CAPUT 22

Et ostendit mihi et cetera. In hoc capitulo ostenditur refectio et amoenitas civitatis: et dividitur in tres partes. In prima agitur de refectione civium. In secunda de commendatione totius visionis, ibi, et dixit mihi. In tertia excommunicat Joannes omnes illos, qui veritatem subtrahent ab hoc libro, vel falsitatem adjicient, ibi, contestor enim. Et hoc facit Joannes quia sciebat quosdam esse in Asia sic facturos. In prima enim parte duo facit. Primo describit refectionem, et ea quae pertinent ad reficiendum gaudium et exultationem. Et quia in mensis magnatum primo apponuntur nutritiva, deinde medicinalia, ut sunt species aromaticae, ideo Joannes primo describit potum illius refectionis. Secundo cibum. Tertio ponit medicinalia. Dicit ergo, et ostendit mihi. Angelus, qui alia ostenderat. Flumen aquae vivae, idest aeternam beatitudinem, in qua semper vivitur sine aliquo defectu: quae bene per fluvium designatur, quia per Baptismi gratiam ad eam pervenitur. Joan. 3, nisi quis renatus fuerit et cetera. Vel propter abundantiam aquae, idest gloriae. De qua agitur Joan. 4, si scires donum Dei et cetera. Et infra, dedisset tibi aquam vivam, idest gratiam vel indeficientem gloriam. Psal. fluminis impetus laetificat civitatem Dei. Splendidum. Hoc dicit, quia justi splendidi erunt mente et corpore. Matth. 13, fulgebunt justi sicut sol. Tamquam crystallum. Hic dicit, quia corpora sanctorum transparentia erunt, ut etiam cogitationes cordium merito videantur. Unde Gregorius: uniuscujusque mentem ab alterius oculis corpulentia non abscondet, procedentem de sede Dei et agni. De benigna et tranquilla majestate Dei et verbi. Et in medio plateae ejus, idest communi omnium: quasi dicat, quia tunc lucide videbunt tam majores quam minores, et participabunt gloriam a Deo influente in eos. Vel procedentem de sede Dei et agni, idest de majoribus, qui sunt sedes Dei et agni. In medio plateae ejus, idest in minores, qui latiori via incederunt: quasi dicat, quod tunc manifestum erit, quod minores secundum doctrinam, quam a majoribus receperunt, coronantur. Et notantur hic septem gaudia sanctorum in patria, praeter alia, quae habebunt. Primum est copiosa societas electorum: quod notatur, per fluvium. Qui optime significantur per fluvium. Quia fluxerunt de aetate in aetatem, de virtute in virtutem, de tribulatione in tribulationem, de consolatione in consolationem. Tandem de vita in mortem, et postea de morte in vitam: et sic ad locum unde fluxerunt flumina revertuntur. Secundum est immortalitas: quod notatur per hoc quod dicit, aquae vivae. Tertium claritas: quod notatur per hoc quod dicit, splendidum. Quartum est soliditas: quod notatur per hoc quod dicit. Tamquam chrystallum. Quintum est tranquillitas: quod notatur per hoc quod dicit, procedentem de sede Dei et agni. Sextum est securitas: quod notatur per hoc quod dicit, in medio plateae. Per hoc idem notatur septimum idest communitas. Quod enim commune est, in medio est, et e contrario. Unde et lignum vitae dicitur esse in medio Paradisi, supra 3, et Gen. 2. Hi sunt septem rivi procedentes de fluvio vitae aeternae. De quibus dicitur Isa. 11, levabit manum suam in fortitudine spiritus sui super flumen, et percutiet eum in septem rivis, ita ut per eum transeant calceati. Et ex utraque parte fluminis lignum vitae, idest Christus, qui dat vitam comedentibus eum, nunc per fidem, tunc autem per speciem. Proverb. 3, lignum vitae est his, qui apprehendent et cetera. Duae partes fluminis, vita sanctorum praesens, et futura vita eorum; idest status gratiae, et status gloriae. Prima est citra flumen. Altera ultra flumen. Exod. 15, in aeternum dominus regnabit, et ultra: non tamen citra: quasi dicat: dominus citra flumen remanebit. Ibi per gloriam, hic autem per gratiam. In hac ripa, quae est citra flumen, est lignum vitae, idest Christus per sui corporis et sanguinis exhibitionem in sacramento altaris. Matth. 28, ecce ego vobiscum sum omnibus et cetera. In alia ripa, quae est ultra flumen, est idem lignum vitae per suae speciei tam humanae quam divinae exhibitionem. Hic refecit nobis per fidem, ibi, per speciem. Afferens fructus duodecim, utrobique. Fructus quos affert citra flumen, sunt illi, quos apostolus numerat Galat. 5, dicens, fructus spiritus sunt charitas, gaudium et cetera. Per singulos menses reddens fructus suos, idest per singulas aetates reficiens et pascens servos suos, praedictis fructibus. Vel per singulos menses, idest per singulos defectus. Cum enim convertitur peccator ad dominum, pro singulis defectibus peccatorum reddit dominus singulas refectiones virtutum. Per singulos menses, idest assidue non cessat reficere suos. Fructus autem quos affert lignum vitae in altera parte ultra flumen, sunt duodecim fercula, quae Jesus transiens ministrabit suis, in refectione vitae aeternae. De quibus dicitur Luc. 22, ego dispono vobis, idest diversa pono, sicut disposuit pater meus regnum, ut et cetera. Primus est sanitas sine aegritudine. Psal. qui sanat contritos corde. Isa. 25, praecipitabit dominus et cetera. Secundus est societas sine defectu. Psal. satiabor cum apparuerit gloria tua. Tertius scientia sine dubitatione. 1 Corinth. 13, tunc cognoscam, sicut et cognitus sum. Quartus gaudium sine tristitia. Joan. 16, tristitia vestra vertetur in gaudium. Proverb. 14, cor quod novit amaritudinem animae suae, in gaudio ejus non miscebitur extraneus et cetera. Quintus est pax sine turbatione. Isa. 32, sedebit populus meus in pulchritudine pacis. Sextus est securitas sine timore. Psal. non timebis a timore nocturno. Septimus est impletio omnium desideriorum. Psal. qui replet in bonis desiderium tuum. Octavus de justitiae divinae impletione. Psal. laetabitur justus cum viderit vindictam. Nonus est laus sine intermissione. Psal. in saecula saeculorum laudabunt te. Decimus est quies sine labore. Psal. exultabunt sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis. Undecimus est lux sine tenebris. Supra 21, civitas non eget sole et cetera. Duodecimus est visio Dei sine medio. Isa. 33, regem in decore suo videbunt. Psal. exultate justi in domino. Hos fructus affert lignum vitae in ripa ulteriori per singulos menses reddens fructum suum, idest pro singulis defectibus, quos pro proximo hic substinuerunt sancti, reddet eis gloriosum fructum. Sap. 10, reddet Deus mercedem laborum; et in paucis vexati, in multis bene disponentur. Et in eodem: bonorum laborum gloriosus est fructus. Matth. beati qui lugent et cetera. Vel secundum Glossam, utraque pars fluminis omnes sanctos utriusque testamenti significat, in cujus rei testimonium et figuram transduxit populum ultra mare Josue. In veteri per figuram; in novo, per gratiae vel humanitatis praesentiam, afferens fructus duodecim. In veteri per patriarchas. In novo per duodecim apostolos. Per singulos menses, fructus suos reddens, idest per quemlibet patriarcham, et per quemlibet apostolum faciens fructum suum. Quilibet, enim secundum gratiam sibi datam, fructum fecit laborando, praedicando. Joan. 15, posui vos, ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat. Ergo Christus dicitur dies, et duodecim apostoli duodecim horae. Joan. 11. Sic Christus dicitur annus. Apostoli, et patriarchae duodecim menses. Sequitur. Et folia ejus, idest ligni vitae, idest verba doctrinae Christi ad sanitatem gentium sunt in praesenti, quae sanitas plene habebitur in futuro. Sap. 16, non herba neque malagma sanavit eos, sed omnipotens. Et omne maledictum non erit amplius. Glossa, idest subtractio gratiae non fiet amplius. Ad literam. Nullum malum verbum erit in patria, quia omnes ibi dicent gloriam. Hoc totum sumptum est. Ezech. 47, ubi dicitur: et in ripis ejus ex utraque parte est lignum pomiferum. Ibi plenius dicta sunt, et ideo hic supersedemus ad praesens. Sed et sedes Dei. Hic describit Joannes ea quae pertinent ad reficiendorum gaudium et exultationem. Sunt autem sex, quae faciunt ad gaudium convivantium. Primum est quando convivae se mutuo diligunt, et dominus convivas, et convivae dominum. Secundum est quando ex utraque parte nullus alium inquietat, hoc est nec dominus familiam, nec familia dominum, nec familia se invicem. Tertium est quando dominus blandum et hilarem se reddit. Quartum est quando familia fidelis est domino. Quintum est quando dominus occultum familiae suae revelat. Sextum quando non debent ab invicem separari. Ista sex dicuntur hic per ordinem de domo domini. Primum est igitur dilectio mutua. Unde dicit: sed sedes: quasi dicat: non solum praedictis fructibus reficientur ibi electi. Sed et sedes Dei, et agni ibi erunt, idest Deus Trinitas, et Christus homo in illis requiescent, per amorem et gratiam, qua diliget eos, et ipsi invicem. Juxta illud Joan. 3 Deus charitas et cetera. Et servi ejus, idest familia ejus, in illo requiescet similiter per amorem: quasi dicat: et dominus diliget familiam suam, et familia dominum. Tunc enim implebitur illud praeceptum, diliges dominum Deum tuum et cetera. Et hoc est quod dicit sponsa, Cant. 2, dilectus meus mihi, et ego illi. Et septimo: ego dilecto meo, et ad me conversio ejus. Servient illi, diligendo, et se eis totaliter subjiciendo. A cujus servitio, nec carnis desideria, nec mundi negotia, nec Diaboli consilia, nec ad modicum retrahent. Et e converso dominus serviet eis, et seipsum eis quasi ferculum pretiosissimum ministrando. Luc. 12, beati servi, quos cum venerit dominus. Et hoc est quod sequitur, et videbunt faciem ejus. Non per speculum in aenigmate, sed clare et immediate, quod est esse beatum. Joan. 17, haec est vita aeterna et cetera. Ideo rogabat Moyses, Exod. 33, ostende mihi faciem tuam. Jacob etiam dixit, Gen. 32, vidi dominum facie ad faciem et cetera. Psal. ostende nobis domine misericordiam tuam. Esth. 15, valde admirabilis es domine, et facies tua plena est gratia. Ideo dicit Psal. adimplebis me laetitia cum vultu tuo, domine: idest cum videbo faciem tuam, et nomen ejus, idest Dei et agni, in frontibus, idest in aperto. Nam sicut aperte servierunt ei, et confessi sunt nomen ejus in mundo, ita in aperto vocabuntur et erunt filii Dei, et socii agni. Unde Isa. 65, servos suos vocabit nomine alio. Et 56, haec dicit dominus eunuchis, qui tenuerunt sabbata mea. Et infra: dabo eis in domo mea. Matth. 19, qui me confessus fuerit et cetera. Et nox, idest aeris obscuritas, vel mentis ignorantia, ultra non erit eis. Sed fulgebunt justi sicut sol. Matth. 13, et nil ibi ignorabitur, quia sancti omnia scient. Unde Isa. 60, videbis, et afflues. Non dicit quid videbis, ut intelligas. Tunc siquidem totum scilicet speculum aperietur sanctis, scilicet quando erit omnia in omnibus, ut dicitur 1 Corinth. 15, non egebunt lumine lucernae. Glossa, idest doctrina veteris legis, vel alicujus mediocris praedicationis, nec lumine solis, idest doctrinae novae legis, vel alicujus magni praedicatoris, quoniam dominus Deus illuminabit illos, se eis ostendendo, et vulnus removendo dubitationis. Hoc totum sumitur de Isa. 60, ubi dicitur. Non erit amplius sol ad lucendum per diem etc., et regnabunt cum eo, qui lucem habitat inaccessibilem, ut dicitur 1 Tim. 6, in saecula saeculorum, idest sine fine. Unde supra 20, erunt sacerdotes Dei et Christi, et regnabunt cum eo mille annis, idest semper. Et dixit mihi et cetera. Haec est secunda pars capituli, in qua totaliter visio hujus libri commendatur. Et primo commendatur hoc opus, sive haec visio, ab auctoritate ipsius Joannis. Tertio ne ea, quae dicta sunt, negligantur, ostendit ea cito esse implenda. Quarto ab auctoritate Christi. Dicit ergo, et dixit mihi, Angelus, qui haec ostendebat, et cetera ostenderat. Haec verba, quae tibi ostendi, fidelissima sunt, et vera, idest fide dignissima, quae sine omni ambiguitate implebuntur. Matth. 5, jota unum, aut unus apex et cetera. Et dominus Deus spirituum prophetarum, idest qui habet in potestate dona spiritus sancti, per quae locuti sunt omnes prophetae, sicut dicitur 2 Petr. 1, non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed spiritu sancto inspirati locuti sunt etc.: ille inquam dominus misit Angelum suum ad me in Pathmos, ut ostenderet per illum servis suis. Non ex timore, sed ex amore servientibus. Unde Rom. 8, non accepistis spiritum servitutis et cetera. Glossa: dixit, servis, non dominis, non philosophis: quasi dicat: humilibus et pauperibus dat et ostendit Angelus, non superbis et divitibus. Jacob. 4, Deus superbis resistit et cetera. Matth. 12, confiteor tibi domine pater caeli, et terrae qui abscondisti haec a sapientibus. Ut ostenderet inquam ea quae oportet fieri cito. Glossa, quia non possunt remanere inexpleta. Et ostendit a quo fient, dicens, et ecce venio velociter, quia omnia faciam. Loquitur Angelus in persona domini. Et hoc etiam dixit mihi Angelus: beatus qui custodit verba prophetiae hujus libri, credendo, opere adimplendo, memoriter retinendo. Luc. 11, beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud. Verbum Dei lucerna est. Unde Psal. lucerna pedibus meis verbum tuum. Ergo si vis custodire verbum, necesse est, ut manus adhibeas. Item verbum Dei semen est. Matth. 13, semen est verbum Dei. Vis seminare? In agrum praedicando projice. Item verbum Dei est thesaurus. Matth. 13, simile est regnum caelorum, idest verbum Dei, thesauro abscondito in agro, idest in litera, vel in libro. Unde cum verbum audis, thesaurum invenis. Thesaurus custoditur cum absconditur; et sic est verbum cum corde memoriter retinetur. Psal. in corde meo abscondi eloquia tua. Ecce tribus rebus comparavimus verbum; lucernae, semini, et thesauro. Et ideo verbum ratio recipit, ut lucerna: voluntas, ut semen multiplicandum; memoria ut thesaurum custodiendum. Memoria namque est arca, in qua reconditur hic thesaurus, iterum capiendum ibidem, cum fuerit necesse. Comparatur etiam aliis rebus verbum, ut medicinae. Psal. misit verbum suum, et sanavit eos. Sap. 16, non herba, non malagma etc., sed omnipotens sermo tuus domine qui sanat omnia, et ego et cetera. Commendat Joannes opus suum a sui ipsius auctoritate. Qui hoc audivit ab Angelo revelante, et ideo credendum est ei. Dicit ergo, et ego Joannes, cui facta est revelatio, qui supra pectus domini recubui, qui sibi prae aliis familiaris fui: in quo est gratia Dei, audivi haec, et vidi. Auditu et visu interiori, qui sunt idem: sed auditus dicitur in recipiendo intelligentiam, visus in conspiciendo intelligibile. Et postquam audissem et vidissem omnia praedicta cecidi, corde et corpore humiliando me, ut adorarem adoratione duliae, ante pedes Angeli, qui mihi haec ostendebat. Glossa: pro hac causa se humiliabat, et in hoc instruxit nos Joannes, ut dicit alia Glossa, ut magistros nostros maxime, qui sacra mysteria theologiae nobis revelant legendo et praedicando, veneremur. Et dixit mihi Angelus quem volebam adorare, vide ne feceris, quasi dicat, vide dignitatem humanam, noli me adorare. Et reddit rationem prohibitionis: conservus enim tuus sum, et fratrum tuorum prophetarum. Glossa, idest praedicantium, et eorum, qui servant verba libri hujus. Glossa: idest qui obediunt praedicationi: quasi dicat: non debes me adorare, cum servus sim ejusdem domini, et tu, et fratres tui. Sed qua adoratione volebat Joannes Angelum adorare? Si latria, ergo peccabat peccato idolatriae, qui honorem soli Deo debitum volebat impendere creaturae. Si adoratione duliae, sicut dictum est supra, constat, quod Joannes bene faciebat, quia haec adoratio, non solum Angelis, sed hominibus sanctis, et etiam magistris debetur, et praelatis. Ergo Angelus Joannem prohibebat a bono: ergo male faciebat: quia sicut peccatum est juvare ut malum fiat, ita peccatum est prohibere ne bonum fiat. Unde Proverb. 3, noli prohibere bene facere eum qui potest; si vales, et ipse bene fac. Solutio, Joannes volebat adorare Angelum dulia, et bene faciebat, et Angelus prohibuit ne faceret hoc bonum, propter melius; ut scilicet ostenderet conditionis humanae dignitatem purificatam, vel praelatam Angelis, et dignam omni reverentia et honore, ut sic homines magis timerent humanam naturam maculare, quam Deus sic honoravit. Deum adora, qui solus supra dignitatem humanam est adorandus. Matth. 4, dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Augustinus: Angeli nolunt nos sibi sacrificare, sed ei cujus et ipsi sacrificium esse noverunt, scilicet Dei, cujus aeternitate firmi sunt, et veritate certi, et unctione sancti. Unus mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus, cum in forma Dei sacrificium cum patre sumat, cum quo est unus Deus, tamen in forma servi sacrificium maluit esse quam sumere, ne hac occasione quisquam aestimaret cuilibet sacrificandum esse. Et dixit mihi Angelus ne signaveris, idest ne clauseris, vel occultaveris, verba prophetiae libri hujus, scilicet ut boni proficiant in doctrina, et mali non possint se excusare per ignorantiam, et sic justius puniantur, et justior appareat eorum poena, qui bonum, quod audierunt, facere contempserunt. Et subjungit causam, quia non sunt signanda verba prophetiae hujus, dicens: tempus enim quo haec debent impleri prope est. Unde 1 Joan.: filioli mei novissima hora est. Deut. 32, juxta est dies domini, et adest, de sua et aliorum salute procuranda: quia tempus instat quo inundante tribulatione, non licebit praedicare, nec alia bona publice facere. Ideo dicitur Eccles. 9, quodcumque manus tua potest, instanter operare: quia nec opus, nec ratio, nec scientia, nec sapientia erit apud Inferos, quo tu properas. Gal. 6, dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. O beatus ille, qui potest dicere domino, tempus meum prope est: apud te, o bone Jesu, facio Pascha cum discipulis meis, idest cum disciplinatis affectionibus, et cogitationibus. Et quia posset objici Angelo, super hoc quod praecipit aperiri prophetiam, quia mali non corrigentur, immo pejores efficientur, et magis persequentur bonos. Respondet Angelus, quia non propter hoc est cessandum, quia justum est ut mali sordescant in peccatis suis et justius puniantur, et etiam dum vivunt exerceant bonos, ut meliores fiant, et justius praemientur: unde dicit, qui nocet, mala inferendo, noceat adhuc in persequendo, dum tempus purgationis existit. Vel, adhuc, idest post ostensionem, et apertionem libri. Et qui in sordibus est, peccatorum sordescat adhuc, peccata continuando, ut justius judicetur. Non dicit hoc Angelus optando, sed praedicendo: quasi dicat: et si mali per libri apertionem, non dimittant persequi bonos, nec resiliant a sordibus peccatorum suorum, nihilominus tamen debet veritas praedicari, quia ex hoc proficiunt boni, et liquet justitia Dei. Unde sequitur, et qui justus est, idest mundus in se sanctificetur adhuc, idest adhuc laboret, ut sanctior fiat. Ecce. Hic probat, quod tempus breve est, auctoritate et testimonio Christi, quem inducit Angelus loquentem. Vel ipse Angelus loquitur in persona Christi dicens, ecce venio cito, ad judicandum. Habac. 2, si moram fecerit, expecta eum et cetera. Et merces mea mecum est, ad quid domine? Reddere unicuique secundum opera sua, alii plus, alii minus, secundum quod fecit bonum vel malum. Psal. duo audivi et cetera. Et tibi domine misericordia, quia tu reddes unicuique juxta opera sua ego sum alpha et omega. Hic ostendit Angelus loquens in persona Christi, quod potuit haec omnia facere, cum sit principium et finis omnium. Unde dicit: ego sum alpha et omega. Supra primum et supra vigesimum expositum est, ibi quaere. Primus et novissimus. Glossa dicit primus, omnium rerum. Et novissimus omnium creaturarum: quasi dicat: ante omnem rem et post omnem creaturam. Et hoc dicit, non quod omnis creatura desinat esse, sed quia habet esse finale secundum se, Deus autem interminabile et infinibile. Vel primus, dignitate in caelo. Novissimus vilitate in mundo. Isa. 53, desideravimus eum, virum despectum et novissimum virorum. Principium et finis. Supra primum et supra vigesimum expositum similiter, beati sunt. Quia dixerat, ut nocens noceat, sordens sordescat, ne videatur per hoc exclusisse poenitentiam peccatoribus, ostendit hic quod etiam peccatores beati erunt si poeniteant de peccatis suis, dicens: beati sunt, jam in spe, tamdem in re. Qui lavant stolas suas, idest corpora et animas suas aqua poenitentiae. Psalm. lavabo per singulas noctes et cetera. De hoc dictum est supra septimo. Lavant, dico, ita, ut sit potestas eorum in ligno vitae, idest ita ut possint edere de ligno vitae de quo edunt soli mundi. Matth. 5, beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Idem enim est videre Deum et edere de ligno vitae. De hoc quaere supra secundo. Vincenti dabo edere de ligno vitae. Et per portas duodecim, per fidem et doctrinam apostolorum. Vel per observantiam decem mandatorum cum gemina charitate. Intrent in civitatem, supernam. De portis satis dictum est supra decimo sexto. Foris autem. Hic ostendit Angelus, quod illi qui nolunt ponere non intrabunt civitatem, nec beati erunt, sed miseri: quasi sic dicat: poenitentes intrabunt, sed foris, extra civitatem in procella ventorum et turbinum manebunt exclusi in perpetuum canes, idest illi qui post Baptismum et poenitentiam ad vomitum sunt reversi. De quibus dicitur 2 Petr. 2, contingit eis illud veri proverbii, canis reversus ad vomitum. Item canes dicuntur invidi, detractores. Philipp. 3, videte canes, videte concisionem, videte malos operarios. Et venefici, idest qui venenum propinant aliis ad necandum. Habacuc 2, vae qui potum dat amico suo, miscens fel suum et inebrians. Item venefici dicuntur qui verbo vel exemplo alios corrumpunt. Supra 18, in veneficiis tuis erraverunt, omnes gentes et impudici. Rom. 13, non in impudicitiis et cetera. Augustinus, non putetis vos esse pudicos, quia impudicus oculus impudici cordis est nuntius. Et homicidae, qui manu, vel corde, vel verbo, subtractione beneficii necessarii alios occidunt, 1 Joan. 3, omnis qui odit fratrem suum homicida est. Augustinus. Pasce morientem fame; si non pavisti occidisti. Et idolis servientes, vel Pagani, vel avari, Ephes. 6, omnis avarus, quod est idolorum servitus, non habebit hereditatem in regno Christi et Dei. Et omnis qui amat et facit mendacium. Ille amat mendacium qui libenter audit mendacium, ut sunt multi principes qui libenter audiunt adulatores et detractores et joculatores. Unde Proverb. 29, princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios. Ille autem facit mendacium qui invenit vel inventum ab aliis libenter dicit, ut histriones, vel adulatores, detractores. De quibus dicitur Baruch 3, confabulatores et exquisitores sapientiae et intelligentiae, viam autem prudentiae nescierunt, nec exquisierunt semitas ejus. Ego Jesus. Hic commendatur opus illud ab auctoritate Jesu in quo solo est salus. Unde Act. 4, neque enim aliud est nomen sub caelo in quo oporteat nos salvos fieri credentes. Unde cum talis sit Jesus, qui per Angelum suum haec omnia revelaverit Joanni: credenda sunt omnia et tenenda. Dicit ergo, ego Jesus, idest salvator misi ut dominus Angelum meum, idest quem creavi, ut serviat mihi testificari vobis, per Joannem haec quae dicta sunt in Ecclesiis. Specialiter in septem Ecclesiis Asiae. Unde quod vides scribe et mitte septem Ecclesiis Asiae. Ut autem citius et firmius credatur huic prophetiae, commendat autem se Jesus per hanc prophetiam a divinitate et humanitate, secundum quod mortuus est et resurrexit. Unde dicit: ego sum radix et genus David. Ego sum origo et sustentamentum David, et tamen ab eo genitus. Radix enim origo est arboris, et sustinet et movet eam. Christus secundum divinitatem est principium et sustentamentum David, et secundum humanitatem est genus ejus, idest ex eo trahens originem, idem genus est. Ego sum radix et genus David: ac si diceret, David est ex me et ego ex ipso: secundum divinitatem ipse ex me, secundum humanitatem ego sum ex ipso. Unde Matth. 1, liber generationis Jesu Christi filii David et cetera. Rom. 1, de filio qui factus est ei ex semine David secundum carnem. Stella splendida et matutina, supple, ego sum. Stella dicitur Christus, quia noctem praesentis saeculi sua praesentia illustravit vita et doctrina. Joan. 1, vita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet. Splendida dicitur quia nil habuit obscuritatis in se, idest nullum peccatum, nullam ignorantiam. Hebr. 1, qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae ejus. Sap. 7, vapor est virtutis Dei et emanatio quaedam claritatis omnipotentis Dei sincera. Candor est lucis aeternae et speculum sine macula. Matutina dicitur quia mane, idest in fine tenebrarum infidelitatis et ignorantiae natus est. Isa. 9, populus gentium qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam: habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis. Vel quia mane surrexit summo diluculo, vel quia futuram claritatem nuntiavit mundo, idest aeternam beatitudinem, quam etiam praemonstravit resurgendo. De hac stella dicitur Eccles. 50, quasi stella matutina in medio nebulae, et quasi luna plena in diebus suis lucet. Item Num. 24, orietur stella ex Jacob, et consurget virga ex Israel, et confringet duces Moab. Item supra, 1, dabo illi stellam matutinam, ibi require. Et sponsus et sponsa. Hic commendatur opus istud a testimonio Christi simul et Ecclesiae sub nomine sponsi et sponsae. Unde dicitur: et sponsus, idest Christus. Et sponsa, idest Ecclesia, quam sibi desponsavit Christus in fide patriarcharum et prophetarum. Unde Oseae 2, sponsabo te mihi in sempiternum, sponsabo te mihi in fide. Joan. 3, qui habet sponsam sponsus est. Dicunt, veni, ad notitiam hujus libri. Nec dicitur quibus, vel cui dicant, ut intelligas ex omnibus tam praeteritis quam praesentibus quam futuris dictum hoc: Christus inspirando et praedicando, Ecclesia tantummodo praedicando. Et liber iste post descensum Christi editus fuit: tamen scientia libri, ante praedicata fuit a Christo et suis, et adhuc quotidie praedicatur aliquid libri. Et sponsus et sponsa: exponit Glossa, sponsus, idest Trinitas quae pro puritatis excellentia sponsus dicitur, et sic Deus sumitur essentialiter. Joan. 4, spiritus est Deus. Unde sensus est, sponsus, idest Deus Trinitas. Et sponsa, agni scilicet, non spiritus. Item dicitur sponsus inspirando, sponsa praedicando. Veni ad notitiam fidei, ad requiem caeli, ubi est visio speciei. Et qui audit: quasi dicat: ut ad notitiam hujus libri, omnes qui audiunt hoc pervenerint, debent similiter invitare alios ad idem. Unde sequitur, et qui audit, hanc invitationem. Vel audit, potest intelligere librum, idest intelligit, dicat alii veni ad intelligendum similiter. Et hic percutitur invidia aliquorum qui nolunt docere quod sciunt. Sap. 6, sine fictione didici et sine invidia communico bonis illius, et honestatem illius non abscondo. Deinde ostenditur, qui sitit veniat, ad intelligentiam libri hujus, dicens: et qui sitit. Glossa, idest credit et desiderat, veniat ad libri notitiam, non alius. Vel qui sitit, idest desiderat habere notitiam libri hujus, veniat ad librum vel accedat, vel accipiat studendo et mandata ejus servando. Aliis enim non datur revelatio seu intelligentia visionum nisi desiderantibus. Sicut patet in Daniel. 9, cui Angelus dixit: ego veni, ut praedicarem tibi visionem: quia vir desideriorum es. Et nequis causetur de labore vel pretio, subjungitur: qui vult accipiat a Deo offerente aquam vitae. De qua supra eodem dictum est. Ostendit mihi flumen aquae vivae. Gratis. Glossa, idest sine meritis: non quod aliquis non possit mereri vitam aeternam: sed hoc dicit Glossa, propter radicem meriti, vel quia non potest ex aequo quis mereri vitam aeternam, sive ex condigno. Unde Rom. 8, non sunt condignae passiones hujus temporis et cetera. De hoc dicitur Isa. 56, omnes sitientes venite ad aquas; et qui non habetis argentum, properate, emite et comedite: venite emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac. Contestor enim omni et cetera. Haec est tertia pars capituli: in qua post commendationem operis excommunicat Joannes omnes qui addent vel subtrahent aliquid de corpore libri hujus. Et hoc fecit Joannes, quia sciebat quosdam esse in Asia qui pro suis erroribus fovendis, aliquid addere vel subtrahere vellent. Vel ut omnes non intelligentes alta mysteria et profundas sententias hujus libri, putarent esse opus pietatis addere aliquod vel subtrahere de textu libri, ut lucidior appareret, sicut faciunt et in multis locis Scripturae. Ideo ponit excommunicationem dicens: contestor: quasi dicat: ex quo Angelus et sponsus Christus et sponsa testimonio suo approbant opus istud, patet quod verum est quicquid in eo est; et non solum illi, sed ego testimonium do, et hoc est. Contestor enim, sub attestatione jurisjurandi trado. Omni audienti verba libri hujus, ut scilicet nihil addat vel minuat. Et subdit Joannes maledictionem. Si quis apposuerit, idest textui inseruerit volens opus depravare, imperfectum demonstrare. Apponat Deus super eum plagas scriptas quae sunt in libro isto, supra 14 et 16. Non autem excommunicat Joannes qui exposuerit verba libri, sed qui apposuerit verbum. Eccles. 3, non possumus eis quicquam addere nec auferre quae fecit dominus ut timeatur. Eccles. 18, non est minuere, neque adjicere, nec est invenire magnalia Dei. Job 29, verbis meis addere non audebant, et super illos stillabant eloquium meum. Deuteronom. 4, non addetis ad verbum, quod vobis loquor, nec auferetis ex eo. Et siquis diminuerit de verbo libri prophetiae hujus, auferat ei Deus partem ejus de libro vitae, idest non habebit partem in caelo. Et de civitate sancta, idest de societate sanctorum. Et de his quae scripta sunt in libro isto, idest de gloria et bonis quae promittuntur in libro isto bonis. Et nequis contemnendam putaret sententiam Joannis, vel non esse exercendam nisi in Asia, ubi erat metropolitanus: ideo confirmat eam auctoritate Christi, qui ubique potestatem habet. Unde sequitur, dicit qui testimonium perhibet istorum. Christi et tota Trinitas, cujus testimonium suprapositum est, et cujus testimonium verum est et firmum. Unde Psalm. testimonia tua credibilia facta sunt nimis. 1 Joan. 5, tres sunt qui testimonium dant in caelo, pater et filius et spiritus sanctus, et hi tres unum sunt: non singuli in suis testimoniis, sed concordes; et ideo vera testimonia eorum. Ut autem timeatur excommunicatio, ostendit Joannes Christum cito venturum ad judicium, qui reddet unicuique juxta opera sua. Unde inducit Christum loquentem dicens: etiam venio cito. Hoc jam dixerat alias, supra eodem. Quare igitur hic iterum dicit? Solutio. Ibi dixit, ut animaret humiles. Hic repetit ut superbos deterreret. Et ponit etiam, hoc est adverbium affirmandi, ut sine dubitatione ostendatur loqui Christus. Unde Joannes respondit et affirmat verbum Christi dicens: amen, idest verum est quod dicit Christus. Et quia Joannes sciebat esse necessarium adventum Christi, ideo orando, optando subjungit. Veni domine Jesu, ad remunerandum bonos et eradicandum malos de terra viventium. Gratia. Consummato libro refert Joannes grates domino Jesu de sua promissione et revelatione, dicens: gratia domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis, sit vel maneat, qui nos gratos faciat, ut sibi gratiosi semper gratias de collatis beneficiis referamus. Amen. Haec est conclusio libri: quasi dicat: vera sunt omnia quae in libro dicta sunt. Amen, idem est quod veritas: et dicitur ab a, quod est sine, et mene, quod est defectus: idest sine defectu, quoniam veritas nunquam deficit. Unde in apocripho Esdrae, dicit Zorobabel: iniquus est rex, iniquae mulieres et iniqui omnes filii hominum et iniqua omnium illorum opera, et non est in ipsis veritas, et in sua iniquitate peribunt et veritas manet etiam valescit in aeternum. Et nos ipsi gratias referemus qui nos decursis tantis plagis perduxit ad portum. Orate communiter, ut si alicubi minus bene dixi, mihi Jesus benignus indulgeat delinquenti et veniam postulanti; et lector non malitiae, sed ignorantiae ascribat, et corrigat quod viderit corrigendum. Benedictus sit Jesus in aeternum. Amen.