CAPUT 19

Post haec vidi et cetera. In praecedenti capitulo dictum est de casu Babylonis, et de exultatione sanctorum gratias agentium Deo de vindicta assumpta de meretrice illa. In hoc autem capitulo agit de gratiarum actione sanctorum pro eo, quod separati sunt a malis. Dividitur autem capitulum istud in tres partes. In prima parte agitur de gratiarum actione pro vindicta assumpta a malis. In secunda de gratiarum actione pro salvatione Ecclesiae, ibi: gaudeamus. In tertia agitur de poena Antichristi et suorum, ibi: et vidi bestiam. Et notandum, quod sicut ostensum est Joanni, quod appropinquante die judicii majores de multitudine impia habitum poenitentiae praeferentes dicent: vae, vae, dolentes de eo quod fecerunt: ita quoque nunc ostenditur ipsi, sanctos, appropinquante die judicii dicturos tunc alleluja, idest gavisuros et Deum laudaturos de judicio suo, quo bonos remunerabit et malos condemnabit. Dicit ergo, et post haec, idest post completam damnationem malorum. Audivi quasi vocem tubarum multarum in caelo, idest in Ecclesia dicentium, alleluja, idest laus inexplicabilis. Laus, et gloria, et virtus Deo nostro est. Haec omnia significant gaudium sanctorum de vindicta malorum et salute bonorum; et fere idem significant illa quatuor nomina. Item dicitur alleluja propter unitatem essentiae divinae, quae propter sui immensitatem comprehendi non potest, nec digne laudari. Laus, gloria, virtus, dicitur, propter sanctam Trinitatem personarum. Laus, ratione potestatis quae attribuitur patri vel filio, qui dominus noster est Christus qui datus est nobis, ut dicitur in Isaia. Ipsi est alleluja inquantum Deus est; alia tria, inquantum homo. Nam laus debetur ei pro sancti spiritus missione, qui corda discipulorum adimplevit gratia ad recte credendum, cor eorum solidavit patientia ad sustinendum omnia pro Christo, ora aperuit ad laudandum ipsum. Unde Sap. 10, victricem manum tuam, domine, laudaverunt pariter, quoniam sapientia aperuit os mutorum et linguas infantium facit disertas. Gloria debetur ei pro nativitate. Unde cantaverunt Angeli ipso nato, gloria in altissimis Deo, Luc. 2: et Ecclesia quotidie dicit: gloria tibi domine qui natus es de virgine. Virtus debetur ei pro Diaboli victoriosa dejectione, ut dicit Glossa. Deinde ostendit Joannes causam laudationis et glorificationis, dicens: quia vera et justa judicia ejus sunt. Vera quidem promissa reddendo praedicta, vel facta implendo. Justa vero, unicuique secundum merita tribuendo. Psalm. fidelis dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. Et re vera justa sunt judicia ejus. Quia judicavit, jam in praescientia, et tandem in evidentia. De meretrice magna, idest Babylone quae est mundus vel multitudo impia, vel civitas Romana, Jerem. 51, vastavit Deus Babylonem et disperdidit ex ea vocem magnam. Et merito judicavit de ea dominus. Quae, idest quia illa, quae corrupit terram, idest Ecclesiam, in prostitutione sua, idest luxuria sua, vel potius in venalitate sua. Quia sicut meretrix venales sunt mundani et Romani. Juxta illud Eccles. nihil est iniquius, quam amare pecuniam. Hic enim animam suam venalem habet. Et vindicavit sanguinem servorum suorum, quem fudit impia multitudo, et maxime civitas Romana. De manibus tuis, idest Babylonis quae sanctos occidit. Deuteronom. 32, laudate gentes populum ejus, quoniam sanguinem servorum suorum ulciscetur. Psalm. requirens sanguinem eorum recordatus est, et non est oblitus clamorem pauperum. Est autem duplex sanguinis effusio. Una fit per occisionem, de qua Psalm. effuderunt sanguinem tamquam aquam in circuitu Jerusalem et non erat qui sepeliret. Alia fit per exactionem, de qua Eccles. 53, panis egentium, vita pauperum est; qui defraudat illum homo sanguinis est: qui aufert in sudore panem, quasi qui occidit proximum suum: qui effundit sanguinem et qui fraudem facit mercenario fratres sunt. Prima effusio olim celebrata est Romae, nunc alia celebratur, qua celebrata fiet de utraque vindicta. Habacuc 2, quoniam tu expoliasti gentes multas, spoliabunt te omnes qui residui fuerunt de populis propter sanguinem hominis et iniquitatem terrae civitatis; et exivit sanguis de lacu, usque ad frenos equorum. Quia inde re vera ponitur aurum et argentum in frenis; et impletur quod dicitur Zach. 14, in die illa erit, quod supra frenum equi est sanctum domino, idest re sanctificata domino acquisita, scilicet de bonis Ecclesiae quae Christus suo sanguine comparavit. Inde satyricus: dicite pontifices, in templo quid facit aurum? Beatus Bernardus, sic serpit hodie pudibunda tabes clericorum per omne corpus Ecclesiae. Nam officio sunt ministri Christi, sed serviunt Antichristo: honorati incedunt de bonis domini, cui honorem non deferunt: in eis utique meretricius nitor et histrionicus habitus, regius apparatus. Inde aurum in frenis, in sellis, in calcaribus; et plus calcaria eorum, quam altaria fulgent. Inde mensae splendidae et scyphi. Inde comessationes et ebrietates. Inde cythara et lira et tibia. Inde torcularia redundantia et cellaria referta et promptuaria plena eructantia ex hoc in illud. Inde dolia pigmentata. Inde referta marsupia. De his olim a domino praedicta est sententia, et nunc tempus advenit; ecce in pace amaritudo mea amarissima. Amara quippe fuit in nece martyrum. Amarior in conflictu haereticorum. Amarissima nunc in moribus clericorum. Et iterum dixerunt alleluja. Glossa, per hanc iterationem debemus intelligere laudem esse aeternam. Unde Psalm. beati qui habitant in domo tua domine et cetera. Unde Augustinus in fine de civitate Dei. Vacavimus et videbimus, videbimus et amabimus, amabimus et laudabimus: ecce quid erit in fine sine fine. Primo dictum est alleluja pro vindicta peccatorum quae fecerunt sanctos persequendo. Unde Eccles. 1: impiis et peccatoribus reddet vindictam custodiens eos in die vindictae. Deinde ostendit Joannes in parte qualis erit vindicta, dicens: et fumus ejus ascendet in saecula saeculorum, idest continue et perpetue: et per fumi perpetuitatem et continuationem, ostenditur ignis continuus et perpetuus. Isa. in fine, ignis eorum non extinguetur. Supra: fumus tormentorum suorum in saecula saeculorum ascendet. Ibi plenius dictum est de hoc. Et vigintiquatuor seniores, idest veteris et novi testamenti patres, mores maturos habentes, ceciderunt, idest se humiliaverunt gratias referendo de vindicta malorum, et quatuor animalia ceciderunt, similiter laudantia Deum. Per quatuor animalia designantur majores sancti, ut dicit Glossa, qui cum minoribus laudant, Deum sedentem super thronum, idest super Ecclesiam, ut judex. De hoc dicitur supra 4, cum darent illi quatuor animalia, et gloriam, et honorem et benedictionem sedenti super thronum, viventi in saecula saeculorum, procedebant viginti quatuor seniores ante sedentem in throno et adorabant viventem in saecula saeculorum. Dicentes, amen alleluja. Amen, quod est responsio confirmativa, pertinet ad minores, alleluja, quod est laus inexplicabilis, pertinet ad majores. Unde 2 Corinth. 14, quis supplet locum idiotae? Quomodo dicet, amen, super tuam benedictionem? Ideo in Ecclesia Carnotensi, canonici non respondent amen in choro, quando celebrat episcopus, ne videantur minores, vel idiotae, secundum Glossam. Amen alleluja, totum refertur ad minores: quasi dicat: verum est, quod Deus est ita gloriosus, etiam vere laudandus, ad hoc quod punit malos. Et vox de throno exivit, idest admonitio de ecclesiasticis viris, qui sunt thronus Dei, quia in eis sedet Deus, dicens, ad aures omnium, laudem dicite Deo nostro, idest Christo, qui creavit, et recreavit, et judicavit nos. Ad hoc facti sumus omnes, scilicet ad laudandum Deum. Deuteronom. 26, quos creavit in laudem, et nomen et gloriam suam. Isa. 42, cantate domino canticum novum, laus ejus ab extremis terrae. Psalm. laudate dominum omnes gentes et cetera. Sed quoniam non est laus speciosa in ore peccatoris, ut dicitur Eccles. 15, ideo ostendit qui sunt quos admonet ad laudandum; dicens: omnes sancti ejus. Glossa, vel servi, idest qui sancte serviunt ei, secundum illud Luc. 2, serviamus illi in sanctitate et justitia, idest sancte et juste. Et qui timetis Deum, timore casto seu filiali. Pusilli et magni. Hoc est quod dicitur Isa. 42, laus ejus ab extremis terrae. Extrema siquidem terrae sunt pusilli qui nequeunt implere consilia, nec secreta mysteria penetrare; et magni, qui utrumque possunt. Eccles. 24, in multitudine electorum habebit laudem. Et audivi. Posita mutua admonitione quae sancti se mutuo exhortantur in laudes Dei, ponit Joannes mutuam laudationem quae tripliciter nominatur: scilicet vox tubae, quia vocat ad festum et convivium spirituale. Item vox aquarum multarum, ad significandum, quod multi sunt in laude illa. Item vox tonitrui, ad significandum, quod ipsa est admirabilis bonis et terribilis malis. Dicit ergo, et audivi, post mutuam excitationem. Quasi vocem tubae magnae, idest eorum, qui ut tuba exaltaverunt vocem suam praedicando, et nunc exaltant in caelo jubilando, ut dicit Glossa, Isa. 43, populum istum formavi mihi, laudem meam cantabit. Et sicut vocem aquarum multarum, idest populorum multorum Deum laudantium, quorum praedicatio vim habuit mundandi, sicut aquae multae. Et sicut vocem tonitruorum magnorum. Glossa, quia sanctorum exultatio terret impios. Unde 1 Reg. 4, allata est arca domini in castra Israel, et timuerunt dicentes: vae nobis, dicentium alleluja, idest laudate Deum, quoniam potestis, quoniam major est omni laude, ut dicitur Eccli. 44. Quoniam regnavit dominus Deus noster omnipotens, destructo regno malorum. Isa. 2, incurvabitur altitudo virorum, exaltabitur autem dominus solus. Notandum, quod quater positum est alleluja in hoc capitulo propter laudem Trinitatis et unitatis, vel propter quatuor effectus ipsius circa nos, qui respondent quatuor nominibus positis, dominus Deus noster omnipotens. Dominus, qui potenter creat. Deus, qui sapienter gubernat. Noster, qui clementer educat. Omnipotens, qui gloriose glorificat. Sequitur. Gaudeamus et exultemus et cetera. Haec est secunda pars capituli, in qua agitur de laude sanctorum et gratiarum actione, pro sua liberatione et remuneratione. Hic quinque. Primo ponitur laus de singulari cujuslibet glorificatione. Secundo ponitur laus pro omnium glorificatione, ibi: quia venerunt. Tertio praecipitur Joanni, ut invitet ad illam gloriam verbo et scripto, ibi: et dixit mihi: scribe. Quarto vult Joannes Angelum adorare pro tantae revelationis munere, ibi: et cecidi. Quinto prohibetur hoc facere, et ostendit ei quem debet adorare, ibi: et dixit mihi. Dixit ergo Joannes in persona omnium sanctorum. Gaudeamus, propter dotes animae, et exultemus, propter dotes corporis. Et demus gloriam ei, idest nos omnia bona ab ipso reputemus. Sicut Isa. 26, omnia opera nostra operatus es in nobis domine. Quia venerunt nuptiae agni. Glossa, idest conjuncta est Ecclesia Christo, quorum nuptialia contracta fuerunt in prophetarum sponsione. Perfectum autem matrimonium fuit per verba de praesenti in collocutione mutua Angeli et Mariae. Consummatum vero fuit in carne et verbi unione. Solemnitas celebrari caepit in ascensione. Nunc autem paulatim traducitur sponsa in domum sponsi; sed in fine totaliter traducetur, et tunc generale convivium fiet, sicut dicitur Isa. 25, faciet dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium et cetera. Item Esther 1, tertio anno imperii sui fecit grande convivium Assuerus cunctis principibus et pueris suis fortissimis Persarum et Medorum inclytis, et praefectis provinciarum coram se, ut ostenderet divitias gloriae regni sui. Principes dicit Angelos; pueros, prophetas; fortissimos Persarum martyres; Medorum inclytos, confessores; praefectos provinciarum, apostolos. Et uxor ejus praeparavit se, idest fecit se idoneam, ut ei copularetur. Amos 4, praeparare in occursum Dei tui Israel, ista autem praeparatio consistit in duobus: scilicet in depositione vetustatis, et induitione novitatis. Unde Rom. 13, abjiciamus opera tenebrarum et induamur arma lucis. Ephes. 4, deponite vos secundum pristinam conversationem veterem hominem qui corrumpitur secundum desideria erroris. Renovamini autem spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate et cetera. Matth. 25, media nocte clamor factus est, ecce sponsus venit, exite obviam ei: et quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua. Et datum est illi, a Deo a quo est omne bonum. Ut cooperiat se byssino splendenti et candido. Byssinum, ad literam est vestis de bysso facta. Byssus, autem est genus lini candidissimum, quod crescit in Aegypto. Significatur autem per byssinum justitia quae est vestis sanctorum. Unde Job 29, justitia indutus sum. Et Psalm. sacerdotes tui induantur justitia. Candor autem byssini respicit conscientiae puritatem. Splendor vero, conversationis exterioris honestatem. Unde sensus est, datum est illi, scilicet Ecclesiae, ut cooperiat se byssino splendenti et candido, scilicet puritate interioris conscientiae et honestatem conversationis exterioris. Et hoc est quod dicitur Isa. 35, gloria Libani data est ei, idest gloria conscientiae; decor Carmeli, idest honestas exterior. Unum propter se, alterum propter proximum est necessarium. Deinde ponit byssinum, dicens byssinum enim, quasi dicat: re vera byssino cooperta est sponsa, idest totius habitudinis puritate. Byssinum enim justificationes sanctorum sunt, quae candidae sunt interius in conscientia, quo ad se, et splendidae exterius, quo ad alios. Et dixit mihi. Hic praecipitur Joanni, ut invitet ad nuptias, et invitationem scribat, ut diutius possit durare. Unde dicit: et dixit mihi, Angelus, scilicet dominus ipse: scribe, hoc scilicet quod sequitur, beati qui ad coenam nuptiarum agni vocati sunt, idest ad convivium caeleste, ubi sancti omnes cum domino epulabuntur eum gaudio. Quod convivium dicitur coena, quia nullum aliud convivium succedit illi, et quia delicata fercula apponentur in ea. Ex qua nullus semel admissus expellitur: de prandio vero multi expelluntur, Matth. 22, amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem? et cetera. Prandium est gratia militantis Ecclesiae. Sed coena est gratia caelestis patriae. De qua Luc. 14, homo quidam fecit coenam magnam et vocavit multos. Item Luc. 22, vos estis qui permansistis mecum in tentationibus meis: et ego dispono vobis regnum sicut disposuit mihi pater meus, ut edatis et bibatis et cetera. In hac auctoritate ponuntur septem quae reddunt coenam delectabilem. Primum est nobilitas servitoris quae notatur cum dicitur: et ego. Secundum est ordinata positio ferculorum, quae notatur cum dicitur: dispono. Tertium est honestas convivarum, quae notatur ibi, vobis. Quartum est hilaritas invitantis, quae notatur ibi: sicut disposuit mihi pater meus. Quintum est abundantia ferculorum, quod notatur ibi, regnum, quasi totum cellarium dabit. Sextum est familiaritas domini, quod notatur ibi, super mensam meam. Septimum est amoenitas loci, quod notatur ibi, in regno. Octavum est securitas, quod notatur ibi, meo. Et dixit mihi, haec verba Dei vera sunt, et ideo scribenda sunt, scilicet quod illi qui vocati sunt ad coenam, vocatione dico praedestinationis, beati sunt, non autem omnes qui vocati sunt vocatione praedicationis, vel justificationis. Beati sunt. Quia multi sunt vocati, pauci vero electi. Matth. 20. Et cecidi. Hoc viso, vult Joannes reverentiam exhibere Angelo sibi haec revelanti, quasi gratiam post gratiam reddens. Unde dicit, et cecidi, idest me humiliavi mente et corpore, ante pedes ejus, idest Angeli, idest haec mihi revelantis, ut adorarem. Coram cano capite surge, et reverearis personam senis. Hoc exemplo docemur nos revereri majores nostros, et dixit mihi, volenti me humiliare, vide ne feceris, idest noli me adorare, quasi majorem et digniorem te, conservus enim tuus sum, et fratrum tuorum: quasi dicat: ego, et tu, et fratres tui, servi sumus ejusdem domini, scilicet Jesu Christi, qui est frater noster, o Angele, non tuus: et in hoc majores sumus, salva tua gratia. Sed quia sunt fratres natura, et fratres gratia, ostendit de quibus fratribus intelligat: scilicet de fratribus gratiae. Unde dicit, habentium testimonium Jesu, idest gratiam spiritus sancti, quae testificatur ipsos esse filios Dei. Joannis 8, spiritus reddidit testimonium spiritui nostro, quod filii Dei sumus. Et nota, quod in veteri testamento permiserunt se Angeli adorari, sicut legitur Josue 5. In novo autem non permittunt, hac ratione, quia tunc notatur Deus homo. Unde erat homo inferior simpliciter Angelo. Nunc factus Deus homo, et sublimior est homo Angelis. Unde videntes hominem supra se, nolunt ab homine adorari, ob reverentiam domini nostri Jesu Christi. Deinde ostendit quis sit adorandus, dicens, Deum adora, cui soli debetur adoratio. Matth. 4, dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Et subdit causam quare Deus sit adorandus, testimonium enim Jesu est spiritus prophetiae: idest quicquid dixerunt prophetae, perhibet de Christo testimonium. Unde 2 Petr. 1, firmiorem habemus propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes. Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines. Spiritus sanctus vero perhibet de Jesu testimonium. Unde Joan. 16, cum venerit ille spiritus veritatis, testimonium perhibebit de me. Vox ergo aquarum multarum in caelo auditarum, gratiarum actio sanctarum animarum, in caelesti beatitudine decantantium, quatuor animalia, vigintiquatuor seniores, universi sanctae Ecclesiae praedicatores et judices, nuptiae agni, conjunctio Christi et Ecclesiae in caelesti beatitudine, et vidi caelum. Joannes hic ostendit quantus sit ille cui gratiae sunt agendae, scilicet Christus. Et primo ostendit potestatem, quam habuit in primo adventu. Deinde ostendit potestatem, quam habuit in secundo adventu. Et postea monet fideles adhaerere Christo, ut sic possint vitare poenas malorum, et adipisci gaudia beatorum. Et ita secundum hoc contrariatur, quod dicit hic, ad praecedentia. Nam hic ostenditur quantus est ille, qui prius laudari meruerit secundum Glossam. Continuatur ad sequentia sic. Quia dicturus est Joannes de damnatione Antichristi et suorum, posset aliquis quaerere, quomodo damnabuntur, qui potentes tam erunt. Et respondet quia pugnaverunt contra Christum, qui potentior est, et eos devincet, et victos damnabit. Ideo potestatem ejus hic describit dicens, et vidi caelum apertum. Ad literam, januam Paradisi vidit apertam, quae prius fuerat clausa. Vel caelum apertum, idest Scripturam. Unde Glossa: idest mysteria revelata, quod homo possit ascendere caelum, et cognoscere Deum: et satis concordat. Deinde ostendit quis aperuit; dicens, et ecce equus albus, idest Christi humanitas pura et munda, sine omni fusco peccati, in qua quasi in equo verbum Dei contra Diabolum pugnavit. Proverb. 21, equus paratus ad diem belli. Dominus autem salutem tribuet, idest verbum. Hunc equum ascendit verbum in incarnatione. Isa. 19, ecce dominus ascendens super nubem levem, idest super humanitatem ab omni peccato immunem, et ingredietur Aegyptum, idest mundum, quasi caput certaminis ad pugnandum. Et qui sedebat super eum vocabatur fidelis, quia promissa implet, verax, quia ipse est veritas, et veraces facit. Vel fidelis, dicitur quo ad promissa praeterita, quae implevit, verax, quo ad futura, quia sine dubitatione implebit. Deut. 32, Deus fidelis, et absque ulla iniquitate. Joan. 3, qui acceperit ejus testamentum signavit, quoniam Deus verax est. Et cum justitia judicat. Glossa, quia unicuique juxta opera sua reddet. Et pugnat, modo pro suis. Exod. 14, dominus pugnabit pro vobis, et vos ipsi tacebitis: quasi dicat: Diabolo loquenti, non respondebitis, et tunc pro vobis pugnat. Diabolus loquitur cum peccatum suggerit; homo respondet quando consentit: et tunc vincitur homo, sed tacet, quando suggestioni non consentit; et tunc Diabolus vincitur, quod facit Deus. Unde in eodem dicunt Aegyptii. Fugiamus Israelem, quia dominus pugnat pro eis contra nos. Vel pugnat, idest pugnabit in die judicii, non tantum contra Diabolum, sed etiam contra totum exercitum suum. De quo bello dicitur in Psal. dominus potens in praelio. Sap. 5, pugnavit cum eo orbis terrarum contra insensatos. Oculi autem ejus. Glossa, idest dona spiritus sancti, sicut flamma ignis, qui inflammat, et illuminat, et consumit rubiginem, et emollit ferrum durum, et calefacit frigidum, et consolidat luteum: sic dona spiritus sancti inflammant in amorem Dei, et falsi consumuntur in rubigine peccatorum, duritiam cordis emolliunt, et frigidum cor calefaciunt, et fragiles mentes consolidant. Propter hoc missus fuit spiritus sanctus in apostolos in specie ignis. Thren. 1, de excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me. Zach. 3, super lapidem unum oculi septem. De hoc dictum est supra 1, oculi ejus tamquam flamma ignis. Item oculi ejus sunt praelati, qui debent toti Ecclesiae providere, sicut oculi provident corpori. De quibus dicitur Cant. 7, oculi tui sicut piscinae in Esebon, qui sunt in porta filiae multitudinis. Quatuor dicit, quae exiguntur in praelatis. Primo ut sint oculi per discretionem, piscinae per compassionem, in Esebon per charitatem furor: quia Esebon interpretatur ignis meus: porta per Christum et praedicationem. Sed hodie oculi Ecclesiae, lippi sunt pleni sordibus divitiarum, et fame deliciarum. Unde Gen. 29, Lia, lippis erat oculis. 1 Reg. 3, oculi ejus, idest eli, caligaverant, et non poterat videre lucernam, donec extingueretur. Multa alia invenies ibi de istis oculis. Sequitur, et in capite ejus diademata multa. Hic ostenditur unde Christus habet talem potestatem, ut possit Antichristum et suos devincere: scilicet a Deo, qui est caput ejus, ut dicitur 1 Corinth. 11, caput mulieris vir, caput viri Christus, caput autem Christi Deus; et Christus, omne quicquid a Deo est, ut dicitur ad Rom. per diademata vero significantur victoriae, vel coronae victorum, vel ipsi victores, vel potestas eorum, quae est a Deo. Sapient. 5, accipient regnum decoris et diadema speciei de manu domini. Sap. 18, magnificentia tua in diademate capitis illius. Et hoc est, in capite ejus, idest in Deo. Diademata multa, idest victores multi, vel coronae multae. Disperget dans victoribus. Et bene multa, quia venit pugnare contra bestiam, quae habet septem capita, decem cornua, decem diademata, ut dicitur supra 13. Hanc bestiam Christus in sua passione superavit, et coronam sive diadema suum abstulit, et sibi imposuit, quia illos quos diximus possidebat: et qui erant quasi corona prius, Christus praedicando abstulit, et conversos ad fidem sibi coronam assumpsit et cetera. Quod bene significatum est 1 Paralip. 20, ubi legitur, quod David tulit coronam de capite Melchon, in qua invenit auri pondo talentum, et praetiosissimas gemmas, fecitque sibi diadema. Melchon interpretatur rex eorum. Et significat Diabolum, qui est rex superborum, sicut dicitur Job 41. Cujus corona sunt omnes mali, quos vel eorum aliquos Christus praedicando convertit ad fidem, et invenit in eis aurum, margaritas et gemmas ceterarum virtutum, quas ipsemet contulit eis, et sic eos sibi quasi diadema fecit. Cant. 4, veni coronaberis de capite Amana, de vertice Sanir, de vertice Hermon. Amana interpretatur iniquus. Sanir novitatem tollens, Hermon anathema verius. Et haec omnia significant Diabolum, de cujus capite coronatur Ecclesia, quando caput ejus conterunt, et decem auferunt peccatores, de quibus efficitur diadema domini, habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse. Glossa, quod hoc nomen est Deus homo vel Jesus: utrumque siquidem, nam ipsi soli convenit esse Deum et hominem. Unde Isa. 7, ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel, idest nobiscum Deus. Item ipsi soli convenit esse Jesum, idest salvatorem, auctoritate, et mysterio. Ipse solus enim auctor, et minister est salutis humanae. Matth. 1, vocabis nomen ejus Jesum, idest salvatorem, auctoritate et mysterio. Ipse enim salvabit populum suum a peccatis eorum. De utroque nomine dicitur Gen. 32, cur quaeris nomen meum, quod est mirabile? Philipp. 2, humiliavit se factus obediens usque ad mortem: propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen. Hoc nomen scriptum dicitur duodecim literis, quod scripserunt Gabriel et Maria. Primam literam scripsit Gabriel, Mariam salutando. Ave, inquit, gratia plena. Scripsit et secundam, Mariam commendando. Dominus tecum, inquit, benedicta tu in mulieribus. Scripsit et tertiam idem Gabriel, Mariam consolando. Ne timeas, inquit, Maria, quia invenisti gratiam apud Deum. Scripsit et quartam, conceptum et partum divinum Mariae nunciando. Ecce, inquit, concipies in utero, et paries filium. Scripsit et quintam, nomen nascituri praenunciando: et vocabis, inquit, nomen ejus Jesum. Scripsit et sextam, ipsum describendo: hic erit magnus, et filius altissimi vocabitur. Scripsit et septimam literam, potentiam ejus praedicando: et dabit illi, inquit, dominus Deus sedem David patris ejus, et regni ejus non erit finis. Hae sunt septem literae, quas congrue scripsit Gabriel Archangelus in nomine pueri nascituri. Tamdem videns Maria, quod bene scriberet Gabriel, apposuit et ipsa manum. Et scripsit octavam literam, sapienter Angelo respondendo: quomodo, inquit, fiet istud? Scripsit et secundam, causam dubitationis assignando. Quomodo, inquit, quoniam virum non cognosco, idest me cognituram non propono. Nonam scripsit Gabriel responsione verissima dubitationis Mariae causam amovendo, et modum facti declarando. Spiritus sanctus, inquit, superveniet in te, et virtus altissimi obumbrabit tibi, scripsit et decimam literam, exempli positione Mariam dubiam certificando. Et ecce, inquit, Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua. Scripsit etiam undecimam, auctorem totius negotii demonstrando, scilicet potentiam Dei. Quia, inquit, non erit impossibile apud Deum omne verbum: quasi dicat: hoc faciet potentia Dei, quae omnia potest. O Maria, quid facis? Quid tardas? Scribe duodecimam literam, et perfectum erit nomen ejus. Audivit me Maria, et credidit consilio, et scripsit ultimam literam, consensum suum adhibendo. Ecce, inquit, ancilla domini; fiat mihi secundum verbum tuum. Et perfecte statim scriptum est nomen ejus, quia statim verbum caro factum est, et habitavit in nobis, idest in natura nostra, ut vere possit dicere Maria, lingua mea calamus Scribae velociter scribentis. Vere velociter, quia ut dixit hoc, factus est Deus homo, quod est nomen scriptum. Ut dicit hic Glossa, Gabriel plures literas scripsit quam Maria. Novem enim scripsit, et Maria tres. Quia natura mulierum virginum est parum loqui, et plus audire: quae vere bene disposita fuit in Maria. Hae sunt duodecim horae diei, in quo, qui ambulat, non offendit, ut dicitur Joannis undecimo. Et vestitus erat veste aspersa sanguine. Ad literam, idest carne proprio sanguine cruentata, quem sexies fudisse creditur, pro nostra sanctificatione. Primo in circumcisione, Luc. 2. Secundo in prolixa oratione, quando factus est sudor ejus sanguineus, Luc. 27. Tertio in spinarum coronatione: ut creditur juxta patrum traditionem. Quarto in flagellatione ad columnam, Luc. 23. Quinto in manuum et pedum crucifixione. Sexto in lateris apertione, Joan. 19. De hac veste sic aspersa dicitur Gen. 37, tulerunt tunicam ejus, idest Joseph, et sanguine hoedi quem occiderant tinxerunt. Isa. 63, quis es iste qui venit de Edom, tinctis vestibus? Et infra, quare rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua quasi calcantium in torculari? Et respondet ibidem dominus: torcular calcavi solus, et aspersus est sanguis eorum, idest quem ipsi fuderunt, super vestimenta, et omnia indumenta mea inquinavi. Vel vestis aspersa sanguine, congregatio est martyrum, quorum sanguis pro Christo effusus est abundanter. Unde Psal. effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Jerusalem. Gen. lavabit in vino stolam suam, et pallium suum in sanguine uvae. Et vocabitur nomen ejus verbum Dei, per quem pater omnia fecit: et dixit Joan. 1, omnia per ipsum facta sunt: idest verbum genuit, per quem omnia fecit. Per hoc nomen seu verbum innotuit mundo Deus pater, qui usque tunc extiterat incognitus. Unde Joan. 1, Deum nemo vidit unquam, nisi unigenitus Dei filius, qui est in sinu patris, ipse enarravit. Item Joannes 17, manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo. Et exercitus, martyrum, et omnium fidelium, qui sunt in caelo, idest Ecclesia, nomine, et numero, et merito sequebatur eum, per viam paupertatis, humilitatis, et charitatis, contra mundum, contra carnem, et Diabolum dimicantes. In equis albis. Glossa, idest in corporibus mundis, qui ab illicitis refrenantur, et stimulo charitatis ad bona incitantur. De quo stimulo dicitur 2 Corinth. 6, charitas Dei urget nos. De istis equis dicitur Habacuc 3, viam fecit in mari equis. Zach. 10, visitavit dominus exercituum gregem suum domum Juda, et posuit eos quasi equum gloriae suae in bello. Vestiti byssino albo et mundo, idest justitia, quae facit mentem albam per innocentiam, et mundam per operum evidentiam, quae sunt duae partes justitiae: scilicet, declinare a malo, et facere bonum, ut dicit Augustinus. Per primam est mens alba, per secundam munda, quae sola videt Deum, ut dicitur Matth. 5. Et de ore. Supra ostendit de potestate Christi in primo adventu. Hic incipit agere de potestate ipsius in secundo adventu ostendens, quod in utraque natura potens erit Christus tunc. Unde dicit, et de ore ipsius, idest Christi, procedit, idest procedet, gladius acutus. Glossa, idest divina sententia, intendens pravas cogitationes mentis, et illicitos motus corporis. Ezech. 5, sume tibi gladium acutum, radentem pilos, tam capitis quam corporis. Ezech. 21, gladius exacutus est. Bis dicit acutus, propter duplicem ejus usum: idest quia scindet interius et exterius, ut dictum est. Ut in ipso percutiat gentes, idest omnes peccatores, dicens, ite maledicti. Ideo dicitur Job 19, fugite a facie gladii, quia ultor iniquitatis est gladius. Vel de ore ipsius. Glossa, idest de praedicatoribus, qui sunt os domini, quia dominus loquitur per eos. Jerem. 15, si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris. Procedit gladius acutus, idest sermo praedicationis: de quo dicitur Hebr. 5, vivus est sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti. Prov. 30, omnis sermo Dei ignitus clypeus, quod est verbum Dei. Ut in ipso percutiat gentes. Glossa. Quosdam ad mortem, quosdam ad vitam. Isa. 11, percutiet terram virga oris sui, et ipse reget eas, Glossa: sanctos de virtute in virtutem, malos de vitio in vitium, in virga ferrea. Glossa, inflexibili justitia, quae tantummodo potest flecti per poenitentiam. Jerem. 18, si poenitentiam egerit gens illa a malo suo, quod locutus sum adversus eam, agam et ego poenitentiam super malum quod cogitavi ut facerem ei. Sed in futuro nullo modo poterit flecti. Proverb. 6, zelus et furor viri non parcet in die vindictae, nec acquiescet cujusquam sermonibus, nec recipiet pro redemptione dona plurima. Et ipse calcat, idest calcabit, torcular furoris irae Dei omnipotentis, Glossa: idest mortem, quae primo homini peccanti ab irato Deo illata fuit, sed Christo resurgente destructa fuit in ipso totaliter idest re, in nobis specie. 1 Corinth. 15, novissima inimica destruetur mors. Item Glossa, torcular, idest tribulationem, in qua dominus sanctos positos calcat, in gratia eos ampliat: quam Deus iratus Adae peccanti intulit, et quasi furibundus continuans furorem, idest effectum vindictae in propagine ejus extendit. Et in vestimento, idest in humanitate, qua quodammodo vestitur divinitas, juxta illud Hebr. inventus est, ut homo. Habet in femore suo, idest humanitate, seu carne qualibet ex patrum progenie, per quam femur designatur, habet scriptum indelebiliter, rex regum, et dominus dominantium: quasi dicat: etiam secundum humanitatem, ipse est rex, et dominus sanctorum qui se et alios regunt, et dominium exercent in subditos. Vel sic: et in vestimento, idest in sanctis novi testamenti qui per gratiam Baptismi fiunt vestis domini. Juxta illud Galat. 3, quicumque baptizati estis, Christum induistis. Isa. 49, vivit dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris. Et in femore suo, idest in antiquis patribus, a quibus duxit secundum carnem originem. Habet scriptum, calamo fidei. Rex regum, et dominus dominantium. Quia tam hi quam illi credunt Christum esse regem, et Deum universorum. Et vidi unum Angelum. Glossa: ostensa divinitate Christi, per quam poterit Diabolum expugnare, subdit admonitionem de praesenti, ut tali domino omnes fideles adhaereant, ut possint vitare poenas et gaudia adipisci. Dicit ergo, et vidi unum Angelum, idest praedicatorum coetum. Stantem in sole, idest perseverantem in aperta praedicatione, manentem in plenitudine cognitionis et dilectionis divinae, vel in ferventi tribulatione. Et clamavit voce magna, idest praedicatione aperta et secura et libera. Dicens omnibus avibus. Glossa, idest omnibus fidelibus qui agiles, et leves sunt in promotione bonorum operum, quorum conversatio in caelis est, Phil. 3. Qui volabant alis contemplationis, per medium caeli. Ad litteram discurrendo mentis intuitu, per omnes ordines Angelorum, considerando vel cogitando, quantus sit ardor in Seraphim, quanta lux in Cherubim, quanta discretio in thronis, quanta sublimitas in dominationibus, quanta dignitas in principatibus, quanta potentia in potestatibus, quanta virtus in virtutibus, quanta obedientia in Archangelis et Angelis. Contemplando etiam, et turmas patriarcharum, cuneos prophetarum, choros apostolorum, exercitus martyrum, collegia confessorum, choreas virginum, matronarum contubernia, conventus praedicatorum, coenobia monachorum et monialium. Deinde ascendendo ad reginam omnium beatissimam, Mariam dico, post quam venitur statim ad Christum. Juxta illud Cant. 3, in lectulo meo quaesivi per noctem quem diligit anima mea; quaesivi illum, et non inveni: surgam, et circuibo civitatem, idest caelum vel Ecclesiam, per vicos et plateas, idest per diversos ordines sanctorum, et quaeram quem diligit anima mea. Invenerunt me vigiles, qui custodiunt civitatem. Num quem diligit anima mea vidistis? Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea: invenerunt me vigiles, vel qui custodiebant. Volabant, studendo, praedicando. Per medium caelum, per concordiam utriusque testamenti, non in extremis. Manichaei tantum per novum, Judaei tantum per vetus testamentum volant; et ideo utrique sine virtute sunt, quia virtus in medio est. Quid autem clamet ostendit. Venite, per fidem, et congregamini, per bonam operationem. Vel venite bene operando. Et congregamini perseverando in bono. Ad coenam magnam Dei, idest quam Deus faciet suis. Luc. 13, homo quidam fecit coenam magnam: quae dicitur magna, tum propter magnitudinem convivantium, tum propter magnitudinem ferculorum, de quibus alibi dictum est; cum propter longitudinem temporis, quia aeterna erit coena illa. Ut manducetis carnes regum, et carnes tribunorum, et carnes fortium, et carnes equorum, et sedentium in ipsis, et carnes omnium liberorum et servorum, et pusillorum ac magnorum. Glossa, idest ut delectemini in cruciatu impiorum, tam majorum quam minorum. Per reges, intelliguntur majores principes saeculares, per tribunos, minores. Per fortes, mediocres. Per equos, subditos. Per sedentes, praelatos ecclesiasticos. Per liberos, clericos; et tales sunt liberi. Per servos, intelligitur laicus, qui tribunis et aliis subjacet. Vel per liberos, intelligitur absolutos a matrimonio. Per servos, conjugatos. Per pusillos, pusillanimes. Per magnos, superbos et ambitiosos. Et hoc totum sumptum est de Ezech. 39, ubi dicitur: dic omni volucri caeli et universis avibus, cunctisque bestiis agri, convenite, concurrite, properate undique ad victimam meam, quia ego immolo vobis, victimam grandem super montes Israel, ut comedatis carnes et bibatis sanguinem: carnes fortium comedetis, et sanguinem principum terrae bibetis, arietum, agnorum, taurorum, et altilium, et pinguium omnium; et comedetis adipem in saturitatem, et bibetis sanguinem in ebrietate de victima, quam ego immolabo vobis; et saturabimini super mensam meam de equo, et de equite forti, et de universis viris bellatoribus, ait dominus Deus. Et vidi bestiam et cetera. Haec est tertia pars capituli, in qua agitur de poena Antichristi et suorum. Et dicuntur hic quatuor. Primo causa poenae; scilicet pugna contra Diabolum dominum. Secundo poena exprimitur, scilicet mors aeterna, ibi, et apprehensa est. Tertio modus poenae, ibi, et vivi missi sunt. Quarto gaudium sanctorum de damnatione Antichristi et suorum, ibi, et omnes aves. Dicit ergo, et vidi bestiam, idest Antichristum crudelem et effrenatum. Et reges terrae. Glossa, idest apostolos ejus, sola terrena quaerentes. Et exercitus eorum, Glossa, idest omnes servientes ei. Congregatos unanimi militia. Ad faciendum praelium cum illo, idest contra Christum. Qui sedebat in equo, super carnem suam. Vel in equo, idest in choro praedicatorum qui sunt equus Christi. Job 39, numquid praebebis equo fortitudinem, aut circumdabis collo ejus hinnitum? Et cum exercitu ejus, idest contra sanctos. Unde Dan. 11, magnificabitur adversus omnem Deum, et adversus Deum deorum loquetur magnifica, et dirigetur, donec impleatur iracundia. Hoc autem praelium erit per tria: scilicet per blasphemias, per persecutiones, per miracula, sicut dicit Glossa. Unde Matth. 24, surgent pseudochristi, et pseudoprophetae. Apprehensa est. Hic exprimitur poena Antichristi et suorum. Unde dicit, et apprehensa est. Glossa, idest aeternaliter punita. Bestia, idest Antichristi. Et cum illa pseudoprophetae, qui bona futura promittebant servitoribus Antichristi. Et qui fecit signa coram ipso, idest quicumque fecit signa cum Antichristo, apprehensus est, idest punitus aeternaliter. Quibus signis seduxit, idest seorsum a rectitudine vitae et fidei duxit eos, idest credentes bestiae. Qui acceperunt characterem bestiae, idest confirmaverunt. Imaginem ejus, idest statuam ejus vel apostolos ejus, qui dicuntur imago ejus, quia repraesentant et comitantur eum. Vivi missi. Hic ostenditur modus poenae, quia vivi in Infernum mittentur, idest plus aliis punientur. Unde dicit, vivi missi sunt hi duo, scilicet bestia, et pseudoprophetae, et Diabolus, et corpus suum totum in stagnum ignis ardentis et sulphuris, idest in tormentum Inferni stabile et immobile, plenum ardore et foetore. Et dicuntur mittendi vivi in Infernum illi majores, quia scienter et ex certa malitia peccaverunt. Sicut illi de quibus dicit in Psalm. descenderunt in Infernum viventes. Deinde subjungit de poena minorum, quae re vera minor erit. Quia minus peccant minores, in eodem genere peccati, quam majores, aliis paribus: propter quod dicitur sapientiae sexto capitulo: exiguo concedetur misericordia, potentes autem potenter tormenta patientur, et fortioribus fortior instat cruciatio. Dicit ergo, et ceteri sequaces ejus, idest minores, occisi sunt, idest occidentur. In gladio sedentis super equum, idest sententia Christi. Qui procedit de ore ipsius, idest procedet in die judicii, quando dicet, ite maledicti et cetera. Matth. 21, et omnes aves. Hic ostendit gaudium sanctorum de punitione malorum; qui tamen non gaudent de poena, sed de justitia Dei impleta. Unde dicit, et omnes aves saturatae sunt de carnibus eorum, idest omnes sancti delectati sunt videndo poenas eorum. Psalm. laetabitur justus cum viderit vindictam. Isa. in fine, egredientur, ut videant cadavera virorum, qui praevaricati sunt in me; et erunt usque ad satietatem visionis omni carni. Brevis epilogus praemissorum. Apertio igitur caeli, est revelatio mysterii. Equus albus, homo Deus. Oculi sedentis, sapientia deitatis. Diademata multa. Praemia diversa. Nomen scriptum, deitatis bonum. Vestis sanguine aspersa caro sancta Christi passa. Exercitus caeli, omnes electi. Gladius acutus, sententia subtilis. Virga ferrea, justitia inflexibilis. Torcular uvae furoris irae, pressura divinae justitiae. Scriptura in veste et in femore, rex regum et dominus dominantium, perpetua potestas secundum humanam naturam assumptam. Unus Angelus, ordo praedicatorum universus. Vox magna, praedicationis instantia. Aves, Daemones. Coena, ultima poena. Bestia, Antichristus. Pseudo prophetae, falsorum doctorum chorus. Stagnum ignis, profundum damnationis. Occisio ceterorum, damnatio subjectorum. Saturatio avium de carnibus eorum, delectatio sanctorum de cruciatibus damnatorum.