|
Et post haec vidi et cetera. Hic incipit decimum octavum capitulum,
et sexta visio, in qua agitur de damnatione malorum futura. A
principio siquidem libri, egit Joannes de his, quae facta sunt in
Ecclesia a primo statu ejus usque ad finem mundi. Hic incipit agere
de his quae fient circa membra Ecclesiae, in die, et post diem
judicii. Quia membra putrida abscindentur, et projicientur in lutum
Inferni. Sana vero in melius mutata ascendent in gaudium Paradisi.
In hac autem sexta visione agitur de membris putridis: ubi
describuntur poenae, quas habebunt in Inferno. Continet autem visio
haec, tria capitula: scilicet decimum octavum, decimum nonum et
vigesimum. Dividitur autem hoc praesens capitulum in duas partes. In
prima ponitur casus Babylonis, idest malignae congregationis. In
secunda ponitur exultatio sanctorum de vindicta malorum, ibi, exulta
super eam in prima parte procedit Joannes hoc modo. Primo describit
casum Babylonis. Secundo docet cavendum esse ab ea. Describit
fletum et planctum malorum inconsolabiliter. Volens ergo Joannes
ostendere poenas, quas patientur impii in Inferno, pro singulis
peccatis: primo agit de poena Babylonis. Secundo de poena bestiae,
et pseudoprophetae. Tertio de poena Diaboli, quo damnato erit
finis. Ut autem major fides adhibeatur, in principio ostendit istam
damnationem a Christo praedicatam fuisse. Dicit ergo, et post haec,
idest post quinque visiones, de quibus actum est usque huc, vidi,
spirituali visu. Alium Angelum, idest Christum, qui dicitur
Angelus, quia missus. Et alium, quia differt ab aliis Angelis,
sicut dominus a servis. Descendentem in carnem. De caelo, idest de
invisibilitate. De quo descensu dicitur in Psal.: domine inclina
caelos tuos, et descende. Isa. 64, utinam disrumperes caelos et
descenderes, habentem potestatem magnam, idest aequalem Deo patri,
licet occultam. Tunc ait Isa. 45, vere tu es Deus absconditus.
In secundo adventu erit manifesta potestas ejus. Matth. 24,
veniet cum potestate magna et majestate. Et terra, idest Ecclesia
situ infima super nihilum fundata, firmiter stabilita, cultu et
attritione fecunda, vacatione spinosa. Illuminata est a gloria ejus,
idest a praedicatione ipsius gloriosa, quam scilicet gloriosa reddebant
miracula quae faciebat, et sanctitas vitae ejus. Luc. 13, omnis
populus gaudebat in universis, quae gloriose fiebant ab eo. Isa.
9, habitantibus in regione umbrae mortis et cetera. Vel terra,
idest humana natura, illuminata est a gloria ejus, a divinitate sibi
eam uniente in unitate personae. Psalm. in voluntate tua deduxisti
me, et cum gloria suscepisti me, idest meam naturam, dicit David.
Isa. 60, surge illuminare Jerusalem, quia venit lumen tuum, et
gloria domini super te orta est. Vel terra, idest fidelis anima,
illuminata est a gloria ejus, idest a fide caelitus data, quam facit
filius Dei, quod est gloria magna. Joan. 1, dedit ei potestatem
et cetera. Et exclamavit, idest excellenter claruit praedicando, in
fortitudine, idest audacter et constanter sine omni timore et
dubitatione. Quia quod dixit, non potuit carere effectu. Unde
Isa. 58, praedicatori, clama ne cesses exalta vocem tuam, et
annuncia populo meo scelera eorum. Dicens, cecidit, cecidit
Babylon, idest congregatio mala confusione digna. Geminatio verbi
cadendi, et postea in Infernum. Vel bis dicit, cecidit, propter
duplicem damnationem, animae scilicet et corporis, ut dicit Glossa.
Unde Jerem. 17, duplici contritione contere eos. Psalm.
operiantur sicut diploide confusione sua. Item geminatio verbi cadendi
notat damnationis continuationem, ut dicit Gregorius. Item forte
geminam causam damnationis ostendit geminatio verbi: scilicet peccatum
omissionis et peccatum transgressionis: vel peccatum spirituale et
peccatum carnale, per quae sit homo habitaculum Daemonum. Unde,
quasi assignans causam casus, subjungit: et facta est habitatio
Daemoniorum, per peccata, et ideo cecidit: ut dicit Glossa. Et
custodia omni spiritus immundi, et custodia omnis volucris immundae et
odibilis, idest sedes et locus, seu receptaculum peccatorum carnalium
et spiritualium, per quam Daemones habitant in homine sicut Christus
per gratiam. Unde Glossa: Daemones in pravis cordibus, pro carnis
illecebris, sunt immundi; pro mentis elatione volucres et odibiles.
Unde Eccle. 10, odibilis est coram Deo et hominibus superbia, et
execrabilis omnis iniquitas gentium. Custodia autem dicitur, quando
per contemptum confusionis peccatum in corde custoditur. Oseae 13,
colligata est iniquitas Ephraim, absconditum peccatum ejus. Haec
custodia mala est, quia inde habetur poena aeterna. Unde sequitur
ibi, dolores parturientis venient ei. Vel forte ideo, et se ipsos,
etiam Diabolum custodiunt. Unde Isa. 34, et erit cubile
draconum, et pascua struthionum, et occurrent Daemonia,
Onocentaurus et cetera. Jerem. 50, habitabunt dracones cum fatuis
ficariis, et inhabitabunt in ea struthiones: et quare hoc? Quia de
ira fornicationis ejus, idest de fornicatione corporali vel
spirituali, irascitur Deus. Biberunt omnes gentes, communiter. Et
reges terrae fornicati sunt cum illa, idest majores sicut minores
peccaverunt. Isa. 24, erit sicut populus sic sacrificia; sicut
servus, sic dominus ejus; sicut ancilla sic domina ejus. De hac
fornicatione dicit Psalm.: perdidisti omnes qui fornicantur abs te.
Et mercatores terrae. Glossa, idest avari, qui animas suas vendunt
ambitione saecularium. Eccle. 10, nihil iniquius, quam amare
pecuniam. Hic enim et animam suam venalem habet, quoniam in sua vita
projecit intima sua. De virtute deliciarum ejus divites facti sunt,
idest de peccatis per quae acquiruntur divitiae. Quia omnis dives
iniquus, vel habens iniquitatem. Eccle. 11, si fueris dives, non
eris immunis a peccato. De his divitibus dicit Psalm.: divites
egerunt et esurierunt. Jac. 5, divitiae vestrae putruerunt.
Psalm.: melius est modicum justo super divitias peccatorum multas.
Et audivi. Descripto casu Babylonis monet cavendum a consortio
malorum, qui casu involvuntur, et a malis actibus per quos fit casus.
Dicit ergo, et audivi, idest intellexi, aliam vocem, idest divinam
inspirationem, vel Christi et suorum praedicationem. Quae dicitur
alia, quia cum prior sit de malorum condemnatione, haec est de bonorum
commonitione. De caelo factam, idest pro caelo, idest pro Ecclesia
quae mysteria Christi celat infidelibus et indignis, quae etiam
dicitur casa elios, idest domus solis, sicut dicitur Isa. 19,
domus solis vocabitur una. Dicentem, exite de illa, scilicet de
consortio meretricis, sive de mundi malitia. Populus meus, idest ne
faciatis opera ejus. Et ne participes sitis delictorum ejus,
consentiendo eis. Nam facientes et consentientes pari poena
constringit. Unde sequitur: et de plagis ejus non accipiatis: quasi
dicat: si non fueritis similes in vita, non eritis similes in poena.
Jerem. 51, egredimini de medio ejus populus meus, ut salvet
unusquisque animam suam ab ira furoris domini. Numer. 16, recedite
a tabernaculis hominum impiorum, et nolite tangere quae ad eos
pertinent, ne involvamini in peccatis eorum. Quoniam pervenerunt
peccata ejus usque ad caelum: quasi dicat: propter hoc fugite a
consortio malorum quoniam pervenerunt peccata eorum usque ad caelum,
idest adeo creverunt, quod plus crescere non possunt: vel usque ad
contemptum Dei per desperationem, et blasphemationem, et peccatorum
enormitatem. Gen. 18, Sodomorum et Gomorrhaeorum clamor
multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis. Jerem.
51, curavimus Babylonem, et non est sanata: derelinquamus eam, et
eamus unusquisque ad terram suam, quoniam pervenit usque ad caelos
judicium ejus, idest peccatum pro quo vindicanda est, et elevatum est
usque ad nubes. Et recordatus est dominus iniquitatum ejus; qui prius
videbatur oblitus, cum permitteret prosperari, dissimulans peccata
hominum propter poenitentiam, ut dicitur Sap. 11. Sed multi
abutuntur ejus patientia, quia ipso dissimulante et expectante, ipsi
audacius peccant. Unde Job 24, et dedit ei Deus locum
poenitentiae, et ipse abutitur eo in superbia. Eccle. 8, quia non
profertur cito contra malos sententia, absque ullo timore filii hominum
perpetrant mala. Et tamen peccator ex eo, quod centies facit, malum
et per patientiam sustentatur, ego cognovi, quod est bonum timentibus
Deum. Reddite. Posita monitione ad sanctos, ut fugiant
Babylonem, ponit ejus condemnationem. Et assignat tria, quae
debentur reprobis, pro malis, quae faciunt in sanctos. Primum est
poena culpae respondens. Secundum est ut, sicut ipsi malam habuerunt
intentionem in persequendo sanctos, sic habebunt impatientiam in
sustinendo poenam; et sic duplicabitur poena; quia intus uret
impatientia, exterius seviet poena. Tertium est, ut secundum
mensuram voluptatis malae, mensuretur tormentum poenae. Dicit ergo
dominus ad sanctos qui hoc modo affliguntur a malis. Reddite illi,
scilicet Babyloni, idest malorum congregationi, qui vos comprimunt et
affligunt. Sicut et ipsa reddidit vobis: sicut ipsa vos punivit
injuste, ita vos ipsam juste puniendam nuntiate. Poena, quam sancti
modo sustinent, est ad purgationem: sed poena quae nuntiatur malis
futura, erit ad condemnationem. Unde Glossa: sicut vindictam meam
de vobis, qui purgamini, exercuit ad salutem, sic vos injuriam meam
vindictae illic ad condemnationem. Et duplicate duplicia, idest
puniendos nuntiate in corpore et in anima, licet ipsi tantum in corpore
vobis poenam intulerint. Animae enim nolenti nullus potest nocere.
Matth. 10, nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non
possunt occidere. Et ne forte aliquis putaret, quia ipsi non
meruissent duplicem poenam istam, ideo dicit, secundum opera ejus.
Glossa, idest secundum quod ipsi peccaverunt. Licet enim ipsi
tantummodo sanctis nocuerunt in corpore, tamen ipsi mente et corpore,
idest voluntate et opere peccaverunt, et ideo juste in anima et corpore
punientur. Jerem. 17, duplici contritione contere eos. Jerem.
50, reddite ei secundum opus suum, juxta omnia quae fecit facite
illi, in poculo quod miscuit vobis, poenam inferendo, miscete illi
duplum, idest duplicem poenam, scilicet in corpore et anima ipsam
habituram nuntiate. Item duplum dicit, quia habebunt poenam
exterius, et impatientiam interius; sive ignem exterius, vermem
conscientiae interius. Quantum glorificavit se, honores appetendo,
vel in honoribus gloriando, et deliciis fuit, carnalibus, scilicet in
ipsis indebite delectando, tantum date, idest dandum nuntiate.
Tormentum et luctum. Glossa: tormentum in corpore, luctum in
anima. Unde tormentum, respondet deliciis. Luctus gloriae. Et
nota, quod tantum et quantum non dicitur hic aequalitate quantitatis,
sed proportione generis: hoc est dicere: qui multum peccavit
puniendum, secundum exigentiam culpae puniendum praedicate. Isa.
vigesimo septimo: in mensura contra mensuram cum abjecta fuerit
judicabo eam. Matth. 7, eadem mensura qua mensi fueritis remetietur
vobis. Deut. 25, juxta mensuram peccati erit et plagarum modus.
Praecipua autem causa damnationis Babylonis est superbia. Unde
subdit, quia in corde: quasi dicat: merito damnabitur Babylon; quia
in corde suo dicit, superbiendo et gloriando. De donis Dei sibi
attribuendo, sedeo, ut regina, idest de honore et dignitate mea
mentiri non timebo. Et vidua non sum, quia multos habeo
consolatores, et multas consolationes. Et luctum non videbo, quae
mihi minantur Christi discipuli. Meritis enim peccatorum suorum sic
excaecantur mundani, ut nec sibi spoliari prosperis timeant, nec
opprimi adversis. Contra quos dicitur Job 21, ducunt in bonis dies
suos, et in puncto ad Inferna descendunt. Ideo dicitur Eccle.
11: in die bonorum ne immemor sis malorum: et in die malorum, ne
immemor sis bonorum: quoniam facile est coram Deo, in die obitus
retribuet unicuique juxta vias suas, et ideo in merito jactantiae et
superbiae. In una die, judicii, venient plagae ejus, idest ultiones
debitae peccatis suis. Et quae sint haec plagae ostendit. Mors,
idest carentia visionis Dei, quod est vita animarum. Et luctus pro
acerbitate poenarum. Et fames, idest defectus omnis boni. Haec tria
respondent tribus de quibus jactatam se dixerat, sedeo, ut regina.
Contra hoc praedicitur futura mors aeterna, de qua dicitur: sicut
oves in Inferno positi sunt, mors depascet eos, contra hoc, quod
dicitur, vidua non sum, praedicitur fames futura, idest consolationes
et omnis boni defectus: de qua fame dicitur Deut. 32, consumentur
fame, devorabunt eos aves, morsu amarissimo. Contra quod dixerat,
luctum non videbo, praedicitur luctus aeternus, de quo Matth. 8,
ibi erit fletus et stridor dentium. Erit autem miserabilis fletus
ille, quia lacrymae illae tam calidae erunt, quod comburent corpora,
sicut dixit quidam de patribus discipulo suo, ploremus (inquit)
filia, antequam veniamus in locum, ubi lacrymae comburunt corpora:
praesens luctus, sive praesentes lacrymae abstergunt futuras. Nam qui
modo plorat non plorabit in futuro, sed potius ridebit. Unde Luc.
6, beati qui lugetis, quia ridebitis: et e contra, qui modo
rident, in futuro plorabunt. Unde ibidem: vae vobis, qui ridetis,
et plorabitis et flebitis vos. Prov. 14, risus dolore miscebitur,
et extrema gaudii luctus occupat. Sunt autem quinque genera
lacrymarum, quae hic habentur a sanctis. Primae sunt lacrymae
contritionis, quae fiunt pro peccatis propriis: de quibus Psalm.
lavabo per singulas noctes lectum meum et cetera. Secundae sunt
lacrymae compassionis, quae fiunt pro peccatis et miseriis aliorum.
De quibus dicitur Jerem. 9, quis dabit capiti meo aquam, et oculis
meis fontem lacrymarum, ut plorem die ac nocte, interfectos filiae
populi mei? Tertiae sunt lacrymae devotionis quae fiunt ex
consideratione beneficiorum Dei: de quibus dicitur in Psalm. cibabit
nos pane lacrymarum, et potum dabit nobis in lacrymis in mensura.
Primae significatae sunt, Exod. 14, per aquas Marath. Secundae
4 Reg. 2, per aquas Jericho. Tertiae 2 Reg. 24, per aquas
Bethleem, quas sitiebat David. Unde dicitur ibi, desideravit
David aquam de lacu, et ait: siquis daret mihi aquam de cisterna,
quae est in Bethleem, prope portam. Quartae lacrymae sunt doloris
pro incolatu hujus miseriae: de quibus dicitur Thren. 1, plorans
ploravit in nocte (miseriae praesentis) et lacrymae ejus in maxillis
ejus. Quintae sunt lacrymae amoris, ex desiderio caelestis patriae:
de quibus dicitur in Psalm.: super flumina Babylonis, sedimus et
flevimus et cetera. Job 16, oculus meus stillat ad Deum: et hae
ultimae significatae sunt Judic. 1, et Josue 15, irriguum
superius, et irriguum inferius, quod dedit Caleph Asae filiae suae.
Haec quinque genera lacrymarum sunt quasi porticus probaticae
piscinae, in qua lavabantur hostiae domino offerendae; ubi descendens
Angelus domini movebat aquam, et quicumque descendebat in eam
sanabatur, Joan. 5. Sequitur. Et igni comburetur aeterno.
Matth. 25, ite maledicti in ignem aeternum. Isa. ultimo, ignis
eorum non morietur, nec poterit Babylon resistere. Quia fortis est,
Deus. Glossa, idest precibus non flectitur. Proverb. 6, zelus
et furor viri non parcet in die vindictae: nec acquiescet cujusquam
precibus, nec recipiet pro redemptione dona plurima. Et vere fortis
est, qui judicabit illam Babylonem reginam. Omnes enim sine
personarum acceptione, secundum sua merita judicabit; et qui majores
fuerunt hic, gravius punientur aliis paribus. Sap. 6, judicium
durissimum in his qui praesunt fiet, exiguo autem conceditur
misericordia: potentes potenter tormenta patientur. Non enim
subtrahet personam cujusquam dominus, qui est omnium dominator, nec
reveretur magnitudini cujusquam. Fere hoc totum, quod hic dicitur,
sumptum est de Isa. 47, ubi Isa. loquens ad Babylonem, ait:
audi haec delicata habitans confidenter, quae dicis in corde tuo, ego
sum, et non est praeter me amplius, non sedebo vidua, et ignorabo
sterilitatem: venient tibi subito haec duo in una die, sterilitas et
viduitas: universa venient super te, propter multitudinem malefactorum
tuorum, et propter duritiam incantatorum tuorum. Et flebunt, idest
dolorem in animo patientur, quia in illa fuerunt fundati. Et plangent
se super illam reges terrae. Glossa, idest principes saeculi,
dolorem cordis ostendent. Et ita duplex dolor hic exprimitur, quem
habebunt divites hujus mundi: unum interiorem, timorem scilicet
conscientiam remordentem eos de malis quae fecerunt, et de bonis quae
omiserunt: et alium dolorem exteriorem in igne cruciante et comburente
corpora eorum, quae in deliciis nutrierunt, et nullam poenitentiam hic
fecerunt, vel facere noluerunt. Et ideo dicitur Joel 1, flete et
ululate, qui bibitis vinum in dulcedine. Matth. 24, tunc plangent
omnes tribus terrae: erit autem planctus ille continuus et
inconsolabilis. Jerem. 31, plorans filios suos noluit consolari,
quia non sunt. Deinde ostendit Joannes: qui sunt illi reges, qui
ita dolebunt: qui cum illa fornicati sunt, et in deliciis vixerunt.
Vidua in deliciis vivens mortua est, prima morte: et obnoxia
secundae. Proverb. 19, non decent stultum deliciae, qui scilicet
nescit uti. Job 30, esse subjectos delicias computabunt filii
stultorum et ignobilium. Eccle. 2, dixit in corde meo, vadam, et
deliciis affluam, et fruar bonis: et vidi quoque quod haec est
vanitas, risumque reputavi errorem. Vel reges terrae, dicuntur
illi, qui bene regunt carnem suam et animam suam, vel substantiam suam
terrenam, tamen aliquando fornicati fuerunt corporaliter et
spiritualiter, et ideo dolebunt quod illis quos sic videbunt et audiunt
puniendos, nunquam similes fuerunt. Et huic sententiae concordat quod
sequitur: et cum viderint fumum incendii ejus, idest incendium ejus
fumosum, de quo Isa. 34, convertentur torrentes ejus in picem
ardentem nocte et die, et non extinguetur in sempiternum, et ascendet
fumus in generatione et generatione, longe stantes, propter timorem
tormentorum ejus. Sed in quo statu erunt reges isti? Si in
Inferno, quomodo ergo longe stantes propter timorem tormentorum ejus?
Si in caelo, quomodo ergo dolebunt? Si in mundo, quomodo
videbuntur? Solutio. Quaedam Glossa exponit hoc de malis regibus:
et tunc dicendum est, quod in Inferno cum Babylone, idest cum impia
multitudine: et stabunt longe voluntate, sed non actu, ut dicit
Glossa, quia vellent surgere, sed non poterunt, ita timebunt
tormenta, quae non solum videbunt in aliis, immo quae sentient in se
ipsis. Si autem intelligatur de bonis regibus, qui terram suam bene
regunt; tunc potest dici, quod in mundo stantes, dolebunt de poena
malorum, quam audient ipsos patientes et passuros; et de hoc quod
nunquam illis similes fuerunt. Quod autem, quaeritur quomodo videbunt
poenam illorum, dicimus, quod oculo fidei, dicentes, ipsi majores
adhuc viventes, si de bonis intelligatur, vel jam in Inferno
lugentes, si de malis accipiatur. Vae, vae civitas illa magna
Babylon, quae est mundus, sive omnium malorum congregatio, civitas
illa fortis, ad mala facienda, sed debilis ad bona: de qua
fortitudine dicitur Isa. vae, vae, induens duplicem poenam malorum,
in corpore et anima, ut dicit Glossa. Jerem. 17, duplici
contritione contere eos. Exod. 16, accidit tibi post omnem
malitiam, vae, vae tibi dicit dominus Deus. Quoniam una hora,
idest subito veniet, et cito. Joel 3, reddam vicissitudinem vobis,
cito velociter. Job 21, ducunt in bonis dies suos et cetera. Et
negotiatores terrae flebunt et lugebunt super illam Babylonem scilicet
damnatam, quoniam merces eorum nemo emet amplius. Sed numquid tunc
mercatores vel negotiatores habebunt merces ad vendendum? Praeterea de
quibus negotiatoribus loquitur Joannes? Solutio. Glossa dicit,
quod Joannes loquitur de utrisque negotiatoribus, scilicet
temporalibus et spiritualibus. Ad literam enim negotiatores, qui in
mundo merces suas et negotiationes suas fecerunt fraudulenter, et
fraude divitias congregaverunt, dolebunt in morte, et in judicio, et
in Inferno, de hoc, quod omnino deficientibus terrenis divitiis, vel
derelictis, in quibus posuerunt amorem suum et gloriam, videbunt se
expositos paupertati, dolori, et angustiae maximae. Unde dicit
Glossa, flebunt et lugebunt, quia illos perire dolebunt, in quibus
suam deputabant prosperitatem, et non potuerunt amplius vendere vel
emere, quod erat eorum vita. Proverb. 11, non proderunt divitiae
in die ultionis. Ezech. 7, argentum eorum et aurum, non valebunt
liberare eos. Vel spirituales mercatores et mali sunt, qui caelum
dant pro terra, ut avari; aeterna bona pro caducis, ut ambitiosi;
justitiam pro pecunia, ut advocati; gloriam Dei pro laude humana, ut
hypocritae; sacramenta pro denariis, vel alia spiritualia pro
temporalibus, ut simoniaci: de quibus dicitur Ezech. 27,
negotiatores tui a multitudine cunctarum divitiarum argento, ferro,
stagno, plumbo, repleverunt nundinas suas. Argentum dicit sapientiam
saecularem, ferrum dicit potestatem temporalem, stagnum sanctitatis
simulationem, plumbum vero carnalem delectationem. Circa haec
negotiantur multi, qui postea tanto amplius dolebunt, quanto plus
debito haec dilexerunt. Unde Ezech. 28, negotiatores populorum
sibilabunt et cetera. Duplicatur autem verbum pertinens ad luctum,
quia tales plorabunt et dolebunt in morte, de duobus specialiter:
scilicet de amissione rei amatae, et cum tanto labore acquisitae, et
de poena pro amore illo illicito inflicta. Joannis 2, auferte ista
hinc, et nolite facere domum patris mei, domum negotiationis.
Scriptum est enim: domus mea, domus orationis et cetera. Vos autem
fecistis eam speluncam latronum. Zach. ult.: non erit ultra
mercator in domo Dei. Deinde enumerat Joannes merces illas, in
quibus maxime delectati sunt illi mercatores, seu negotiatores, de
quibus amissis dolebunt. Et primo ponit illas quibus abusi sunt per
sensum et usum in acquirendo, et retinendo, et expendendo: dicens,
merces auri: quasi dicat: re vera, merces eorum nemo emet amplius,
quae tamen non viles reputantur, immo carae, et pretiosae, quae
sunt, merces auri et argenti, scilicet nemo emet. Et lapides
pretiosi, qui antonomastice dicitur carbunculus. Et margaritae,
idest cujuscumque lapidis pretiosi. Et byssi, quod est linum Aegypti
candidissimum. Et purpurae, et serici, et coccini, quod est flos,
unde fit tintura pulcherrima: supple, merces eorum nemo emet, quae
valde cara, et desiderabilia venduntur. Et omne lignum thyinum,
idest cedrinum nemo emet. Et omnia vasa eboris, nemo emet. Et omnia
vasa de lapide pretioso facta vel ornata nemo emet. Et aeramento et
ferro, et marmore, idest vasa de illis metallis facta, nemo emet.
Et cinnamomum et amomum, quibus delectatur odoratus et gustus nemo
emet, et supple mercem, odoramentorum, quorumcumque. Et
unguentorum, quorumcumque. Et thuris, et vini, et olei, et
similae, et tritici, et jumentorum, et ovium, et equorum, et
rhedarum, idest quadrigarum, et mancipiorum, et animarum hominum,
idest viventium hominum, mercem scilicet horum nemo emet. Per hoc
autem, quod dicit, animarum hominum, innuit, ut dicit Glossa, quod
quidam cum venduntur fuerunt tantum servi corpore, ut Joseph, quidam
autem, et animo et corpore, ut Aegyptius venditus Judaeis, eorum
viam et cultum custodiens. Item Paganis eorum idola colentibus.
Unde mancipia proprie dicuntur illi qui tantum corpore serviunt
emptoribus suis, et non mente, sicut Joseph servivit Pharaoni
corpore, sed mente Deo: animae vero hominum dicuntur, quae serviunt
et mente et corpore. Vel mancipia dicuntur illi servi, qui ad tempus
venduntur: animae vero hominum dicuntur illi, qui venduntur
simpliciter, idest per totam vitam suam. Et poma tua, desiderii
animae tuae, idest quae desiderabat anima tua, vel poma desiderii
animae tuae, idest minora bona quae desiderabiliter dilexisti,
discesserunt a te, idest quaecumque munera desiderabilia amisisti; et
si immoderate illis adhaeseris, per amorem punieris. Et omnia pinguia
et praeclara perierunt a te, idest quaeque delectabilia. Sapient.
5, transierunt haec omnia tamquam umbra; et non solum tamquam umbra;
immo sicut fumus, qui relinquit post se amaritudinem et nigredinem:
sic quamvis rerum delectabilium transeat praesentia, tamen remanebit in
mente pravae dulcedinis pungens memoria. Unde super illud Jacob.
5, aerugo eorum in testimonium vobis erit, dicit Glossa, quia
intelligent se male congregasse ea, quibus non indigebant ad usum
vitae. Praeterea gravius punientur, et amplius, illa jam non
invenient, idest non vendentur, quia tunc non erit tempus neque locus
negotiandi sed pro transacta negotiatione recipiendi. Mercatores
horum, idest praedictarum mercium, qui divites facti sunt ab ea,
Babylone idest negotiationibus factis in ea, longe stabunt, quia jam
non poterunt talia de cetero exercere. Vel longe stabunt, idest stare
longe ab ea desiderabunt, tamen non poterunt. Vel longe stabunt,
voluntate, idest dolebunt, quod non longe steterunt ab ea, per vitae
dissimilitudinem, propter timorem tormentorum ejus, idest propter
tormenta ejus, in quibus ipsi erunt, quorum continuatio semper
timebitur, et praesentia semper sentietur, flentes, pro commissis.
Et lugentes, pro omissis. Item per hoc notatur continuatio doloris
eorum, ac dicentes, prae nimio dolore, vae, vae, idest poena
corporis et animae, vel sensus et damni, civitas illa magna, idest
mundus, seu malorum multitudo: quasi dicat: duplici miseria afflicta
est illa civitas: scilicet animae et corporis; sensus et damni;
praesentis et futuri. Quae amicta erat purpura, et bysso, ut dives
epulo. Luc. 15. Bysso, propter mollitiem carnis, purpura ad
oculos, propter vanitatem. Et cocco, idest panno violaceo, vel
roseo. Et deaurata est auro, et lapide pretioso, et margaritis.
Sed numquid haec erunt in Inferno? Constat, quod non. Sed signa,
vel notae horum erunt ibi. Reprobi enim retinebunt in Inferno signa
et memoriam felicitatis terrenae, quam habuerunt in mundo, quod erit
eis in augmentum et cumulum poenae: haec autem signa, sive notae,
nihil aliud erunt quam maculae, quas abusu divitiarum terrenarum
contraxerunt, quae in perpetuum cremabuntur, quia semper comburentur,
et numquam consumentur. Eccles. 27, conteretur cum delinquente
delictum. Sap. 14, quod factum est cum eo qui stat, similiter
tormenta patientur. Hoc totum ab illo, mercem auri, potest exponi
moraliter de hypocritis, qui merces pretiosas venales deferunt mundo,
scilicet virtutes, vel virtutum opera, quae faciunt ut laudentur, et
ita pro vanagloria, vel favore humano vendunt omnia quae faciunt. De
quibus dicitur ironice, Matth. 25, ite potius ad ementes et
vendentes, et emite vobis. Sed tunc, idest die mortis vel die
judicii non erit qui emat, quia omnibus apparebit falsitas et ignominia
nuditatis eorum. Unde Nahum 3, revelabo pudenda tua in facie tua,
et ostendam gentibus nuditatem tuam, et regnis ignominiam tuam, et
projiciam super te abominationes tuas, et contumeliis te afficiam.
Loquitur ad Ninivem, quae interpretatur sponsa; et significat
hypocritam, cujus confusio tanto major erit, quanto sanctior modo
videtur. Nunc praetendunt hypocritae, et simulant se habere aurum
sapientiae divinae, argentum, spiritualis eloquentiae, lapidem
pretiosum vel carbunculum, Christum, vel eminentiam conversationis
sanctae, margaritam, idest candorem vitae apostolicae, byssum, idest
sanctorum justificationem, purpuram, idest martyrii amorem, sericum,
idest virginitatis splendorem, coccum, idest charitatem, lignum
thyinum, idest constantiam indeficientem, quia hoc lignum imputribile
est, ebur, castimoniae, virtutum pulchritudinem. Aes,
longanimitatis vel fortitudinis, ferrum, patientiae vel sublimitatis,
marmor, invictae humilitatis, cinnamomum, idest pallorem patientiae
vel poenitentiae, amomum, opinionis redolentiam, et odoramentorum et
unguentorum, idest donorum spiritus sancti. Et thuris, idest
devotionis et nimiae compunctionis. Et oleum, idest pietatis, sive
compassionis, et similae, idest puritatis, et tritici, idest
firmitatis. Et jumentorum, idest laborum spiritualium, et omnium
ovium, idest simplicitatis et innocentiae, et equorum, idest
fortitudinis, et strenuitatis, et rhedarum, idest auxilii, et
consilii ad supportanda onera infirmorum, et mancipiorum, idest mutui
servitii et administrationis, et animarum hominum, id est
irrationabilitatis. Horum omnium merces se simulant habere
hypocritae, et vendunt pro laude hominum. Sed tunc nemo emet, quia
apparebit ignominia eorum. Unde adhuc sequitur, et poma desiderii
animae tuae, idest odorem bonae famae, quae pro omnibus desiderant
hypocritae, discesserunt a te. Quia tunc erit pro suavi odore
foetor, ut Isa. 3, et omnia pinguia, idest omnis devotio, et
praeclara, idest omnis bona conversatio, perierunt a te, idest
peribunt ab hypocritis: et amplius illa jam non invenientur, idest
vendentur. Quia omnium hypocritarum malitia, prius latet, tunc
manifesta erit. Hoc etiam totum exponit Glossa, de haereticis,
quorum merces in hoc tempore aliquo modo cognosci possunt, sed in fine
saeculi, a nullo poenitente ementur. Quia ab omnibus manifeste
cognoscetur eorum dolus et falsitas. Ipsi modo habent multas merces,
quas vendunt incautis. Habent enim aurum, mundanae sapientiae,
argentum, saecularis eloquentiae, lapides pretiosos, idest
praedicatores exterius religiosos, sed intus perniciosos, quales sunt
pseudo prophetae et haeresiarchae. Et margaritas, idest doctores
duros incompassibiles, qui docent errores, byssum, idest hypocritas,
qui justi apparent. Et purpuram, idest martyres suos, sericum,
idest exteriorem integritatem, qua palliant mentis corruptionem,
coccum, idest simulatam charitatem, qua operiunt suam crudelitatem,
lignum thyinum, idest obstinationem in malo, quae videtur incautis
constantia in bono, ebur, simulatam virtutum pulchritudinem, quae
tegit spurcitiam vitiorum, aes, erroneam praedicationem, qua simulant
se habere et docere fidei rectitudinem, ferrum, idest simulatam
patientiam, qua palliant deceptionis acumen, marmor, idest simulatam
obedientiam, qua palliant suam rebellionem contra Ecclesiam,
cinnamomum, et amomum, et odoramentorum mercem, idest exteriorem
sedulitatem orationum, quibus simplices decipiunt, et viduarum domos
comedunt. Et unguentorum mercem, idest honorem, et reverentiam,
quam Christo se exhibere dicunt. Et thuris mercem, idest devotionis
simulationem. Et vini mercem, idest simulatam compunctionem. Et
olei mercem, idest simulatam pietatem, similae mercem, idest
puritatem conscientiae, non veram, sed simulatam. Et tritici
mercem, idest doctrinam Christi quam dicunt se habere. Et jumenta,
et oves, et equos, et mancipia, et animas hominum, se dicunt
habere, jumenta, domini idest fortes laboratores, qui portant onera
aliorum. Sicut docet apostolus, Galat. 6, alter alterius onera
portate. Oves, dicuntur Matth. 11, ecce ego mitto vos, sicut
oves, in medio luporum et cetera. Equos, dicunt se habere. Et
rhedas, idest praedicatores veloces qui fidem Christi discurrendo,
vel velociter portant per universum orbem. Dicunt etiam habere
mancipia, et animas hominum, illos qui dicuntur credentes eorum;
dicunt se habere, poma desiderii animae suae, idest virtutes quibus
sanctorum imitantur vitam. Unde per totum orbem suum effundunt
odorem. Sicut dicit apostolus 2 Corinth. 2, Christi bonus odor
sumus et cetera. Sed haec omnia pro magna parte jam amiserunt
haeretici, et jam pauci emunt merces eorum, et ideo lugent. Sed in
die judicii vehementius lugebunt, quando in poenis positi veraciter
cognoscent errorem suum. Ideo dicitur, poma desiderii animae suae,
discesserunt a te, idest sanctorum virtutes, et opera, quae dicebant
se habere. Et omnia pinguia, et praeclara, idest devotio, et
sanctitas. Perierunt a te Babylon, idest confusa haereticorum
congregatio. Et amplius illa jam non vendent, idest amplius vendere
non poterunt post judicium, vel mortem, quia tunc apparebit omnibus,
quales sunt merces eorum. Et mercatores horum, id est praedicatorum
mercium, idest avari, vel hypocritae, vel haeretici, qui divites
facti sunt ab ea, sua reputatione, cum re vera pauperes sint, longe
stabunt, propter timorem tormentorum ejus. Hoc dicit quia tam avari,
quam hypocritae et haeretici videntes poenam malorum, timentes quod
futurum est magis quam praesens, dolebunt quod longe steterunt ab illa
mala negotiatione et mala congregatione. Nunc amatores mundi longe
stant a Christo, qui sciunt, quod omnes qui pie volunt vivere cum
Christo persecutionem patientur, 2 Tim. 3. Sed tunc longe
stabunt ab ea, quia nullo modo ab eo consolabuntur. Psal. longe a
peccatoribus salus, idest Jesus, qui justificat, non exquiritur.
Et erunt miseri in poenis quas faciunt, sed tunc fugere non poterunt.
Unde Job 6, qui timet pruinam, idest poenam temporalem, et irruet
super eos nix, idest poena aeterna. Prima enim, quia de terra
nascitur, significat poenam praesentem; nix vero, quia de caelo
venit, significat poenam aeternam. Item Job 20, faciet arma
ferrea, et irruet in arcum aereum. Dico quod longe stabunt flentes de
commissis, lugentes, de omissis, ac dicentes vae, vae. Bis,
propter poenam animae et corporis. Ezech. 30, ululate, vae, vae
diei, quia juxta est dies domini. Civitas illa magna, idest mundus,
vel Roma, quae amicta erat bysso, et purpura, et cocco, idest
pretiosis et curiosis vestibus. Et deaurata est auro et lapide
pretioso, et margaritis. Ad literam hic reprehendit Joannes
superfluum apparatum et ornatum vestium mundanorum, et maxime
Romanorum, quae pompa vestium si non esset peccatum, profecto tam
studiose dominus non exprimeret eam in Evangelio, Luc. 16, ubi
dicit, homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, et
epulabatur quotidie splendide, sed postea mortuus est, et sepultus est
in Infernum. Ideo dicitur Isa. 3, pro eo quod elevatae sunt
filiae Sion, idest mundanae mulieres, vel Romanae, et ambulabant
extento collo, decalvabit dominus verticem filiarum Sion, et crinem
earum nudabit. In die illa auferet dominus ornamentum calceamentorum,
et lunulas, et torques, et monilia, et armillas, et mitras, et
discriminalia, et perischelides et cetera. Et erit pro suavi odore
foetor, et pro zona funiculus, et pro crispanti crine calvicium, et
pro fascia pectorali Cilicium. Pulcherrimi quoque viri tui gladio
cadent, et fortes in bello. Et moerebunt atque lugebunt portae ejus,
et desolata in terra sedebit. Si ita minatur dominus mulieribus,
propter superfluum ornatum earum, et viris ipsarum, numquid immunes
erunt clerici et praelati ecclesiastici, qui de patrimonio crucifixi,
hujus ornatum dant nepotibus suis, et supra genus suum de bonis
Ecclesiae maritant, quae re vera furantur pauperibus, quorum sunt
bona Ecclesiae? Unde Isa. 3, vos depasti estis vineam, et rapina
pauperum in domo vestra. Ibi Glossa Hieronymi, qui fuit praelatus,
et scivit statum Ecclesiae: principes quidem nostri, cum pauperes
peccantes publice arguant et confundant, divitibus pejora peccantibus,
nec tamen faciunt: in quorum domo rapina pauperum: et dum opes
Ecclesiae sibi thesaurizant, et in deliciis abutuntur, et quae dantur
ad sustentationem pauperum, sibi reservant, et propinquis
distribuunt, et aliorum inopias suas vel suorum divitias faciunt. Et
bene dixit, vae, vae, quoniam una hora, idest cito destitutae sunt
tantae divitiae. Sap. 5, quid vobis profuit superbia, aut
divitiarum jactantia quid contulit vobis? Transeunt omnia illa tamquam
umbra, idest cito. Infra duobus aggravat Joannes poenam mundanorum.
Primo, quia pristinam felicitatem ad memoriam reducit. Secundo in
hoc, quod velociter defecisse ostendit. Unde conqueruntur ipsi, quod
tali felicitati adhaeserunt. Et omnis gubernator, destitutus est.
Et omnis, qui in lacum navigat, destitutus est. Et nautae,
similiter sunt destituti, et qui in mari operantur navigando, vel
potius naves ad navigandum fabricando, longe steterunt, idest longe
stabunt a sua negotiatione, quia jam amplius exercere illam non
possunt. Vel sicut in hoc mundo longe steterunt a Deo per culpam,
ita longe stabunt in Inferno poenam interminabilem. Mystice autem
ostenditur hic poena malorum praelatorum, ut innuit Glossa.
Gubernatores dicit majores praelatos, ut episcopos, quorum officium
est Ecclesiam gubernare. Sic Noe arcam, et Petrus naviculam
habuit, in qua frequenter dominus sedit. Unde Luc. 5, ascendens
Jesus in unam navem, quae erat Simonis, rogavit eum a terra reducere
pusillum, et sedens in navi docebat turbas. Sic docuit praelatos quod
ipsi deberent facere, scilicet reducere navem a terra, idest
Ecclesiam elongare a cura terrena: et sic turbas docere de navi
reducta a terra. Navigantes in lacum vocat illos, qui ad majorem
praelationem aspirant, sicut dicit Glossa. De quibus dicitur
Eccles. 43, qui navigant mare, enarrant pericula ejus, et
audientes auribus nostris admirabimur. Nautas vocat minores
praelatos, ut decanos, archidiaconos, et alios. De quibus Ezech.
27, gubernatores tui, idest episcopi, et senes Biblii, et
prudentes ejus, idest doctores theologi, habuerunt nautas ad
ministerium variae supellectilis tuae: omnes naves maris, idest
Ecclesiae parochialis, et nautae eorum fuerunt in praelio
negotiationis tuae. Operantes in mari vocat praedicatores. De quibus
Psal. qui descendunt mare in navibus, facientes operationes in aquis
multis, idest in doctrinis, et populis multis, hi omnes male
implentes officium, longe steterunt, idest stabunt a suis
praelationibus degradati, et in profundo Inferni detrusi. 1
Corinth. 15, deinde finis cum tradiderit regnum Deo et patri, cum
evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem. Ezech.
27, a sonitu clamoris gubernatorum tuorum, conturbabuntur classes,
et descendent de navibus suis omnes qui tenebant remum, nautae, et
universi gubernatores tui in terra stabunt, et ululabunt super te voce
magna, et clamabunt a mari. Unde sequitur hic, et clamaverunt cum
dolore et timore, videntes locum incendii ejus, Infernum succensum
igne et sulphure, ut dicitur infra 20. Dicentes prae stupore: quae
similis civitati huic magnae, idest mundo vel Romae, quae fuit in
tanta gloria, et modo est in tanta miseria? Ezech. 27, quae est
ut Tyrus, quae obmutuit in medio maris. Causa hujus damnationis est
amor sive cupiditas terrenorum. De qua dicit, et miserunt pulverem
super capita sua, idest in mente habuerunt terrena, non spiritualia,
per amorem, quoniam domini fuerunt in hoc mundo. Ezech. 27,
supponent pulverem capitibus suis, et cinere spargentur, et
clamaverunt, idest clamabunt prae nimio dolore, flentes, pro poena
sensus, et lugentes, pro poena damni, vel flentes, et lugentes,
idest continue dolentes. Dicentes, vae, vae civitas illa magna.
Duplex vae, duplici fletui respondet Ezech. 27, plorabunt te in
amaritudine animae, ploratu amarissimo, et assument super te carnem
lugubrem, et plangent te, in qua divites facti sunt omnes, qui
habebant naves in mari conducendas de pretiis ejus, idest de mercibus
suis, quae illo pretio emebantur. Tunc quidem divites ad tempus, sed
modo sunt pauperes in perpetuum: tunc habuerunt naves in mari ad
lucrandum, nunc habent merces in amaritudine ad lugendum. Mystice,
habentes naves in mari, sunt rectores Ecclesiarum fluctuantium in mari
hujus saeculi, qui modo ad literam, de pretiis navium ditantur, idest
de redditibus Ecclesiarum. Unde Ezech. 27, in multitudine
divitiarum tuarum et populorum tuorum ditasti reges terrae, idest,
principes Ecclesiae. Unde, et ipsi dicunt Zach. 11, benedictus
dominus, quia divites facti sumus. Sed modo sunt miseri, et pauperes
omnimoda paupertate: sed nec etiam tunc fuerunt divites, sed quasi
divites, quia divitiae quas habebant cito defecerunt, nec eas ferre
secum potuerunt. Proverb. 13, est quasi dives cum nihil habeat.
Psal. simul insipiens et stultus peribunt, et relinquent alienis
divitias suas, et sepulchra illorum domus illorum in perpetuum. Et
infra: ne timueris: cum interierit, non sumet omnia et cetera. Et
hic miser homo cum in honore esset non intellexit, et ideo comparatus
jumentis insipientibus et cetera. Job 20, hoc scio a principio, ex
quo positus est homo super terram, quod laus impiorum brevis sit, et
gaudium hypocritarum ad instar puncti item in eodem, 21, ducunt in
bonis dies suos, et in puncto ad Infernum descendunt. Psal.
dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt et cetera. Jer. 17,
perdix fovit, quae non peperit. Fecit divitias, et non in judicio;
et in dimidio dierum suorum derelinquet eas, et in novissimo suo erit
insipiens, idest apparebit. Exultate super eam et cetera. Secunda
pars capituli in qua agitur de exultatione sanctorum, pro separatione
eorum a malis: et dicuntur hic tria. Primo monet sanctos ad
exultandum. Unde Glossa, postquam praedixit Joannes hanc
damnationem futuram impiis, monet bonos exultare, ut concordent in
divino judicio; quia his damnatis, sequitur eorum remuneratio.
Secundo ut magis gaudeant sancti, ostenditur eis modus punitionis
malorum, et separationis, ibi, et sustulit unus. Tertio ut hinc
abundantius gaudeant de evasione poenae, et separatione societatis
malorum, ostenditur ipsi, quod omnis consolatio subtrahitur malis,
ibi, et vox citharoedorum. Item brevis epilogus praemissorum. Alter
itaque Angelorum Christus: Babylon subversa, et habitatio Daemonum
atque custodia facta. Universitas impiorum damnata, et Daemonum
cruciatibus tradita. Alia vox de caelo, blanda admonitio justis
exhibita, exitus de Babylone, quando separatio fit a confusione,
luctus regum et negotiatorum, dolor superborum et cupidorum, sive
majorum et minorum. Omnes quippe de nimia ejus ruina in Inferno
lugebunt, qui ejus statum in mundo dilexerunt. Dicit ergo, exulta
super eam caelum, idest Angeli secretorum divinorum conscii, et
sancti apostoli et prophetae, qui in hoc mundo pressuras habuistis,
sed futura mala praevidentes sapienter cavistis, quoniam judicavit
Deus vindictam de illa, Babylone, idest impia multitudine; ut sicut
illa bonos oppressit injuste, ita et ipsa juste opprimatur a Deo
judice. Isa. 33, vae qui praedaris, nonne et ipse praedaberis?
Vae, qui spernis, nonne et ipse sperneris? Cum consummaveris
consummationem depraedaberis, et sustulit. Hic ostenditur modus
damnationis malorum, ut magis gaudeant sancti, non de poena illorum,
sed de justitia Dei, quae sine conditione fiet. Unde Psal.
laetabitur justus cum viderit vindictam. Dicit ergo, et sustulit,
idest sursum tulit, honores et divitias conferendo, superbire
permittendo, unus Angelus, idest Christus, qui dicitur, Angelus,
quia missus; et unus, quia invariabilis, semper in eodem statu
manens, fortis, quia aereas potestates devicit. Psal. dominus
fortis et potens, dominus potens in praelio. Jer. 46, fortis
impegit in fortem, et ambo pariter ceciderunt. Lapidem, propter
duritiam obstinationis. Magnus, propter multitudinem et magnitudinem
malorum, molaris, propter circuitum mentis, quo cum mundo volvuntur
in gyro. Psalm. impii in circuitu ambulant. 1 Reg. 25, dixit
Abigail ad David, anima inimicorum tuorum rotabitur quasi in impetu,
et circulo fundae. De primo lapide, idest impia multitudine, dicitur
Job 28, lapidem caliginis, et umbra mortis dividit torrens a populo
peregrinante. Zachar. 12, XV ponam Jerusalem lapidem oneris,
idest onerosum, ut profundius corruat. Exod. 15, descendent in
profundum quasi lapis. Et hoc est, quod sequitur hic, et misit in
mare, idest amaritudinem Inferni, dicens, modo, propter
praedicatores, hoc impetu mittetur, in Infernum. Hoc impetu, idest
cito, et irrecuperabiliter. Quia quanto plus exaltati sunt, tanto
gravius cadent; quanto gratia altiori et cetera. Babylon illa magna
civitas, idest impiorum multitudo, in qua sunt multi et magni,
secundum mundum. Hoc est, sicut lapis elevatus est in altum, majori
impetu descendit, et profundius vadit, sic impia multitudo modo
permittitur elevari, ut gravius et profundius corruat in Infernum:
juxta illud, tolluntur in altum, ut lapsu graviore ruant. Psal.
dejecisti eos dum allevarentur. Job 30, elevasti me, et quasi
super ventum ponens elisisti me valide. Reprobi namque qui modo in
gloria saeculi praesentis extolluntur, in fine saeculi ad ima
demergentur. Psal. vidi impium superexaltatum et cetera. Et ultra
non invenietur in mundo, vel in numero beatorum, postquam ceciderit in
Infernum. Quod est contra quosdam haereticos, qui dicunt, quod
reprobi in Inferno poenitebunt, et post mille annos liberabuntur:
sicut dicit hic interlinearis. Et forte haec haeresis occasionaliter
orta est ex illo loco Isa. 24, ubi dicitur, in die illa visitabit
dominus super malitiam caeli, in excelso, et super reges terrae, qui
sunt super terram, et congregabuntur in congregatione unius fascis in
lacum, et claudentur ibi in carcere, et post duos dies visitabuntur.
Sed ipsi decipiuntur: quia visitatio illa intelligitur de die
judicii, quando venient omnes de Inferno, ut resumptis corporibus
simul in corpore et anima, audita sententia in Infernum recludantur.
Et quod hoc sit verum probatur multis auctoritatibus. Primo dicitur
Job 4, de mane usque ad vesperam succidentur; et quia nullus
intelligit, in aeternum peribunt. Secundo dicitur Eccles. 11, si
ceciderit lignum ad Austrum aut ad Aquilonem, in quocumque loco
ceciderit, ibi erit. Tertio Matth. 25, discedite a me maledicti
in ignem aeternum. Quarto dicitur Apoc. 20, mors et Infernus
dederunt mortuos suos, et judicatum est de singulis secundum opera
ipsorum, et Infernus et mors missi sunt in stagnum ignis: haec est
mors secunda. Et vox citharoedorum, et musicorum, et tibia
canentium, et tuba non audietur in ea amplius: idest nulla consolatio
erit in Inferno, vel jucunditas, quae solet aliquando fieri ex
musicis instrumentis: potius planctus, et gemitus, et luctus, et
ululatus erit ibi, et non melodia. Sophon. 1 ululate habitatores
pilae, conticuit omnis populus Chanaan. 1 Reg. 2, impii in
tenebris conticescent. Hoc contra illos, qui modo nimis in hujusmodi
musicis delectantur. Unde etiam dicitur Isa. 5, cythara, et
lira, et timpanum, et tibia, et vinum, in conviviis vestris, et
opus domini et cetera. Notanter haec autem dixit, non quia haec
instrumenta vel usus sit malus: sed multa comitatur vanitas, et
frequenter peccatum: et ideo sic loquitur Scriptura. Et omnis
artifex et omnis ars non invenietur in ea amplius, idest nullum
officium, vel artificium erit ibi, unde possit homo acquirere victum,
vel aliquid apud Deum promereri. Unde Eccles. 9, quodcumque
potest manus tua, instanter operare; quia nec opus, nec ratio, nec
sapientia, nec scientia et cetera. Arg. est, quod philosophi
obliviscentur scientiae suae in Inferno; et hoc satis probabile est.
Cum enim sit aliqua infirmitas quae hominem adhuc viventem facit
amittere scientiam, multo fortius videtur, quod poena Inferni, quae
excedit omnem infirmitatem, hoc faciat. Habebit tamen recordationem
multorum, ex quibus aggravabitur eorum poena, sicut dicit Gregorius
de igne Inferni. Dicit, quod lucebit ad aliquid, et ad aliquid non
lucebit. Lucebit enim ad hoc ut videre possint, unde doleant. Non
lucebit ad hoc, ut non videant, unde gaudeant. Sic scientia eorum,
quae faciet ad eorum poenam, illa remanebit, aliam amittent. Et vox
molae, quae est vel ad sapores, vel ad panem praeparandum, non
audietur in ea amplius. Et convertit modo sermonem Joannes ad
Babylonem, ad majorem ipsius confusionem, et lux lucernae non lucebit
tibi amplius, idest ad tuam delectationem. Eccles. 11, dulce
lumen, et delectabile oculis videre solem: tunc non poterit videri sol
ab eis, quia stabit in oriente, ubi creatus est, ut dicitur Habacuc
3, nec descendet amplius sub terra, ne ejus lumine perfruantur
damnati, ut dicit Isidorus. Et vox sponsi et sponsae, idest
cantilenae nuptiales, quae solent dici, vel gaudium nuptiale, quod
solet fieri in nuptiis, non audietur adhuc in te, idest in Inferno,
ubi tu eris. Et ne aliquis putaret, quod sine causa haec Babyloni
subtrahet dominus, ideo ostendit Joannes causam quare omnia praedicta
subtrahantur ipsi. Quia scilicet non elegit principes, nisi qui
terrena amabant, et desiderabant, et quaerebant, et qui eis mala
potius quam bona suadebant: et hoc est, quia mercatores, quasi dicat
Joannes: patieris praedicta, quia mercatores tui erant principes
terrae tuae, quasi dicat: tales principes eligebas, et ideo praedicta
patieris: sed si Babylon ideo punietur, quia terraenos et cupidos
principes eligebat, quid fiet de Ecclesia, idest de canonicis, qui
terrenam sapientiam, plus quaerunt in suis electis vel eligendis, quam
divina, et illos qui sciunt terrena procurare praeponunt illis qui
scirent spiritualia procurare atque gubernare. Baruch 3, filii
Agar, qui exquisierunt prudentiam quae de terra est et negotiatores
terrae, et tenuerunt eam, viam autem sapientiae nescierunt. Infra,
ibi fuerunt gigantes nominati illi, qui ab initio fuerunt statura magna
scientes bellum. Ezech. 19, mater tua leaena inter leones
cubavit, in medio leunculorum, et nutrivit catulos suos, et eduxit
unum de leunculis suis, et leo factus est, et didicit capere praedam,
hominemque comedere. Et talis bonus est praelatus. Et quia in
veneficiis tuis erraverunt omnes gentes, idest exemplo maleficiorum
tuorum imitantes te. Et dicit, omnes gentes, idest de omnibus
aliqui, ut sit distributio pro generibus singulorum, non pro singulis
generum. Et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est:
quasi dicat: et ideo etiam punietur, quia effudit sanguinem
prophetarum, et aliorum sanctorum, cujus vindicta a domino
requiretur, sicut legitur Gen. 4, de sanguine Abel, cujus vox
clamavit ad dominum de terra, et constat, quod vindictam petebat. Et
quia multos occidit Babylon, idest impia multitudo, ideo addit, et
omnium, qui interfecti sunt in terra: quasi dicat: non solum sanguis
eorum inventus est in ea, immo, omnium, qui interfecti sunt in
terra, etiam malorum, sanguis requiretur ab ea, quos juste occidit,
etiamsi digni erant occidi. Quia, ut dicit Glossa, si malus malum
occidat, occisorem non excusat nequitia occisi. Brevis epilogus
praemissorum, unus ergo Angelus est ordo praelatorum. Secundo
sublevatio lapidis molaris, redargutio elationis, durae, superbae
instabilis Babylonis, missio in mare, prophetia, et praedicatio
damnationis aeternae, vox citharoedorum, et aliorum, quae scripta
sunt ab initio, bonorum temporalium privatio.
|
|