera, pulchra visu, melodias auditu quaerit in quibus delectatur. Et hi sunt quinque reges, per quos regitur aetas puerilis. Hi sunt quinque viri mulieris Samaritanae, Joan. 4. His in adulta aetate succedit error. Quia postquam homo habet discretionem, si peccat, non sensualitati imputatur, sed domino erranti. De quo dominus dixit ibidem: et hunc quem habes non est tuus vir. Sextus rex est Christus, qui nunc regnat. Septimus est Antichristus qui nondum venit, sed cito veniet et cito deficiet. Secundum hoc sensus est. Quinque ceciderunt. Glossa, transacta infantia: quasi dicat: non jam quinque sensus regunt homines, sicut ante adventum Christi. Et unus est, scilicet Christus qui nunc regnat. Qui recte dicitur unus, quia singularis est non habens parem. Isa. 7, in die illa apprehendent septem mulieres virum unum. Et alius nondum venit, scilicet Antichristus. Glossa, qui maxime faciet peccare. Et cum venerit, idest regnare, scilicet tribus annis et dimidio. Et ideo non est multum timendus. Et bestia quae erat in magna potestate ante adventum domini nostri Jesu Christi, per quam crudeliter repugnabatur populus electorum, et non est post adventum Christi in tanta potestate scilicet, ipsa octava est super septem, quia omnes transcendit malitia et nequitia: et de septem est, idest similis septem, quia similiter peccat, cum eis punietur. Unde dicitur Matth. 25, ite maledicti in ignem aeternum, qui praeparatus est Diabolo et Angelis ejus. Hoc etiam exponit Glossa de Antichristo, sicut et bestia, Glossa, idest Antichristus. Quae erat et non est, idest cujus potestas cito transibit. Et ipsa octava est et de septem. Est octava, propter excellens et singulare dominium. De septem vero est propter naturam consimilem, et culpam et poenam. Sicut enim dicitur Ezech. 1 de aquila, quod erat desuper ipsorum quatuor, quia levat se super se contemplando divina, quod est super humanum intellectum; sic Antichristus non est; de septem, sed tamen octava, quia Diabolus plenus super humanam potentiam, extollet se. Unde Dan. 8, surget rex impudens facie et intelligens propositiones, et roborabitur fortitudo ejus, sed non in viribus suis, et supra quam credi potest universa vastabit. Et in interitum vadit uterque, scilicet Diabolus et Antichristus, quia uterque in aeternum peribit, Job 18, avellatur de tabernaculo suo fiducia ejus et calcet super eum quasi rex interitus. Et decem cornua. Hic exponit Angelus decem cornua bestiae, dicens per ea signari decem reges, qui erunt sub Romano imperio, tempore Antichristi. Deinde ostendit, quod parum regnabunt, tamen valde mali erunt: postea ostendit quod Antichristus et sui pugnabunt cum agno et agnus vincet eos. Dicit ergo, et decem cornua quae vidisti in bestia decem reges sunt, futuri tempore Antichristi. Dan. 7, porro decem cornua ipsius regni, decem reges sunt, qui dicuntur cornua triplici ratione. Primo propter ferocitatem et irrationabilitatem bestialem eorum. Secundo quia adhaerebunt Antichristo, sicut cornua adhaerent capiti. Tertio quia per eos pugnabit Antichristus contra Ecclesiam, sicut bestia pugnat in cornibus suis. Et licet decem futuri sunt reges Romani imperii, tamen unus erit effectus, quia per eos impugnabit Antichristus omnes observatores Decalogi. Et potestatem tamquam reges una hora acceperunt, idest accipient post bestiam, idest Antichristum, vel Diabolum, quia uterque caput eorum erit. Vel post bestiam euntes per adhaerentiam et imitationem. Et nota quod dicit, tamquam reges. Quia non vere reges erunt, quia sub alio erunt, et quia tyranni erunt. Vel una hora dicit, quia modico tempore durabit regnum eorum, quia non per successionem haereditariam, sed per intrusionem accipient dominium: et hoc dicit ad consolationem Ecclesiae. Hi unum consilium habebunt, quo Christum negabunt et Antichristo credent. Et virtutem, idest fortitudinem. Et potestatem suam, idest dominium suum. Bestiae tradent, idest Antichristo: quia quod potuerunt per se et suos, totum Antichristo tribuent, et facient quicquid poterunt pro ipso contra Ecclesiam. Hi cum agno pugnabunt, idest contra Christum verbo et facto, subtrahentes ei servos suos, et occidentes eos qui sibi nolunt acquiescere. Et agnus vincet eos, illorum malitiam refrenando et suis constantiam tribuendo. Dan. 7, super excelsum loquetur et sanctos altissimi conteret et putabit quod possit mutare leges et tempora, et tradentur in manum ejus usque ad tempus et tempora et dimidium temporis, et judicium sedebit ut auferatur, potentia etiam conteratur et dispereat usque in finem. Regnum autem ejus potestas et magnitudo regni quae subter omne caelum est, detur populo sanctorum altissimi, cujus regnum sempiternum est. Unde et hic sequitur: quia dominus dominorum est, et utens malis ad utilitatem bonorum. Et rex regum; ideo devincet illos, atque dejiciet quando et quomodo voluerit vincet illos; et non solum Christus, immo etiam electi ejus vincent illos reges, non sua tamen sed Christi virtute. Unde sequitur. Et qui cum illo, idest cum Christo sunt ei adhaerentes. Vocati, per praedicationem, vel inspirationem. Et electi per praedestinationem. Et fideles, fidem ipsius integre conservando et suum officium fideliter exequendo et totam Ecclesiam suo domino reservando. Sed quare dicit Joannes, quod agnus vincet eos, et non magis leo? Solutio. Propter modum vincendi, quia per patientiam quam dabit suis vincet, ut quasi agni coram tondente se non aperiant os suum. Sicut de ipso Christo legitur Isa. 53, vel quia utetur eorum malitia ad utilitatem bonorum. Et dixit mihi. Hic ostendit Angelus Joanni quid signant aquae super quas sedet meretrix, idest quibus dominatur Antichristus. Dicens, per aquas illas designari, populos, et gentes, et linguas: populos vocans illos quos regit cupiditas et avaritia: gentes, illos quos dirigit gentilitas, idest carnalis vita, seu carnalis concupiscentia. Linguas, vocat illos quos dirigit astutia et superbia. Et in his omnibus dicitur meretrix idest Antichristus sedere per dominium et consensum. Dicit ergo. Et dixit mihi. Angelus dicit Joanni, aquas, idest aquae: casus pro casu: synecdoche: sermonem quem audistis non est meus, Joan. 14, quas vidisti, ubi meretrix sedet, idest quibus dominatur et quiescit Antichristus jam per mysterium quod operatur in eis, ut dicitur 2 Thess. 2, populi sunt, quo ad avaros. Et gentes, quo ad luxuriosos. Et linguae, quo ad superbos qui volunt. Vel populi, quo ad illos qui legem habuerunt. Gentes, quo ad illos qui sine lege fuerunt. Linguae, quo ad utrosque: quasi dicat: ex omni diversitate hominum erunt aliqui subjecti Antichristo, sicut et Christo. Et decem cornua. Hic ostendit Angelus, quare non debemus conformari mulieri, nec imitari eam. Quia scilicet etiam amatores ejus odiunt eam in fine, etiam damnati in Inferno cum ea; et tunc dolebunt qui gaudent modo de societate ipsius. In Inferno siquidem omnes odient se; et quanto plures erunt, tanto majus erit odium eorum, et ita major poena. In caelo e contrario omnes diligent se; et ideo quanto plures erunt, tanto majus erit eorum gaudium. Dicit ergo, et decem cornua quae vidisti in bestia, idest omnes qui Antichristo adhaeserunt. Hi odient fornicariam, idest Antichristum, cui consenserunt. Vel mundum quem dilexerunt et etiam se ipsos, quia sic fecerunt. Vel fornicariam, idest iniquorum massam quae cum Diabolo fornicata est, vel vanitatem mundanam, quam secuti sunt. Vel saecularem sapientiam quam amplexati sunt, vel civitatem Romanam, ubi praecipue olim ferbuit idolatria, et tunc fortassis praecipue fervebit haeresis et omnis malitia. Et desolatam facient illam fornicariam, idest Antichristum. Hoc est, facto illorum erit desolatus, quia completo numero illorum malorum perdet solatium de sua potestate et malorum societate. Et carnes ejus manducabunt, idest delectationes, quas habebant de poenis justorum illorum facto amittent. Et igne concremabunt, idest secum in Inferno cremari facient. Nam per facta illorum tam ipsi quam Antichristus in Inferno ardebunt. Et nota hic quod quatuor dicit in poena Antichristi, contra quatuor alia quae ipse habuit in honore et potestate. Nudam, contra delectationes delitiarum: et ipsa igne cremabitur contra hoc quod ipse sanctos occidit et occidendo delectabatur. Hi odient fornicariam, idest impiorum massam, de ipsis erunt, quia unus odiet alium in Inferno, et si posset vellet unus alium devorare. Unde affectu se invident qui se affectu oderunt in mundo. Et desolatam facient, fraudulenter seducendo unus alium, ut postea gemant in Inferno. Amisso enim solatio. Et nudam, omni virtute quae est vestimentum animae. Et carnes ejus manducabunt, idest delectationes ejus carnales, quas hic habuit, manducabunt, tamen occasionaliter, quia de hoc vermis interior cruciabit et ignis exterior. Ad literam concremabit. Isaias in fine, vermis eorum non morietur et ignis eorum non extinguetur. Jacob. 5, agite nunc, divites, plorate ululantes in miseriis vestris quae evenient vobis: aurum et argentum vestrum aeruginavit et aerugo eorum in testimonium erit vobis et manducabit carnes vestras, sicut ignis. Ibi Glossa, quia luxuriosas animas et exterius saeviens flamma et interius pungens dolor suae tenaciae accusabit. Et illam. Glossa, in memoria venit eis, quod possent poenas quas sustinent evitasse, et per eleemosynas redemisse, quod erit eis magna poena. Et ipsam igne. Vel ambulate in flammis quas succedent vobis. Et quia haec justo Dei judicio evenient reprobis; ideo subjungit, Deus enim dedit, idest permisit. In corda eorum, ut faciant quod placitum est illi, idest bestiae. Ut dent regnum suum bestiae, idest concedant et consentiant super se regnare Diabolum et Antichristum, et ei suam potestatem attribuant. Simile habetur Rom. 1, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quae non conveniunt. Donec consumentur verba Dei: quasi dicat: hi ita et praemiis electorum quae in fine mundi complebuntur. Vel verba Dei vocat Dei ordinationem de adimpletione numeri electorum. Nam usque ad illud tempus permittentur mali cum bonis regnare, sicut palea cum grano. Sed completo numero electorum ventilabitur area domini, et palea comburetur igni inextinguibili, et granum in horreum domini recondetur, ut dicitur Matth. 3. Et mulier quam vidisti est civitas magna, idest reproborum universitas, vel Romana civitas. Quae habet regnum super reges terrae, quia omnes ei serviunt. Loquitur autem Joannes pro tempore Antichristi. Multitudo vero malorum dicitur mulier, propter mollitiem vitae et artem fallendi. Dicitur civitas, propter collectionem multorum et convenientiam in malo. Dicitur magna, propter magnos qui in ea sunt, vel propter superbiam. Unde etiam dicitur habere regnum, idest potestatem et dominium, super reges terrae. Quia omnes reges serviunt ei publice, et ad literam coacti obediunt principes. Dicitur etiam meretrix, quia Diabolo corruptori se subjicit. Dicitur autem Babylon, quia confusa est et confundit; et ideo aeterna confusione erit confusa, Jerem. 10, congrega de terra confusionem tuam, quae habitas in confusione.