|
Apocalypsis Jesu Christi et cetera. Liber iste dividitur
principaliter in duas partes. Prima continet primum capitulum tantum,
et subdividitur in tres partes. Primo ponitur prooemium, in quo
commendatur hoc opus dupliciter. Primo ab auctoritate mittentis,
idest Trinitatis, et Christi deferentis scilicet Angeli;
suscipientis, scilicet Joannis et septem episcoporum Asiae. Secundo
ab utilitate, ibi, beatus qui legit. In secunda parte ponit
salutationem ubi captatur benevolentia auditorum, ibi, Joannes septem
Ecclesiis. Et in tertia determinat auctor quando, et ubi, et quid,
et quare scripsit hunc librum, ibi, ego Joannes et cetera. Dicit
ergo, Apocalypsis, idest revelatio Christi Jesu effective vel
materialiter, idest a Christo Jesu, et de Christo Jesu facta haec
est, supple non a me, nec de me. Immo in hoc vitat Joannes
arrogantiam, quia non suam, sed Christi Jesu dicit Apocalypsim.
Vae ergo prophetis, qui prophetabant de cordibus suis mendaciter.
Unde ad Jerusalem dicitur Jerem. 23, nolite audire verba
prophetarum, qui prophetant vobis, et decipiunt vos. Visionem enim
cordis sui loquuntur non de ore Dei. Et infra: non mittebam
prophetas, et ipsi currebant: non loquebar ad eos, et prophetabant.
Ut ergo a talibus Joannes se sequestraret, ait, Apocalypsis
Christi Jesu, non mea. Sed ne putares quod Christus Jesus a se
habuerit hanc revelationem, addit, quam dedit, gratis, ut nihil
debens illi id est Christo Jesu, secundum quod homo est Deus pater.
Unde Matth. 11, omnia mihi tradita sunt a patre meo. Et Joan.
7, mea doctrina, non est mea, sed ejus etc. vel potius Deus
Trinitas. Sed ad quid dedit? Palam facere, non abscondere sicut
servus nequam qui abscondit pecuniam domini sui, Matth. 25, et
ideo maledictus. Proverb. 11. Qui abscondit frumentum et cetera.
Sed contra: haec revelatio data est in figuris, non ergo palam.
Solutio Joanni palam facta est, qui universitatem rerum mentis
intellectu, Deo revelante conspexit, et etiam in figuras vidit.
Quarum significationem aliis in parte revelavit, et non omnia ne
vilesceret prophetia. Sed quibus? Servis suis idest fidelibus
humilibus, non Judaeis, vel prophetis superbis. Matth. 11,
confiteor et cetera. Ideo autem servis facta est revelatio, quia
ipsos oportebat et oportet pati tribulationes, ut dicit Glossa. Et
ideo fit eis revelatio, ut exemplo Christi et apostolorum levius fiat
eis pondus tribulationum. Apoc. dico de iis quae oportet fieri cito
scilicet de tribulationibus quas oportet fieri, idest inevitabile est
quod fiant; quas oportet et utile est ut fiant. Ubi dicit Glossa:
inevitabile siquidem est homini quin fiant. Matth. 18, necesse est
ut veniant scandala. Item utile est ut fiant, quia muniunt. Exod.
14, erat enim murus quasi aqua ad dexteram eorum et laevam. Item
quia via sunt ad caelos. Act. 14, per multas tribulationes et
cetera. Item quia accelerant. Psal. multiplicatae sunt et cetera.
Item quia sunt pretium quo emitur regnum. Matth. beati qui
persecutionem et cetera. Et cito dicit. Nam tribulationes Ecclesiae
jam inceperant. Sed quia non solum de tribulationibus facta est
revelatio, sed dupliciter de praemiis futuris, idcirco cito dicit,
quia omne tempus breve est respectu aeternitatis. Unde Psalmus:
mille anni tamquam dies hesterna et cetera. August. breve est
quicquid fine clauditur. Per hoc ergo quod dicit, oportet et cito,
animat Joannes servos Christi ad patientiam, ut non solum
aequanimiter, sed et libenter et letanter sustineant tribulationes quae
cito finientur et ad praemia aeterna perducunt. Propter hoc dicit
Psalm. laetati sumus pro diebus et cetera. Act. 5, ibant apostoli
et cetera. Et significavit quasi dicat: hanc Apocalypsim dedit Deus
Jesu Christo palam facere servis suis. Et ipse Jesus Christus
significavit, idest signis ostendit, ut dicit Glossa. Hanc visionem
mittens, per Angelum suum, cui Christus revelavit, servo suo
Joanni, quasi speciali amico, qui aliis conservis suis manifestaret.
Nota: Christus virgo, Angelum virginem, Joanni virgini mittit.
Objicitur autem de illa Glossa: significavit, idest per signa
ostendit. Quia per hoc videtur quod haec visio fuerit imaginaria,
quod est contra prologum. Solutio. Multi credunt quod fuerit
imaginaria, nec curant de prologo, quia est magistralis. Sed potest
dici quod in veritate haec visio fuit intellectualis. Quia Joannes
vidit rerum veritatem sine velamine figurarum; sed postea ostensae sunt
ei figurae quibus velaret ea quae viderat, ut malis velata
occultarentur et bonis exercitium daretur studendi, et sic per studium
inventum gratius haberetur et firmius teneretur. Et nota quod Angelus
iste qui missus est ad Joannem spiritus creatus fuit, qui aliquando
loquitur in persona Christi, ut ibi, ego sum alpha et omega.
Aliquando in persona sui ut ibi: vide ne feceris, conservus enim tuus
sum et frater tuus. Ultro: sicut nuntius deferens verba alicujus
principis, aliquando loquitur in persona domini sui, aliquando in
persona sua. Vel sic lege literam. Et significavit Deus pater,
pater scilicet mittens, per Angelum suum, scilicet Christum qui est
Angelus magni consilii sibi consubstantialis, ut dicit Glossa, servo
suo Joanni, typum Ecclesiae gerenti. Et merito; quia ille,
scilicet Joannes, testimonium perhibuit verbo Dei, idest Christo,
quod scilicet esset verus Deus ab aeterno. In principio Evangelii
sui ubi dixit: in principio erat verbum, et verbum erat apud Deum,
et Deus erat verbum, hoc erat in principio apud Deum et cetera. Sed
contra: prius vidit et scripsit Apocalypsim quam Evangelium.
Solutio. Prius praedicavit Evangelium et postea scripsit. Et etiam
perhibuit testimonium Jesu Christi, idest de Jesu Christo, quod
scilicet esset verus homo, ubi dixit: verbum caro factum est. Ecce
integrum et verum testimonium. Sed ne putaret aliquis quod de auditu
et non visu esset testimonium ejus, et ideo minus sufficiens; ideo
addit, in iis quaecumque vidit, oculis mentis et oculis carnis. Unde
Joan. 22, hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de iis
et scripsit haec, et scimus quia verum est testimonium ejus. Item
Joan. 19, qui vidit testimonium perhibuit. Item 1 Joan. 1,
quod fuit ab initio, quod vidimus et audivimus et manus nostrae
contrectaverunt de verbo vitae nuntiavimus vobis. Beatus qui legit.
Hic commendatur opus ab utilitate, quam consequetur qui conservat hanc
prophetiam. Unde dicit: beatus jam beatitudine spei, et tandem
beatitudine rei. Qui legit, per se. Et qui audit, ab alio. Hic
enim duplici modo acquiritur scientia: scilicet per inventionem
studendo, aut per doctrinam audiendo, ut dicit philosophus. De primo
dicitur Proverb. 3, beatus qui audit. Verba prophetiae hujus,
quae singula sunt plena mysteriis et sunt verba salutis et vitae. Unde
Joan. 6, ait Petrus ad dominum: domine ad quem ibimus? Verba
vitae habes. Sed quia non sufficit legere et audire, nisi fiat quod
legitur et auditur, sicut dicitur ad Rom. 2, non auditores justi
sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur; ideo addit, et
servat ea quae in ea scripta sunt, corde retinendo et opere implendo.
Unde Glossa, et illi soli beati qui audiunt ut mente recondant,
mente recondunt opere ut compleant, ut vitam aeternam possideant. Hic
est quod dicitur Luc. 10, beati qui audiunt verbum Dei et
custodiunt illud. Beatus qui legit studendo, et qui audit obediendo
et servat credendo et timendo. Unde Glossa: servat qui fidem
Christi et Ecclesiae non violat, et timet minata et quaerit
promissa. Et revera legenda sunt et audienda et servanda verba
prophetiae hujus, tempus enim prope est, quo tribulationes finient et
praemia reddentur: scilicet tempus mortis cujuslibet vel tempus
judicii, quando unusquisque recipiet mercedem suam, quam meruerit.
Jac. 4, ecce judex ante januam assistit. Sophoniae 1, juxta est
dies domini magna. Glossa dicit hic. Tempus prope est, quia nec
longa laboris mora et praemia vicina. Eccles. benedictio domini in
mercedem justi festinat. Vel omnes qui legunt alios docendo et audiunt
ascultando. Et dicit, audiunt, pluraliter, quia plures possunt unum
audire docentem et servat memoriter retinendo. De hoc Eccles. 24,
qui audit me et cetera. Sequitur. Joannes septem Ecclesiis quae
sunt et cetera. Haec est secunda pars capituli, sive prooemii, ubi
ponitur salutatio. Et ostenditur quis salutet et qui salutantur et
cujusmodi salus optetur. Salutat Joannes. Salutantur septem
Ecclesiae Asiae. Optatur salus quae est a Christo Jesu, quam
commendat Joannes a misericordia. Et ideo interserit de primo
adventu, in quo maxime apparuit ejus misericordia. Demum commendat
eum a justitia. Unde interserit de secundo adventu, ubi apparebit
ejus justitia. Et nota quod est duplex Asia, ut dicitur in Glossa:
major scilicet quae continet tertiam partem mundi. Et minor, quae est
quaedam pars majoris, quae continet septem civitates: scilicet
Ephesum, Smyrnam, Pergamum, Thyatiram, Sardim,
Philadelphiam, Laodiciam. Inter quas Ephesus erat metropolis. In
hac minori Asia primo praedicavit Paulus, sed post divisionem
apostolorum obtinuit eam Joannes et praedicavit ibi. Et per illas
septem Ecclesias intelliguntur universae mundi Ecclesiae. Tum
propter numerum septenarium qui est numerus universitatis. Quia omne
tempus, septem diebus agitur quo regitur Ecclesia. Tum propter
ternarium numerum animae et quaternarium corporis: vel quia in fide
Trinitatis fundatae sunt omnes Ecclesiae per quatuor partes mundi
fundatae vel diffusae. Vel propter septiformem gratiam spiritus
sancti, quo illustrantur omnes Ecclesiae. Dicit ergo: Joannes cui
haec dominus revelavit per Angelum, septem Ecclesiis Asiae
specialiter et in eis omnibus aliis generaliter, optat salutem dicens,
gratia, idest peccatorum remissio, et pax, idest ad dominum
reconciliatio. Vel gratia, idest informatio virtutum, et pax, idest
tranquillitas mentis et quies a vitiis. Vel gratia triplex, scilicet
operans cooperans et consumens. De qua 1 Corinth. 15, gratia
Dei sum id quod sum et gratia ejus in me vacua non fuit, sed gratia
ejus in me semper manet. Et pax triplex, temporis pectoris
aeternitatis vobis sit, vel detur, ab eo qui est. Aeternaliter,
idest a filio cujus nomen est qui est. Exod. 3, et hoc dicitur
contra Judaeos qui dicunt ipsum non esse, sed mortuum, et qui erat,
apud patrem antequam mundus fieret. Contra Arianos qui dicunt ipsum
non fuisse ab aeterno. Et qui venturus est, ad judicium, redditurus
cuilibet juxta meritum suum, contra quosdam Manicheos, qui dicunt
judicium jam factum vel contra Sadducaeos qui dicunt animas perire cum
corpore et non fieri judicium. Et a septem spiritibus, idest a
spiritu sancto qui est unus in natura, sed septuplex in gratia: unde
Sapient. 7, est enim in illa spiritus intelligentiae, spiritus
unicus, sed multiplex, unicus virtute naturae, multiplex gratiarum
distributione. Qui in conspectu throni ejus sunt, idest quem spiritum
septiformem et unum conspiciunt incessanter. Throni ejus, idest
Angeli sancti in quibus sedet et judicat. 1 Petr. 1, spiritu
sancto misso de caelo in quem desiderant Angeli prospicere. Vel per
septem spiritus intelligitur universitas Angelorum. Tob. 11, ego
sum Raphael Angelus unus ex septem spiritibus qui astamus ante Deum.
Et super hoc orta est quaestio, quare non fiat hic mentio de patre,
cum solum optet ei salutem a Christo, de cujus divinitate praemisit
cum dicit, ab eo qui est. Et de aeternitate cum dixit, qui erat, et
de potestate cum dixit, qui venturus est. Et de dignitate cum dixit,
et a septem spiritibus qui in conspectu throni ejus sunt, idest qui
assistunt ei, ut ministri ejus. Dan. 7, millia millium
ministrabant ei. Postea subjungit de ejus humanitate, et a Jesu
Christo qui est testis fidelis, idest qui fidele testimonium perhibuit
mundo de patre et de seipso. Joan. 18, ad hoc veni in mundum, ut
testimonium perhibeam veritati. Vel testis fidelis, quia veritatem
quam verbis docuit operibus approbavit. Joan. 5, opera quae ego
facio testimonium perhibent de me. Vel testis fidelis, quia sine
acceptione personarum viam Dei in veritate docuit, Matth. 23.
Vel testis fidelis, quia in die judicii verum testimonium de omnibus
dabit. Jerem. 19, ego sum judex et testis. Psalm. et testis in
caelo fidelis. Vide ergo ut habeas bonam conscientiam, quia testis
non poterit corrumpi vel seduci. Proverb. 6, furor et zelus et
cetera. Isa. 55, ecce testem populis dedi eum et cetera. Et
primogenitus mortuorum, idest primus inter mortuos ad immortalitatem
resurgens non tempore, sed causalitate et dignitate. Nam si quidam
ante ipsum suscitati fuerunt a morte, non tamen resurrexerunt proprie,
quia iterum obierunt: sed Christus resurgens ex mortuis jam non
moritur, mors illi ultra non dominabitur, Rom. 6. Similiter
credimus de illis qui cum domino resurrexerunt, quia vera fuit eorum
resurrectio, nec iterum obierunt in corpore et anima, sed cum Christo
ascenderunt. Quid ergo dicitur hic Christus primogenitus mortuorum,
cum illi dicantur in die parasceves resurrexisse? Sicut enim dicitur
Matth. 26, multa corpora sanctorum, qui dormierant resurrexerunt.
Sed dicendum, quod hoc fuit, cum in die dominica resurrexit. Unde
ibidem dicitur statim, et exeuntes de monumentis venerunt in sanctam
civitatem et apparuerunt multis. Dicitur autem primogenitus
mortuorum, quia mortui cum resurgunt quodammodo generantur ad
immortalitatem. Et princeps regum terrae, idest terrenarum
potestatum, permittens eos dominari ad bonorum utilitatem, potens
removere quando voluerit, ut dicit Glossa. Et qui modo judicant
alios et eosdem in futuro judicabunt. Sapient. 6, audite reges et
intelligite, discite judices finium terrae: praebete aures qui
continetis multitudines et placetis vobis in turbis nationum, quoniam
data est a domino potestas vobis et virtus ab altissimo qui interrogabit
opera vestra et cogitationes scrutabitur, quoniam cum essetis ministri
regni illius, non recte judicastis, nec custodistis legem justitiae
vel regum terrae, idest sanctorum regentium Ecclesiam, unde qui
dilexit nos, vivens, et lavit nos, moriens, a peccatis nostris,
quae sordidant animam. In sanguine suo, non hircorum aut taurorum,
sed suo proprio, quem pro nobis fudit, ex quo Baptismum mundandi a
peccatis suscepit: hoc fecit ex solo amore quo nos dilexit. Jerem.
31, charitate perpetua dilexi te; ideo attraxi te. Eccles. 29,
gratiam fidejussoris et cetera. Et fecit nos. Joannes connumerat se
ut auditores attrahat ad amorem. Regnum, idest tales in quibus regnet
et habitet, et sacerdotes, idest vos sacrificatores. 1 Petr. 2,
vos estis genus electum et cetera. Vel regnum, idest potentes reges
qui regere possunt et reprimere motus illicitos. Et sacerdotes, idest
sanctos nos ipsos domino immolantes. Juxta illud ad Rom. 12,
obsecro vos itaque fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis
corpora vestra et cetera. Fecit inquam Deo, idest sibi qui est
Deus, et patri suo, a quo habet quicquid habet. Vel et ponitur
expositive pro idem. Et est sensus Deo et patri suo, idest Deo qui
est pater suus, vel qui est Deus suus et pater suus. Dominus per
creationem ipsius hominis, pater per generationem ipsius Dei. Joan.
20, ascendo ad patrem meum et patrem vestrum, Deum meum et cetera.
Hoc modo ponitur, et, copulative non expositive, et est melior
expositio, quia sic ostenditur utraque natura in Christo. Et cum tot
et tanta fecerit nobis et tantus et talis sit: ideo ipsi gloria, et
laus quo ad bonos, et imperium, potestas quo ad malos, in saecula,
consecutiva, saeculorum, idest in perpetuum, amen, idest vere vel
ita sit, vel verum est, 1 Timoth. 6, cui est honor et gloria et
imperium in sempiternum, amen. Vel gloria in se et super creaturis
imperium, quia omnia potest semper, et ecce venit et cetera. Hic
loquitur Joannes de secundo adventu Christi, ut qui pro amore primi
adventus noluerunt peccata dimittere, saltem dimittant timore secundi,
juxta illud Gregorii, saltem misericordiam revocantis debemus
erubescere si ejus justitiam nolumus formidare, qui tanto in probitate
contemnitur, quanto amplius non cessat revocare. Et quia omne tempus
breve est, utitur adverbio demonstrativo et verbo praesenti dicens,
ecce venit, idest cito veniet ad judicium Christus. Cum nubibus,
sicut ascendit actuum 1, quemadmodum vidistis eum ascendentem in
caelum et cetera. Danielis 7, ecce in nubibus caeli quasi filius
hominis veniebat: vel cum nubibus, idest cum scientiis volantibus per
contemplationem, pluentibus per praedicationem, protegentibus ab ira
Dei per suam intercessionem, coruscantibus per bonam operationem. De
istis nubibus dicitur Isa. 60, qui sunt isti qui ut nubes volant?
Et cum istis venit dominus ad judicium. Isa. 3, veniet cum senibus
populi sui et principibus ejus. Deuteron. 33, apparuit de monte
Pharan et cum eo sanctorum millia. Vel dicitur venturus cum nubibus,
quia in carne veniet, quae dicitur nubes. Isa. 21, in qua tonabit
disceptando et sententiando. 1 regum 2, dominum formidabunt
adversarii ejus et super ipsos in caelis tonabit. Job 26, cum vix
parvam stillam sermonum ejus audiverimus, quis poterit tonitruum
magnitudinis ejus intueri? Item coruscabit occulta cordium
manifestando. 1 Corinth. 4, veniet dominus qui et illuminabit
abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium. Dan. 7,
judicium sedit et libri aperti sunt. Item pluet aeterna supplicia
infligendo. Psalmus: pluet super peccatores laqueos et cetera. Vel
secundum Glossam: in nubibus intelligitur multiplex Christi clementia
in qua veniet ad judicium: bonis praestans refrigerium et
illuminationem, malis vero timorem et obscuritatem, et videbit eum
omnis oculus. Tam bonus quam malus. Boni videbunt ad gloriam.
Isa. 33, regem in decore suo videbunt. Mali autem ad poenam
suam. Sap. 5, videntes turbabuntur timore horribili. Boni
videbunt humanitatem et divinitatem, mali autem solam humanitatem.
Isa. 27, tollatur impius ne videat gloriam Dei. Sed si omnis
oculus videbunt eum, quod bene credi potest, tamen non cognoscent
eum. Si aliter viderent, cognoscerent suum damnum et dolerent, et
sic haberent poenam materialem, quod non est verum. Vel potest dici,
videbit eum omnis oculus, qui habuit hic usum liberi arbitrii. Et qui
eum pupugerunt, crucifixerunt, procurando ut Judaei, imperando ut
Pilatus, faciendo ut gentiles, per causam ut peccatores. Zach.
12, aspicient ad me quem confixerunt. Job 19, videbunt in quem
transfixerunt: hi videbunt eum, ut dicit Glossa, ut magis
crucientur, et tunc plangent se super eum, quasi confracti et collisi
ex casu super lapidem. Vel super eum plangent, idest dolebunt
respicientes gloriam eorum qui fundati sunt super eum; quia non tantum
dolebunt de ipso tormento Inferni, quantum de amissione talis
consortii. Et ostendit qui sunt illi qui se plangent sibi soli
imputantes. Omnes tribus terrae, idest omnes terreni qui plus
dilexerunt terram quam caelum, etiam amen, confirmatio est
praedictorum. Et confirmat hoc Joannes duplici adverbio: Hebraico
scilicet et Graeco. Quia hoc debent credere tam Judaei quam gentiles
et qui ex iis processerunt, scilicet Christiani. Et ut melius
credatur quod dictum est de Christo, indicavit Joannes Christum de
se ipso loquentem: unde subdit, ego sum alpha et omega. In alphabeto
Graecorum primo ponitur alpha, ultimo ponitur omega in fine: quasi
diceret: ego sum primus et ultimus: unde expositio. Principium et
finis, dicit dominus Deus. Principium a quo omnia oriuntur. Finis
ad quem omnia ordinantur. Qui est, aeternaliter, et qui erat,
aeternaliter, qui venturus est, judicare potenter. Omnipotens,
idest omnia et omnimodo potens, quia nec impediri, nec cogi potest
ejus potentia. Et bene adjungitur ei quod dicitur: venturus est,
omnipotens. Quia nondum ostendit suam potentiam, sed in futuro
ostendet. Psalmus, cognoscetur dominus judicia faciens. Beatus qui
nunc ignoratur injuriam patiens. Ego Joannes frater vester et
cetera. Haec est tertia pars capituli; in qua tria fiunt. Primo
praecipitur Joanni ut scribat quae vidit. Secundo ostenduntur septem
candelabra aurea et in medio filius hominis. Tertio ostendit quomodo
se habuerit ad visionem, quia scilicet cecidit. Ut autem melius
credatur ipsi, commendat se a quatuor: scilicet primo a nomine et re
nominis cum dicit se esse Joannem. Secundo a loco cum dicit se fuisse
in Pathmos insula, quasi exulem. Tertio a causa cum dicit hoc sibi
factum propter testimonium Jesu. Quarto a tempore cum dicit, se
fuisse in spiritu in dominica die. Quia ergo liber iste totus est de
revelationibus seu visionibus, in quibus non est credendum omni
spiritui; ideo confirmans visionem suam auctoritate nominis sui quod
erat authenticum, dicit: ego Joannes, electus a domino in discipulum
plus dilectus ceteris, virgo virginis matris domini custos qui supra
pectus domini in coena recubui. Haec enim omnia per sui nominis
expressionem innuit. Frater vester non natura tantum, sed gratia,
non carne sed fide. Matth. 24, omnes vos fratres estis: et licet
esset praelatus, vocat se fratrem causa humilitatis. Eccles. 32,
rectorem te posuerunt et cetera. Et particeps in tribulatione, idest
patienter sustinens easdem tribulationes quas et vos. Et regno, quia
per tribulationes pervenitur ad regnum. Actuum 14, per multas
tribulationes et cetera. 2 Corinth. 1, sicut socii passionum
estis, sic eritis et consolationis. 2 Timoth. 2, fidelis sermo:
nam si commorimur et convivemus, si sustinemus et conregnabimus. Et
quia non omnis patientia ducit ad regnum, sed tantum illa quae propter
Christum et in charitate Christi est; et ideo addit, et patientia in
Christo Jesu, idest propter Christum Jesum et in charitate
Christi. 1 Petr. 4, nemo vestrum patiatur quasi homicida, aut
quasi fur aut maledicus, aut malorum appetitor: si autem ut
Christianus, non erubescat: glorificet autem Christum in isto
nomine. Vel patientia in Christo Jesu: quasi dicat: per hoc
habuimus ego et vos patientiam, quia fuimus in Christo Jesu qui fuit
vobis exemplum patientiae. Unde Glossa, frater noster unitate fidei
et propter illam fidem tribulatus: propter quod ad regnum pervenire
patienter sustinete, habendo Christum in omnibus exemplum. Fui in
insula quae vocatur Pathmos, missus a Domitiano in exilium: et est
locus remotus a frequentia hominum; et ideo magis aptus ad
contemplationem. Osee 2, ducam eam in solitudinem et ibi loquar ad
cor ejus. Forte diceret aliquis. Hoc fuit propter culpam tuam. Non
est verum. Sed propter verbum Dei, quod praedicabam. Et
testimonium Jesu, hoc est quod de Jesu reddebam. Duplex natura
Christi innuitur hic: divina cum dicit, verbum Dei. Humana cum
dicit Jesu. Quid autem fecerit ibi Joannes vel quomodo fuerit ibi,
subjungit, fui in spiritu, idest in excessu mentis: ubi anima sopitis
sensibus exterioribus, et quodammodo a corpore separata, potest
elevari ad conspicienda caelestia, in dominica die, quae est tempus
aptum contemplationi, quia tunc debet cessare homo ab opere exteriori
et vacare orationi et contemplationi, et propter hoc instituta sunt
festa Glossa, solet rerum qualitas ex tempore notari. Abraham in
fervore fidei, Gen. 18, in meridie Angelos vidit Loth in
perditione Sodomae in vespere, Gen. 19, Adam post meridiem vocem
audivit domini. Salomon non servaturus sapientiam nocte suscepit, 4
regum 2. Ad significandum igitur quod Joannes omnino erat intentus
contemplationi spiritualium, dicitur quod fuit in spiritu in dominica
die, quando nullo modo vacaret exterioribus. Et bene per
contemplationem dicitur fuisse in spiritu, quia tribulatio dilatat
spiritum ad susceptionem spiritualium. Psalmus, in tribulatione
dilatasti mihi. Isa. 33, vexatio dabit intellectum. Audi
Ambrosium, per tribulationem crassatur spiritus. Nota: ex hoc quod
dicitur Joannes fuisse in spiritu in dominica die, volunt quidam
asserere, quod simul uno intuitu viderit Joannes omnia ista. Sed hoc
non definimus; quia, ut dicit Glossa, Angelus utrumque ei conferre
potuit; scilicet quod simul vel successive haec viderit. Ecce jam
patent persona, locus, causa, tempus. Persona digna, locus
idoneus, causa innocens, tempus conveniens. Quia quanto tempus
sanctius, tanto revelationi convenientius fuit. Et quanto locus
secretior, tanto contemplationi aptior. Et quanto persona dignior et
causa justior, tanto Deo familiarior et divinae visioni propinquior.
Sequitur, et audivi, non exteriori, sed interiori aure. Post me
vocem, idest Angeli revelationem, quae est sine strepitu. Magnam,
manifestatione, vel significatione, vel quia de magnis. Et dicit,
post me, quia de futuris erat revelatio, tamquam tubae, quae invitat
ad bellum et vocat ad convivium, dicentis, vel dicentem, ut dicit
Glossa. Quae vides, jam, et visurus es postea, scribe in libro,
hoc materiali, quia vox transit et Scriptura manet. Vel scribe in
libro cordis. Unde Glossa, mente reconde, et mitte septem
Ecclesiis, Asiae quibus ipse praeerat; vel universali Ecclesiae per
illas septem significatae secundum omnem statum. Nam per Ephesum
significatur primitivus status Ecclesiae. Interpretatur enim lapsus
profundus, vel Concilium, vel voluntas mea. Et tunc Ecclesia fuit
lapsus profundus, quando omnes in passione ceciderunt. Concilium vero
et voluntas Dei fuit, quando redierunt. Isa. 12, non vocaberis
ultra derelicta et terra tua non vocabitur ultra desolata, sed
vocaberis voluntas mea, Smyrna, interpretatur canticum; et
significat statum Ecclesiae, quando recepto spiritu sancto gaudebant
in tribulationibus juxta illud Act. 5, ibant apostoli gaudentes.
Et pergamus, interpretatur divisio cornuum: et significat statum
Ecclesiae, quando recepto spiritu sancto gaudebant in divisione
apostolorum, quia tunc ventilaverunt terram cornibus. Juxta illud
Psal. exaltabuntur cornua justi. Thyatira, interpretatur
illuminata; et significat Ecclesiam post divisionem apostolorum, quia
fuit illuminata doctrina et praedicatione eorum. Unde Psalmus,
illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis. 1 Machab. 7,
refulsit sol in clypeos aureos et resplenduerunt montes ab eis.
Sardis, interpretatur principium pulchritudinis; et significat statum
Ecclesiae tempore confessorum, quando convictis haereticis coepit
apparere pulchritudo Ecclesiae in fide et conversatione sanctorum:
unde Cant. 4, tota pulchra es amica mea et cetera. Philadelphia,
interpretatur servans vel salvans; et significat statum Ecclesiae in
quo servantes praecepta et doctrinam sanctorum, salvant animas suas.
Juxta illud Matth. 19, si vis ad vitam ingredi, serva mandata.
Laodicia, interpretatur consummata vel tribus amabilis; et significat
ultimum statum Ecclesiae tempore Antichristi, quando mundus
consummabitur, et tunc electi erunt amabiles Trinitati. Juxta illud
Matth. qui autem perseveraverit et cetera. Et hoc est quod dicitur,
mitte septem Ecclesiis per se, Epheso, Smyrnae, Pergamo et
Thyatirae, Sardis et Philadelphiae et Laodiciae, idest universali
Ecclesiae per has significatae, ut dictum est. Et conversus sum, a
contemplatione Dei ad memoriam subditorum, ut viderem et
intelligerem, vocem quae loquebatur mecum, interius sine strepitu
soni, ut dictum est. Et conversus, idest quia conversus, vidi
septem candelabra aurea, idest septem Ecclesias scientia lucentes et
gratia pretiosas et patientia solidas, obedientia ductiles, doctrina
sonoras, per septem candelabra designatas. Glossa, si habeas vocem
in ore et non opere, candelabrum es, sed non aureum. Es igitur
candelabrum propter praedicationem verbi. Sed aureum propter fulgorem
exempli. Matth. 5, vos estis lux mundi; vos estis sal terrae.
Luc. 8. Nemo accendit lucernam et in abscondito ponit: sed super
candelabrum, ut qui ingrediuntur lumen videant, et in medio septem
candelabrorum aureorum, idest in medio Ecclesiae, similem filii
hominis, idest Angelum personam Christi gerentem et in forma hominis
apparentem. Juvenis non senex. Ideo dicit: similem filio hominis,
vel similis filii hominis. Sicut patet Joan. 1, quasi unigeniti a
patre. Vel dicitur similis filio hominis, propter omnes defectus
humanos, quos suscepit in se, praeter ignorantiam et peccatum.
Hebr. 4, non habemus pontificem qui non possit compati
infirmitatibus nostris, per omnia tentatum et probatum pro similitudine
absque peccato, vestitum podere, idest sacerdotali veste, idest carne
in qua se obtulit, et quotidie offertur Deo patri se repraesentans.
1 Joan. 2, advocatum habemus apud patrem Jesum Christum justum,
et ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Vel ideo dicitur caro
Christi poderis, idest talaris, idest longa, quia quamdiu erit
Deus, erit homo. Vel poderis est Ecclesia, qua vestitur Deus.
Isa. 69. Vivit dominus, quia iis omnibus velut ornamentum
vestieris. Et haec vestis protenditur usque ad talos, quia durabit
usque in finem saeculi. Matth. ultimo, vobiscum sum usque ad
consummationem saeculi. Et praecinctum ad mamillas zona aurea, idest
castitate, sapientia et charitate. Et nota quod Daniel 10, vidit
cinctum ad renes. Quia vetus testamentum carnalia opera poenitendo
restringit, novum vero etiam cogitationes. In hoc autem quod dicitur
zona aurea, ostenditur quod castitas ex charitate debet esse, qualis
fuit castitas prudentum virginum. Matth. 25, quae acceptis
lampadibus sumpserunt oleum charitatis. Non solum in lampadibus,
scilicet in operibus, sed etiam in vasis, idest cordibus. Caput
autem ejus et capilli erant candidi tamquam lana alba et tamquam nix.
Hic describit Joannes formam sui magistri, qui eum docebat, ut
melius credatur ei qui talem magistrum habuit. Caput inquit ejus,
idest mens Christi. Et capilli, idest sancti extenuati mortificati
adhaerentes Christo. Candidi tamquam lana alba, et tamquam nix,
idest mundi, calidi per amorem, frigidi per timorem. Lana est calida
et nix est frigida. Et ideo candor sanctorum lanae comparatur et
nivi, quia debet esse conjunctus amori et timori Dei. Praeterea lana
alba susceptiva est omnium colorum: sic sancti omnium tribulationum pro
Christo. Psalmus, paratum cor meum et cetera. Item nix candidior
omni alia creatura: unde significat gloriam immortalitatis, ad quam
venitur per tolerantiam tribulationum. Luc. 22, vos estis qui
permansistis mecum et cetera. Oculi ejus velut flamma ignis, idest
respectu domini inflammantes ad amorem et illuminantes ad cognitionem.
Sap. 4, gratia Dei et misericordia est in sanctos ejus et respectus
in electos illius. Psalm. oculi domini super justos. Vel secundum
Glossam, oculi domini sunt dona spiritus sancti. De quibus Zachar.
3, super lapidem unum oculi septem. Vel oculi domini sunt
spirituales viri, qui verbo et exemplo alios illuminant et inflammant
ad amorem et cognitionem Dei et proximi. Matth. 5, vos estis lux
mundi. Zachar. 3, qui tangit vos, tangit pupillam oculi mei. Et
pedes similes aurichalco. Per pedes intelliguntur inferiores et
minores in Ecclesia qui multum distant a capillis, tamen totum corpus
sustinent Ecclesiarum temporalia procurando, unde saepe sordidantur;
et ideo non auro, sed aurichalco similes dicuntur. Vel pedes domini
sunt ultimi fideles qui erunt tempore Antichristi. Nam sicut
aurichalcus multis concussionibus et concremationibus depuratur et
meliorem accipit colorem, ita illi multitudine tribulationum
depurabuntur et clariores efficientur. Sap. 3, tamquam in fornace.
Vel aurichalco ideo comparantur et non auro, quia quamvis sint ejusdem
meriti et virtutis sicut primitivi fuerunt, non tamen ita lucebunt
miraculis sicut illi; et ideo meliores reputabuntur viliores. Sicut
in camino ardenti: quasi dicat: sancti ultimi erunt sicut aurichalcum
decoctum in camino ardenti, quia multis gravibus tribulationibus
affligentur. Matth. 24, erit tribulatio magna qualis non fuit ab
initio mundi usque modo, neque fiet. Et primitiva Ecclesia fuit
quasi aurum decoctum igne, sed ultima quasi aurichalcum in camino
positum, quia major erit ultima persecutio. Isa. 31, dicit
dominus cujus ignis in Sion, idest in primitiva Ecclesia, et caminus
in Jerusalem, idest in ultima. Alia translatio habet: pedes ejus
similes aurichalco Libani: per quod ostenditur quod illa tribulatio
maxime fervebit in Iudaea ubi dominus fuit crucifixus: ibi enim est
mons Libani. Et vox illius tamquam vox aquarum multarum, idest ejus
praedicatio obtinet vim aquarum, quia mundat. Joan. 15, jam vos
mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis. Et dicitur vox
aquarum multarum, propter efficaciam mundationis. Vel dicitur vox
aquarum multarum, quia multi populi receperunt eam, qui aquis
comparantur propter fluendi facilitatem et standi difficultatem. Infra
17, aquas quas vidisti ubi meretrix sedet, populi sunt et gentes.
Vel dicitur vox aquarum multarum, idest datrix gratiarum. Act. 3,
adhuc loquente Petro cecidit spiritus sanctus super omnes qui audiebant
verbum. Et habebat in dextera sua stellas septem. Septem stellae
sunt septem Ecclesiarum episcopi, idest universi praelati qui debent
lucere mundo verbo et exemplo, et esse fixi in caelo, idest in
Christo per fidem et spem et amorem, et apparere parvi cum tamen sint
magni. Phil. 2, simplices filii Dei sine reprehensione: in medio
nationis pravae et perversae, inter quos lucetis, sicut luminaria in
mundo. Sicut luminaria verbum vitae continentes. Baruch 3, stellae
dederunt lumen in custodiis suis, idest Ecclesiis suis. Quod est
contra multos qui alienis magis, quam in suis praedicant. In persona
quorum dicitur Cant. 1, posuerunt me custodem in vineis: vineam
meam non custodivi. Et laetatae sunt: vocatae sunt et dixerunt,
adsumus, et luxerunt ei cum jucunditate qui fecit eas. Judith 5,
stellae manentes in ordine et cursu suo adversus Sisaram pugnaverunt.
Has habet Christus in dextera sua, quia ad dexteram sunt collocandi
in judicio, vel quia intendunt spiritualibus qui per dexteram
designantur, sicut temporalia per sinistram. Vel septem stellae sunt
septem dotes glorificandorum: quas habet Christus in dextera, quia
eas dat tantum in futura vita, quae per dexteram designatur, sicut
praesens designatur per sinistram. Vel septem stellae sunt septem
dotes. Cant. 2, laeva ejus sub capite meo et cetera. Proverb.
3, longitudo dierum in dextera ejus et in sinistra illius divitiae et
gloria. Vel ideo dicitur habere in dextera ejus, quia paratus est
dare. Cant. 5, manus illius tornatiles, aureae plenae hyacintis,
idest donis caelestibus. Eccles. 4, non sit manus tua collecta ad
dandum et porrecta ad accipiendum. Et de ore ejus gladius acutus, ex
utraque parte exibat, idest praedicatio verbi. Ephes. 6, et
gladius spiritus quod est verbum Dei, scindens ex utraque parte.
Quia in veteri testamento mala opera: in novo testamento punit etiam
desideria. Vel ex utraque parte acutus dicitur hic gladius, quia
dividit hominem tenentem ipsum ab amore sui et mundi. Matth. 10,
non veni pacem mittere etc. sed ignem: veni enim separare hominem a
patre et cetera. Et hic gladius debet exire ex ore Christi, idest ex
sacra Scriptura. Psalmus, de medio petrarum dabunt voces. Matth.
4, non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit ab
ore Dei. De hoc ore dicit Isa. 30, ambulatis ut descendatis in
Aegyptum, et os meum non interrogastis. Vel os Christi est
praedicator qui debet habere gladium acutum ex utraque parte, quia
mundus a se, et se a mundo debet separare. Sicut Paulus Galat.
6, mihi mundus crucifixus est et ego mundo. De hoc ore dicitur.
Jerem. 15, si separaveris pretiosum a vili, idest animam a mundo,
quasi os meum eris. Vel gladius iste est sententia judiciaria. De
quo Job 19, fugite a facie gladii, quia ultor iniquitatis est
gladius. Item Isaiae 26, visitabit dominus in gladio suo duro,
grandi et forti. Hic scindet ex utraque parte, quia ab electis
reprobos separando percutiet in anima et in corpore: vel quia puniet
eos pro omissis, et pro commissis. Matth. 13, exibunt Angeli et
separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis.
Et bene dicitur hic exire gladius, quia omnes illos feriet, quos
extra Ecclesiam inveniet. Ezechiel. 9, omnem super quem videritis
tau, ne occidatis: quasi dicat: omnes alios occidite. Genes. 6,
omnes qui erant extra arcam diluvio perierunt. Et facies ejus sicut
sol lucet in virtute sua. Facies Christi est clementia vel notitia
vel praesentia, vel humanitas ejus glorificata, quae soli comparatur
propter excellentiam claritatis. Nulla enim creatura tam lucida est ut
sol, quando lucet in virtute sua, idest in meridie in centro caeli
sublatis nubibus. Tunc enim clarissimo fulgore resplendet: multo plus
resplendebit Christi humanitas. Matth. 17, resplenduit facies
ejus sicut sol. Immo plus centies tantum Hilarius dicit. Sed non
habuit Evangelista creaturam splendidiorem, cui posset comparare
Christi claritatem. Hanc gloriam Christi describit nobis Joannes,
ut desiderium nostrum accenderet in illam. Scimus enim quia cum
apparuerit, similes ei erimus, ut dicitur 1 Joan. 3. Et Matth.
13, fulgebunt justi sicut sol: quod non solum de hoc sole materiali
intelligitur, sed potius de illo spirituali. De quo dicitur Malach.
ultimo. Orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiae. Phil.
3, salvatorem expectamus dominum Jesum Christum, qui reformabit
corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae. Et
cum vidissem et cetera. Hic determinat Joannes quid accidit ei post
visionem. Quia stupefactus ex visionis magnitudine, cecidit quasi
mortuus. Aestimet ergo quilibet quid fecisset Joannes, si vidisset
gloriam divinitatis, qui solam similitudinem glorificatae humanitatis
non potuit sustinere. Consideret etiam quantum infirmatur humani
cordis oculus, qui ad contemplandum gloriam factus, glorificatae
humanitatis gloriam videre non potest. Unde Gregorius: post visam
gloriam Joannes cecidit, quia mens humana quanto perfectius caelestia
bona cognoscit, tanto magis in se ipsa humiliatur. Quod satis bene
ostenditur Esther 15, ubi legitur, quod videns regem Assuerum in
solio residentem, exterrita cecidit. Gregorius, unusquisque vir
sanctus quanto altius ad contemplandam divinitatem se erexit, tanto
apud se introrsum inferius cadit; quia in comparatione Dei, ejus
magnitudo, quam pervasit, facile conspicitur. Hinc est quod Abraham
viso domino, pulverem et cinerem se recognovit, ut dicitur Gen.
18. Et Job ultimo, auditu auris audivi te, et nunc oculus meus
videt te: idcirco me ipsum reprehendo, et ago poenitentiam in favilla
et cinere. Dicit ergo, cum vidissem eum, idest Christum talem in
tanta gloria, cecidi ad pedes, prae stupore et admiratione
stupefactus. Vel cecidi ad pedes ejus. Glossa, idest projeci curam
humanitatis ad similitudinem vel timore fidelium, qui sunt pedes
Christi qui pro Christo curam suorum corporum contempserunt. Vel
cecidi ad pedes ejus, idest indignum me arbitrans, et insufficientem
contemplari divinitatem, ad inspiciendam humilitatem et benignitatem
ipsius me inclinavi. Tamquam mortuus, idest non vere mortuus, quia
non desperavi nec omnino defeci. Vel tamquam mortuus, idest mundo
mortuus, et Deo vivus. Juxta illud Galat. 1, vivo ego et
cetera. Coloss. 3, mortui estis, et vita vestra abscondita est cum
Christo in Deo. Vel tamquam mortuus, id est mortuus voluptati et
superfluitati, vivens alias necessitati. Amor enim caelestium facit
hominem a terrenis mortuum. Cant. 8, fortis est ut mors dilectio.
Tunc autem scitur quod sit mortuus mundo et vivus Deo, quia mundus
non movet membra vel sensus ejus, quando ipse nec videt nec loquitur,
nec cogitat ea quae mundi sunt. Psalmus, propter te mortificamur tota
die. Sed quoniam Deus semper humiles consolatur. Juxta quod dicit,
Judith. 8, expectemus humiles consolationem ejus. Recte sequitur,
et posuit dexteram suam. Glossa; idest spiritum confortantem, idest
auxilium suum super me, id est super vires meas, quia nec per se
posset se levare, dicens sibi per interiorem lectionem, et nobis per
Scripturam et praedicationem, noli timere. Glossa, pro me pati
tribulationes et mortem, nec debes. Quia ego sum primus, a quo
omnia, et novissimus, ad quem omnia. Vel primus quia ante me non est
Deus, et novissimus, quia post me non est alius, Isa. 63. Vel
primus per creationem, et novissimus per retributionem. Vel primus
quia ante saecula natus, de patre, et novissimus quia in fine temporis
natus de matre. Vel primus inter Angelos, et novissimus inter
Judaeos. Isa. 53, desideravimus eum despectum, et novissimum
virorum. Et sum vivus, aeternaliter. Et fui mortuus, sed
resurrexi, non iterum moriturus, ut Lazarus. Roman. 5, Christus
resurgens ex mortuis jam non moritur. Ita exponit Hay. Unde
sequitur, et ecce sum vivens in saecula saeculorum, idest semper:
quasi dicat: Christus in Joanne et nos in eo. Ego qui talis sum,
fui mortuus propter vos et post resurrexi non amplius moriturus. Sic
et vos non debetis timere mori pro me, quia similiter resurgetis
victuri in saecula saeculorum, super Diabolum et membra ejus. Et
ideo non patiar vos tentari vel tribulari, super id quod potestis; et
ideo non debetis timere pati pro me: et habeo claves mortis et
Inferni, idest habeo potestatem super mortem ut jam amplius non possit
vobis dominari cum surrexeritis, et super Infernum, ut vos non
retineat; et ibi Diabolum et membra ejus perpetuo carcere claudere,
ne vos amplius infestet. Scribe ergo quae vidisti: scilicet
incarnationem, passionem et resurrectionem. Et quae sunt, idest
praesentes tribulationes, et praesens auxilium, et quae oportet fieri
post haec, scilicet ultimam persecutionem, quae debet vos animare ad
tolerantiam. Quia id quod modo sustinemus, nihil est respectu eorum.
Et quia confuse dixerat ei ut scriberet visionem, determinat in parte
quid debeat scribere, dicens, sacramentum septem stellarum quas
vidisti in dextera mea, et septem candelabra aurea. Haec scilicet
scribe: septem stellae Angeli sunt, idest episcopi, septem
Ecclesiarum Asiae vel omnium. Et candelabra septem, septem sunt
Ecclesiae. Hanc primam partem visionis exposuit Angelus ut ostendat
in aliis similiter allegoriam esse quaerendam. Totum autem noluit
exponere, ne si totus esset planus liber legentibus in taedium
verteretur, et a quibusdam forte contemneretur, et indignis
occultaretur mysterium, et bonis merendi in studio actio praestaretur.
Tob. 12. Sacramentum regis abscondere bonum est; opera autem Dei
revelare et confiteri, honorificum est. Nunc autem moraliter aliquid
dicamus, ut affectus partem suam habeat in hoc libro, et non
intellectus. Apocalypsis Jesu Christi et cetera. Apocalypsis
interpretatur revelatio. Revelationum duo sunt genera. Nam una est
carnalis revelatio, alia spiritualis. Carnalis est, quam revelat
caro discipulis suis. Spiritualis, quam revelat spiritus discipulis
suis. De utraque dicitur, Matth. 17, beatus es Simon Barjona,
quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed pater meus, qui est in
caelis. Revelat autem caro discipulis suis, cibos exquisitos
appetere, sapores novos excogitare, vina condire, diversa fercula
praeparare, vestium mollitiem quaerere, labores fugere, quietem
amare, tristitiam fugere, laetitiam eligere, et hujusmodi. Sed haec
Apocalypsis Jesu Christi non est, quia non est salutis, sed est
Baal, idest ventris omnia devorantis. De quo dicitur Oseae 9,
omnes nequitiae eorum in Galgal, qui interpretatur revelatio.
Spiritus sanctus quandoque revelat intellectui, quandoque affectui.
Intellectus revelat intelligentiam veritatis; affectus dulcedinem
bonitatis. In prima revelat quid credendum. In secunda quid
desiderandum. De prima dicit David, revela oculos meos, et
considerabo mirabilia de lege tua. Et iterum, incerta et occulta
sapientiae tuae manifestasti mihi. De secunda dicitur 2 Corinth.
3, revelata facie gloriam Dei speculantes in eamdem imaginem
transformamur, tamquam a domini spiritu, idest a cogitatione
intelligentiae, ad cognitionem experientiae, quae certior est, quia
est per gustum. Proverb. 4, semita justorum quasi lux splendens
procedit, et crescit usque ad perfectum diem, quam dedit illi Deus.
Ex hoc patet quod revelatio est purum donum Dei. Jac. 1, omne
datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a
patre luminum. Datum optimum est revelatio intellectus. Donum
perfectum quia perfectorum est. Dan. 2, est Deus in caelo revelans
mysteria. Dat autem Deus hanc revelationem quandoque mediate, per
aliquam creaturam. Unde dicitur hic, mittens per Angelum, servo suo
Joanni: quandoque immediate, a se ipso: et tunc lucidius videtur
veritas, et dulcius sentitur Trinitas: et haec revelatio appellatur
locutio Dei. Exod. 32, loquebatur dominus Moysi, facie ad
faciem sicut solet loqui homo ad amicum suum, scilicet sua secreta
revelando, et consolando. Psalmus, audiam quid loquatur in me
dominus Deus. Job 4. Porro ad me dictum est verbum absconditum,
et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus. Jerem. 30,
quis est iste, qui applicat cor suum, ut appropinquet mihi per
cognitionem? Unum est, creaturae cognitio vel consideratio; aliud
est superni luminis infusio. Considerans enim anima in creaturis
unitatem, ordinem et speciem, venit in aliquam cognitionem Trinitatis
increatae. Sap. 14, a magnitudine speciei et creaturae
cognoscibiliter poterit horum creator videri. Rom. 1, invisibilia
Dei, idest pater invisibilis, a creatura mundi, idest ab homine,
per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur: sempiterna quoque
virtus, idest filius; et divinitas, idest spiritus sanctus. Haec
visio sive cognitio, est non omnino clara: sed quando desuper
infunditur lux animae, per quam elevatur et ducitur in Deum, tunc
clare videt anima. Unde Psalmus, in lumine tuo videbimus lumen. Et
haec revelatio, animam, cui fit, liberat a deceptionibus Daemonum,
quibus anima intenta contemplationi saepe decipitur. Psalm. scuto
circumdabit te veritas ejus, non timebis a timore nocturno, a sagitta
volante et cetera. Hic tanguntur quatuor quibus Daemones infestant
frequenter animas intentas contemplationi, a quibus liberat lumen
veritatis infusum. Timor nocturnus est error, vel horror, quem in
recessu suo solet Diabolus relinquere. Dicit Gregorius, quod
revelatione Diaboli primo recipit anima quamdam laetitiam, et in fine
habet horrorem. In revelatione autem Dei fit e contrario. Unde
beata virgo primo turbata fuit in Angeli salutatione, postea est
consolata. Sagitta volans est vanagloria, ut dicit beatus
Bernardus, quia velociter et suaviter intrat, sed graviter vulnerat.
Haec saepe infestat et decipit contemplantes. Isa. 1, vinum tuum
mixtum est aqua. Alia littera, caupones tui miscuere aquam vino.
Vinum est revelatio Dei, quae laetificat cor. Aqua est vanagloria,
quae inflat. Aquam ergo vino miscent, qui de revelatione sibi facta
inaniter gaudent. Negotium perambulans in tenebris est solicitudo sive
cura rei familiaris, cujus cogitationes orantibus et meditantibus saepe
Diabolus immittit, ut sic retrahat a contemplatione, et subtrahat eis
refectionem ejus. Unde Matth. 12, dicitur, quod cum Jesus
loqueretur in domo, venit nuntius qui dixit ei: ecce mater tua et
fratres tui foris stant quaerentes te. 2 Timoth. 2, nemo militans
Deo implicat se negotiis saecularibus. Quartum et ultimum est
incursus, et Daemonium meridianum, idest illusio Diaboli sub specie
boni, ut aliquando suggerit vigilare, jejunare, orare, plorare diu,
quando videt aliquem novitium devotum, ut debilitatum et deficientem,
subtrahat a Dei obsequio, vel faciat poenitere de bono quod incepit.
Ideo dominus dicit Luc. 19, Zachaeo qui super ficum fatuam
ascenderat, ut eum videret: Zachaee festinans descende, quia hodie
in domo tua oportet me manere. Ficus fatua est indiscreta devotio, in
qua quando aliquis novitius vult nimis ascendere. Dicit ei Jesus,
noli nimis ascendere, sed cito descende. Addit, quantum potes quia
tecum volo, non solum esse, sed diu manere. Infra, qui dilexit
nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Primo lavit nos
in Baptismo. De quo Ezech. 16, lavi te aqua, et emundavi
sanguinem tuum ex te et unxi te oleo et vestivi te discoloribus. Item
lavit in praedicatione. Joann. 15, mundi estis propter sermonem
quem locutus sum vobis. Item eleemosynarum largitione. Luc. 11,
date eleemosynam et cetera. Item tribulatione. Isa. 4, si
abluerit dominus sordes filiarum Sion, et sanguinem Jerusalem laverit
de medio ejus in spiritu judicii, et spiritu ardoris. Tandem lavit in
sanguine suo, ut hic dicitur, quem frequenter effudit pro nobis: nos
quoque debemus effundere sanguinem nostrum pro Christo domino. Primo
in circumcisione, et nos debemus in confessione. Secundo in
oratione, et nos debemus in oratione similiter. Tertio in
flagellatione, et nos in satisfactione, vel disciplinarum
susceptione. Quarto in spinarum coronatione, et nos in compunctione.
Quinto in crucifixione, et nos in omni vera moderationis
mortificatione. Sexto in lateris perforatione, et nos in vera cordis
dilectione. Quia, ut dicitur Proverb. 10, universa delicta
operit charitas. In istis sex vicibus lavit nos in sanguine suo. Una
vice lavit nos in lacrymarum effusione, quae sunt sanguis animae, ut
dicit Augustinus, quas effudit pro nobis ter. In Lazari
suscitatione, Joan. 11. In civitatis Jerusalem destructione,
Luc. 10. In passione sive in cruce, Heb. 5. Vade ergo et
lavare septies in Jordane, et mundaberis, 4 regum quinto. Et fecit
nos regnum, cujus ipse est rex. Eccl. 10, beata terra cujus rex
nobilis est. Isa. 33, dominus judex noster, dominus legifer
noster, dominus rex noster, ipse salvabit nos. In hoc regno nullus
est servus, sed omnes liberi. Galat. 4, non sumus ancillae filii,
sed liberae, qua libertate Christus nos liberavit, idest liberos
fecit. Hujus regis est bona dominatio. Psalmus, beata gens, cujus
est dominus Deus ejus. Item, laudate dominum quoniam bonus dominus.
Item, confitemini domino quoniam bonus. Et sacerdotes. Unde
offerre debemus Deo tria sacrificia. Primo sacrificium cordis in
contritione. Psalmus, sacrificium Deo spiritus contribulatus.
Secundo sacrificium oris in confessione et oratione. Psalm.
sacrificium laudis honorificabit me et cetera. Item, holocausta
medullata offeram tibi cum incenso arietum. Medulla, quae est
pinguedo et robur ossium est devotio, quae est pinguedo et virtus
orationum. Tertio sacrificium corporis in satisfactione. Psalm.
tunc acceptabis sacrificium justitiae. Iterum, elevatio manuum mearum
sacrificium vespertinum. Sequitur, fui in spiritu in dominica die.
Sic omnes debent esse intenti in spiritualibus in festo die. Joan.
4, Deus spiritus est, et omnes qui adorant eum, oportet adorare in
spiritu et veritate. Isa. 26, in spiritu meo et in praecordiis
meis de mane vigilabo ad te. Psal. haec dies quam fecit dominus,
exultemus et laetemur in ea. Sed dixerunt cognatio eorum simul:
quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra, qui litibus et ludis
in die festo intendunt. Sed melius esset manibus in agro vel in vinea
laborare. Isa. 1, Kalendas vestras et solemnitates vestras odivit
anima mea. Sequitur, audivi post me vocem magnam. Haec vox est
vocatio domini, quae vocat et revocat nos fugientes ab eo. Isa.
32, aures meae audient verbum post tergum monentis. Zach. 7.
Revertere Sunamitis, idest captiva anima, revertere, revertere ut
intueamur te. Quare dictum fuit revertere revertere? Ut scilicet in
pueritia, in juventute, in senectute, in senio. Vel quia quatuor
faciunt a Deo fugere. Confidentia juventutis, ii fugiunt ad
orientem. Dilatio mortis, ii ad occidentem. Amor prosperitatis, ii
ad meridiem. Timor adversitatis, ii ad Aquilonem. Ideo clamat
dominus, revertere ab oriente, quia juvenis cito moritur. Revertere
ab occidente, quia senex diu non vivit, et quando homo a Deo fugit,
diu vivere non potest, verba sunt Senecae. Revertere a meridie,
quia prosperitas mundi cito transit. 1 Joan. 2. Revertere ab
Aquilone, quia adversitas mundi non potest nocere nisi volenti.
Magna dicitur vox quia magnus vocat et ad magna. Vocat autem
quadrupliciter dominus: praedicando, beneficia dando, inspirando,
flagellando. Proverb. 1, vocavi et renuistis, extendi manum meam
et non fuit qui aspiceret, despexistis omne consilium meum, et
increpationes meas neglexistis. Tamquam tuba, quae vocat ad convivium
spirituale, ubi anima reficitur. Isa. 25, faciet dominus in
omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemiae,
pinguium medullatorum, vindemiae defaecatae. Et nota: supra
dixerat, fui in spiritu in dominica die, et statim sequitur, et
audivi post me vocem magnam: ad innuendum quod homo parum potest
quiescere in contemplatione, quin statim revocetur ad exteriora. Unde
beatus Bernardus, felix hora, sed brevis mora. Eccl. 40,
modicum somnum tamquam nihil in requie. Augustinus, intromittis me
domine in affectum quemdam multum inusitatum introrsum ad nescio quam
dulcedinem: sed rursum resideo, et absorbeor solitis, et teneor et
multum fleo: illic esse volo nec valeo, sed non volo, utrobique
miser. Quae vides scribe in libro. Multa debet homo videre in
contemplatione: scilicet peccata sua, supplicia Inferni, gaudia
Paradisi, beneficia Christi, necessitates proximi et omnia scribere
in libro cordis sui. Circa peccata debet homo videre quam brevis est
ibi delectatio et poena aeterna. Gregorius, momentaneum est quod
delectat, aeternum quod cruciat. Item quam vilis sit. Jerem. 7,
quam vilis facta es nimis, iterans vias tuas. Item quam damnosa;
quia diminuit bona naturae, privat bonis gratiae, aufert bona
gloriae. Thren. 2, egressus est a filia Sion omnis decor ejus.
Circa supplicia Inferni debet videre diversitatem, acerbitatem,
aeternitatem. De primo Psalmus, ignis sulphur et spiritus
procellarum pars calicis eorum. De secundo Matth. 8, ibi erit
fletus et stridor dentium. De tertio Isa. in fine, ignis eorum non
extinguetur et cetera. Matth. 25, ite in ignem aeternum et
cetera. Circa gaudia Paradisi debet videre puritatem, plenitudinem,
longitudinem. De primo Proverb. 14, gaudio ejus non miscetur
extraneus. De secundo Joan. 16, iterum videbo vos, ut gaudium
vestrum nemo tollat a vobis. De tertio ibidem. Et gaudium vestrum
plenum sit. Circa beneficia Christi debet videre multitudinem,
magnitudinem, gratitudinem. De primo Psalm. quid retribuam domino
et cetera. De secundo Luc. 1, fecit mihi magna et cetera. De
quarto Matth. 10, gratis accepistis, gratis date et cetera.
Circa necessitates proximi debet videre quid vellet sibi fieri si esset
in illo statu et quanta sit fragilitas hominis. De primo Matth. 7,
quaecumque vultis ut faciant vobis homines et cetera. De secundo Job
5, visitans speciem tuam non peccabis. Eccles. 32, intellige ex
te ipso quae sunt proximi tui. Item quae vides in Christo, in
mundo, in proximo tuo, scribe, idest corde tuo, et mitte septem
Ecclesiis. Prius vide, secundo scribe, et tamdem mitte; quia prius
est studendum, postea in corde commendandum, deinde praedicandum.
Eccles. 18, ante quam loquaris disce. Alia sufficienter exposita
sunt.
|
|