CAPUT 20

Et vidi Angelum et cetera. Dicta damnatione Babylonis et Antichristi et pseudo prophetarum et pseudo apostolorum, supponit hic Joannes damnationem ipsius Diaboli, ostendens causam damnationis eorum, et tempus, et auctorem, scilicet Christum, qui in humili adventu eum ligavit, et ideo multo fortius in secundo adventu, qui erit in virtute et majestate, poterit eum damnare. Dividitur autem istud capitulum in quatuor partes. In prima ostenditur auctor damnationis eorum, scilicet Christus. In secunda ostenditur damnatio obversionis datae potestatis, ibi, et cum consummati. In tertia ostenditur poena quam ex hoc promeretur, quod Antichristum et suos contra Ecclesiam congregabit et armabit, ibi, et descendit ignis. In quarta ostenditur generaliter poena totius corporis Diaboli, et ipsius Diaboli qui illos decipit, ibi, et vidi thronum. In prima parte sic procedit. Primo agit de ligatione Diaboli facta a Christo in primo adventu, et ostendit quanta libertas inde secuta est. Dicit ergo, et vidi Angelum, idest Christum, de quo Isa. 9, et vocabitur magni consilii Angelus, descendentem de caelo, idest carnem assumendo se humiliantem, in tantum ut de solio majestatis induerit saccum nostrae mortalitatis. Hic descensus fuit figuratus. Judic. 7, per descensum roris in vellus Gedeonis, area sicca manente. Vellus istud est beata virgo, quae repleta fuit gratia Dei, synagoga sicca manente. Psalm. descendet sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia super terram. Quia aliquae guttae gratiae, super aliquam partem inde ceciderunt. Hic descensus fuit significatus Dan. 3, per descensum Angeli in fornace, et tres pueros conservatos ab ustione ignis. Quia fecit medium fornacis quasi ventum flantem roris. Fornax est mundus igne tribulationum et tentationum accensus. Unde 1 Joannis 5, totus mundus in maligno, idest in malo igne, positus est, in quem Christus descendens, omnes fideles per tres pueros designatos, ab ardore tribulationum et tentationum liberavit, acerbitatem eorum temperando, adversarium refrenando, exemplum sustinendi docendo, sacramentorum gratiam conferendo, per doctrinam praedicationis erudiendo. Eccli. 43, obvians ros ab ardore veniente humilem efficit eum, scilicet ardorem. Sequitur: habentem clavem abyssi, idest potestatem super Diabolum ligandi et absolvendi eum quantum voluerit. Diabolus enim nihil potest nisi permissus. Crux etiam dicitur clavis, quae aperuit Paradisum, et clausit Infernum. Isa. 22, dabo clavem domus David super humerum ejus, et aperiet (Paradisum scilicet) et non erit qui claudat; et claudet (Infernum) et non erit qui aperiat. Supra 3, qui aperit, et nemo claudit et cetera. Et non solum super Diabolum habuit Christus potestatem, immo super omnia. Unde sequitur, et catenam magnam. Glossa, idest inevitabilem potentiam, qua omnia et omnes constringit. In manu sua, etiam cruci affixa, licet tunc non appareret. Unde Habacuc 3, cornua in manibus ejus; ibi abscondita est fortitudo ejus; ante faciem ejus ibi mors, idest Diabolus quem non latuit virtus divina, quoniam vinctum religavit eum. Hic ergo per catenam, Dei potentia designatur. Aliquando autem poena temporalis, aliquando etiam poena Inferni significatur nomine poenae, scilicet catenae. Unde Jerem. 28, catenas ligneas contrivisti, idest poenitentiam hic facere noluisti, et facies pro eis catenas ferreas, idest incurres poenas aeternas. Aliquando etiam ipsa peccata nomine catenae accipiuntur. Levitici 26, confregi catenas cervicum vestrarum, ut incederetis erecti. Et apprehendit. Ostensa Christi potentia, ostendit usum unum illius potentiae, scilicet alligationem Diaboli, quam facit in primo adventu. Unde dicit, et apprehendit, Christus scilicet draconem idest Diabolum. Serpentem antiquum. Diabolus dicitur draco, secundum Glossa, propter nocendi astutiam. Antiquus, propter consuetudinem longaevam, quia ab ipso initio nocere incepit. Unde Joan. 8, ille homicida fuit ab initio. Qui est Diabolus. Glossa, idest deorsum fluens, scilicet in eos, qui terram circa versantur: vel deorsum, idest de caelo corruit in Infernum. Item Diabolus, idest duos bolos faciens de peccatore. Unum de anima, alterum de corpore. Et Satanas. Glossa, idest adversarius, quia adversatur omnium bono, licet non semper impediat, quia non potest. Et ligavit eum. Glossa, idest priore potestate privavit, in parte scilicet, per mille annos, idest toto tempore quo numerus electorum impletur, hoc est usque ad tempus Antichristi. Et bene per mille annos tempus quo perficitur numerus electorum intelligitur. Componitur enim ex triplici denario: nam decies decem decies sunt mille: et sancti in triplici statu, idest conjugatorum, continentium, praelatorum, vel triplici, scilicet ante legem, sub lege, sub gratia, impleverunt Decalogum, ut impleretur numerus electorum. Sed contra hanc dispositionem videretur esse quod statim dicitur, scilicet quod oportet eum solvi modico tempore, scilicet tempore Antichristi, et tunc nondum erit impletus numerus electorum. Solutio. Illud modicum erit prope finem, et ideo non facit oppositionem cum toto: et hoc frequenter facit Scriptura per synecdochen a majori parte totum intelligens. Haec ligatio fuit signata. Tob. 8, ubi Raphael ligavit Diabolum in superioribus partibus deserti. Raphael siquidem medicina interpretatur, et Christum significat, qui est omnium medicina: de qua Eccli. 38, altissimus creavit de terra medicinam. Item Eccli. 43, medicina omnium in festinatione nebulae. Et misit eum in abyssum, idest in corda infidelium, ubi ejectus a fidelibus atrocius dominatur, ut dicit Glossa. Unde Matth. 8, si ejicis nos hinc, mitte nos in porcos. Non est enim aliud missio Christi, quam ejus permissio, qua permittit Diabolum dominari in malos. Et clausit Glossa, idest licentiam ingrediendi ei interdicit, ubi occulto Dei judicio. Job 38, quis conclusit ostiis mare? Idest Diabolum: quasi dicat: nullus, nisi Christus. Et signavit, Glossa, sigillum posuit, idest signum crucis, quod eum sic superat ut a fidelibus repellat, privans eum exercitio et usu potestatis suae. Unde Origenes, tanta est virtus crucis, ut si in mente fideliter habeatur, nulla libido, nulla peccati possit praevalere invidia; sed continuo ad memoriam ejus totius peccati et mortis fugiat exercitus. Unde Exod. 12, exterminator non poterat intrare domos super quarum postes erat sanguis agni. Ideo dicit sponsus ad sponsam, Cant. 8, pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum. Item signavit, quo ad scientiam. Quia Diabolus ante passionem Christi sciebat, quod omnes descenderent in Infernum; modo vero nescit etiam de illis, quos scit esse in peccatis; quia ignorat utrum poeniteant. Signavit, dico super illum. Hoc dicit, quia Diabolus omnino subjacet virtuti crucis, nihil potest nisi permissus a Christo, ut non decipiat amplius gentes, sicut solebat. Donec consummentur mille anni, Glossa, idest donec Antichristus veniat. Quia tunc fere erit impletus numerus electorum. Et post haec, idest post mille annos, idest appropinquante fine mundi, oportet, secundum Dei ordinationem, illum solvi, idest ejus potestatem, sicut prius, relaxari. Modico tempore, tribus annis et dimidio, quantum scilicet regnabit Antichristus; et ideo non est timendus quia tantum regnabit. Et vidi. Hic ostenditur quanta pax et libertas data fuit Ecclesiae post ligationem Satanae. Ipso enim ligato, soluta erit nostra ligatura: quae duplex est: scilicet una bene operandi ex saevitia ejus: alia scilicet necessitas descendendi in Infernum, et taliter duo ostendit hic Joannes. Primo quod reddita fuit libertas in Paradisum intrandi. Libertas autem bene operandi maxime consistit in bona ordinatione praelatorum ad subditos et subditorum ad praelatos. Ut scilicet praelati bene regant et judicent, et subditi humiliter et devote obediant. Dicit ergo. Et vidi, dracone ligato. Sedes, idest fideles subditos paratos ad obediendum. Et sedentes super eas majores bene regendo. Et judicium, idest auctoritas judicandi. Datum est illis, praelatis: et constat, quod a Deo a quo est omnis potestas. Unde Rom. 13, non est potestas nisi a Deo. Et non solum auctoritas judicandi data est praelatis; immo, et discretio, et executio quibusdam, et subditis gratia obediendi. Si autem esset, quod praelati bene regerent et subditi bene obedirent, bene esset ordinata Ecclesia et timeretur ab hostibus. Juxta illud Cant. 6, quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol; terribilis ut castrorum acies ordinata? Sic fuit aliquando in tempore Moysi, et etiam in statu primitivae Ecclesiae. Unde Cant. 1, equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, idest ordinavi equitatum meum contra currus et exercitus Pharaonis, idest Diaboli. Psalm. currus Dei decem millibus multiplex, millia laetantium, dominus in eis in Sinai in sancto. Adhuc esset ita si praelati bene regerent et magis intenderent regimini quam dominationi, et profectui quam honori, et officio quam otio. Juxta illud actuum 20, attendite vobis et vestris gregibus, in quo vos posuit spiritus sanctus episcopos regere Ecclesiam, quam acquisivit sanguine suo. Nota ordinem verborum istorum. Primo dicit, attendite vobis, deinde gregi, et postea sequitur, regimen Ecclesiae. Praelatus debet attendere sibi primo, ut peccata caveat, Eccles. 1, attende in illis, ne forte cadas et adducas animae tuae minorationem. Item Eccles. 11, attende tibi a pestifero, fabricat enim mala. Item debet sibi attendere ab hypocrisi. Unde Matth. 6, attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis, Luc. 12, attendite a fermento Pharisaeorum, quod est hypocrisis. Item debet attendere sibi ab avaritia, ne velit per officium pastorale divitias congregare, sed potius pauperibus erogare. Eccles. 5, noli attendere ad possessiones iniquas. Item Eccles. 34, quasi qui apprehendit umbram, et sequitur ventum: sic qui attendit ad visa mendacia. Item debet sibi attendere a fornicatione super omnia: Tob. 4, fili mi attende tibi ab omni fornicatione. Item debet sibi attendere a gula, Luc. 21, attendite ne forte graventur corda vestra et cetera. Proverb. 23, quando sederis, ut comedas cum principe, diligenter attende quae sunt posita ante faciem tuam. Hinc dicitur sacerdotibus, Lev. 10, vinum et omne quod inebriare potest non bibetis, quando intrabitis in tabernaculum testimonii, ne moriamini. Ideo maxime debet sibi attendere ne peccet praelatus, quia exemplo ejus subditi scandalizantur et ad peccatum trahuntur. Unde Eccles. 47, peccavit Jeroboam et peccare fecit Israel et dedit viam peccandi Ephraim. Gregorius in pastorali, qui curam animarum suscipiunt, et si nunquam perversa perpetrant, tot mortibus digni sunt quot ad subditos suos exempla perditionis transmiserunt. Item debet praelatus attendere sibi, ut virtutes habeat etiam excellentes; ut sicut excellit dignitate, sic excellat sanctitate, 1 Timoth. 6: et 2 Timoth. 2, juvenilia desideria fuge, sectare vero justitiam, pietatem, fidem. Item debet praelatus attendere adversarios, ut sciat qualiter resistat, 2 Paralip. 20, attendite omnes viri Juda, et qui habitatis Jerusalem; et tu rex Josaphat noli timere omnem hanc multitudinem. Item debet attendere gregi, ut bene pascat. Mich. 7, pasce populum domini in virga tua. 1 Petr. 5, pascite qui in vobis est gregem domini. Et Joan. 21, praecipitur Petro, ut pascat agnos et oves, idest majores et minores ter, idest verbo et exemplo et temporali subsidio. Et animas decollatorum. Hic ostendit Joannes aliam libertatem intrandi in Paradisum. Unde dicit: et animas decollatorum propter testimonium Jesu, quod reddebant de ipso, scilicet quod esset verus Deus contra Arium, et verus homo contra Manichaeum, et quod vere surrexit a mortuis contra Judaeum. Et quod venturus est judicare vivos et mortuos contra Sadducaeum. Et propter verbum Dei, idest propter Evangelium quod praedicabant, vel recipiebant. De hoc testimonio sanctorum dicitur Act. 7, reddebant apostoli testimonium resurrectionis domini nostri Jesu Christi cum fiducia, loquentes verbum Dei. Joan. 3, quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis. 1 Joan. 1, quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus, quod perspeximus et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae, et vita manifestata est et vidimus, et testamur et annunciamus vobis vitam aeternam. Has inquam animas vidi. Et etiam vidi eos qui non adoraverunt bestiam, idest Antichristum. Neque imaginem ejus, idest statuam ejus, vel apostolos ipsius. Neque acceperunt characterem ejus, idest signum ostensivum, quod essent de familia ejus: vel characterem, idest literas quibus se recognoscerent esse fideles ipsius. In frontibus suis. Glossa, idest manifesta confessione. Aut in manibus suis. Glossa, idest in operatione. Et vixerunt, post mortem corporis vita gloriae. Et regnaverunt cum Christo, in caelo, quod non fiebat ante adventum. Mille annis, idest aeternaliter. Forte Joannes loquitur hic tantum de gloria animarum ante judicium. Totum autem tempus quo debet impleri numerus electorum, postquam recipient animae corpora sua et regnabunt in aeternum, significatur hic per mille annos. Et notandum est quod dicit: vixerunt et regnaverunt. Non autem dixit: vivent et regnabunt, quia jam praesentialiter cum Christo vivunt et regnant animae sanctorum, ex quo interfecti sunt pro Christo, ut dicit Glossa. Quod est valde contra haereticos, qui dicunt, quod nullus intrat in caelum usque in diem judicii. Et ceteri mortuorum, idest illi inter mortuos qui non fuerunt de numero praedictorum, sed fuerunt mortui in anima per peccatum. Non vixerunt. Glossa, idest aeternas patientur poenas. Minus dicit et plus significat. Donec consummentur mille anni, idest usque in finem mundi: et tunc non desinet poena eorum, sed tunc resumptis corporibus punientur simul cum eis sine fine. Unde per mille annos significatur tempus praesens usque ad judicium, quo numerus electorum perficitur sicut jam diximus. Haec est resurrectio prima. Glossa, idest quod Diabolus ligatus est et quod homines resurgunt a peccatis, et quod ipsis mortuis statim animae fruuntur aeterna requie. Et dicitur haec resurrectio prima, respectu secundae, in qua corpus et anima simul glorificantur. In prima autem resurrectione sunt tria: scilicet exitus a peccato per poenitentiam: item profectus in bono per justitiam et introitus in gloriam immortalem, quo ad animam. Deinde ostendit Joannes dignitatem et utilitatem hujus resurrectionis; quia prima resurrectio introducit ad secundam quae est plena beatitudo, et liberat a morte secunda quae est aeterna damnatio. Unde dicit: beatus et sanctus est ille, qui habet partem in resurrectione prima. Beatus quidem est gloria animae jam adepta. Vel sanctus, idest in gratia firmus. Et bene dicit: qui habet partem. Quia haec resurrectio fit tantum secundum partem, idest in animam quae resurgit, non secundum totum, idest secundum corpus et animam. In his secunda mors non habet potestatem. Glossa, idest aeterna damnatio quae erit in corpore et anima. Et dicitur haec mors secunda quia sequitur ex prima quae est mors culpae, sicut effectus sequitur ex causa. Et vere in his non habet potestatem secunda mors, idest isti non moriuntur secunda morte. Sed erunt sacerdotes Dei et Christi. Glossa, laudes aeternas offerentes Deo auctori nostrae salutis, et Christo homini ministro nostrae redemptionis. Et regnabunt cum illo, idest seipsos et alios bene regent. Mille annis, idest toto tempore ab ortu Christi usque ad adventum Antichristi. Potest etiam hoc intelligi de gloria et regno animarum, quia in hoc tempore sine corporibus sunt in gloria aeterna. Et cum consummati et cetera. Secunda pars capituli; in qua ostenditur causa damnationis Diaboli, quae est abusus collatae sibi potestatis. Et dicuntur haec tria. Primum est de relaxatione potestatis. Secundum est de abusu relaxationis potestatis. Tertium est de refrenatione malignitatis ipsius, quia non permittitur praevalere sanctis, nec tantum nocere quantum vellet. Dicit ergo, et cum consummati fuerint mille anni, idest tempus praesens, solvetur Satanas de carcere suo, idest relaxabitur ejus potestas quae modo ligata est in cordibus reproborum, quae dicitur ejus carcer. Quia in eis habitat et non potest saevire in sanctos, sicut vellet. Et exibit. Ecce abusus relaxatae potestatis, quia desaeviet in sanctos plusquam ante. Et primo occulte, postea aperte. Unde dicit: et exibit, de malis ad bonos exercendo potestatem suam contra sanctos. Et seducet, idest a Christo ad se ducet. Gentes multas quae sunt super quatuor angulos terrae. Non omnes, sed multas et de omnibus aliquos. Gog et Magog. Dicunt quidam Judaei, quod sunt duae gentes quae habitant in oriente et in fine mundi, idest circa finem venient contra Jerusalem, ut expugnent eam, sed a suo Messia devincentur, et tunc reaedificabunt Jerusalem auream, et erunt in ea gloria magna, et ducent uxores et facient convivia, et sic mille anni erunt et postea transferentur in caelum. Alii dicunt quod sunt decem tribus ultra montes Caspios inclusae, unde non possunt exire sine difficultate magna, propter montes et propter custodiam quae non permittit eos exire a regina Amazonum, sub cujus jurisdictione vivunt: et dicunt has in Jerusalem ad suum Messiam, cum quo contra Ecclesiam Christi pugnabunt. Alii dicunt per Gog et Magog gentes intelligi. Alii Getas et Massagetas. Alii vero totum exercitum Antichristi, qui circa finem hujus saeculi impugnabit. Et alii dicunt per Gog significari illos qui habitant in tabernaculis. Per Magog illos qui habitant in civitatibus. Alii dicunt per Gog Antichristum significari et per Magog exercitum ejus. Nos autem magis volumus Glossis sanctorum adhaerere quam aliquid temere definire. Sed Glossa, per Gog intelliguntur illi per quos aperte persequetur Diabolus Ecclesiam; et forte erunt iidem qui prius occulte et postea aperte persequentur: et hoc extrahitur ex nominis interpretatione. Gog, interpretatur tectum et Magog detectum. Tamen Augustinus videtur velle, ut Gog sit nomen exercitus Diaboli. Magog vero refertur ad Diabolum, qui de tecto suo, idest de malis exibit ad bonos expugnandos. Augustinus autem sic, 20 de civitate Dei cap. 1. Gentes istae quas appellant Gog et Magog, non sunt sic accipiendae, tamquam sint aliqui in aliqua parte terrarum barbararum constituti sive quos quidam suspicantur Getas et Massagetas propter literas horum nominum primas, sive alios quos alienigenas. Sed per interpretationes nominum Gog tectum, Magog detectum intelligimus, gentes toto orbe terrarum diffusas. Gog enim tectum domus Diaboli est, Magog detectus Diabolus est qui procedit de domo. Secundum hoc sic construe literam. Exibit. Diabolus de malis ad bonos suam potentiam exercendo. Et seducet gentes multas quae sunt super quatuor angulos terrae, scilicet Gog, per quos prius occulte pugnabat, et postea Magog, detecto manifeste exiens. Et tunc congregabit eos, scilicet Gog et Magog, idest illos per quos occulte et illos per quos aperte pugnabat contra Ecclesiam. Sic per Magog et per Gog similiter accipitur populus malorum. Secundum etiam propter hoc intelligitur per Magog, Diabolus exiens ab eis. Gog et Magog, sunt gentes diversae, vel eaedem pugnantes contra Ecclesiam occulte et aperte, quas tempore Antichristi congregabit Diabolus contra Ecclesiam in praelium, idest faciet praelium contra Ecclesiam, quorum, scilicet Gog, numerus est sicut arena maris quae dicitur propter multitudinem et felicitatem et diversitatem. De hoc habetur Ezech. 38, hoc modo: fili hominis pone faciem tuam contra Gog et terram Magog, principem capitis Mosoc et Tubal. Et ascenderunt, idest ascendent superbiendo et aperte debacchando. Super altitudinem terrae. Glossa, idest omni orbe. Joel 1, gens ascendet super terram meam fortis et innumerabilis: dentes ejus ut dentes leonis, et molares ejus ut catuli leonis: posuit vineam meam in desertum, idest Ecclesiam, et ficum meam decorticavit. Ezech. 38, ascendens quasi tempestas veniet et quasi nubes, ut operiret terram. Et circumierunt. Hic ostenditur quod non permittitur Diabolus secundum suum desiderium dominari in sanctos, dicens: et circumierunt, idest circumient, vel circuibunt quasi invadentes etiam intrare non valentes. Castra sanctorum, idest sanctos paratos ad pugnam. Et ideo non potuerunt Daemones intrare. Genes. 32, castra Dei sunt haec. Et civitatem dilectam, a Deo, idest Ecclesiam unanimem et concordem in bello contra Diabolum et exercitum ejus. Et descendit ignis et cetera. Haec est tertia pars capituli, in qua ostenditur poena Diaboli quam meretur ex hoc quod Antichristum et suos contra Ecclesiam congregabit et armabit. Unde dicit: et descendit, idest descendet ignis a Deo. De caelo, idest carnis poena involvens omnes illos, qui significantur per ignem. Quia sicut igni nil nisi aqua potest resistere, ita illi poenae nil potest resistere nisi sola Dei potentia. Psalm. Ignis ante ipsum praecedet et inflammabit in circuitu inimicos ejus. Unde et hic sequitur: et devoravit eos, idest devorabit subito. 1 Thess. 4, cum dixerint pax et securitas, tunc repentinus superveniet interitus. Et Diabolus qui seducebat eos, per Antichristum et suos, missus est, idest mittetur in stagnum ignis et sulphuris, idest in tormentum Inferni, stabilis, ardens et foetens. Ezech. 38, ignem et sulphur pluant super eum et super exercitum ejus et super populos multos, qui cum eo sunt. Ubi bestia, idest Antichristus. Et pseudoprophetae, idest omnes complices ejus, qui mendaciter promittent felicitatem sibi: supple erunt cum eo. Et cruciabuntur die ac nocte, idest continue et sine interpolatione. Vel die et nocte. Quia ex luce quidem erit ibi aliquid, et ex tenebris erit excruciatus in saecula saeculorum, idest sine fine. Supra 14, fumus tormentorum ejus ascendet in saecula saeculorum. Et vidi thronum et cetera. Quarta pars capituli, in qua ostenditur poena Diaboli, quam meretur, ex hoc quod multos decepit. Et dicuntur hic tria: et primum pertinet ad Diaboli confusionem. Secundo ponitur resurrectio omnium et remuneratio eorum, secundum opera eorum. Tertio subjungitur damnatio Diaboli cum toto corpore suo. Primum quod pertinet ad confusionem Diaboli, tria continet: scilicet mundi destructionem in quo principatum habuit, vel cordium manifestationem, in quibus latuit et consilia sua contulit. Vel apertam Christi dominationem super ipsum et suos, contra quem ipsi pugnaverunt. Dicturus autem Joannes de mundi destructione, praemittit a quo fiat, scilicet a Christo sedente supra thronum, idest Ecclesiam, et gubernante, et defendente. Unde dicit, et vidi thronum magnum, idest Ecclesiam auctam, et virtutum sublimitatem magnam. Baruch 3, o Israel, quam magna est domus Dei et cetera. Candidum, per innocentiam. Vel secundum Glossam, per immortalitatem et impassibilitatem. Immortalitas ad dotes corporis, et impassibilitas ad dotes animae, quod jam habet Ecclesia in quibusdam re, et in aliis spe. Et sedentem super eum, idest super thronum. Videlicet supple, hoc est Christum Ecclesiae praesidentem, et ipsam regentem. Cant. 3, ferculum fecit Salomon de lignis Libani, idest ex puris fidelibus, columnas fecit argenteas, idest praelatos claros fama, sonoros doctrina, claros vita. Reclinatorium aureum, idest claustrales obedientes. Aurum enim ductile est, et ideo significat obedientiam. Ascensum purpureum, idest martyres, media charitate constravit, quia omnes istos sic ex amore sibi conjunxit. De hoc etiam throno dicitur 3 Reg. 10, fecit Salomon thronum de ebore grandem. A cujus conspectu, idest quo ad judicium praesentialiter veniente, fugit terra, et caelum, aereum a specie quam nunc habet. Quia tunc amittent speciem istam, quae mutabitur in melius. 1 Corinth. 6, praeterit figura hujus, non substantia. Et locus non est inventus ab eis. Glossa, scilicet a terra et caelo, secundum priorem statum: quasi dicat: forma quam habuerunt usque hodie non erit in eis. Per hoc, quod dicitur, fugit, nota quod non omnino peribunt caelum et terra, sed manebunt secundum substantiam: sicut qui fugit alium non ideo perit, sed a visu illius subtrahitur. Vel antonomastice, per caelum, intelliguntur maligni spiritus, qui in caelo fuerunt elati. Per terram mali homines terrenis dediti. Et tam hi quam isti fugient a facie domini ad judicium venientis accepta sententia definitiva, ite maledicti et cetera. Matth. 26. Et postea non invenitur amplius eorum locus, quem prius habuerunt, quia in Infernum retrudentur in perpetuum. Huic expositioni concordat illud Psal. vidi impium superexaltatum, et elevatum et cetera. Sequitur. Et vidi mortuos. Hoc est secundum, quod pertinet ad confusionem Diaboli: scilicet manifestatio cordium, in quibus ipse dominatur, et consilia sua committit. Unde multum confundetur, quia tunc aperte revelabitur ejus iniquitas. Dicit ergo et vidi mortuos, utraque morte, scilicet culpae et naturae, pusillos, et magnos, idest tam majores, quam minores stantes, resumptis corporibus, in conspectu throni, idest judicis, et omnium sanctorum, qui omnino videbunt merita singulorum, ut dicit Glossa, et cum domino judicabunt. Unde Sap. 3, judicabunt sancti nationes. Et libri aperti sunt, idest conscientiae, quae modo latent, tunc apparebunt omnibus. Quia, ut dicit Gregorius, mentem uniuscujusque ab oculis alterius corpulentia non abscondit. Daniel. 7, sedet judicium, et libri aperti sunt. 1 Corinth. 4, nolite ante tempus judicare, quousque veniat dominus, qui illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium. Vel libri aperti sunt, idest praecepta divina, quae modo clausa videntur, quia non attenditur quod sequitur ex impletione vel transgressione eorum; sed tunc aperientur, quia tunc videbunt omnes malos, per transgressione praeceptorum divinorum puniri, et bonos, propter impletionem eorum remunerari. 1 Corinth. 5, omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, seu bonum seu malum. Et alius liber. Hoc est testimonium, quid faciet, ad confusionem Diaboli; scilicet aperta et evidens potestas Christi super Diabolum et membra ejus qui contra ipsum pugnaverunt. Unde dicit et alius liber, idest Christus, apertus est, idest aperietur, quia omnibus apparebit omnipotens, malos damnando, et bonos praemiando. Unde Psal.: cognoscetur dominus judicia faciens: beatus Bernardus: qui modo ignoratur injuriam patiens. Qui est vitae dator. Job 10. Vitam et misericordiam tribuisti mihi. Act. 17, ipse dat omnibus vitam et inspirationem. Vel qui est vitae, idest vivens, vel vita. Joan. 14, ego sum via, veritas, et vita. Eccles. 24, haec omnia liber vitae. Joan. 5, sicut pater habet vitam in semetipso, sic et dedit filio vitam habere in semetipso. Vel liber ejus est praescientia Dei sive dispositio divina, quae modo latet, sed tunc erit omnibus aperta. Quia tunc manifeste videbitur, qui sunt praesciti ad mortem, et qui praedestinati ad vitam. Augustinus aliter exponit; intelligens per libros apertos omnes sanctos, in judicio existentes. Per alium librum intelligens vim divinam, per quam unusquisque videbit et recolet omnia mala quaecumque cogitavit, dixit aut fecit. Unde liber ille alius idest vis divina alios libros aperiet, quia unusquisque suam conscientiam, et quicquid in eo latet, ostendet. Unde dicit Augustinus, 20 de civitate Dei cap. 14: libri intelligendi sunt sancti veteres et novi, ut in illis ostenderetur, cui Deus sua praecepta fieri misisset. Sed vis divina intelligenda est, qua fiet, ut unicuique opera sua bona vel mala cuncta in memoriam revocentur: quae nimirum vis divina libri nomen accepit. In ea quippe quodam modo legitur quicquid ea faciente recolitur. Secundum hoc sensus est, libri aperti sunt, idest in judicio manifeste visui, in quibus mali poterunt legere bona, quae facere debuerunt et neglexerunt, et alius liber apertus est, idest illa vis divina unicuique ostendens facta sua omnia, qui est vitae, idest Christi, vel Dei. Nam vis illa divina solius Dei est. Et judicati sunt mortui, idest mali morte culpae mortui, ex his quae scripta erant in libris, idest propriis conscientiis, vel in Scripturis divinis, vel in scientiis, quorum comparatione judicabuntur reprobi, legentes in eis, quae ipsi facere noluerunt, ut dicit Glossa. Secundum opera ipsorum, quia unicuique reddetur secundum meritum suum. Et dedit mare. Hic agitur expressius de resurrectione corporum, ostendens, quod quantumcumque dejecta fuerint corpora sanctorum, tunc vivificabuntur et glorificabuntur. Quod quidam non credunt, ut dicit Glossa. Et mare dedit, idest dabit mortuos, idest corpora mortuorum quae dejecta sive submersa fuerunt in mare. De quibus minus videtur inesse et inest, ergo et de quo majus. Et inde probatur per locum a minori, quod omnes resurgent, quia mare dedit, idest dabit, idest reddet, mortuos, qui in eo erant, idest eorum corpora, secundum Augustinum. Sic et mare idest saeculum dedit mortuos, tam bonos quam malos, qui in eo erant, idest erunt tunc. Hic enim loquitur Joannes, secundum Augustinum, de his qui vivi reperientur in judicio: et secundum hoc boni dicuntur mortui, bona morte, qua sancti moriuntur peccato vel mundo. De quibus dicitur Coloss. 3, mortui estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Mali vero dicuntur mortui mala morte, quae separat a Deo, qui est vera vita hominum: de quibus dicitur Matth. 8, dimitte mortuos sepelire mortuos suos. Sequitur. Et mors. Glossa, idest Diabolus. Et Infernus. Glossa, idest tenebrarum locus, dederunt, idest dabunt mortuos, idest animas mortuorum, qui in ipsis erant, idest quos tenebant violenter, vel secundum expositionem Augustini, mors et Infernus dederunt mortuos, qui in ipsis erant. Quia sicut inventi fuerunt a judice veniente, sic aderunt judicio. Illos qui erant in Inferno reddet Infernus. Illos qui vivi erunt, occidet ignis, qui praecedet faciem judicis, et statim resurgent, et sic illos reddet mors. Vel sic. Et mare, idest Baptismus, dedit mortuos, qui in eo erant, idest repraesentabit Deo infantes, et ceteros qui in fide baptizati erunt. Et mors et Infernus dederunt mortuos, qui in ipsis erant. Mortuos vocat illos, qui fidem receperunt, sed postea male vivendo in Inferno se deputaverunt: et omnes illos repraesentabunt in judicio. Et judicatum est de singulis secundum opera ipsorum, sine acceptione personae. Sap. 6, non subtrahet personam cujusquam dominus, qui est omnium dominator, nec verebitur magnitudinem cujusquam. Et Infernus. Glossa, idest profundi in vitiis, qui fecerunt de cordibus suis habitaculum Daemonum et locum tenebrarum. Et mors Glossa, idest Diabolus, primus auctor mortis, missi sunt, idest mittentur, in stagnum ignis, idest in profunditatem infernalis conflagrationis, idest in poenam stabilem et acerbam. Haec est mors secunda. Prima mors est peccatum, quo separatur Deus ab anima. Isa. 59, iniquitates vestrae diviserunt inter vos, et Deum vestrum. Sap. 1, perversae cogitationes elongant se a Deo. Secunda mors est supplicium aeternum, quo utrumque, idest corpus et anima, separantur a gloria. Isa. 26: tollatur impius ne videat gloriam Dei. Qui cavet primam mortem, non incurret secundam. Unde supra 3, qui vicerit, non laedetur a morte secunda. Et qui non est inventus in libro vitae scriptus, stylo praedestinationis, quo scribuntur tantum electi, missus est in stagnum ignis, idest in Infernum, ubi est ignis stabilis, idest inextinguibilis, qui scilicet nec extinguet nec extinguetur. Epilogus praemissorum. Angelus, itaque est Christus; descensio Angeli incarnatio verbi; catena magna, potestas divina, ligatio Diaboli, cohibitio nocendi. Mille anni, tempus a Christo, usque ad adventum Antichristi. Sedes, subditi, sedentes, praelati. Ceteri qui non vixerunt mortuorum, reprobi, qui jam perierunt. Resurrectio, prima, justificatio in anima. Mors secunda, damnatio aeterna. Solutio Diaboli, relaxatio nocendi. Congregatio Gog et Magog in praelium, exercitatio malorum ad persequendum. Ignis et sulphur, incendium foetentis damnationis; thronus, Ecclesia; libri apertio, conscientiarum revelatio: mortui, judicati ex scriptis in libro vitae: damnatio malorum, ex comparatione justorum: stagnum ignis, profunditas damnationis.